In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sib finem Commentariorum suorum de octoginta Hse resibus veteris instituti meminit atque Diaconissarum officia describit. Et in veterum conciliis frequens est viduarum mentio, in quibus describitur quid eis Ecclesiae, α quid illae huic debeant: quae ut copiosius prosequamur,

non est huius vel operis vel instituti Comissisto autem A decim multitudin m discipulorum, dixerunt: Non est aequam nuderelinquere merbum Decor ministrare mensis. Sic solci fieri vefrequenter murmura oriantur inter eos qui ex communi

aluntur, dum perpetud alius putat meliorem partem ab alio praeoccupari, tu ministri conqueruntur de recipientiabus quasi nulla re possint contentari, & rursum recipiemtes de illis quas infideliter communes opesadministrent: unde murmur hic inter Christianos exortus,alicui fortas.

se videri posset res levicula. Atqui Apostoli non ignora te; ex breui aliquando scintilla magnum fieri incendium, ideoque principiis obstandum esse, putant se hoe in loco nihil dissimulare debere, ideo que multitudinem discipulorum hoc est,Christianorum couocant, consulturi cum eis quomodo res instituenda si, ut murmur exortum s piatur, & deinceps omnia modestius & quietius agantur. Quoniam vero verisimile est totam multitudinem Apostolos maluisse dispensationem omnem rerum victui necessariarum in se suscipere: ideo Apostoli se ante omnia excusant quod ipsi his rebus licet alioqui canistis incumbere non possint, ideoque de aliis administris prouiden dum esse. Sic ergo inquiunt: Non est aequum nec est probandum,quum Dominus nobis iniunxerit officium Eua- gelii depraedicandi, ut nos obmissa delegata functione euangelizadi ministremus mesis, hoc est, occupemur circa res quae ad victum necessariae sunt. Vtrunque bonu est,re pauperia agere cura,& praedicare Euangeliu At ui plures inuenititur qui re coquinaria curare possitnt quam qui

uangelizado populo pr esse queat. Et Euagelica functio liberu requirit homine,qui huic soli dedit' sit, no qui aliis& si cularib ' negociis sit implicatus. No cst ςquti, inqui ut, no est eiusmodi up nobis placere possit,aut i nos sincipere coveniat ut post babito Euagelii ministerio ministrem mesis. H c verba oibus qui sacris initiati sui diligeter po-

202쪽

I. Timol. 4. x. Timo t. 2.

bire noluerunt Apostoli, quid respondebunt qui agricultur . piscationi,ludo,Venationibus ita inuoluuntur,ut aut nullum, aut minimum temporis precationibus, & sacrarum studio literarum, praedicandoque Dei verbo impe dant3 An non legimus Paulum sic scribentem ad Timotheum: Incumbe lectioni & doctrinaeὶ Haec exerce, in his esto, ut tuus prosectus manifestus fiat omnibus. Attende

tibi ipsi & doctrinς persiste in his:id si seceris te ipsum seruabis, & eos qui te audierunt. Haec quidem Timotheo scribuntur sed sicut ad omnes clericos pertineant. Nemo militans Deo,inquit Apostolus,implicat se negociis saec laribus. Et iam olim in concilio Episcoporu statutum est sic enim scribit D. Cyprianus: nequis de clericis & Dei ministris tutorem vel curatorem testamento suo constia tuat, cum singuli diuino sacerdotio honorati,& cuncti in clericali statu constituti,non nisi altari & sacrificiis deseruire,& precibus atque orationibus vacare debeant. Quod si quis contra hoc decretum facere prς sumpserit, censuerunt iidem venerandi Episcopi ut non offerretur pro eo, nee sacrificium pro dormitione eius celebraretur. Verum nostro tempore nullum officium tam vile est,quin inium gatur sacerdotibus,& quod issi no libenter in se suscipiat.

