In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

pollicitans, eoque rem deduxit, ut illi sese coniungerent . Dplus minus quadringenti homines: sed & ille & hi omnes

vsque ad internecionem deleti sunt. Gamaliel hanc u goediam breuissimis attingit potius quam recenset, ut quam nosset principibus istis viris totique senatui cosnitissimam: quoniam vero nostro tempore paucis fores

nota est , ex Iosepho Iudaeorum doctissimo historiogra pho praemissis nonnihil adiiciemus. Igitur dum Fadus

Iudaeam prouinciam gubernaret, quidam vir magus nomine Theudas populo multa suasit, ut sumentes su stantias suas sequerentur eum ad Iordanem fluuium, semetipsum asserens esse prophetam, &praecepto fluuium diuiuere,ut cis facile transitum praeberet. Hac ergo dices, seduxit quidem multos,non tamen permisit eos Fadus ad experimentum suae insipientiae peruenire, sed repente cohortem misit equestrem exercitum super eos: quae inopia nabiliter irrues,multos quidem peremit, plurimos autem vivos caepit,ipsumque Theudam comprehendentes,capitis sectione multauerunt. Hactenus Iosephus Antiquitatum lib. 2O. cap. 4. Hanc ergo historiam recensuit etiam

Gamaliel,cui & aliam eiusdem secis addit. Post hunc.inquit, extitit Iudas Galilaus in diebuspressionis.ρο aumnit populum sese ipsiperiit, oe omnes quotquot consenserunt ei dii essunt. Rursum ex Iosepho recitemus copiosius, quod G malieli breuioribus recensuit. Igitur cum describeret Iosephus quomodo Cyrenus in lud os venies cessere vellet po . . pulum Iudaicum,& hi quidem ab initio repugnaret, post ' . ' vero suasu sacerdotis magni colla patietes submitteret,sic subdit: Sed Iudas Gaulonites homo ex civitate cui nomen ΗΠ diuersis exhortationibus incitabant, omnem quoque illis cooperaturam esse creaturam, si pro bono libertatis honorem suum & gloriam magnanimitate tuerentur: sed etiam Deum non aliter illis auxiliatorem fore,nisi talibus consiliis ad egendum procederent.His ita dictis, amplius

eoru animus concitatur, ut etiam homicidiis nullo modo

parcerent,quoniam cum magna voluptate quidquid ab il-

erat Gamala, Sad locum pharisaeum sibi coniungens, recessionem facere festinabat, depreciationemque ac censum nihil aliud esse dicebant,quam integram seruitutem. Proinde ad suam defendedam libertatem, totam plebem

192쪽

sis dicebatur hauriebant, Atque hoc modo in magnum malum seditio illorum & audacia prorumpebat, nihilque fuit malorum, quod per illos non pullulauerit viros,& si pra quam dici potest illa gens continuationibus repleta est bellorum,& clades inter eos & latrocinia deprςdationesque gerebantur, obtentu quidem utilitatis defensionisque communis: reuera autem propriorum lucrorum gratia tota seditio gerebatur. Multae itaque caedes ciuium sociorumque perpetrantur:postremo in inuicem conue tuntur, non secus quam contra hostes infensius agerent bellum. Itaque quotidie depraedationes, captiuitates, caedes ubique concurrebant,ita ut etiam templum Dei ignibus cremaretur. Tantum valuit nouitas, & institutionum

mutatio paternarum. Siquide iste Iudas & Saddocus quartam philosophiam nouiter introduxerant &cael. Huius autem philosophiae de noui instituti inter caeteros hic articulus erat. Solum principem & dominum dicunt Deum omnium: mortis etiam multas & varias species sustinere pro nihilo pendunt,vel cognatorum supplicia, vel amicorum amissiones omnino contemnunt,dummodo nullum

hominem dominum dicere compellantur. Caeterum quo

mortis genere capita seditionisi Iudas & Saddocus interempti fuerint Iosephus non exprimit, sed perditos esse aperte dicit. Vidit hoc saeculum serὸ parem Tragoediam,& Anabaptistae pessima humani generis lues non omnino alieni sunt ab hqresi illa. Gamaliel itaq; ille noster nostrum dico, quia Apostolis nostris patrocinatur & hanc

