장음표시 사용
271쪽
dam visibili, ut in die Pentecostes visum est,&credentes baptizati omnino in alios homines, ut ita loquar, tras formabantur, ut res ipsa declararet eos non frustra bapturatos. Accipiebant enim varia illa dona Spiritus sancti,deruibus Apostolus in Corinthiis loquitur. Talia itaque
ona Samaritani tum a Philippo baptizati non acceperat,& ideo periculum erat, ne rursus a Christiana religione deficerint, arbitrantes se vel non recte baptiZatos, vel donis spiritus indignos reputatos. Ne igitur sic scandalizarentur Samaritani, missi sunt ad eos duo Apostoli Petrus& Ioannes,per quorum manuum impositionem,&deuotam imprecationem acceperiit illi Spiritum sanctum, hoc
est, dona illa externa & manifesta Spiritus sancti de quibus diximus,& haud dubie maiorem & copiosiorem eiu dem Spiritus sancti gratiam. Quare vero Samaritani illi non statim ab initio fidei suae & dum baptizarentur acceperint externa illa dona spiritus sancti, plane ignoro, liacet eius aliquas caussas,nec impias dicere possemus. Signa propter infideles fieri, nimirum ut fideles nant,ex Apostolo certum est, nec unquam legimus visibilia illa dona in baptizatos venisse, nisi ad impositionem manuum Apostolorum.Vnde & in decimo nono huius libri audiemus, quod ad impositione manuum Pauli venerit spiritus tam ctus in Ephesios, ita ut loquerentur linguis & prophetarent: ad quem locum cum peruentum fuerit, disseremus,quet dominus dederit,de Sacra meto confirmationis. Nam ex his duobus locis argumenta & probationes sumunt, qui Sacramentum illud Ecclesiae commendant, nec destiatuuntur testimoniis antiquissimorum patrum, Potificum& Martyrum. Et si unquam fuerat necessitas hoc secrame- tum administrari in ecclesiis, certe hoc nostro saeculo, in quo tam variae de Baptismi sacramento sententiς, summa Esset necessitas ut paruulis conferretur, licὸt Episcopi nostri ad haec tam negligenter habeant sese, ut multis persuasum sit nec illos illud sacramentum magni facere. His igitur sic declaratis,ad sequentia eamus. csm vidisset autem
Simon quia per impositionem manus . Apostolorum daretur Diar tus sanctu obtudit eu pecuniam,diseus: Date mihi hanc po- otiatem: in ciumque imposuero manus,accipiat Spiritum 1 a M.
Sicut in veteri Testamento Iudaeorum multi a Pharaonis
272쪽
tyrannide liberati, ex AEgypto educti per mare transerunt, neque tamen usque ad possessionem terra: sanctae . . peruenerunt , non quod Deus non potuerit, sed quod illi inoluerunt:ita & multi per baptism Sacramentum ex S . tanae liberantur tyrannide, nec tamen haeredes fiunt vitae ternae: non quod Deus non sit verax, nec quod baptis mus sit inefficax,sed quod illi volentes re isto Deo ad Satan ς castra concedunt, atque foederis inter Deum & ipsos facti ruptores & praeuaricatores fiunt. Hac de re loquitur Diuus Paulus in Corinthiis scribens: Patres nostri omnes sub nube fuerunt, &c. Et addit: Neque tamen in omnibus illis beneplacitum est domino. Sic Simon ille Magus lex AEgypto quidem abierat,mare transierat, Pharaonem effugerat:verum simulatque sibi succurrunt ollae Aegypt oris, corde δc corpore reuertitur in Aegyptum, & volens sese rursum grauissimae Pharaonis seruituti subiicit. Hoc est,Simon ille vere haud dubie baptizatus fuerat, ceu supra duximus,sed statim obliuiscitur voti sui, poenitet eum pro sessionis, aut potius conatur sub professione Christianae religionis Satanae inseruire,& iuxta vetere historiam in terra sancta Idolo Moloch sacrum facere. Cum enim vidisset Simon quia per impositionem manus Apostoloru daretur Spiritus sanctus,obtulit eis pecuniam, dices: Date & mihi hanc potestatem,ut cuicunque imposivero manus, accipiat Spiritum sinctum. Quare nanc potestatem ambit Z quid consilij caepit SimonΤaudi diligenter ac attente, intelliges quid voluerit bestia. Simon Magus no aliter reputat Christianismu,atque si esset mercatura aliqua institoria in qua merces precio emuntur , ut pluris emptoribus obtrudaim tur & reuendantur, Sic enim in animum suum induxit Simo,quid cessasiquid torpes3 en oblata est tibi maxima co-quirendi lucri occasio. Apostoli hoc habet donum,ut cuicunque velint comunicent donii Spiritus sancti. Vides autem ipsos esse imperitos homines, qui sua comoda neglia gut: proinde enitere tu,ut ab ipsis hanc facultate coemas. Sic enim paruum sumptu facies , sed ingens lucru parabis, paucos ni os expendes,sed hinc multos thesauros no diuitiaru solum, sed & honoris & glori acquires. Quisquis enim voluerit a te hoc dono particeps fieri, no paruo precio id impetrabit. Haec & huiusmodi haud dubie cogit
273쪽
uit simon,nimirum ex eorum numero existens,qui,iuria LT . s. quod Paulus conqueritur,existimant quaestum esse piet tem e quales haud dubie nostro taculo multos reperire li-- cet siue ad nos,siue ad aduersarios nostros respexeris. Mubti enim nobiscum iam manen i qui nisi timerent inopiam α egestatem, permanerent minime. Adversariae autem partis contionatorum tales sunt querelis: Simoni huic, aiunt, maxime similes sunt, qui nostra tempestate Eua gelio subscribunt, non quia magno desiderio requirant veram iustitiam & beatitudinem: sed quia inhiant in pes Ecclesiasticas, ambiunt principatum super sacerdotes, quaerunt famam apud exteros, student deliciis, & amant licentiam audendi ac faciendi quiduis: sie Euangelici sunt. Hactenus illi. Caeterum, ut rursum ad Simonem rede mus , si in hoc affectasset potestatem imponendi manus Juo pluribus prodesset, & multos ad Christianismum aducere nequaquam in accusationem veniret Apostolus enim dicit, Qui Episcopatum desiderat, bonum opus d siderat): quoniam vero cupiuit per hanc potestatem magnas sibi opes acquirere, merito accusatur. Nemo potest I. Timo. s. enim duobus dominis seruire,ait Christus. Et Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, hoc est, amor habendi. Quod si sese totum consecrasset Deo Simon, nulla foret necessitas sollicitum esse pro diuitiis, honoribus, Mpotestatibus: Deus enim filios suos nuquam derelinquet.. Ait enim scriptura: Nemo unquam sperauit in Deo, α confusus est. Obserua hic Simonem eodem morbo laborare , quo laborauit Ananias cum uxore sua Saphira. Sed quid ad hanc petitionem Apostoli 3 Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem,quoniam donum Dei ex limasti pecunia psideri, non est tibi pars,neque sors in se
mone cis. Cor enim tuum non sit rectum coram Deo,
Perdat, inquit, te Deus cum tua pecunia, quoniam de professione nostra, hoc est, de Christianismo tam impiἡ ac inique iudicas . Existimasti enim donum Dei pecunia
possideri. A Deo est quidquid habemus & sumus, & ille
cum sit creator omnium nulla re opus habet. Et quod nos ab illo accepimus,neque meritis,neq; aliquo precio com
parauimus, sed ab humanissimo Deo dono & gratis accepimus sicut gratis accepimus,lta & gratis dare debemus
274쪽
xliis. Quum igitur tam iniquus sis rerum aestimator, tibi
in nullo nobiscum conuenit,neque in societatem nostram te recipiemus : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Licet enim baptismum acceperis, Christianis te adiunx
ris,tamen cor tuum non est rectuin coram Deo. Hypocimta es aliud externe simulas,aliud interne cogitas,cor tuum
non est rectum coram Deo. Etsi enim reliquos homines lateat quod corde concepisti,tamen Deum latere non potuisti, cor tuum non est rectum coram Deo. Pollicitus es in baptisino te renunciaturum Satanae & omnibus pompis eius, & iam rursum ad illius castra concessisti. Polliciatus es te in omnibus & gloriae Dei, & fraternae charitatis studiosum fore,& ecce posito timore Dei, contempta charitate proximi in hoc totus es,ut gloriosus appareas & dbues evadas quidquid tandem de Christo vel Christianis fat. His addit Petrus & alia praemissis nequaqua mitiora.
mitentiam itaque age ab hac nequitia tua,'roga Deum,s forte romittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim se maritudinis, obligatione iniquitatis missis te esse.
