장음표시 사용
181쪽
cemus3quid loquemur plebilom nia verba vitae huius. Noest ut multum delectum sectatis, vel expendatis quibus Iudaeorum proceres vel delectentur,vel offendantur. Prς- dicate omnia quae illos ad vitam aeternam prouehere posisunt. Pro dicate,inquit,plebi. Quaret quia primores populi nolebant sacris interesse, etsi quando venictant ad ic
plum, non veniebant ut audirent verbum Dei ab Ap
stolis depraedicari, sed potius ut praedicatores Apostolos
caperent, atque captos interficerent. Liberati itaque aee carcere educti sunt Apostoli, & quae se facere oporteat,
ab angelo sunt instructi: Quid igitur fit Cum audissent,
inquit Lucas, intrauerunt diluculo in templum, & docebant. Habes hic exemplum promptae obedientiae in Apostolis, qui nullis minis, nullis carceribus exterres G ad iusium angeli se in templum confi runt,ac praedic re incipiunLNon enim debebat dicere : Non audemus de Christo vel mussitare,irritabimus crabrones, hoc est, Scribas, Sacerdotes, Pharisaeos, Sadducaeos, & reliqua populi capita: simulatque incipiemus, continuo recludemur in carceres. Anne igitur nos iterum demus in periculum
nihil tale dicunt, sed simpliciter angeli monita sectantur, Euangelium an nunciant, & hoc in templo, & diluculo. Diluculo,inquit, ut non solita intelligas Apostolorum in praedicando promptitudinem,sed etiam populi in audie do diligentiam meque enim potuissent praedicare,nisi pretsente populo.Tu igitur hic vide quanto studio veterae plebes Euangelio Christi studuerint, & cum :llorum moriabus si lubet no stros conferre poteris': ego enim nihil hie adiiciam, & multa premam. Sed iam forte gestit animus audire, quid reuerendi Pontifices facere velint cum misculis Apo stolis in teterrimo carcere positis.. dueniens autem princeps Sacerdorem qui cum eo erant, conuocauerunt concilium G omnes seniores Iliorum Israel miserunt ad carcerein mi adducerentur. m autem ruenissent m niseri , ct aperto carcere non inuenissent illas, reueis ritin au rent, dicentes: Carcerem quidem inuentam claus m chm omn diligentiacuslades sanies ante ianua aleriantes tum,nomianem intus inuenimuri Vt autem audierunt hos scamones magias ratus templi ct trincipes Sacerdotiim,ambigetaut de icis quid
nam fieret. Nihil hoc loco dissicultatis 'st, si modo
182쪽
meminerimus quIsnam ille sit qui Apostolos de carcere
Iiberauit.omnipotens est nomen eius,inquit Moses. Non
igitur est quod plurimum mireris quomodo Angelus p
tuerit Apostolos educere ,i carcerem aperire & recludere
neque avdlantibus neque videntibus custodibus. Qui iam potuit per consignatum & custodia sortissima munia tum sepulcnrum exire,etiam potuit Apostolos suos ignorantibus & non sentientibus custodibus e carcere liberare& facere ut videntes nihil viderent, & audientes nihil a dirent. Naturaliter quidem haec non fiunt: at qui naturae conditor existit, naturet ordini alligatus non est,sed subest ei qua cuque vult posse facere. Et ut ingenuὰ quod sentio fatea omnia hic sic fiunt,ut euidentissime appareat quomodo Deus humanae sapientiae illudere voluerit. Neque enim statim ad Pontifices resertur, Apostolos, quos h sterna die in custodiam posuissent, rursum in templo concionari: sed omnia silent donec magistratus ille omnem suam sapientiam effundat. Conuocare prius debet conculium Princeps sacerdotum,& rem omnem proponere: co-sultari item qua poena plectendi sint,qui contra magistratus edicta in temptri concionantur. Mittendi sunt miniastri ad carcerem,audiendi sint custodes,exploranda prius vincula dc repagula carceris. Et cum omnem rem ipsi e ploratam habent, nimirum custodes ad portam carceris vigilare,carcerem fuisse clausum, Apostolos in carcere noeomparere, nec aliquod apparere vestigium vndὰ deprehendi possit Apostolos effugisse : postqua haec omnia e plorata habent, tum tandcm incipiunt diuinare quid factum sit,quid portendat. Quod si cogitassent Apostolos