Sed satis querelarum.Congulenue ergo fatres,viros ex vobis bon testimoni septem, plenos Spiritu sanctoi sapientis,quos costituamus super hoc opus:nos vero orationi ξ γ miniserio merbi Dei instantes erimiu. Vide hic obsecro, mi frater,quot virtvites requirant Apostoli in eo qui praeficiedus est distribum dis eleemosynis. Neque enim volunt obuium quenquam eligi, sed talem qui habeat bonum testimonium probatae nimirum vitae suae,in quo argumenta boni spiritus & tam ctae sapientiae appareant. .Sed unde deprchendi potest hominem bono spiritu duci 3 ex fiuctibus, inquit Christus, deprehendi potest virum arbor bona vel putris existat. Ia, iuxta Paulu,fructus spiritus sunt, charitas, gaudiit, pax, patietia, longanimitas, bonitas, benignitas, masuetudo, fides, modestia,cotinentia, castitas. Igitur qui alienus est acharitate, qui iracundus, qui percussor,qui auarus, s inuidus, qui elatus existit, hic non solum indignus, sed etiam ineptus est,qui eleemosrnatum dispensationi pretficiaturi

203쪽

Praefectus enim eiusmodi non dominus pauperum, sed humilis seruus eorum csse debet, persuasissimum habens se non tam pauperibus, quam ipsi Christo inseruire. Sed

expendamus verba Apostolorum. Primo non modicet modestiae ac humilitatis est,quod Apostoli, teliquos licet infimae sortis homines fiatrum nomine appellant, viri se tres,inquientes. Secundo cum dicit, Considerate ex vobis viros,ostendunt ex Christianis esse eligendos dispensatores eleemosynarum , non ex Iudaeis vel Gentibus. Quam

enim fidelitatem exhibuissent superstitiosi Iudaei,aut idololatrae gentes bonis Christianis nam qui in una religi

ne non conueniunt, in rebus etiam saecularibus raro per omnia conueniunt. Exempla nostro saeculo clariora sunt quam velimus.Tertio non unus aut alter eligendus est i

tum, sed septem, ut intelligamus Christianum populum non parum fuisse auctium, nec illos paucas habuiste ele mosynas,ad quatum distributionem tam multis opus h buere ministris. Quartd quales eligendi sint,docet: Viros, inquiunt, boni testunonii,plenos Spiritu Canino & sapie tia,hoc est,uiros de quibus certa & constans fama est,esse viros pios & prudentes. Sic alibi Dominus desiderat sese Luca itiuum fidelem & prudentem, quem constituat super famialiam suam. Si enim pius latum est, elar etur quidem, sed citra discrimen,& facile decipitur: si vero tantum prudens est, non quae Dei, sed quae sunt mundi curabit. Atqui pietas & prudentia copulatae, ad hoc ministerium sunt apissimae. Sed quid interim facient Apostolir nunquid ipsi iterum ocientur Z nequaquammos autem orationi & ministerio verbi,inquiunt,instantes erimus. Ergo ad solos Apostolos spectat orationi & ministerio verbi incumbere3 an non & alij Christiani intenti debent esse orationibus ὶ an& diaconis non licet instare verbi ministerioὶ Sed seque tia testatum facient etiam diaconos no abstinuisse a ve bi ministerio. Quid vero de oratione dicendum an ad solos Apostolos putemus pertinere ut oret pro EcclesiaZ n quaquam. Omnium enim & singulorum est, & pro pro uniuersa Ecclesia orando intercedere. Vnde non est dubium apud me, quemadmodu & in superioribus etiam admonui, Apostolorum tempore Christianos etiam habuisse statasprecandi horas,in quibus conueniebat popin

204쪽

lus Chtistianus, ut sic communibus votis Deum pro Ecclesiae incolumitate precarentur. Vt sit sensus: Septem illi

quos eligendos putamus, in hoc praecipue sint intenti, ut eleemosyna recte instituatur ac distribuatur,ut unicuique prout habet,administretur: nos vero in hoc toti erimus, ut omnia quae vel ad precationes, vel ad verbi ministerium attinent, sedulo, ordinate,& diligenter instituatur. Ex quia bus distimus non solum verbi ministerium ad clericos 3c ministros Ecclesiς pertinere,sed etiam ministerium,ut ita loquar, precandi. Habeat ergo Ecclesia suos Ecclesiastes, habeat etiam suos precatores & psaltes, & bene habebit: atqui nostro tempore,quod ad hanc rem attinet, omnino circa extrema laboratur. Apud nostros circa psalmos, hymnos,& precationes occupantur, verbi Dei non est magna aestimatio apud alios solum verbi Dei ministerium ad astra extollitur, & est certe summis laudibus extollendum, sed ordinatus & Canonicus,vi vocant, Ecclesiae cantus,ac precandi stata tempora non solum silent, sed etiam pessime audiunt. at certum est, quὁd in bene constitutis E clesiis utrunque seruari debebat. An non apertum iam est,

