In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sunguntur , aut saltem non eo modo funguntur quo I. or.'. debebant. Qui altario adsistunt, ait Aposto us , de ab , oratio & viuere debent : ita & Dominus ordinauit iis qui Euangelium annuntiant de Euangelio vivere. Diagnus est enim mercenarius mercede tua. Sunt autem 'alij qui quidem beneficio Ecclesiasticorum bonorum

fruuntur, sed non alio Deo nisi ventri suo inseruiunt: horum finis, ut Paulus inquit, interitus erit,& gloria Phile. 3. eorum in confusionem exiet .videat igitur unusauisque Gaia. 6. quo fruatur, & quo fungatur, Deus non irriaetur. Iam de his qui violentia, vel praetextu quodam bona diauinis cultibus consecrata inuadunt quid dicam 3 Si m tu quodam perterritus quae mala sunt non annuncio,& stilo censorio illorum sacrilegia non cohibeo , scio quae poena me maneat: si vero illorum sacrilegia promerito traduxero, non dubium est, quin multi meam disputationem in pessimam partem sint interpretaturi. Quid igitur eligam dicam cum Dacide: Coaristor nimis, sed melius est ut incidam in manus Domini multae enim mitericordiae eius sunt ) quam in manus hominum. Verum ne quis me merito videatur traducere, malim historias recensere,easque veras & indubitatas,quam .

longas in i ios sacrilegos instituere inuectivas. Et vetab initio Ananiae similem producam , prodeat ex hoc pessimo & bene magno numero Cain ille fratricida,

qui M ipse dum vilia quaeque Deo offeri , De 'is

sacrificiis defraudare probatur. Si enim Deum ommum bonorum & creatorem & largitorem agnoscit, & huius

fidei consessionem cum sacrificiis suis facere instituit, quare non ad exemplum Abelis potissima quaeque Deo offert 3 sed de hoc sacrilego satis: iam de Acham illo, IV. . qui furatus fuerat de anathemate in expugnatione Hi richo. quid factum sit quis ignorat Iratus est Dominus contra uniuersiam populum, & ex populo intersecti sunt triginta sex homines, nec placatus est Dominus, donec Achab, qui pallium coccineum, & non nihil au' L. Paris irri & argenti abstulerat , ab uniuerso populo lapidibus

obrueretur. In secundo vero libro Paralipomenum capite vigesimo octavo, legimus, quod quum Rex Assyriorum Theglat Phalassar oppugnaret Regem Acham sic

172쪽

spoliarit domum domini, dederitque Regi Assyriorum,

α tamen nihil ei prosuerit. Historia de Nabuchodono--re dc huius filio Balthazaro ex Daniele notior est,quam ut referri debeat. Pater spoliauerat templum Hierosolymorum: filius vero dum spolia illa ostentat, & his insolentius per luxum abutitur, grauissimas poenas luere cogitur . eadem enim nocte Balthasar Chaldaeus interfectus est,& Darius Medus successit in regnum. Extat dia

in Machabaeorum libris historia de Heliodoro quodam, qui cum iussu Regis sui templi Hierosolymitam thesa

ros sacrilegis ausibus inuadere & auserre vellet, sic a Domino flagellatus est, ut etiam de vita sua non sine caussa desperarit. Sed quid multis opus est Z leguntur multae ac variae historiae tam in sacris quam in prophanis Historiographis de iis, qui temerarias manus iniecerunt in th sauros Ecclesiae, sed paucis exceptis fere omnes memor

biles dedere sui sacrilest j poenas. Nec excusare potest sacrilegos,quod ministri templi aliquando Ecclesiae thesauris abutuntur: abusi sunt & veteris testamenti sacerdotes bonis Ecclesiasticis, unde etiam toties templum Domini spoliatum fuiste putamus, neque tamen impune tulerunt,

qui spoliarunt. Malum enim & impium est bonis sacris de Deo deuotis abuti,quisquis tandem illud faciat. Et si opes

ab omnibus auferendae sunt qui illis abutuntur, quis nostrum omnium vel priuatam vestem seruare poteriit Haec autem mihi non eo dicuntur,quasi thesauri Ecclesiae, siue, ut iam vocant, bona Ecclesiastica non in alios usus salua pietate verti possint, qua ad sustentationem ministrorum Ecclesiae, ard ficationem & reparationem templorum, Mad eleemosynas pauperum . Nam legimus quod Ioas ille non impius Rex Iuda audiens Arahelem regem Syriae meditari expugnationem Hierosolymorum, accepit omnes thesauros quos vel in teplo domini,vel in palatio regio inuenire potuit,&redemit ciuitatem. Maluit enim iactura facere pecuniaria, quam ciuitatis & populi. Et Asa ite non impius Rex, quum amplius non posset ferre tyrannidem

