장음표시 사용
231쪽
tum Berit. Quis haec igitur significauit Diuo stephano
unde eius rei testimonium desumpsit Z Certe aut ex libris in quae temporum iniuria, vel hominum iniuria perierunt, aut ex traditione parentum suorum, aut ex peculiari sa isti Spiritus reuelatione. Igitur & quae Ecclesia iam ol seruat non expresse in literis Canonicis expressa, non statim reiicienda sunt, sed existimandum quod illa vel . ex deperditis iam libris, aut ex Apostolorum traditione, aut ex Spiritus sancti reuelatione didicerit, nobisque deinceps se obseruanda praeceperit. Sed ad contextum.
Cum Moyses vidisset, inquit Stephanus, quendam ini riam patientem, vindicauit illum, & fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso .Hgyptio, & caetera. Hanc historiam in secundo Mosis libro sic descriptam legimus: In diebus illis postquam creuerat Moyses, egressus est ad fratres suos, viditque amictionem eorum , & virum . AEgyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus i csimque circum spexisset huc atque illuc, & nullum adesse vidisset, hercussum Aegyptium abstondit Sabulo. i Hoe in loco aliqui disputant rectcne an secus fecerit . , . Moyses occidendo AEgyptium,& hure quaestioni occasionem praebet liber' Lxodi, eo quὁd non explicat quam--Moses obrem Moyses illum occiderit, aut a quo ut illud faceret peccarit oe- mandatum acceperit. Atqui si verba Diui Stephani rit ε eid udo intellexerimus, nullus nulli quaestioni relinquitur locus. LStephanus enim dicit, quὁd Moyses percutiendo AEgyptium putauerit Israelitas intellecturos se esse qui libera turus esset Israelem. Iam qui potuisset hoc Moses putare , nisi per reuelationem aliquam cognouisset se ad liane prouinciam vocatum ' Si igitur a Deo populi Israeli ei dux constitutus fuit illius inthrerat defendere sibi coemmissos Hebraeos . Sed quid hic opus est multa disputatione3 Si Moyses vi priuatus homicidium perpetrauit, a peccato excusari non debet, sicut nec illum in hoc imitari debemus: si verδ ut populi dux benefecit,& a magistratu imitandus est, ut scilicet & ipse innocentes a tyrannorum . oppressione defendere non dubitet. Praemissis addit Ste et igno-plianus quod Iudaei non intellexerint quid Mosis factum iunt temp- portenderet. Quare putas hoc adiecit Stephanus 3 haud tiberationudubie ut ostenderet Iudaeos ipsos non putasse instare rarns a.
232쪽
tempus in quo liberarentur, quum summam paterentur ab AEgyptiis tyrannidem, & omnia viderentur Iudaeis inari Interitum . Porro si Iudaei promissionum Dei ad, Abraham fuissent memores, facile potuissent antelligere quadringentos annos iam sere completos, de quibus D , minus ad Abraham dixerat, quod illis sinitis eset liber turus Israelitas: Versim sciat Iudaea tempore Christi non
animaduerterunt tempus Messae instare : ita& patres illarum neglexerunt tempus desinatum liberationi ex gypto. Sed videamus sequentia. Scqnenti mero die apparuit illis liti nitur, in reconcitabo eos iupare,dicens: Viri, fratres dotis, i quid nocetis ulterutram Q hi autem iniuriam Iaciebat proximo,npulit eum,dicens: Q, te conjintuit principcm re iudic m sh per nos jam euid into restre me tu iis,qui magnio itim inter sellii herii sex ptiss=irango ergo Mopses in merbo Cloi, o Iadius cn aduola Da serra Ma
dian, rubi generauit filios duos. i
Iutii iis Hic mihi vide obsecro magnam Iudaeorum ingratit 'Ioseo in- dinem. Etenim Moses propter populum Istael reu querat grati. aulam regiam, in qua summis honoribus fruebatur, Semaxima veneratione ut filius regis Obseruabatur, adium: . xeratque se populo Israel, apud quem necesse erat inglo-- , 1 Ilum, ab Cmnibus Aegyptiis contemptum,& egenum. vivere . Huc accedit quod periculo vitae suae Aegγptium . invadit & occidit, ut Hebraeum suum liberet,& specimqn uniuerso Israeli ex habeat se sole Israelis liberatorem Quae ergo gratia illi refertur ξ prosecto nulla aliaqu)m inuidia, c tumelia, proditio,iugaἰ& exilium. Nam sicut hic Stephanus allegat, cum secuenti die, postea quam AtDptium occidisset, Moses videret duos Hebros inter se contendere de rebus nescio quibus, accessit iterum majgistratus sui ossicio iuncturus, & enitebatux ut paciscaret eos: at reiicitur ab impio Hebraeo, addita etiam con