Praemissis verbis exprobrauit illi Petrus ingens peccatum illius munc vero ad poenitentiam adhortatur. hoc nim muneris Apostolici est,uidelicet homines ob peccata arguere deinde quomodo peccatorum remissam accipere possint ostendere. Dicit itaque Petrus ad Simonem: Po nitentiam age ab hac nequitia tua, hoc est, poeniteat ternali consili j tui, deinde roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. Licet opere non perfeceris quod corde cogitasti, tamen nequaquam immunis a peccato es. Deus enim ad cor respicit magis,quam ad opera. Quoniam itaq; certo ac firmiter apud te statuisti sub pra textu nominis Christi luciis tuis studere,ωhoc cum aliorum incommodo, Deum grauiter aduersum te prouoc sti: hunc itaque roga quatenus tibi hanc pessimam cogutationem , & iniquum consilium remittat. Addit Petrus: In selle amaritudinis ,& obligatione iniquitatis vidco te , esse . Poterant verba Simonis Magi aliquo modo apud
homines qui amicorum constra non cernunt, ex culari.
Postat enim quis dicere: Quod Simo Apostolis pecuniam dedit, laude dignum est. Nam ex Christiana & fraterna
charitate illud fecit ad exemptu illotum Christianorum.
275쪽
facere, & Mammonae studere: in Simone verὁ declarat in
hac vita non esse locum omnimodae retributionis Deum--que non statim se de peccatore vindicare. Si enim Deus omnes impios in Mamenti puniret, possent homines de vita
sutura dubitare: si autem neminem puniret, putare posisent homines, Deum impietate nostra nequaquam osse di. Punit itaque aliquos,ut sciamus Deum odire iniquit tem & curare res nostras: parcit autem aliquibus,ut vel ad poenitentiam in tempore conuertantur, aut si minus pc nitentiam egerint,in futuro puniantur. Sed haec hactenus.
-Tertium quod obseruatione dignum putamus hoc est, quod Petrus dicit Simone in felle amaritudinis esse, quod nihil aliud est dicere nisi Simonem inuidia quadam teneri aduersus Apostolos,& atra,quod dicitur,torqueri bile: s
aliis verbis, in eundem tamen sensum giri dgali suadet tedi. Sic ergo Simon non potest aurea Scblanda verba loqui, sed totus peruersus est in corde suo, nihil nisi cicuta spirat, omnisus male, sibi vero benὰ vult. Quartum est quod dicit eam esse in obligatione iniquutatis, hoc est iniquitatibus implicatum ita, ut se amplius explicare nequeat. Hoc enim plerunque fit. t qui vitiis as-'sueuerunt & in peccatocum profundum peruenerunt, ra--m ad meliorem mentem redire queant. Iam vero de Sumone illo Mago abunde diximus,& locus postularet, vetetiam de illius haeresibus diceremus. Nam quotquot in Ecclesia Christi non Christum neque Ecclesae, sed suum
commodum quaeiunt, Simoniani sunt,& sicut Simonem peccantem imitantur, ita poenas dantem haud dubiὸssquentur. Bone Deus,quot Herodes pessimus ille nequam post se reliquit Z Quid enim non est venale in Ecclesia quotusquisque ad. sacerdotium accedit ut Ecclesar inse uiat, & non potius ut ipse ab Ecclesia alatur siue Christo, siue Satanae inseruiat 3 Sed nolim hic prolixiorem quer lationem instituere: utrinque peccatur & a clericis & ahaicis. Nos toti studemus auaritiae, illi toti rapinae: nos plura cupimus semper, illi etiam debitam mercedem n bis de negant, ita fit ut alter alteri ne teruncio quidem praeualeat. Det dominus ut nemo non sui officij tandem . memor sit mos ad historiam nostram nos recipiemus.