Baasς regis Israel thesauris Ecclesiet cociliauit sibi Benadab rege Syriς,cuius tande prcsidio se suosq; ab illius tyranideliberauit. De his & talibus,inqua,no dico, sed de illis qui bona Ecclesiastica in priuatos usus,imoin detestadu luxu

173쪽

suum Vertunt, tollentes & abrogantes & ministros & OG sicia Ecclesiae, diruentes templa, negligentes etiam cru delissime pauperes, quorum tamen pars esse debet in Ecclesiasticis bonis: sed Deus videt & iudicabit. Lento quidem gradu ad vindictam sui diuina procedit ira, ait ille, sed tarditatem supplici j grauitate compensat: immd non perpetuo tam lentus est dominus ad vindictam sui , sed ali auando satis sestinat. An non vides quam festinanter perdiderit Ananiam Audiens enim verba Petri, contunuo cadit in terram & exspirat. Quid mali commiseratὶ Ser uda pecuniam quam Ecclesiae Christi voverat, non dedit. Si μος mota. noc contigit ei qui vota non soluit, quid exspectandum illis, qui quae semel deuota & piis usibus consecrata sunt,

sacrilega temeritate inuadunt 3 Nec se impune facere t lia exinimant, quoniam non continuo post factum dant poenas. Dat enim eis Deus spacium poenitentiae, quod si neglexerint illud, tandem poenas luent aeternas. Sed ringas, quare non etiam dedit spacium poenitendi Ananiaer e silino nostrum non est iudicare de occultis Dei iudiciis. t Et sor- ρπ E .

iE hanc repentinam mortem pro mendacio sto incurrexe debuit, ne aeterna morte tandem periret. Nihil hic affirmo, quae mihi probabilia videntur in medium profero. Ideo Ananias & Saphira in conspectu Ecclesiae cito mor--mirabitui sunt, inquit diuus Augustinus, ut Apostolica aucto--siunctritas quanta esset ostenderetur, & quam magnum pecca script - situm esset, quod oblatum iterum ab Ecclesia retraheretur, br. 3.cψ.Mmonstraretur, & caeteri exemplo huius castigaretur. Audis ergo tres rationes tam subitae poenae. P ima,inquit,est ut ostenderetur quanta esset Apostolica au oritas, ne scialicet quis eos contemneret, quasi hominc nihili essent atque plebei doctorculi, quique se non po. ent vindicare . de aduersariis suis si vellent. Sed quid ait x postolas ZIn 1. Cor.io. promptu habemus vindictam aduersus omnem inobedientiam. Et iterum: An experimentum quaeritis an me L. Cor. I . si non infirmus est, sed loquentis Christi, qui non intirmus cli, Ieci potens In V

bis 3 Et Christus cum maledicendo perderet ficum illam carentem fructu, satis indicabat se etiam posse perdere si vellet, & non tantum seruare. Sed quid multis3 voluit dominus hac horrenda vindicta declarare quantum ei displiceant, qui sub praetextu Evangelij ac pietatis sua MP

I iiij

174쪽

runt. Nos igitur ad contextum reuertamur. Eifactus en timor magnus super omnes qui audirarunt. Surgentes autem tuu nes amoueru eum, esterentes sepelierunt. Ideo certe An

nias tam celerem sensit domini vindictam, ut caeteri illius exemplo commoniti , posthac cautius agerent . Adde quod forte timuerunt, Apostolos hac & tarta potestate forsan etiam in alios usuros, qui vel Christum in crucem c.erant, vel Apostolis hactenus obstreperant. Tu porro hic vide admirandum Dei consilium. In prioribus dum Petrus & Ioannes claudum illum quadragenarium sanassent, rapiuntur in carcerem , sistuntur pro tribunali, a diunt multa improperia: hic vero dum ad verba Petri Ananias repentina morte perit , nemo obloquitur, sed omnes timore magno corripiuntur. Caeterum nihil hoc loci est, quod annotatione dignum videatur. Et hactenus quidem de Anania dixisse suffecerit: sed quid de eius