tumelia. Qui enim propter iniuriam fratri illatam a Mose increpabatur,xonuersus in Mosen dicebat: Quis te coiis, . stituit principem &iudicem supςrnps nunquid intersi- . cere me vis, quemadmodum heri interfecisti Aegyptium 3
. v. Ita impiWs ille Hebraeus auctor fuit,ut Moses coram rege Pharaone proderetur, & coactus fuerit fuga sibi quaererea salutem, ac proficisci in exilium, ne 'idelicet a rege mi
233쪽
ficeretur. Audiuit enim Pharao quod factum fuerat a M se,& quaerebat occidere' cum . noc quod Moses ipse in Exodo testatur. Caeterum quemadmodii Moses omnium Obserua. eorum qui fideliter & diligenter suo munere maximo etiam vitae suae discrimen funguntur forma est: ita unus ille impius Israelita contum cliose in Mosen inuehens ingenii omnium ferme hominum simulachrum est, qui tanto contumeliosus suos magistratus, Prasides,Consultores, Ecclesiastas & reliquos ministros tractant, quanto illi s lubrius ipsis consultum cupiunt. Haec enim fortuna est omnium serὸ eorum. qui publicς su et vocationi fideliter inseruiunt .videlicet ut summo labore & fidelitate summam inuidiam & aduersa quaeque sibi parent. Praeter Mosmexemplo sunt Prophetae, Christus, & omnes ipsius Apo .stol . Hoc autem proponitur nobis,non ut propter homi num ingratitudinem, fidelitatem vocationis quisque suae negligat,sed ut admoneatur,ne Ob ingratatudium homi' ο - ἡ,
num ab offici i sui diligentia aliquid remittat Sed quid illi Llud est quod Moses fugiit cur non mansit in sita vocatio. - λnea cur reliquit populum timore mortis,ad quem liberandum ex vocatione Domini aulam Pharaonis relicuerat,& illi se adiunxerat3 Respondemus probabile esse Mosen nihil hic egisse praeter diuinam reuelationem, tiamsi hoc literis expressum non st. Sic Dauid licet in regem a Domino electus fuerat ramen non semel fugit iram & tyran-I. Re. I9. Mnidem Saulis. Sic Christus ipse,etsi in hoc venerat in hunc sati. 2. mundum ut pro nobis patς retur mortem , tamen non le- Ioan. 6. er Smel fugisse eum Euangelica testatur historia. Solo enim Deus sic temperare sua consilia, ut tunc maxime liberet suos , quando maxime videtur eos descrere. Sed reuert mur iterum ad praelectum contextum. Sequenti die, i
quit , Moγ s apparuit illis litigantibus, & reconciliabat
eos in pace. Quis non hic miretur hominum maliciat Iuni etianecce non satis est Hebraeis quod misere flagellantur ab afflicti nibAEgy ptiis, nisi & ipsi alter alterum , Hebraeus Hebraeum Io meliores vexet ac perturbet: unde non mirum est quod Deus pro- redduntur. missionem suam sic tardaverit. Si enim in tanta tribui tione nondum sunt humiliati, quid non facerent si nemo illos contristaret3 Sed valeant sanguinolenti Iudaei: nos ad
234쪽
nobis est cum omnibus pacem habere. Sequitur. Qui ait tem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, &e. Exemi plum hoc est pessimi & perferocis hominis, qui cum omnibus molestus sit, tamen a nemine reprehendi vult, scd statim ad conuicia vertitur, non quidem suum crimen e cusans, sed alios criminis accusans . Ecce enim impius iste Hebrcus non excusat se quasi nihil per violentiam egerit, sed accusat Moysen quali hic violenter aliquid agere volit. Iam quod Moyses fugit,praeter alia quς supra diximus
docet nos ne malo malum vincere attentemus, sed potius