Dei negocium agere,non longa diuinatione opus fuisset. Qui enim in veteri testamento seruos suos potuit illaesos de camino ignis ardentis eripere, potest etiam Apostolos de manibus Sacerdotum liberare. Adiiciam hic pulche rimam historiam ex veteri Testamento,ex qua etiam i relligetis,qua mirabiliter aliquando dominus seruos suos de manu impiorum liberare soleat. Ea sic habet. Cum liquando rex Syriae contra Israelis regem pugnaret, truliusque insidiae & stratagemata regem Israel latere non possent,eo quod Helisaeus rem omnem re suo aperiret, rex ergo syriae contra Helci m iratus,trusit seruosdisos,
183쪽
equos & currus, & omne robur exercitus sui ad capiendum Prophetam . Qui cum venissent nocte, circundederunt ciuitatem Dothan in qua erat Heliraeus. Consur- ψ. Neg. s. iens autem diluculo minister viri Dei, egressus est, via itque exercitum in circuitu ciuitatis ,& equos & cur rus, nuntiauitque ei, dicens : Heu, heu, heu domine mi,
quid faciemus 3 At ille respondit : Noli timere , pluresi enim nobiscum sunt quam cum illis. Cumque orasset Helizaeus, ait: Domine aperi oculos. pueri huius ut vi- deat. Et aperuit dominus oculos pueri, & vidit, & ecce mons plenus equorum & curruum uia eorum in circuitu Helietaei. Hostes vero de cenderunt ad eum . Porro Helizaeus orauit ad dominum, dicens: Percute obsecro entem hanc caecitate, percussitque eos dominus ne vi-erent, iuxta verbum Heliraei. Dixit autem ad eos He- Irraeus : Non est haec via, nec . ista est ciuitas , sequiminime, & ostendam vobis virum quem quς ritis. Duxit c go eos in Samariam , cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Helizaeus: Domine, aperi oculos istorum ut videant, aperuitque dominus oculos eorum, & viderunt se in medio Samariae esse, &c. Ex his vides quam mirabialis Deus sit circa sanctos & electos suos. Eius generis exeirreptati quis plura quaerat, etiam in Ecclesiasticis hiastorias ad satietatem inuenire licebit. Quis enim nesciat quam mirabiliter vel unus Athanasius episcopus Cath licus saepissimἡὰ manibus Arrianorum blapsus fuerit 3 Sic enim ipse narrat : Erant, inquit, Amiani cum militibus trip. concurrentes , a Constantio in gratiam Arrianorum mis- tib a, sis, ut eos milites scilicet accenderent, & ignorantibus nos ostenderent, &c. Dux autem repente templi foribus sub noctem dum vigiliae a populo celebrarentur adsistens cum militibus plus quam quinquies millibus, habentibus scilicet arma & gladios enudatos, arcus, sagi γtas & vectes :& Ecclesiam quidem ipse dux circundedit statuens milites sibimet cohaerentes,ut nullus posset egre dientium ab Ecclesia manus eorum euadere, &c. Et post pauca inquit Athanasius: Militibus aliis sacrarium ci cundantibus, aliis per Ecclesiam discurrentibus per me- .dium eorum domino item praebente atque custodiente, pericula cuncta transiuimus, &c. sed ad sequentia prope
184쪽
1ΟAN. Ho F MEIS TER Vs ramus. 4 Gueniens autem quidam, nuncιauit eu: Quia ecce tia
ri quosposuit lis in carcerem, sunt in templo flantes, s docentes populum. O inexspectatum Sacerdotibus nuncium. Ecce viri, inquit, quos posuistis in carcerem, sunt in templo docentes populum. Heri concionabantur, quae res vos eo duxit, ut illos in carcerem coniiccretis. Et ecce liber ii sunt, nec tamen effugiunt, neque sese occultant, ted in publicum templum ascendunt, nec in hoc latitare volunt,