uxore Saphira 3 aud amus Lucam. Fadium ein aute- quasi horarum trium stacium, uxor ipsim nesciens quod fallum

fuerat, introivit. Dixit autem ei Petrus: Dic mihι, si tanti senum mendauistis 'LAt illa dixit: Etiam, tanti. Petrus autem ait ad eam: Ouid itique conuenit vobis tentare Diritum domiani ' Ecceptati eorum qui sepelierunt mirum tuum ad OHium, σserent te. Conjestim cecidit ante pedes eius ρο exspirami. I trantes autem iuuenes, inuenerunt illam mortuam, oe extulerunt sepelierunt ad υirum suum. Elfacilus es timor magnus in imuersa Ecclesia, in in omnes qui audierunt. Haec ex prinmissis satis clara & dilucida sunt, ut non necesse sit circa hanc contextus partem prolixius philosophari. Nam insuperioribus auditum est, quod Ananias fraudem illam in precio agri conscia uxore fecerit. Non ignorabat impiam mariti hypocrisina, nec illi dissuadebat, sed potius cum illo in malitia consentiebat,unde & merito similem dabat poenam. Accedit itaque illa ad conuentum Christiani populi, vi scilicet suae liberalitatis encomtum cel brare audiret : ignorabat autem quid marito suo contugisse L. Verum Petrus consiliu Dei non ignarus, & suturi euentus satis certus, interrogat illam, anne tanti vendia derint agrum suum , quanti dixerat Ananias venditum esseZIlla vero non oblita consilij inter se & maritum communicati , pari mendacio respondet, agrum non pluris

175쪽

venditum, atque Ananias fassus fuisset. Verebatur enim, ne si vera diceret, confunderet maritum suum, quem interiisse nondum nouerat: sicque mauult mendacium contra Deum & propriam conscientiam dicere, quam maritum mendacij arguere: Obseruandum autem hoc loco quod neque Ananias neque saphira peccatum suum s tentur, nec veniam petunt, unde& utrique tam horre dum incurrunt supplicium: sed sunt forian qui Saphitam excusari aliquo modo posse existimant, ut quae noluerit virum suum confundere. Atqui uxor quidem debet am re coniugem, sed in Deo, non contra Deum: & uxor viarum, & vir uxorem diligere debet, sed propter Deum, non contra Deum. Et mulier quidem obedire debet marito, sic tamen ut semper meminerit quia oportet Deo magis obedire, quam hominibus. Propterea amor iugalis vel vinculum coniugale nunquam defendet comiugem, si in gratiam coniugis sui aliquid mali perpetr

uerit. Nam& Adam ideo de cibo vetito comedebat, ne contristaret delicias suas, ut ait Augustinus,neque tamen

ideo ex cusatur. Et impiissima Iezabel in gratiam mariti 3. sui Achaz regis interfici curauit pium illum Naboth , sed eius rei non vulgares dedit poenas. Iussu enim Iehu Pr phetae praecipitata est de superiori parte domus, & carnes eius a canibus deuoratae sunt, excepti a caluaria pedibus A summitate manuum. Longe prudentius egit mitistima illa & verὸ pulchra Abigail, quae inhumanitatem vuri sui Nabal abominata, Davidis irari prudentissimὸ mur. tigauit, & a sua domo porro auertit. Sic Saphira non debebat marito suo in re impia & nefanda morem gerere. Et Christus in Evangelio dicit: Quisquis amat patrem, vel matrem, vel uxorem,vel filios plus quam me,non potest meus esse discipulus. Sed non est nic locus de fide

coniugali disputare. Quyniam itaque nihil est quod ubtra de Anania dc huius uxore dicamus . quae reliqua sunt

apud Lucam expendamus. Per manus autem in postolorum

fetantsigna prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter

omnes in porticu Salomonu. Caeterum autem nemo audebat se

coniungere illis, sed magnificabat illos populus. Lucas .noster historiographus breuitati studens multa paucis comprehendit, contentus significasse quod Apostoli, non solum