de nostro iure aliquid remittamus: quod vero sequitur Morsen fugisse in terram Madian, & iuxta quod Exodus dicit sacerdotis Madian generum factum, ostendit Deum suos nunquam negligere, sed semper illis de benignis sus ceptoribus prouidere. Ecce enim alienigena in generum accipit Hebraeum,quem Hebraei respuunt. Quanquam . , nim homines ingrati sint ac immemores beneficiorum, Deus tamen gratissimus est, & nec obliuiscitur poculi , quae fiigidae sitienti in nomine suo exhibitae. Et quamquam homines nos abiiciant, non tamen abiicit nos Deus, sed potius tanto magis nos agnoscit, quanto tu pius homines nos conculcant. Sed quid haec pro defensi ne Diui Stephani Z multum supra modum. His enim non solum gloriamidi orsis vindicat, sed etiam Iudaeis expro-
α .et . brat quod perpetuo contumaces fuerint, mutuo odio ab. ἰ ter alterum molestauerint,bene monentes nunquam non
. persecuti fuerint. Sed satis superque de hac historianos dixisse putamus. iEt expletu annis quadraginta,apparuit itati in deserto montu Sina figetas in igne fanimae rubi.Aro es autemettiaens admiratus G misum. Ex hoc apparet Moysen octoginta annorum fuisse, quando vocatus est a Deo ut liberaret sue educeret populum Israel ex Aegypto. Nam cum esset Moyses quadraginta annorum, eiectus est in ii in exilium,&profectus in Madian,habitauit illic quadragimia annis, sicut Diuus Stephanus hoc in loco testatur. Et primus quidem numerus in Exodo describitur: secundus vero a Diuo Stephano ponitur, cui hoc in loco rur sum credendum est, etiamsi vetus Scriptura non expres se significet, quotennis suerit Moyses dum vocaretur a
Domino & eligeretur in ducem populi Israelitici. Itaque
235쪽
cem vocatus est ad liberandum Istaelem, filii octoginta annorum Moyses. In his autem quadraginta annis quibus aetatem egit in Madian, pauit oues soceri sui Raguulis A affinis sui Iethronis. Hic ergo rursum vide mihi quomodo Deus electos suos tractare soleat. Is Moyses
fuit eo temrore Domino Deo nostro omnium homi
num charissimus , & acceptissimus, quem etiam ab utero matris selegerat in liberatorem& legissatorem Israelis, Sc. nihilominus tamen permittit ipsum quadraginta annis exulare, non solum inter homines impio , verumetiam in durissima seruitute officij pastoralis. Quanto enim labore, & quanta sollicitudine constet pascere oves, Patriarcha Iacob satis perspicue indicat, dicens: Dienoctuque aestu urgebar,& gelu, fugiebatque somnus ab occitis meis,&c. Quid ergornum Deus ideo oblitus est Moysis, quia visus fuit ipsum tot annis, & in tantis laboribus negligere ac despicere minime omnium. Nam Domino Deo 1olenne est,ut quos habet charissimos, ad horum Gfitistiones aliquandiu conniueat quidem, sed interea tem poris tantam sollicitudinem pro salute ipsorum gerat, ut praeparet ipsis excellentiorem gloriam & maiestatem, quam unquam ausi fuissent optare, nedum sperare. Sed haec omnia prolixius prosequi non est huius instituti. Cum igitur Dominus vellet Israelitas ex Aegypto liber rhyocat & constituit Moysen in ducem Israelitarum. Et
quia maxime molis erat miseram & inermem ac oppressam gentem ex tam graui & dura tyrannide liberare, nec cuiquam liceti sine certissima vocatione Dei publica os ficia iuuadere: ideo dominus Reus noster vocaturus M sen principio reuelat suam praesentiam magno & stupendo miraculo, ut Mosen certi et hanc vocationem esse Dei vocationem. Miraculum hoc erat rubus ardens αnon comburens,unde & ad huius conspectum etiam multum admiratur Moses, nesciens quid noc sibi vellet: sed statim audit quid sibi velit id miraculi. Nam sequitur.
Et accedente ιllo ut consideraret ,facta ειε ad eum vox Domiani, dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus OGraham, Deus Isaae, re Deus Iaeob. Tremefactus autem Mo est novaudebat considerare.