276쪽
Irespondens autem Simon,dixit: Precamini mos pro me ad δε--inum , ut nihil veniat super me horum quae dixisti. Bona sunt verba licet sit quod in his non immerito desbderemus. Petrus illum adhortatus fueru ad poenitetiam ratqui Simon tacita poenitentia rogat tantum ut pro seipso orent Apostoli. Sic enim hominum genius est,ut cuperet quidem bene ac beate vivere, si modo hoc illis contingore posset alienis laboribus,ut illi scilicet interim genio indulgerent & OVem curarent. Obseruandum & noc,quod non dicit, P camini pro me,ut peccatorum venia impotrata posthac & Christo & Christianis inseruiam diligemitus,sed ut nihil horum quae vos mihi comminati estis super me veniat. Verum enim est quod Ethnicus ille dicit: Oderunt peccare boni irtutis amore. Oderunt peccare mali formidine poenae A peccatis enim discededum est,&poenitentia agenda est. non solum ut poenas effagiamus, sed etiam ut Deo gratum faciamus.Nam qui solius poenae metu a vitiis se abstinet,nondetestatur scelera,sed oditi stitiam. Sed ad Simonem redimus. Hic ab Apostolis increpatus non potest tergiversarinec impietatem suam negare, ideoq; fatetur culpam, timet poenam,& rogat veniam: verum quod petiit non impetrauit,quia non ut debuit postulauit. Neque enim suffecerit dicere, Peccaui,sed a peccatis cessendum, & piis operibus posthac incumbendum est,& sic frugifera erit poenitantia.Simon autem confusus Mincrepatus non desiit a nequitia sed Romam prosectus
ibi multos dementini omnibus Christia pis, & Petro ipsi molestus fuit:hoc quod ex Clementis M aliorum historiis probatur. Et illi quidem te liscati s urati merbum Domini
redibant Erierosolymam, oe multis regionibus Samaritanorum euangelizabant. Tam aperta sunt haec, ut nulla interpretatione opus habeant: possunt tamen nobis nonnullam dare occasionem commonendi vos, ut & vos ipsi ad exemplum Apostolorum relicta Samaria Hierosolymam comscendatis, hoc est, ut contempto mundo ad caelestem p triam meditemini prosectionem. Sic enim loquitur Apostolus: Si consurrexistis,inquit cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera patras, quae sursim sunt sapite non quae super terram . Et iam respice ad
exemplum Apostolorum, qui in Samariam missi verbo Dei
277쪽
Dei annunciando occupantur,Euangelium depraedicant, vi scilicet ex Samaritanis Christianos faciant, non ut Apostati Samaritanorum mores indu et sic & no strum erit quandiu simus in hoc mundo non consormari huic sic Io, sed Verbis & factis operam dare, ut homines deditos mundo lucrifaciamus Christo. Sic enim Apostolos fecisse Lucas noster testatur, licet non exponat quae & qualia, quibusve verbis euangelizaverint. Evangelizarunt autem haud dubiὸ qualia a Christo didicerant,& instituerunt Samaritanos in omnibus quae ad Christianam religionem pertinent,& deinde redierunt Hierosolyma, tuum tamen haud dubiὸ apud Samaritanos & quietius & honoratilla vivere potuissent. Nondum enim cellauerat Iudaeorum Vannis contra Christianos. Atqui quisquis euangelizami munere rite fungi cupit, is ut huius mundi procellas nihili faciat necesse est. Cngelus autem Domini locutin es ad Philippum, Leens: Singe made contra meridiem, ad rutam quae descendit ab is falem in Garam: haec G deserta. Et surgens abiit. Bonis perpetuo benefaciendi offertur occasio. Philippus ille diaconus gnauiter iam laborauerat, & hoc cum magna fidelium ad Ecclesiam accessione: accipit igitur iam in mandatis ut alio se conferat, nimirum rursus operam suo Christo locaturus. Vide autem hic promptissimam Philippi obedientiam. Mandatur ei ab Angelo, ut ad eam viam vadat quae ducit ad Gaetam urbem Philistinorum: ille a tem confestim mandato Angeli obsequitur, nihil responsat. nihil requirit, nihil interrogat quid illic facturus aut passurus sit, num prςdicaturus Euangelium, &c. sed statim Angelo vocanti obsecundat. Exemplum itaque hoc nobis 'imitandum est,ut scilicet praecepta Dei quae nobis diuinitus proponuntur non curiosὰ scrutemur, sed pia simplicitate eis obediamus. Etenim Dominus Deus noster hane fere consuetudinem habet,ut in mandatis suis quae in prς- sentiarum quidem facienda sunt,palam praecipiat: quae v