176쪽

Petrus & Ioannes, sed & alij inesta admiranda secerint, aut potius Deus per Apostolorum ministeria. In Psalmis enim dicitur de Deo,quod faciat mirabilia solus. In Eu gelio autem Christus dicit: Qui credit in me, opera quae ego facio &ipse faciet, & maiora faciet, quia ego ad P trem vado. Deus itaque solus operatur mirabilia, hoc est, per se facit, nec ullo adiutore ad illa operanda opus habet: alij autem quicunque faciunt, Deo repugnante facere non possent, illo vero annuente faciunt, quod iulos facere videmus Quod itaque Lucas dicit per manus Apostolorum multa signa & prodigia facta esse, nihil , liud diistum est, nisi per horum ministerium . Nam adprobandum ipserum vocationem, & ad conciliandum si- Diauctoritatem, necesse habebant gratia virtutum & miraculorum . Addit Lucas quod fuerint unanimiter in porticu Salomonis, nimirum verbi ministerio & piis precationibus studiose incumbentes. Neque enim ultra Oportebat illos in angulis latitare, sed potius palam prodire. Caeterum quod dicit neminem fuisse ausum se illis adiungere, prudenter ic probe intelligendum est. Nam si quis simpliciter ut verba sonant, & primo intuitu significare videntur intellexerit, certe malum fuisset illud mirac tum Petri, quod omnes prohibuisset a fide Christiana. Si enim nemo ausus suit se Apostolis adiungere, consequiatur etiam neminem ad Christianismum venisse: sed res sic se non habet. Quod enim Lucas primo dicit, Et non audebat se quisquam illis adiungere, postea interpretatur dicens: Et magnificabat illos populus. reuerentiae enim erat partim, & partim timoris. Sed aliis exemplis hoc idisum declarabo. Cum Petrus olim tantam piscium copiam & hoc iussu domini ceperat, timore concussus dicebat Exi a me domine,quia peccator sum. Et Centurio itile, quemadmodum Lucas reseri, ad dominum dicebat: Domine noli vexari. Non enim sum dignus ut subtectum meum intres, propter quod & meipsam non sum

dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo & Ω-nabitur puer meus . Hoc certe reuerentiς δέ honoris erat, quia Petrus Se Centurio se indignos familiaritate domini arbitrabantur. Sic multi Hierosolymitanorum non se audebant Apostolis coniungere,quia se indigniores arbita

177쪽

bantur, quam ut illis conuiuere deberent:alia vero videm J ι Ites & audientes Ananiae & Saphirae interitum, etiam non audebant se Apostolis adiungere, timentes videlicet, ne si prosellioni Clitastianorum ad unguem non responderent, statim parem cum Anania subituri essent poenam. Sic alij Gadarent rogant dominum ut ab illorum finibus discederet, videntes quod legionem daemonum in po cos abire suisset, timentes 1cilicet ne M in illos aliquam maiorem vindictam facerent. Et haec quidem hactenus:

sequitur vero. HIMιs autem augebatur credentium iu domitio multitudo virorum ac mulierum ιta mi in plateas Micerent iugi mos,oeponerent in lectulis acgratatu. t rueniente Petro saltem umbra illius obumbraret quentauam illorum, ρο liberarentur

omnes ab infirmitatibus sivis. Quod si nemo ausus ruerit se Apostolis adiungere, quomodo ergo auctus est num rus credentium, hoc est, Christianorum 3 ergo si meam interpretationem admiseris, nulla remanebit difficultas.

Igitur qui credebant an Christum tanquam in seIuat rem omnium,non desidebant ociosi, sed opera ifidei αcharitatis exerebant, hoc quod Lucas occultare noluit. Quod enim infirmos ponunt in plateas ut ab Apostolis sanarentur, magnae fidei fuit, & magnae charitatis. Fidei quidem, quia credebant certoque persuasum habebant nullum morbum esse tam dissicilem, quem Apostoli in nomine Iesu sanare non possent. Quod vero Lucas lectulos ac grabatos notat,significare voluit non leues fuisse morbos & leuiter aegrotantes, sed periculosissime: ut qui citra lectos & grabatos nusquam portari potuerint, que admodum in Evangelus de paralytico quodam legimus. Iam magnae charitatis significatio est, quod incolumes Christiani libenter occupati sunt circa infirmos, Omnemque mouerunt lapidem donec & isti conualesterent. Tu iam vide quanti faciat dominus Iesus amicos suos: Quoscunque, inquit, vel umbra Petri obumbrauit, com ualuerunt de infirmitatibus suis. Magna sunt haec miracula, magna sunt fidei nostrae testimonia eaque irrefiagabilia. Multi hic ludunt circa hoc magnificum miraculum, magna scilicet sollicitudine cauentes, ne gloria huius miraculi diuo Pctro adscribatur,&. Deus suo debito honore