quod Apostoli dicunt: Nos autem orationi & verbi ministerio instantes erimus ZEt Paulus ad Timotheum Epia scopum scribens, inquit: Qui bene praesunt pressbyteri, duplici honore digni habeantur , maxime qui laborant in verbo Ergo sunt etiam alii presbyteri, qui in Ecclesia laborant, & honorari debent, etiamsi in verbo non laborent: verum qui in verbo laborant, aliis prςferri d bent . Et in priori ad Corinthios scribit idem Apost lus: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt eduntὶ & qui altario deseruiunt,cum altario participantὶ ita & Dominus ordinauit iis qui Euangelium

an nunciant, de Euangelio vivere. Audis ergo hic opera tes in sacrario, audis altario inseruietes, audis & Euangelium annuciantes : ex quibus ia facile iudicare potes quo loco habedi sint, qui vel preces & catus Ecclesiasticos,vel

verbi ministerium in Ecclesia vel cotemnunt,vel omnino caluniantur. Enimuero qui Ecclesiae ministeria vel rem rantur, vel porro abolere,pergui, strictissimu experientur iudicem eum n cuius gloriam templa & oratoria costri

cta sunt. Videmas o boni, videmus in hac ro manifestulta

205쪽

mam & grauissimam Dei vindictam. Per multa saecula verbi ministerium in multis templis plane friguit: cantus vero Ecclesiasticus mire triumphauit. Iam per aliquot annos verbi sutinam Dei) ministerium sic irrumpit apud

multos,ut cantui Ecclesiastico nec contemptissimum quidem locum concedere velle videatur: verum hoc non est reformare Ecclesias, sed conculcare. Verum ne plus aequo hic videar digressus esse,ad Lucam nostrum redeamus,a

dituri quid populo Christiano visum super sententia Myropolitione Apostolorum. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum virum plenum Me ct Spiritus is, re Philippum

Protarum, re Nicanorem Timonem.Ο Parmenam, Ο Nia colaum aduena ntiochenum. Hos tuerunt ante con te Iumata poliolorum,storantes imposuerunt eu mauus. Sanis obse

qui cofiliis, non minima est felicitas: & hominibus spiritu Dei imbutis acquiescere est ipsi Deo acquiescere. Qui vos audit ait Christus ad suos Apostolos, me audit, & qui vos spernit,me spernit. Merito itaque & placuit,& placere debuit Christi fidelibus consilium Apostolorum,ut quos spiritu sancto in omnem veritatem auci compertissimum habebant. Elegerunt itaque Stephanum virum plenum fide& Spiritu sancto, & reliquos de quibus etiam nihil mali

timere poterant,sed viros optimae spei, quantum quidem hominibus iudicare datum est. Septem itaque hos ex omni multitudine selectos praesentarunt Apostolis tanquam

ducibus Christiani gregis, tanquam praecipuis Ecclesiarpastoribus. Apostoli itaque pro ipsis orantes, imposuerunt eis manus. Quod orant pro ipsis,argumento est eos indigere peculiari gratia ad dignam huius muneris sumctionem: qua de re nonnihil paulo superius diximus. Quod vero eis imponunt manus, ritu & caeremonia hac externa declarare volunt, septem illos viros dignos adi dicatos,qui tam sancto posthac fungantur ministerio. Sed de impositione manuum alibi dicemus. Sunt iam qui ex huius facti historia contendunt non aliud esse aut suisse Diaconorum ministerium, quam dispensationem ele

mosy narum,quod quam absurdum sit quilibet ves medioeriter in sacris & aliis historiis versatus facile iudicare poterit: neque ex Canonicis literis probari posse putamus in