historiam,sicut diximus,breuiter recensuit,reliquo Sena

tui iudicium permittens,an Apostoli aliquid simile habeat

aut commune cum illis. Operantur quidem Apostoli magnifica & mirabilia,sed haec tam aperta sunt,ut nihil simile habeant cum magorum praestigiis. Trahunt populum post se,sed ad Deum, nec eximunt illum obedientiae quae magistratui debetur, sed a vitiis liberant, quae etiam mugistratui displicere debebant. Nec Euangelium denegat magistratui tributa, vectigalia vel census, sed docet reddendum esse Caesari quae Caesaris, & quae Dei Deo. Haec ita cum se habeant, nullus est timendus' tumultus, nihil per seditionem fiet,sed omnia erui pacata. Sed audiamus Gamaliele,& consideremus quomodo historias has cru

193쪽

tas suo propositoadaptare veli t. Et nuc dico ruobis,discediteab hominibus olis,oesinite illos. uu uias sex hominibus cosilium hoc aut opus,dissoluetur .s vero ex Deo est,no poteritis dissoluere,ne forte oe Deo repugnare iideamini. Abstinete,inquit,ab illis,

neq; seuerius quid aduersum illos teletis. Si enim humano cosilio vel astu hac nouitate institu sit,nihil durabit: sin vero Dei volutate & auxilio geritur, nihil proficiemus conatibus nostris. Et haec quide sentetia est Gamalielis, quantuquide ex ipsius verbis elici potest. Si vero re penitius intellexerit, neq; tame libere eloqui ausus fuit, potest ex illius verbis bona deduci consequentia, nimirum ut talis sit G malielis sententia: Videtis quὁd Deus mirabiliter per Apostolos suos operatur,videtis quam inuincibiles sint, videtis quani inanis sit conatus noster. Quid igitur non cessamus an Deo impie ac stulte repugnabamus ξ Si Apostoli

humano v terentur consilio , praedicatio non esset tam efficax miracula non tam clara & solida, nec toties e manibbus nostris elaberentur: sed omnino diuersum accidit. E

go meo iudicto abstinendum est ab illis, nec aliquid ferocius contra illos tentadum. Sed apparet Gamalielem tum adhuc ex eis fuissem ut non audebant libere quae de Christo sentiebant profiteri, ne scilicet e Synagoga excluderentur: unde duo circa hunc locu nobis obseruanda sunt. Et si enim Gamaliel non per omnia a nobis exculari pos.st,ut qui non apertum testimonium veritati perhibuerit: tamen habet in quo non temerύ imitandus venit, maxime vero illis qui Senatori j sunt ordinis. Horum certe est, etsi infimo loco sedeant, sentcntiam suam libere proferre , nullo respectu habito vel senioris vel iunioris. sapientia enim nullae aetati alligata est. Nefas enim est siquis pro Veritate rogatus , sententiam suam qualemcunque etiam dissimulat: sic enim fit, ut semper incertus & dubius sit. Quod si protuleris lententiam tuam, .' si proba fuerit, sorte alij descendent in sententiam tuam sua ipsorum reiecta: sin improba, hoc lucraberis, ut redargutus postea melius sapias. Alterum quod hic obseruatione dignum censuimus est, ne quis allemma illud Camalielis sic acceptet , quasi sacrosanctum ac per Omnia verum sit: neque enim Gamaliel eius notae est, ut ipsius verbis contradicere audeat nemo. hoc non