sed conscenso suggestu populo persuadent,ut posthabita Mosis politia ad Christum se transferant. Alij li a magistratu fuissent in carcerem coniecti, & postea quocunque tandem modo liberati, non exspectassent magistratum, sed alio effugissent: nostri vero Apostest per omnia angelicis monitis obtemperant, nihil dubitates quin prPsidio Christi satis muniti sint aduersus omne huius mundi tyrannidem. Iam quo animo ille, quisquis tandem fuerit, magistratui significauerit Apostolos in templo praeducare, ex narrati ne Lucae non possumus deprehendere. Forte magistratus emisit ministros & apparitores ut quς- rerent & sciscitaretur in populo de Apostolis quis eos adiuuarit, quo peruenerint, ubi iam agant, quid instituant. Haec enim & huiusmodi fieri solent elapsis illis quos captos esse mallemus: sed iam sciunt magistratus ubi sint
Apostoli, & quid agant. Quid igitur consili j capi ut quid
moliuntur3 Tunc abiit magii fratus cum ministris, oe adduxistillos Die mi: timebant enim populum ne lapidarentur.Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio . Tunc abiit magistratus, teste Luca. Quid est Tuncῖ statim ut cognouerunt Ap stolos in templo praedicare, arbitrati sunt periculum esse in mora, festinandum itaque esse, concionem incipiemdam : nec soli magistratus, hoc est, principes abeunt, sed adiungunt sibi ministros, quo nimirum aduersus vim a matiores essent. Adducunt Apostolos, sed tamen sine vi, hoc est, non ligarunt eos, sed siuerunt liberos se comit ri. Nec necesse fuerat iniicere collo Apostolico vincula, quum non repugnarent boni viri, neque fugam medit xentur, neque inuiti sequerentur. Sca quare non ligant Apostolosὶ an magistratus masuetior factus cst erga Apostolos 3 nequaquam: sed quod hanc militatem simulant, in caussa est quod timent plebem. Verebatur enim ne ipsi di
185쪽
a populo lapidaretur, si per vim aliquid moliretur in Ap stolos. Nam plebs amabat Apostolos, itorum capiebatur sermonibus, & verisimile est quod ab Apostolis intellexerint miraculosam illam liberationem e carcere. vides ergo hic impietatem illorum principum,qui magis timet populum quam Deum. Si cogitassent quomodo liberati fuissent Apostolide custodia, facile cogitare potuissent
omnes suos conatus fore inanes. Caeteriam cum ministri adduxissent Apostolos, non statim coniiciunt illos in ca cerem, sicut iam semel atque iterum secerant, sed statuerunt illos in cocilio, ne videatur Apostolos indicta caussa velle punire. Et decet quidem cognoscere caussam prius,& postea iuxta cognitionem & caussae statum accusatos
vel innocentes absoluere, vel nocentes damnare. Sed audi. Et interrogauit eos princeps Sacerdotum,dicens : Praecipiendo praecepimus i is ne doceretis in nomine ijsto: ct ecce replestu Hi rusalem do Ibina vestina, oe multu intacere super nos sanguinem homini, Clito. Pontifex, ut ipse putat, duorum maxim
rum criminum reos agit Apostolos. Primum est quod decreta concilij neglexerint: alterum quod ipses Pontifices tyrannidis & iniustitiae arguerint, ut eos qui innocentem occiderint. Est igitur Pontificis sentetia, quam totius c ciiij nomine profert, talis : Nonne proximo colloquio, siue concilio ex talorum virorum auctoritate etiam atque etiam praecepimus vobis, ne pergeretis docere populum, aut ullam nominis Iesu,quod abolitum esse volumus,metionem faceretis apud ullum hominem, nec exterum, nec Iudaeum, nec publicE. nec priuatim i Lt ecce contempta totius auctoritate concilij non solum non siluistis, veru metiam tanto vehementius praedicastis , adeo ut impleo ueritis totam Hiero solymam vestra doctrina, rumore e rum quae facitis ad finitimas etiam ciuitates peruagante.