ro in futurum facienda sunt, ea usque ad suum tempus reuelanda caelet. Sic praecepit Abranam o,ut exiret de terra, Gen. Ia. de cognatione,& de domo patris sui,& veni,inquit,in te ram quam monstrauero tibi. Exire iubet,terram autem ad quam exire debet,vsque ad suum tempus reuelandam cae-
278쪽
s. lat. Sic Samueli praecipit ut impleat cornu suum oleo, &vadat ad Isai Bethleemitam, ut unu ex filiis eius in regemungat: nec tamen ei reuelat quemnam ex omnibus unge
re debeat. Sic & Angelus Philippo praecipit, ut abeat ad viam qηae ducit ad Gazam : non autem ostendit ei quid illic agere debeat, donec ad eum locum perueniat. Discamus itaque & nos Dei mandatis sedulo obedire,extitum rei Deo praeceptori committentes. Neq; enim aequanimiter seret Dominus censores suoru mandatorum, sed factores. Sed audiamus quid reru agere debeat Philippus.
Et ecce iis c ethiops Eunuchus potens Candaces Eeginae cis thiopum, qui erat super omnes gazm eisu, venerat adorare in Hierusalem, re reuertebatursedebi super currum suum,legensque
Esaiain Prophetam. Quaenam & qualis fuerit regina haec. AEthiopum nomine Catace,& quis ille dynastes siue praefectus regi j thesauri, non habebit nos diu occupatos: ad. alia enim,& magis necessaria properamus. Et multis quidem nominibus commendatur Eunuchus ille, nimirum a muneris sui dignitate & potentia, ut sui aliis omnibus regii s ministris praelatus fuerat. Deinde a pietate, si modo vir Ethnicus pietatis nomine commendari meretur. Sedi tantu profecerat in pietate, ut nihil illi nisi cognitio Christi deesset, sine qua certe saluari non potuisset. Pium verὁ eius animum declarat, quod pietatis, & religionis ergo tantum itineris conficere non dubitauit, sed prosemis Hierosolymam preces suas illic absoluit. Tanta enim fuit apud omnes Gentes templi Iudaici gloria & opinio t ex remotissimis etiam terris religionis gratia Hierosolymam venirent.Nam & in a. Machabaeorum libro, capite secundo scribitur, templum illud famosissimum fui sie in toto orbe. Et in Ioannis Euangelio legimus gentiles etiam infestiuitatibus templi huius Hierosolymam venisse rei, xionis gratia: & hoc nomine etiam Eunuchus ille Hier
1olymam venerat. Caeterum cum pararet reditum, & iam in itinere curru veheretur, habebat secum librum Esai Prophetae,inque hoc legebat: quo nomine etiam merito commendatur. Si enim currui insidens atque in ipso itin
re sacris literis studiose insistit, quid putamus eum secisse,s quando domi vacationem ab aulicis negotiis habere potuitὶ Discamus, o boni, exemplo huius Gentilis, qu
279쪽
modo a templis discedere oporteat. Ego non dubito quin AEthiops ille etiam in adeundo templum non fabulis,locis,aut aliis nugis in curru stu luerit, quum in redeundo tam pius nobis aepingitur. Quid vero nos' dum adimus templa inanibus fabellis fallimus iter, in sacro ipsis corpore quidem aris aliquantisper adstamus, corde verbin foro vel cenopolio versamur. Finito vero sacro si mo-dd finem huius exspectamus) sic vadimus domum nostra, ut qui nos vident, nesciant ὀ templo ne,an e meritoriis tabernis veniamus, quasi scilicet suffecerit uno atque altero verbulo Deum diubsque salutasse. Longe igitur a tergo nos cum nostra pietate relinquit Eunuchus ille. Sed mir ris sorsin quid homini Ethnico cum libris sacris 3 Ad hanc quaestionem post alios respondemus, Eunuchum illum forsan nisse proselytum, hoc est, ex Ethnico in Iudaeum conuersum: quod si verum est, non miramur illum Propheticae lectioni incubuisse. Deindὰ tanta fuit semper AEthiopibus cum Iudetis familiaritas,ut aliquando etiam publico nexi fuerint foedere,id quod Esaias decimo nono capite testatur. Non itaque mirum etiamsi, a thiopes nonnihil delectati fuerint Iudaeorum scriptis. Quidὶ quod ante ducentos annos rex AEgyptiorum Ptolomaeus curaum