priuetur. Oh relatores, quis potissim ille miraculorum

178쪽

patrator sit Ecclesiae incognitum non est, de nos hac de re paulo supra nonnihil diximus. Nihil ,opinor, derogamus ' Deo omnium bonorum creatori & largitori, etiamsi quis dixerit: Vitis haec optimum nobis dedit vinum, ager ille optimos protulit fructus: nihil derogamus sic loquendo vel Deo, vel Soli, vel vento,uel terrae, vel denique cultori sie dum dicimus miracula fieri per Apostolos & alios Dei amicos, non defraudamus Deum suo ac debito honore, sed praedicamus ipsius ibertilissimam largitatem.qua nonsessat etiam per suos ministros operari quibus aedificatur, & aedificata conseruatur Ecclesia. Sed quid opus est multis verbis3sinant nos,obsecro, aduersari j nostri loqui cumro n. I . Scriptura,& nihil peccabitur. Christus dicit: a iij credit in me,opera quae ego iacio & ipse faciet, & maiora illis faciet. Et iteru: Signa eos qui crediderint haec sequentur. Ianomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur nouis, Marc.Is. &c. Et rursum In quamcunque domum intraueritis,curate infirmos qui apud illos sunt. non dicit Christus,ego pet ea io. illos faciam maiora miracula, ego per illos loquar nouis linguis, & caetera in hunc sensum. Quum igitur nos scripturae verbis loquamur, cur ob hoc flagellamur ab illis,

qui nusquam non videntur ad scripturas nos prouocare

Scimus quid debeamus Deo, scimus quid debeatur diuis, nec possumus d honestare, quos Deus ipse hon statos esse voluit. Sed de hae re quum ad sudaria Pauli ventum fuerit, copiosius disseremus. venerabilis Bedaeirca hunc locum dicit: Tunc Petras umbra sui eorporis visibiliter allevabat infirmos, qui etiam nunc inuisibili suae intercessionis umbraculo, fidelium infirma roborare non cessat. Concurrebat autem cur multitudo vis narum riuitatum Hierusalem, asserentes aegros Ο meratos Aspiritibus in mundis qui curabantur omnes. Haec rursum a

guunt quam creuerit Apostolorum famaubique per loca, per terras, qu5dque non in sola Hierosolymorum urbe magnum nomen habuerint, sed etiam apud omnes vici nos. Et tu mihi rursum hic vide Lucae diligentiam,quanto , serio omnia perscribat, quae ad commendationem Apostolorum vel aliquo modo iacere possunt. Non unus a que alter aecedebat,inquit, sed multitudo, non pedete veniebat,inquit,sed concurrebat, ut intelligas multis

179쪽

tudine nihil frigide egisse. Et illi asserebant aegrotos ,hoc

est, eos ovi corpore male habebat: nec hos talum,sed eos qui vexabantur & torquebantur a spiritibus immundis, hoc est, quos maligiti spiritus obsederant. Sed anne voti compotes facti sinitutique. Curabantur enim omnes,nee erat aliquis morbus quantumuis periculosus, qui ad verba Apostolorum no cogebatur abire. I egimus ferὸ idem de Cnristo. Cum enim aliquando venisset in terram G nesar' cognouissent viri loci illius, miserunt in uniue sim regionem illam,& obtulerunt ei omnes male habentes,& rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et qui tetigerunt, salui facti sunt. Exsurgens autem princeps sacerdotum oe omnes qui cum illa erant, quae est haeresisSadducaeorum,repleti sunt et elo,oe iniecerant manus in Ovos Ios,mposuerunt eos in cusodia publica. Lucas no exprimit hic nonae principis Sacerdotu,verum apparet &verisimile est