Vultis igitur malitioso studio nobis impingere inuidiam mortis nominis istius Z Praedicatis enim palam illum per nos occisum, eundem praedicatis iustum & sanctum ae Deo probatum, in huius nomine multa miracula facitis: in summa Iesus ille vobis prora & puppis, Alpha est & ω. Sed quid ex his cosequitur aliud ,quam nos innocete, sanctu ac deo probatu homine iniuste & per tyrannide occi
186쪽
cfer.*erandum, nisi tumultus & seditio populi nos tollere ae porro perdere laborantis Z Haec sibi volunt, ceu diximus, verba Pontificis. Caeterum antequam Petrus se exculet, hoc adiiciendiam puto: Si per senatum aliquid decretum& ma dato e uulgatum fuerit quod iustum ac bonum est, quod gloriae Dei & charitati proximi non contrariatur, certe contemni a nemine debet, nec magistratus sinet a populo illud impune negligi. Quod si hac in parte magistratus remisius agit, fit ut & reliqua ipsius decreta pom hac contemptui prostituantur: quae vcris per imprudemtiam non bene decreta fuerunt, haec magistratus ipse tollere debet. Sed de his hactenus. Quid igitur ad accus, tionem & exprobrationem Pontificis Apostoli 3)Eesponclens autem Petrvi ει voLiosi Lixerunt: Oportet Deo magis obedire quam hominibus.' Haec est responsio ad primam accusationis partem. Accusantur enim Apostoli quod decretum sacrosancti senatus praeuaricati fuerint. & haec quidem accusatiove it. II. in speciem erat satis ardua . Lex Mosis eum mortis reum agit, qui contumaciter Sacerdotis imperio non obedierit . Quanta ergo poena digni sunt , qui non unius tantum, sed multorum Sacerdotum ac Pontificum decreta, ad eoque sacrρ sancti concilij statuta transgredi turὰ Neccssc est itaque ut Petrus se, item & reliquos Ap stolos excuset atque purget. Sic igitur totum Apostol rum chorii breuissime excusat: Obedire Deo magis opor-' . r tet, quam hominibus. Non dicit Petrus quod magistr tui parendum non sit, sed quod Deo potius parendum sit. Breuiter itaque sic dicemus. Scriptura iubet nos & Deo & potestatibus humanis obedire: iam quoniam Dei princepta perpetuo bona, iusta & sancta sunt, perpetuo illis obediendum fuerit. Potestatis vero humanae praecepta aut sunt bona, aut sunt mala. Si bona fiunt, eis obtempe-IROma. 13. randum est, inquit Paulus, non solum propter timorem, sed etiam propter conscientiam , non solum quia homo praecipit, sed quia id Deus fieri iussit: si vero magistratus quae impia & iniusta sunt praecipit, ea negligenda, immot;ansgredienda sunt, no in contemptum Magistratus, sed in gloriam Dei, Mamorem iustitiae ac aequitatis. Quae . vero hominum mandata mest,hoc est,adlaphora dc ut
187쪽
tra, per se neque mala neque bona sunt, id est hominem
facientem neque meliorem neque deteriorem saciunt: illa inquam perpetuo in gratiam magistratus cui obedire tenemur, adimplenda sunt. Iam decretum summi Sacerdotis & totius concilij Hierosolymitani porro impium suerat ideoque ab Apostolis transgredie luna merito fuerat. Prima itaque defensionis pars est, Apostolos non debuisse mandatum hominum mandato Dei pi ponere, x hoc propter illud negligere. Quod verὁ Sacerdotum ma datum Deo repugnet, sic probat Apo stolus. Deus patrum
vestrorum suscitauit Iesum, quem vos interemit As sustendentes in ligno : hunc Principem ac Salisatorem Deus exaltam i dextera sua ad dandam paenitentiam Israel in remissionem peccarmrum : SV nos sumus te les hori in verborum, or Spiritus sani lusquem dedit Deus omnibus obedientibu sibι. Vult dicere Petrux . suo & aliorum Apostolorum nomine: Vos quidem acerrimis minis prohibetis nobis ne de Iesu Christo quoquacuiquam praedicemus , atqui tam multa sunt quae nos in . - contrarium cogunt, Vt non possimus vobis acquiescere.