Hoc pustremum non legitur in Exodo: sed tamen haec
236쪽
io AN. 1lo TMstis τERus 7 mutuo se consequuntur, si quando hominus', hoc est, creaturae rationali apparent insolita. Ad primum conspectum miraculorum admiratio nos capit: dein paululum recipientes animum, penitius illud considerare volumus. Postquam vero vidimus rem esse supra naturam, nec scimus quid portendat, timore corripimur, semper verentes ne quod insolitum videmus nobis cedat in praeiudicium. Verum Deus non patitur suos tentari ultra quod sufferre post uni:vnde dum sic stupet Moses, statim consolatur, Scomnis rei veritatem docetur. Ego sum, inquit,vox de r bo, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, MDeus Iacob . Non sum spectrum aliquod, aut Satanae il
lusio, sed Deus ipse,qui pollicitus sum me Deum fore, M
curam agere Abrahae & huius seminis. Hic nimirum ideo Mosi statim ab initio diculur,ut recordetur foederis,quod Deus pepigerat cum antiquis Patriarchis. Neque enim dubium est, quin populus Israel illud non tradiderit obliui ni, cuius testem & signaculum in propria carne gerebat circuncisionem. Adde quod certa coniectura colligimus etiam ante Mosis tempora Israelitis non defuisse script ras, in quibus Dei promissiones sorte conscriptae conse uabantur in hominum memoria. Hinc est quod Iudas
postolus in Epistola sua librum Enoch allegat: quem li
brum licet non habeamus, tamen Iudam Apostolam vanitatis arguere non audemus. Sed hac de re nullam hic instituamus contentionem : hoc unicum hic annotare placet
pro Stephani defensione contra Iudaeos. Si nemo saluari potest nisi Mosis caeremonias,& omnem tes pli Hierosolymitani cultum observet, qui fit quod Deus se eorum Deum appellat, qui Mosi legem multis annis praecesserunt3 Et si Deus in solo Hierololymorum templo habitat,& precantes audit,qui fit quod in eremo Mosi apparet, Mex rubo ei loquitura Ergo Deus etiam eos amplectitur qui
Mosis legem iuxta Iudaeorum interpretationem non obseruant.N unc itaq; quae sequuntur videamus.Dixit autem
At Domitius: Solue calciamentumpedum tuorum. Locus enim in
quo sta terrea sancta est. Duo nobis hoc in loco discutienda Veniunt,quae utina probe explicare possimus. Alteru quod diis iubet Moysen calceos exuere:alterum quod dominus tecta in quamses stabat,sancta vocat. quasi alia terra pro-
237쪽
Ana sit. Iam quoad solutionem calciamerorum, siue dio ealciationem attinet obseruandum est quod tale factum non solum hoc in loco, sed etiam alibi legimus : unde amparet solenne illi populo fuisse exuere calciamenta, si
quando aliquod mandatum aut oraculum diuinitus el-sent accepturi. Nam Iosuae capite quinto idem praeceptum, iisdemque pene verbis ad Iosue factum esse legiamus. Cum enim Iosue staret in agro Hiericho , leuauit
oculos, & vidit virum stantem contra se evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad cum & ait: Noster es, an adueriariorum Z Qui respondit: Nequaquam, sed princeps sum exercitus domini, & nunc venio. Cecidit Iosue pronus in terram, & adorans ait: Quid dominus meus sequitur ad seruum suum 3 Solue, inquit, calciamentum
de pedibus tuis, locus enim in quo stas sanctus est. Sed quare hoc factum est 3 quid significat exuere calciamenta ingenue hic fateor ignorantiam mea. Nescio enim quid hoc facto Deus signincare voluerit, vel unde usus ille sobuendorum calciamentorum enatus sit . Mysticum quidem sensum habemus. & possumus hic forsan multa dueere quae contentanea sunt diuinis scripturis, & quae non
sint contra Catholicam fidem. Exuere itaque calciame ta, est deponere siue ablegare omnes impuros affectus, ac renunciare omnibus Rcularibus negotiis : unde iam