194쪽

temere admoneo. Sunt enim qui illa sententia steti, no lint in quenquam a magistratu animaduerti. Sed ponderemus sententiam Gamalielis, & dicamus de Mahom tanis siue Turcis: aut ex hominibus est quod agunt, aut ex Deo. Si ex hominibus est , ergo non staSit : sin vero ex Deo, non potest distatui. Iam rogo abute, an Turcica impietas ex Deo sit, anne ex hominibus 3 Ex Deo illam esse nemo pius fatebitur : si vero ex hominibus, immo potius ex Satana est, quando tandem di inlueturὶV rum quidem est non stabit perpetuo, sed incertum est, quando tandem sit casura. Sic de Anabaptistis, & omniabus omnium saeculorum haeresibus sentiendum est. Ait quidem Christas: Omnis plantatio quam non plantauit Pater meus caelestis eradicabitur, sed non dixit statim faturum : sed in consummatione saeculi mittet filius homunis Angelos suos, & colligent de regno eius omnia sca dala. Ergo sententia Iudaei Gamalielis non remorari debet pium magistratum, quo minus puniat atque coerceat malos, remuneret atque defendat pios. Dei enim minister est, ait Paulus, vindex in iram ei, qui malum agi t. Consenserunt autem illi , s conuocantes CpoLulos coli d

nunciauerunt,ue omnino loquerentur in nomine Iesu, oe dimis

Gut eos. Vides iam quantum profecerit Gamaliel sua comsaltatione, tantum Icilicet ut non occiderentur Apostoli:& hoc quidem non debemus Gamalielis prudentiae, sed Dei sapientiae,qua solet per multa media pios suos liber

re. Antea audiuimus Summates timere populum, & ideo nihil grauius audere tentare contra Apostolos: iam comsilio Gamalielis utcunque cohibentur,sed, sicut dixi, Deus potius obstitit illor 3 impiis conatibus . Nondum enim erat hora,vt pro Christo morerentur Apostoli, sed latius spargendum erat Euangelij semen. Disce ergo hoc loci vemeliora monenti obtemperes nec pudeat te mutare consilium & sententiam tuam,postquam meliora monentem audieris. ecce enim totus Senatus uni Gamalieli obtemperat. Quod si ille vel timore vel alia caussa motus sente tiam suam occultasset, sorte Senatus grauiora tentasset in Apostolos. Ergo bonum est ut in Senatu,sicut in superi

ribus diximus, singuli suam sententiam libere, modestEtamen prostrant . semper parati melioribus cedere. Sed

195쪽

videamus quousque Camaliesi accruieuerint. Conuoc runt,inquit, Apostolos, nimirum aci consilium . nam G maliel scii tetiam suam prolaturus, iusserat illos paululum secedere : conuocatos ergo caedi iubent. Quare hoc in terrorem forsan Apostolis,quo posthac timidius agerent, exspectantes & praecauentes Hui tota. Et in lege scriptum Deut. 11. est: Si eum qui peccauic dignum vidcrint plagis, proste nant & faciant ut coram is sis verberetur. pro mensura peccati erit& plagarum modus, ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excedant. Sub fra textu itaque nutus legis,opinor,flagellati seccruntApostolos: nisi enim eos caedi fecissent,omnis populus clamasset Apostolos innocentes proclamatos, R ideo tenacius eis adhaesisset. Postquam itaque caesi sunt, de nunciant Apostolis hoc quod etiam iam antea secerant, ne omnino loquerentur

in nomine Iesu. Vides quare capiuntur Apostoli, quare sagellantur, non propter malum aliquod flagitium, sed propter verbi Dei fidele ministerium. Iam quid adhaee Apostoli egerint videamus. Et illi quidem ibant gaudentes a corsicctu concili', quia digni habiti sunt pro nomine Iesu comumeliam pari. Vctus ac celebre dactum est iacula prauisa minus laedere: hinc est quod Apostoli flagris & contumeliis parum mouentur. Nihil enim eis accidit, ad quod non iam olim praepararim animos suos, nihil patiuntur quod non ipsos passuros Dominus praedixerit: Ecce ego Mati. Io. mitto vos,inquit, sicut oves in medio luporum. Estote e go prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbae:

cauete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conci-

his, & in synagogis suis flagellabunt vos, & ad reges &praesides ducemini,&c. Qui autem perseuerauerit usque in s ncm, hic saluus erit. Et iterum: Beati estis cum mal dixerint vos homines, dc persecuti vos fuerint, & dixerint

omne malum aduersum vos, mentientes propter me. Gaudete & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis, &c. Horum verborum , talium conto lationum