Vos quidem interemi stis Iesum a Nazareth, & in ligno suspendistis sed Deus illum sic amauit,ut a morte eum resuscitaret. Hic enim Iesus quem vos quasi maleficum quedam in crucem esistis, Princeps & Saluator noster est, neque adhuc iacet in sepulchro, nec nos sustulimus illum Lirtim dormientibus custodibus ad sepulchrum: sed Deus illum exaltavit dextera, hoc est, virtute sua, & dedit illi, iuxta quod Paulus dicit, nonae quod est super omne nomen, dcc. Quare hoc 3 ai dandam poenitentiam, inquit, Israeli,& remissionem pecciatorum, hoc est, ut postquam Iudaei qui illum interfecerunt viderent tym a mortuis reuocatum, ac iam per discipulos suos tam admiranda operari, poenitentiam agerent pro ipsorum peccatis, sicque
remissionem peccatorum acciperent. Et nequisse excusare queat quasi rerum istam ignarus sit, posuit nos Deus testes horum verborum , ut scilicet nos fructum & utilitatem dominicae passionis omni populo exponeremus: immo nec nos soli de hac re testimonium damus, sed Se Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientiabus sibi. Hoc ego intelligo de illis dictum, qui licet ει- ra numerum essent duodecim Apostolorum, nihilom,
188쪽
nus tamen admiranda operabatur in nomine Iesu Christi domini nostri. Quod si ad solos Apostolos referre voles, allusum est ad illa Christi verba, quae in Evangelio Ioannis leguntur: Cum venerit paractetus quem ego mittam vobis a patre, &c. ille testimonium perhibebit de me, α vos testimonium perhibebitis, quia ab initio meo estis, Pulchras autem hic videre licet antitheses. Iudaei occidui Christum: Deus patrum nostrorum Christum resuscitat. Iud i in ligno suspendunt: Deus ipsum ad dexteram suam collocat in caelestibus. Iudaei volunt taceri Euangelium de Christo: Deus pater designat testes, qui Euangelium
toto orbe depraedicent. Iudaei vocant Christum pieudoprophetam & Dei aduersarium t Apostoli eundem vocant ducem de auctore salutis nostrae. Tu iam vide quam multa mysteria in his Apostolorum verbis licet paucis lateat. Primum est,quod Cluistum Iesum crucifixum illum M riar filium vocat ducem & auctore salutis nostrae, ut Ost dat praeter & extra Christum nemini contingere salutem. Vides ergo in quanto periculo sint,quotquot fidem Christi vel non habent, vel semel receptam abnegare audCnt. Secundo obserua Christum illis tantum remittere peccata, qui poenitentiam suorum peccatorum agunt. Sic enim insuperioribus dixerat Petrus: Oportebat poenitentiam praedicari in nomine Iesu in remissionem peccatorum. Tertio illi tantum accipiunt Spiritum sanctum,qui Chrisito domino ac Deo obtemperare non detrectant. Haec autem Apostolorum verba magnae consolationi fuissent Iudaeorum primoribus, si modo s apere voluissent. aperi bant enim illis ianuam regni caelestis & omnem desperationem eis eximere poterant. Verum quid illi r Haec cum audissent, dissecabantur,'cogitabant interficere illos. Vides hic quam morigeros habeat seruos Satanas. Non contenti sunt per tyrannidem& effrenem malitiam o
cidisse filium Dei , nisi etiam occidere pergant ministros Dei. Debebant poenitentiam agere propter occisum Christum, & ecce iam poenitent quod non iam quidem etiam Apostolos interfecerint : quo facto satis arguunt a quo spiritu ducantur. Non mouentur m raculis,non terrentur admiranda illa liberatione Apost lora ex carcere 3 non attedunt ad verba Apostolorum: sed
189쪽
corda eoru sanguinem & morte Apostolorum stitit. Cur non respodent addicta apologetica Apostoloru cur non rationes illorii confutanti Dissecabatur, inquit Lucas. Est aute hic dissecari in corde concuti & comoueri, sicut fit in
iis qui anxij sunt & perplexi, nescientes quid vel agant vel