nentur verbi ministri, ut prius semetipsos doceant quam alios corripere & emedare pergant, hoc quod mihi, meuque similibus dictum velim. Quod vero Angelus dicit ad Moysen, Locus in quo stas terra sancta est, si simplicia ter interpretari volumus, hunc sensum habet, ac si dixisset: Hic locus a Deo electus est, ut suo ministerio inse uiat. Nam in hoc loco te, o Moses, docebo quid dominus a te requirat, quam prouinciam tibi delegare velit. Sie omnia loca sancta dicuntur, quae alicui priuato negotio deputata sunt. Hierusalem ciuitas sancta dicitur, &templum domini in illa sanctum dicitur, propterea quod cultui diuino mancipata & dedicata sunt. Sic Palaestina terra sancta dicitur, quoniam Deus populum suum in illa habet, &c. Videns vidi' afflictionem populi mei qui eΠ in
gypto, ct gemitum eoru- audiat, oe descendi Iiberare eos: O nunc venito, oe mittam te in Oserapturiia Haec verba lo-
238쪽
cutus est dominus per Angelum ad Moysin, quae etiar
magnarum rerum nos .admonere possunt. Videns vidi,
inquit, id est, diligenter & attente consideraui afflicti nem populi mei, &c. Quid 3 an hactenus non viditi quam grauiter AEgyptij afflixerint Israelitas μtique vidit , --vit, sed dissimulauit, quia illorum peccata h*s tribulatio:
nes merebantur . Dicitur autem Deus nos non videre
quando sinit nos amigi, & videre non dicitur quando nos ex tribulationibus liberat. Eius rei multa exempla in se PDI. 34. pluris, praecipue vero in Psalmis inuenire licebit: Domi ne quando respicies, restitue animam meam a malignit te eorum, a leonibus unicam meam. Et in eodem Psatimo: Vidisti domine, scilicet quam grauiter ab impiis si PDI. Iig. fligar, ne sileas, &c. Et rursum: vide humilitatem meam, Psal. y. & eripe me. Et iterum in alio Psalmo: Misaere mei domine, vide humilitatem meam. Contrarium est ab illo quod Psal. I 1.legimus: Usquequo domine obliuisceris me in finem, usquequo auertis faciem tuam a me Addam adhuc unum ex Psal. 3. Quare faciem tuam auertis,oblia uisceris inopiae nostrae & tribulationis nostrae Ex his it
que intelligimus quid sibi velit dominus, dicens: Videns . vidi afflictionem populi mei qui est in AEgypt hoc est,
misereor super populum meum,qui tam mitere tractatur ab AEgyptiis. Addit. Et gemitum eorum audiui, & d scendi liberare eos . Haec non ita scribuntur quassi Deus nostrarum rerum nescius sit nisi nos videat,gemitum non strum audiat, & quasi nos liberare non valeat nisi ad nos Hilariz ωia relicto caeno descendat. Haec enim omnia in Deum non de lib. 9. de quadrant): sed scriptura temperat verba sua ad captum Trinita. nostrum, Ut intelligamus quae Deus de nobis statuerit. pag. i 8α. Duo autem hic probe conlideranda sunt. Primum quod Deus Israelitas illos certe non admodum probos vocat populum suum : alterum quod etiam populum suum asfligi patitur: addam & tertium, quod scilicet miserico Edessam- dia mouetur erga tam improbum populum. Quid ergo ea dumisia aliud hic docemurnisi etiam in populo Dei naeuos & ma- eap. 86. eulas inueniri ξ unde semper precari opus habet, Dimitte nobis debita nostra . Adde quod etiam dominus Deus iulos hic affligi patitur, quos tamen saluare statuit. Quinx hoc Praetereundum non est, quὁd etiam merita flageb
239쪽
la a nobis amouet, etiamsi nondum satis emendauimus Q inos. Sed quomodo liberabit dominus populum suum,
quod, quoniam proposuit dominus, omnino liberandum vitὶ Et nunc, inquit dominus ad Moysen, mittam te in AEgyptum, quasi dicat: Non me latet, o Moses, quo nomine ad Madaanitas nos perueneris , quid prius in AEgypto egeris. Fugisti scio iram Pharaonis, ecce ego nunc volo, antea nolui: nunc autem volo ut vadas in AEgyptum ad Pharaonem sic enim in Exodo legimus ut edu- EMI.cas populum meum filios Israel de Aegypto, &c. Rursum hic videmus pro divo Stephano contra Iudaeos Deum habere suum populum cuius misereatur,etiamsi nulla adhuc sit lex Mosis, nullum templum, nulla praescripta sacrileia ,ed audiamus rursum Stephanum.