rat legem Iudaicam opera septuaginta interpretum trans. ferri in linguam Graecanicam, quae tunc temporis omniabus fere nationibus erat notissima, ac AEgyptiis maxime. Sed hac de re plus satis Dixit autemspiritus Philippo: Nec de re adiunge te ad currum Hl m. currens autem Philippus, audiuit eum legentem Esaiam Prophetam, oe dixit: Putasne intelligis quae legu8 Vbi res per se aperta est, conabimur Gliam breuiter rem ipsam absoluere, ut videlicet circa loca
dissiciliora longiores esse possimus.Nihil autem hoc in loco dissicultatis est,nisi sorte hic aliquis quaerere Velit,qu modo aut qualiter spiritus Domini ad Philippum locutus
fuerit, internetae,an externE : sed parum resert utcunque accipiamus,quum utroque modo commode potueriis
xl. Vide autem quomodo Philippus successiuὸ quasi manu ducatur ad catechizandum Eunuchum. Primo iubetur Philippus ad viam illam abire,nec dicitur ei quid se facere oporteat. Secundo iubetur se ad currum illum in quo sedebat Eunuchus, conserte, & necdum audit quid rei sit.
280쪽
dit, non putat sibi exspectandum donec ultra admone tur,sed statim alloquitur illum,rogitans num quae legeret intelligat. putabat enim se non praeter caussam ad hune currum missum. Quad igitur hic admonemur aliud,nisi vi perpetuo Deum ob oculos habeamusῖ& nunquam pati tur nos errare. Admonentur & Euangelii pricones ut diligenter verbi Dei sementem faciant, dc Deus perpetuo iuris de bona 3: frugistra terra prouidebit. Qualis vero esse terra debeat quae digna cupit esse semine vel bi Dei, iam
Qui ait: Et quc modo possum , non aliquis onenderit mihi Forauitque Philippum mi ascenderet, o sideret secum.
Vides quam humilis sit, dc quam submisse se serat E
nuchus . Etsi enim vir potens sit, & magni nominis apud
suos,tamen nihil arroganter dicit vel facit, sed omnino se gerit ac si ex insima plebe quispiam esset. Ecce cnim vir potens multa humanitate Philippum inuitat ad se in cuserum suum, Ec huic aperte ignorantiam suam fatetur. Sed ait quispiam : Quis non ad se vocasset tam finctum & i num virumὶ quis non libenter disceret ab illo, qui Spiritu sancto plenus estZAtqui necesse est ut cogites,Eunuchum non cognouisse 'uisnam esset Philippus,quid sciret, quantaque posset: sed incognitum, & forte fortuna obuium ad se inuitat, & se non intelligere quae legebat, fatetur. Quum igitur homini incognito tantum honoris desere. quid non fecisset noto Christi discipuloὶ Haec autem tum recte intelliges, quando mores huius taculi penitius e pendes. nam multi nostrum quam longissime ab his vi tutibus absumiis. Si enim vel paucissimo honore in hoc saeculo praediti sumus quasi nos soli viveremus: ita alios Irae nobis sestidimus, ac praesumimus nos omnia, non quae ad ciuilem rerum administrationem, sed etiam quae ad religionem pertinent, scire, nec cuiusquam indigere, qui n os in rebus sacris erudiat. Quid autem ista arrogantia efficiunt, nisi ut dum se existimant sapientes, stubtiores efficiantur, ignorantes quid doceant, & de quibus affirment Tritissimum est apud nos prouerbium, nescire non esse dignum confusione siue pudore, sed nolle discere & confusionem parit, & confusione & contemptu db