Domini recordabantur sancti Apostoli & ideo non pol rant despondere animos etiam in grauissimis tribulationibus. Sed audi Lucam, quam pulchre Apostolorum fortitudinem & constantiam destrabat. Ibant, inquit, gaudentes a conspectu concilij non solum n*a doletant, scd

196쪽

gaudebant mec coram Senatu tristabatur,remoti verg ab illo gaudebat: sed videntibus Senatoribus gaudebat. Quareὶ sorte quia manus tyrannoru effugerancino,sed quia digni habiti sunt pro nomine Iesu columelia pati. hac enim laetitiae caussam assignat noster historiographus. Noverat certe se non ingrato seruituros domino,gaudebant etiam plures homines lucrifacere Christo, & expertu tur Christi sermones omnes iuxta condictu impleri. Quid igitur haread nosῖ multum supra modum. Neq; enim latum dictum quod Apostoli laetati sint in tribulationibus, contumeliis,& persecutionibus, sed ad simile certamen etiam nos prouocamur. Iacobus enim Apostolus dicit: omne gaudium existimate cum in varias tentationes incideritis. Et D. Petrus non tantum suo exemplo, sed etiam praecepto adhortatur, ut tribulationes huius saeculi aequo suscipiamus animo, neque illas seramus impatienter: Communicantes Christi passionibus inquit,gaudete, ut in reuelatione gloriae eius gaudeatis. Et in Iudithae libro legimus: Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transieruntndeles: qui autem tentationes non susceperunt in timore Dei & patientia sua, exterminati sunt. Sed hac de re alibi. Hoc unicum hic adiicere placet, quod Satanas etiam in hac re Simius Dei effici conatur. Piorum est aduersitates quascunque a quocunque etiam illatas aequanimiter se

re. Habet igitur & Satanas sitos impios,qui & ipsi piorum sortitudinem imitari videntur: immo paratiores & audaciores sunt longe grauiora pro Satanae operibus perpeti, quam aliquot pij pro Christi mandatis: sed hac audacia illi nihil eis cient. Poena, inquit illae, non facit martyrem, sed caussa. Diximus in superioribus de secta Iudae Gaulonitae quomodo & haec magna audacia quaecunque adue sa sustinent; sed ob hoc nec Deo , nec piis hominibus probari possitnt. Sic & Anabaptistae huius saeculi videntur sibimetipsis belli Christiani. si quando videntur aerumnas huius saeculi, & mortem ipsam contemnere: at eiusdem spiritus & audaciae reperire licet multos latrones, phyt nissas,usurarios, & reliquam eius generis secem omnis laboris & miseriae patientissimos. Non igitur statim Apostolus vel pius Christianus es, etiamsi ad mortem ipsam suauiter cantillaueris. Alia sunt quae de vere Christiano

197쪽

testificantur, fides scilicet, spes, charitas, & reliquus retia quarum virtutum chorus. Haec forte aliquibus parerga videntur, sed ego caussam habeo, quare hac dissimulare noluerim. Redimus igitur ad pios, & dicimus hos decere

vi aduerstates huius mundi aequis animis excipiant pro eo, qui longe duriora pro nobis sustinuit. Haec forte tibi videntur non solum dura, sed & intolerabilia: utcunque tibi videantur certa sunt quae dico, nec tam dura erunt, si modo te ad illa perserenda recte paraueris. Quomodo me parem, inquis cogita tibi nihil posse contingere nisi a Deo patre tuo caelesti, cuius iudicia occulta esse possunt, iniusta esse non possunt. Deinde cogita Christum illum innocentissimu tua caussa longe acerbiora pas um, quam tu iam pateris. Hinc est quod Diuus Petrus dicit : Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec d