a une P Iosen quem negauerunt dicentes, Ouυ conitituit te
Principem oe iudicem ' hunc Deus principem tu redemptorem misit cum manu O geli qui apparuit Ab in rubo. Iam proxunius ad institutum suum redit Stephanus, narraturus x explicaturus quid de Mose, lege, templo, α tota vetere lege in uniuersum sentiat . Postquam enim narraverat quam mirabiliter Moses seruatus, ubi educ tus, quomodo conuersatus & a Deo vocatus fuerat, si
tim ostendit Iudaeorum improbitatem, & Dei benignit tem erga Mosen . Ego, inquit, non sum blasphemus inec iniurius in Mosen, ted aperte quod credo ac scio fateor quod dςus constituerit ipsum ut esset princeps ac redemptor Israelis, accepto in adiutorium Angelo qui etiam adiparuit illi in rubo. Quem Mosen dicisZnunc, inquit,quem negauerunt dicentcs: Quis constituit te Principem & ii dicem super nos Z Ecce quem Deus in bonum Iudaeis mittit, ipsi negant: ecce quem homines odio prosesiduntur, Deus honestatum reddere solet. Sed nolumus hic presserius haerere, ne non Apostolorum actas, sed Mosis Ex dum interpretari videamur. Hic eduxit idos faciens prodigia. signa in terra Capti, in rubro mari,S in deserto a no quadraginta. Neque hic erimus verbosiores. Si enim
vellem omnia prodigia & signa recensere quae dominus per manum Moysi in terra Aegypti, in mari rubro, & in. desertis per annos illos quadragenariae peregrinationis ediderat, vorteret totum poene Exodum, Le-Πcum, &
240쪽
Numerorum librum hiae traiisscribere. Quis enim nesciae Mosen multa admiranda secisse,antequam populata ed cere permitteretur 3 immo etiam antequam ad Phara nem auderet ingredi 3 Nota sunt quae scribuntur in Ex do de manu Mosis lepra obducta, & rursum sanitati r stituta : de virga Mosis in colubrum versa, & rursum in pristinam sormam & substantiam restituta. Et cui non auditum est, quod de decem plagis contra Pharaonem, eiaculatis veteris historiae volumen habet 3 Decantatissiama sunt&'illa de manna, coturnicibus, aqua de petra fluente, & alterius aquae amaritudine, per ligni cuiusdam in aquam immissionem in dulcedinem conuerse. Sed longum foret, ceu diximus, omnia haec tantum recensere,nidum singula ad viuum excutere. His eH Moses qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus i stiris tanquam me, ipsum audiem. De hac prophetia diximus in superioribus dum interpretabamur concionem diui Petri. Et hac unica prophetia conuincuntur Iudan,quod lex Mosaica non in hoc instituta vel promulgata est ut perpetuo duraret, aut quasi citra huius obseruationem nemo saluari queat : sed ut tantum duraret usque in a uentum alterius Prophetae, de quo hic Moses vaticin
tur, quod Deus ipsum exuscitaturus sit de fratribus I daeorum, hoc est, ex ipsis Iudaeis , qui Propheta sit tanquam Moyses, scilicet quod signa & legis promulgationem attinet. Sicut enim Moses,quemadmodum iam diximus, multa & admiranda signa fecit, Sc deinde legem a Deo acceptam populo Dei obseruandam proposuit: ita de Christus nosterper miraculorum operationem clarus factus Euangelieam legem nobis obseruandam proposuit, de qua etiam dixerat, Mea doctrina non est mea, sed
eius qui misit me patris. Qu)d vero Propheta ille qui post Mosensaturus esse praedicitur, similis debeat esse Mosi, non sic intelligendum est, quasi in nullo illi futurus siedissimilis. Quomodo enim hoc fieri potest 3 nemo pecomnia Moysi similiς est, nisi Moyses ipse sibi . Christus
itaque quia vere homo natus est, Sc Iudaea matre natus est, & signa fecit, &'legem Euangelicam dedit, & medi tor inter Deunc& homines fuit, 3c nos per Verum rubrum mare in baptisino videlicet perduxit ,α manna