206쪽

aliqua alia Ecclesia fuisse talem rerum communionem, qualis in prima Hierosolymorum Ecclesia suerat. Quid igitur necessum fuit ordinare Diaconos ad ministerium, quod nullum in aliis Ecclesiis erat ὶ Et Paulus ipse in ea quae prior est ad Timotheum epist.describit quidem qu lis debeat esse ordinandus Diaconus, sed dispenationis

cleemosynarum nullam facit mentionem.Vnde illi rectEsentire mihi vident' , qui Diaconum asserunt ministrum esse sacerdotis in omnibus rebus sacris administrandis thoc quod etiam praxis Ecclesiae nostrae Catholicae & v iustulimus mos habet. Unico enim Missae sacro excepto quod Diacono facere non licet, reliqua omnia fere communia habet cum sacerdote. Potest enim baptizare, potest praedicare, potest populis a sacerdote cosecratum corporis & sanguinis Domini Sacramentum administrarer breuiter Diaconus Episcoporum & sacerdotum ministerest, unde etiam nomen habet. Sed sinamus haec ociosos discutere: nos ad alia properamus. Sequitur. Et merbum Dei mrsebat,stmultiplicabatur numerus disi pulorum in Hierusalem malae: multa etiam turba sacerdotum

obediabat mei. Nihil hic difficultatis est , nisi quod Lucas annotatione dignum censuit,quod in ierusalem, in qua Christus occisus est,in qua Apostoli toties capti,in vincu- , Ia coniecti ac flagris caeli sunt,populus fidelium sic creuerit,sic multiplicatus fuerit, ut videamus Ecclesiam melius habere in persecutionibus,quam in ipsis deliciis. Sic antia quus Israeliticus populus in captiuitate .HDptiaca longe iubmissius se gessit, quam quum promissa frueretur terra sancta. Sic & nos in rebus aduersis modestius nos his mus, quam in prosperis. Bonum mihi,inquit David,qu niam humiliasti me. Et: Multiplicatae sunt infirmitates corum , postea accelerauerunt. De aliis vero dicitur: In labore hominum non sunt.& cum hominibus non flagellantum ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate de impietate sua. Addit Lucas quod non solum ex plebeis multi accesserint Euangelio, verumetiam complures ex ordine sacerdotum , qui prius conspirauerant aduersus Christum & Apostolos, tacti poenitentia, ac posito fastu submiserint sese iugo Euangelico. Et oportebat quidem istos aute omnem plebem venisseat qui legis coruulti ub. E

i la

t , si

207쪽

debantur, & aliis in omni virtutum genere praeire debebant: sed sat citd,ut ille est,si sat bene.C erum hoc etiam magnum Dei opus censeri debet, quod aduersantibus Arepugnantibus tantis, & tot principibus viris Euangelico negocio, tamen hoc sic promouerit, ut non iam unus Malter,sed N multitudo populi, & inges turba sacerdotum, qui pilus & Iesum Christum in crucem adegerant,& discipulos eius extremo odio fuerant prosecuti, iam se num to discipulorum Christi adiungunt,neque hominum mi,

nas timentes, neque ipsorum magnifica promissa alte dentes: haec nimirum est mutatio dexterae excelsi. Iam ex

hoc facto etiam consideratur & obseruatur maxima Dei temetia,quado videmus quod eis sacerdotibus, qui prius Christum unigenitum Dei filium persecuti sunt & occiderunt,nunc confertur a Deo donum fidei & cognitionis Christi ut & ipsi per Christum habeant remissionem peccatorum , M salutem consequantur aeternam.Vnde & nos docemur etiam remittere debere aduersatiis nostris sua in nos delicta, praesertim cum illorum in nos delictum non possit esse tam graue, quam vel sacerdotes in Deum delia querint , vel nos ipsi aduersus Deum peccauerimus. Stephani a tem plenus gratia ct fortitudine faciebat prodiana σίοι magna in populo. Descripta iam ordinaria vocatione & institutione Diaconorum, auspicatur nunc hist