Ius inuentus est in ore eius : qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur.Tertiδcosita te longe duriora commeruisse flagella pro pectatis tuis, & Deum te hic flagellare ut tibi in aeternum parcat. Omnis enim poena quae tibi hic insertur, modo patienter eam tuleris,aut ad peccatorum deletionem, aut ad maiorem remunerationem tibi proficiet. Adde quod impatie tia tua poenam non mitiorem, sed grauiorem reddes. P stremo quod ab initio dictum oportuit, ne existimes ubrium tuarum esse ut aduersos euentus aequanimiter feras,

sed donii Dei tibi ad hoc necessarium est, s ne quo etiam leuissima tribulatio tibi videtur esse durissima.Vnde Psalmista loquitur: Deo subiecta est anima mea,quoniam ab ipso est patientia mea. Et Diuus Paulus: Fidelis Deus est, I. Cor. Io. qui non patietur vos tentari supra id quod potestis,sed faciet cum tentatione prouentum ut possitis sustinere, hoc est,qui passus est vos incidere in tentationem, idem dabit exitum bonum, ut onus illud qualecunque sit superare

possitis. Huc elui pertinet quod idem Apostolus ad Theosalonicenses scribens,dicit: Et vos imitatores nostri facti estis,& Domini,excipientes verbum in tribulatione mutita cum gaudio spiritus sancti. Et ad Pliilippenses: Vobis Philip a.

donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis,

sed ut etiam pro illo patiamini. Sed haec hactenus dixi,ut

198쪽

ad exemplum Apostolorum etiam discamus huius mundi tribulationes aequanimiter ferre: iam itaque ad finem huius capitis venimus, audituri quam morigeros se Apost ii exhibuerint decreto augustissimi Senatus. Omni autem die non cessabant tu templo F circa domos δε- centes in euangelia aures Christam.

Vide hic fortitudinem ac constantiam Apostolorum Christi, qui neque minis,neque flagellis a verbi ministerio prohiberi possunt, tantum curant Verbera quantum curarunt verba Pontificum. Dei erant ministri, & huius voluntati obtemperare studebant ex animo, ab eo exspectantes remunerationem, non a Pontificibus vel Pharia saeis. Hinc Lucas alacritatem illorum exprimere volens,

dicit: omni die non cessabant euangelizare & docere Christi fidem non solum in templo, sed etiam circa d mos , hoc est, publice & priuatim inuitabant omnes ad

Christianisinum . Hic forsan occasionem venantur An

baptistae praedicandi in angulis domuum,& in latebris sybuarum,dicentes verbum Dei non esse alligatum, quod G tiam verum est. Atqui oportet diligenter considerate hoe

Ioci, de quibus dicat Euangelista quod in templo & circa

domos praedicauerint. de Apostolis hoc dicit quibus munisterium verbi commissiim. Et istis prae sacerdotum M principum inuidia non licebat semper in templo contionari r unde cogebantur etiam in priuatis aedibus Euangelii sementem facere. Neque hoc dico quasi non liceat tibi in priuatis tuis aedibus tuos pie instituere s hoc enim ut assidud facias diligenter admoneo sed contra eos di sputo errones, qui cum in i sint& bona docere non possint. conuenticula instituunt, populum ad se trahunt, impia& seditiosa proponunt, & ideo lucem fugiunt. Sea de his alias: nos iam ad caput sex tum pro

cedamus , rogantes Dominum ut na

uem nostram feliciter, & ad la dem sui nominis, atque ad profectum Ecclesiae suae dirigere velit.

Caput

199쪽

γN diebus iliti crescente numero discipulirum,fa-ι dirum est murmur Grecorum aduersus Hebraeos, quod destirerentur in ministerio quotiduano. viduae eorum. Vide obsecro, optime frater,

Ecclesae nostrae Catholicae res nuqua fuis- se tam selices & emunctas, ut nihil vitii in illa reperiri licuerit. Dicitur quidem Ecclesia esse lota sanguine Christi, ut sit sancta & sine macula : verum ut hoc persectet si non est praesentis, sed futuri saeculi. Et sancta dicitur propter sanctitatem & iustitia, quae Christus cum illa tanquam cum sponsa sua communia habet. Vbi ergo sunt nunc qui protinus atque naeuum aliquem in aliquo

collegio vident, statim caelum terrae mascent,non quaerentes quomodo restituat, sed quomodo quod reliquum est Maitus perdant. Et nuc multi propter abusus in Ecclesia exortos ab ipsa discediit,rt du vitare volunt Charybdim, incidunt in Scyllam. Certe non missi est post mille quingentos annos tot abusus in Ecclesia nostra reperiri,quum Satanas statim ab initio suum lolium interiem inauerit.