fuisse Anna. Hic igitur videns & audies Ecclesia fidelium indies accrescere,adiunxit sibi S adducaeos qui alias insem sissimi fuerant Apostolorum primoribus ob depraedicatam fidem resurrectionis. Et hac colluvie cogregata, pr rumpit in medium,& manus iniicit in Apostolos,& ponit

eos non iam in priuato carcere Velut examinandos, sed in

publico tanquam in manifestissimo scelere deprehensos. Nihil enim impudentius neque audacius malitia, ut rectEstabit Chrysostomus: sed quid hoc,inquisὶ siccine exa diti sunt Apostoli, qui ante precati sunt,dicentes: Domune , aspice in minas corum 3 hoccine illud est quod commotione loci declarauit Deus se so illorum preces exaudisseὶ Esse Deus connivet ut Apostoli ducantur captiui, &ponantur velut publici scelerati in custodia publica, vi scilicet mox sequeti die ad poenam producamur: An hoc est aspicere in minas Pontificum, & prohibere ne quidquam mali inserantὶ Sed heus tu bone,quisquis haec obiicis, finem rei exspecta,exitus rei probabit Apostolos satis era

ditos fuisse: nam sequitur continenter. Cngeliu antrem Do

niter noctem aperiens ianum careeris,oe cducens eos discitiite,

O putes loquimini in templi plebi cmnia merba ruitae hum Ouicum audissent,intraaerunt diluculo in t uelim, doc tanti Quum antea Apostoli in carcerem coniecti fuissent, non

liber tur per multacitum Angeli sed exspectare cogum

180쪽

tur donec per magistratum rursus educantur. Oportebat enim exertum edi Apostolos nullis vinculis posse terreri

quo minus annuntiarent Evangelium. Iam vero ut appareat nullam esse vim contra Dominum, miraculose liberantur Apostoli, ut intelligamus Deum quidem nos semper posse iuuare,sed non semper iuuare velle: quoniam nosemper facere vult quae nobis c5sulto fieri viderentur, sed quae in illius gloriam & nostram salutem faciunt. Igitur quandoApostolos non liberat,ostenditur quam constates& sortes ipsi sint in depraedicando Euangelio: quando vinro liberantur,ostenditur quam nihil valeat potentia huius mundi aduersus virtutem siet. Discimus autem etiam ex pr senti loco Deum sic amare suos, ut si pro horum commodo fuerit,uel angelum ipsis in adiutorium mittat, tantum abest ut illos deserere velit. Sed ex pedamus more nostro singulas contextus partes. Angelus Domini, hoc est, angelus a Deo missus apperit ianuas & educit Apostolos. Angeli enim sancti omnes sunt administratorii spiritus, propter eos in ministerium missi, qui haeredes suturi simiregni caelestis. Et amant quidem angeli nos, amant in Ieruire nobis, semper vident faciem patris nostri caelestis, α gaudet vel super uno peccatore poenitentiam agete: unde

non est dubium, quin angelus ille libentissime Apostolos

eripuerit, vel ob noc tantum, ne ministerium verbi Dei per quod saluantur homines, intermitteretur, vel negligeretur penitus. Angelus vero Satanaen 5 cupit verbi ministros e vinculis liberare, sed perpetuo illis facessit negocium,impedit illorum cursum, semini verbi Dei remoras iniicit, ne auditores verbi Dei hoc credentes fatui fiant. Vnde coniicimus quod quisquis verbi Dei ministerium promotum velit,hic vere sit a Deo: quisquis verd illud vel remoratur,vel comtemptui habet,ille haud dubie a malo spiritu agitatur. Sed quare liberantur D. Apostoli e carcinribusὶnum ut aufugiant,aut sese occultent, aut a praedic

tione cessent ὶ nequaquam. Dicit siquidem illis Angelus: Ite,& stantes loquimini in templo plebi omnia verba viatae huius. Pulchra sunt haec verba ite,inquit,nemo vos remoratur, nullis vinculis aut repagulis prohibemi ite, Scstantes in templo, non in angulo aliquo , loquimini, ira

dicate non via aut alteri,sed plebi uniuersae. Quid praedis.

SEARCH

MENU NAVIGATION