xiam Stephani elegantissimam quidem illam & fructu plenam. Praemittit autem in hac personae descriptione, Stephanum fuisse virum veracem, fidelem, & firmu, plenum rancto Spiritu,id est,omnibus praeclaris & sanctis dotibus ornatum,atque ob haec plenum gratia, id est, prorsus gratum acceptumque hominibus piis, atque impiis veredum maxime propter inuictum animi robur. Huc accedebat miraculorum virtus, quae spectabilem alias multd effici bat illustriorem.Videmus autem quod Lucas no institu rit omnes Apostolorum & Diaconorum actus describere,

quis enim hoc possetξὶ sed tantum praecipuoru, nimirum Petri & Pauli,& Diaconorum Stephani & Philirpi: unde reliquorum historias ex aliis fide dignis scriptoribus collis

gere licebit. Sed redeamus rursum ad contextum. Stephanus autem plenus gratia, &c. Ante diaconij ministerium,

licet Stephanus praedicetur fide ac Spiritu sancto plenius

208쪽

. . nisse, tamen non legitur quὁd aliquod miraculum sere rit. Unde putat Chrysostomus, ordinationem illi gratias auxisse. Obseruandum itaque hic statim ab initio huius historiae, quod Christus Iesus in ipso Stephano veritatem suarum promissonum,quas pollicitus est iis qui suae vocationi summa fi se seruiunt comprobauit. Dixit enim Chri Mati. stus: Euge serue bone & fidelis,super pauca fuisti fidelis super multa te costituam. Et rursus: Omni habenti dabit ut,& abundabit. Itaq; cum Stephanus summa fide comissum munus administraret,& super pauca fidelis esset, maiora a domino beneficia ac plane apostolicas virtutes cosecutus est. Principio plenus fit gratia,hoc est, apud eos qui Eua i gelio credunt, gratiosissimus atq; acceptissimus redditur.

Nemo quidem omnibus placere potest:at piis placere,hoc demum ingens Dei beneficium est. Qui. enim apud pios

iratiosus est, is habet semper qui pro ipsius salute sollicitini,& qui pro ipso apud Deum intercedant: non potest

autem fieri, ut piorum sollicitudo atque oratio vana & i rita sit. Deinde Stephanus redditur plenus sortitudine, hoc est, sortem & inuictum habet animum tolerandi aduersa,

quae partim ipsi a querulis & morosis quibusdam discip lis propter di spensationem, partim ab aduersariis fidei a

eidebant. Posib autem aduersa aequo & forti animo pe ferre maxima virtus est,& ingens Dei beneficium. Mum. dus enim iudicat sortem virum, qui iniurias sibi illatas gra uiter vindicat & seueriter ulciscitur: eum aute imbecillum censet qui iniurias negligit. At quemadmodum is est corpore sortior, qui maius onus ferre potest, imbecillior qui non potest: ita is animo fortior est, non qui iniurias quae sunt grauissima onera, ferre no potest, sed qui iniurias siuΩfert & iis animo non delicitur: adeoq; haec fortitudo antimi tanta virtus est,ut non nascatur in carne mortali,sed sit

opus spiritus sancti. Proinde a Domino postulanda est αprecibus ambienda,ut hoc dono praediti, aduersa magno animo toleremus. Vltimum donum, donii siue gratia in raculorum fuit,de qua nihil iam amplius dicemus,timetes

ne prolixiores hic Eierimus. Sequitur autem. Surrexerunt autem quidam de Synagoga quae appellabatur Libertinorum, Cyrenerisium, oe . Clexandrinoris,'eorum qui erant a Ciliciae fia dis taurus cum Stephano, c non toleravi resistere

209쪽

Sptatui qui loquebatur. Rursus hic verificatur quod Christus discipulis sitis pollicitus fuerat,dicens: Iniicient vobis

manus suas, & pertequentur, tradentes in Synagogas αcustodias, trahentes ad reges & praesides propter nomen

meum: continget autem vobis tu testimonium. Ponite e

go in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. ego enim dabo vobis os & sapientiam , cui non poterunt resistere & contradicere omnes aduersarij 'vestri. Quod vero h c verba non ad solos Apostolos dicta sint, sed ad omnes Christi discipulos, praesentis histori et i ctio arguit. Licet enim multi ac docti viri cum Stephan,