Et quot abusus iam sunt apud noui Euangelii professores

in viginti annis exorti3Sed sinamus haec,& ad contextum nostrum accedamus. In diebus illis crescente numero disicipulorum,&c. Quid est in diebus illis hoc est, in illis ipsis diebus,quibus & atrocissime minabantur principes,d: Apostoli flagra essent experti, creuit credentium numerus nouis subinde discipulis ad Ecclesiam proruentibus. Et haec quidem testantur nullam sapientiam, nullam prudentiam, nullum que consilium esse contra Dominum. Sed quid factum estὶ Satanas ceu diximus, non potest qui est re, non potest patienter ferre, ut numerus discipulorumerescat ac augeatur': nam Satanae decedit quidquid Christo accedit. Igitur inimicus homo, ut cum Euangelio Io-quar, venit & superseminavit zizania, fecitque ut fieret murmur Graecorii aduersus Hebraeos, hoc est,gentiu aduersus Iudaeos,aut,ut apertius loquar, eoru qui ex GetiliLmo ad Christianismsi venerat, aduersus illos qui ex Iudassmo ad fide hostra peruenerant. Sed quae caussa murmurista viruleti & inauspicati3Eo m despicerentur, inquit, hoc est,negligeretur viduae,hoc est, inopes & egeni eoru GrP

200쪽

eom.In quo negligebaturi i ministerio inquit,quosau

no. Na cum egenis,sicut supra audiuimus, de comunibus Ecclesiae bonis, prout cuique opus erat, distribueretur victus,suspicabantur quidam hunc Iudaeis liberalius, quam Graecis suppeditari: hinc est exorta inuidentia & tam viarulentum murmur Quod si etiam in qualis fuit distribu-

tio, hoc quod Lucas neque negat, neque affirmat, no erat

mirum in tanta multitudine populorum aliquos negligi, non per contemptum, sed quia non vacabat singulis singulariter prouidere. adde quod alias facile timemus, ne

ventri nostro aliquid decedat. Gula ei iam in ipsis paradysi deliciis protoplastes nostros perdidit: unde non dubitauit& primis Christianis subrepere ac ipsorum corda tentare. Anne Satanas hoc pessimo telo voracitat s Christum tentauit Z anne hoc telo Ananiam & Saphiram confodit atque occidit Fugiamus itaque, si boni, tam scelidum hostem, neque s nam ususque adeo nobis dominare aqualisculum nostrum. Caeterum quod Lucas hic de viduis dicit, non de solo sexu muliebri intelligendum est. Nam viduae in sacris literis nonnunquam citra sexus significationem ponuntur pro egenis & cal mitoss, ut videre est in Pr

phetis, qui quoties monent pupillis & viduis subueniendum, calamitosos & humano prςsidio destitutos quosque

intelligunt meque tamen ignoramus & Viduas, quae verἡ viduae erant stipe Ecclesiastica ali solitas, qua de re in Tiamotheo nostro diximus. Sunt qui putant hic in Actis nostris mentionem fieri non de ministerio quo inseruitur viduis, sed quo viduae inseruiunt alicnis: ut si sensus, Graecos ideo murmurasse cotra Apostolos, quod Hebraeorum viduae ad ministeria eligerentur, ut ministrarent sanctis, Grqcς vero mulieres tanquam ad talia ministeria inepti res, posthabcrentur. Non est peric ulosus error, utrum hic intelligas mihi tamen prior expositio videtur esse potior. Habuit vetus Ecclesia tuos gradus ordinatissimos, qui se obsoluerunt , ut nihil aut parum certi de illis habeamus: habuit collegia virginum, huius instituti sunt nostrae in nachae: habuit collegia viduarum , & earum quae fuerant univirae,itarum reliquiae opinor,sunt quae in hoc eleem ena sustentantur, ut aegrotantibus & morientibus adsint ac inserviat, vulgo Beguttas siue Beguinas.D. Epiphani

SEARCH

MENU NAVIGATION