intermittant. Audimus ergo hoc in loco consultatione de occidedis Apostolis,& de extinguenda Euagelii praedicatione. Anne perseceruti nequaqua. Quis obstitit quo minus interfecerintὶ Audi: aute quida in cocilio phariscus no mine Gamaliel, lexu do lor honorabilis inmersa plebi, ius tforas modicum Cpostolos secedere,dixitque ad illos: Viri Israeliatae,attendite mobis super hominibus istu quid adiari tu. Quandocunq; statuit dominus suos amicos de manu persequetium liberare, semper inuenit media quibus comode hoc fiat: quo fi t ut beneficia aliquado ab hominibus non Deo, sed hominibus aut aliis rebus asscribamus, non cogitates Deum non solum fine unicuique rei prς scribere sed etiam inedia, perquae ad finem destinatum peruenitur, praeparare. Ecce enim Dominus sic ordinauit, ut Apostoli non
statim ab initio praedicationis suae occidi debeat, sed post bene auctam Ecclesiam. Ergo dum Apostoli statim ab initio capiuntur, miris & variis modis eos liberat. Primὁ enim prohibentur Tyranni timore populi, ne audiant exanimi sententia saeuire in Apostolos. Secundo dum in custodiam positi sunt Apostoli, mirabiliter per angelum ducuntur ex custodia. Tertio quum iam Sacerdos summus cum uniuerso concilio penὸ conclusissent Apostolos ἡ medio tolledos,ecce excitat dominus honestum virum,
qui prudentia & graui suo consilio illorum pessimos&sanguinarios conatus eludit ac impedit. Quod vero postea Apostoli non liberantur, sed interficiuntur ab impiis,
non ideo fit quasi Deus ipsos liberare non possit,sed quia
Deus ipsoru labores remunerare instituit. Sed videamus tandem quid nobis Lucas noster de Gamaliele illo dicat. Primum,antequam consilium eius viri aperit,deliniat nobis conditionem ipsius,ut intelligamus licuisse tanto viro quae vellet in concilio loqui, & ne miremur huic ab aliis consensum esse praebitum. Surgens quidam in concilio, inquit: Ergo & hic senatorij ordinis crat,in hoc vocatus, ut iuper quaestione proposita cum aliis consultaret. Sa
190쪽
it autem ut etiam gesticulatione corporis indicet se ii ere quod proponat. Quisna ille Senatorὶ Pharisaeus fuit.
lioc est,ex eorum hominum numero qui ab omnibus tanquam iusti,ac sancti vari habebantur, Appellabatur autem nomine Gamaliel, quod nome Lucas ideo significat quia
tum, etiam a multis noscebatur. Et additTegis doctor, ut quem prius a vitae sanctimonia comendauerat, iam commendet etiam ab eruditione neque enim omnes Pharis itum docti fuerunt) : hic autem noster Gamaliel tantum in legis cognitione profecerat, Vt etiam alios doceret. Sub
huius ferula etiam Diuus Paulus legis cognitionem didicit, hoc quod in sequentibus audiemus. Ad cum ulu laudis adiicit Lucas de Gamaliele . Et erat honorabilis uniuersae plebi. Ergo & doctis & indoctis, & religiosis, ut loquumtur, & laicis gratus erat. Hic igitur Gamaliel multis ii minibus clarus, surgit in concilio,ac iubet Apostolos m dicum temporis foras secedere. Hoc quare in senatu fiat, in superioribus diximus.Iubet Apostolos secedere, ne via deatur eis in faciem adulari, & ut liberius quς sentit in senatu proponere possit. Dicit ergo: Viri Israelita attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis, hoc est, n lite praecipitare consilium, neque temere decernatis quidquam,cuius vos post frustra poeniteat: sed etiam atque tiam videte, quid statuatis de homin bus istis. Cute hesenta dies extitit Theudas, limis se esse aliquem, cui consensit u merrus virorum circiter 'Odringentorum,qui occisiu est σ omnes
qui credebant ei dissipatisunt, redacti ad nihil . Doctus & non imprudens Gamaliel pia quadam, ut apparet , calliditate non statim dicit Apostolos non tollendos, nam hoc odiosum fuerat, neque facile fuissent summi si
cerdotes ipsum incepta orationem perorare, ut quem statim suspectum haberent Christianismi. Igitur priusquam
consili j sui statum aperiret, unum atque alterum exemplum praemittit, ut deinceps maiori securitate summam
confiij sui subiungere posset. Nihil enim magis mouet
cum rudium tum prudentium animos quam inductio exemplorum , potissimum si ea quae proseruntur nupera fini. Sed audiamus primum exemplum. Ante hos, inquit, dies,id est, non ante multos annos extitit Theudas dicens