disputarent,tamen nullus erat in toto doctorum virorum

numero, qui illum vincere posset sed semper triumphabat veritas. Neque enim putare debes idiotas & indoctos homines contra Stephanum in arenam descendisse, sed qui eruditione & eloquentia videbantur omnium instructis simi. Erant enim Hierosolymis multa collegia studios rum hominum, L illa sortiebantur nomina a patriis & re- ionibus eorum qui illa praecipuὸ incolebat quemadmo-um Sc in ciuitatibus Christianora, ubi celeberrima sunt studiosorum hominum Gymnasia. Sic Hierosolymis erat collegium sue Synagoga Libertinorum, eorum scilicet Iudaeorum,qui licet in Gentium dispersionem capti erant, sese tamen vellecunia Romanis data, vel officiis fidelissimis se & suos lilios a seruitute assertos ingenuos fecerant di liberos : hos enim Libertinorum nomine intelligit Chusostomus. Sic erat collegium Cyrenensium , sic collegium Alexandrinorum, sic alia atque alia collepiain quibus operam dabant literis tam sacris quam propn mS. Certo enim persuasum habebant, nullam religionem posse consistere, in quo non floreant bona& sacra studia: quod utinam& nostrae religionis homines pro di

gnitate expenderent. Omnes conquerimur nullos aut

paucos esse doctos& eruditos, sed non sapientius conquerimur, atque si quis conquereretur nullum esse messis prouentum, qui ne granulum quidem seminasset. O oscitantiam nostram non dico deplorandam, sed grauissime puniendam, qui tam bona ingenia negligimus, qui tam pinguem prouentum Ecclesiae inuidemus. Maiori cum providemus arboribus nostris, quam liberis nostras.

210쪽

Quod si cogitaremus quam strictam rationem Deo reddituri sint parentes pro illis, haud dubie maiori diligentia

se curarent eos, pro quibus Christus mortuus est. Sunt quidem qui corpora illorum satis curant, sed de animorum cultu nihil cogitatur. Ferunt Cratem illum antiquum s litum dicere, exclamaturum se magna voce silicuisset ab altissima urbis parte, accuseturumque hominum stolidistatem, qui cum cogendarum pecuniarum tanto ardore raperentur, filiis tamen, quibus eas relicturi essent , er diendis vel minimam vel nullam curam impenderent: ego vero non tantum hoc, quod filios ad bona non er

diunt, arguo, sed & illud maxime detestor, quod illos vi

quadam ad mala discenda & sectanda compellunt. M Iunt enim habere diuites, quam bonos. Sed haec parergae ad Lucam nostrum reuertimur. Itaque docti illi viri ex variis collegiis veluti coniurati coorti sunt aduersus Stephanum, disputantes aduersus illum . Qua de re disput rint Lucas non exprimit, sed facile coniiciendum est exsequenti oratione Stephani. Caeterum etsi enim illorum i , essent multi, & iuxta mundum valde docti, tamen non poterant uni resistere Spephano, propterea quod Spiritus sanctus, quo plenus erat, loqueretur per illum. Hoc a

tem non sic intelligendum est, quasi Iudaei illi nihil omninὁ contradixerint, sed quod nihil probabile aut verisimile responderint: quamlibet, ut fit in huiusmodi conce tationibus, non obticuerint, sed se victores iactarint, &e. Non puto me ingratum facturum vobis, si adiecero ex Ecclesiastica historia exemplum nostro proposito accom- lib. Io. modatissimum. Hoc Eusebius sic refert. Cum pro studio religiosi Imperatoris Constantini Augusti ex omni te ra Sacerdotes Dei coissent, opinione commoti Philosophi. quoque & Dialeetici valde nobiles & opinatissimi

conuenerunt. In quibus quidam insignis in arte Dissetica per dies singulos conflictus summi certaminis cum Episcopis nostris viris, at aeque in Dialectica non improbabiliter eruditis, mouebat, & fiebat ingens spectaculum conuenientibus ad audiendum doetis & literatis viris: nec tamen ullo genere Philosophus concludi a quoquam poterat, aut constringi . Tanta enim dicendi arte obi ctis quaestionibus occurrebat,ut ubi maxime putaretur

SEARCH

MENU NAVIGATION