장음표시 사용
291쪽
quod fiebat. Et carnis nostrae fragilitas maiestatis diuinae vel modicam speciem ferre non potest Sic in transfigur tione domini legimus, ad tantu fulgore, & ad Dei vocem tres discipulos valde fuisse perterrefactos. Caeterum nihilo melior factus fuisset Saulus ex fulgore illo inopinato,nisi& verba domini audiuisset dicεtis,Saul,Saul, quid me persequerisὶVerba haec,inquit Chrysostomus,non ta argue iis, qua defendetis sunt. Quid me persequerisὶMultabona vobis Iudaeis ostendi, propter quod illorum tu Iudaee me persequerisὶ an quod mortuos vestros suscitaui, vel quod leprolos purgaui,vel quod daemones effugauiξ Saul, Saul, quid me persequerisὶ ecce iaces supinus, ecce ligatus abs que catena. Quo nunc peruenit serorum ille furor tuus ubi insania3vbi zelus intempestiuust ubi vincula & circu- cursationesὶSaul, Saul,quid me persequeris Qui dixit, uti, es domineret ille: Ego sum Iesm quem rupes
queris,durum οἱ tibi contra simulum calcitrare.
Pauca sunt hare verba, sed multum preciosa, & digna
quae probe expendantur. Det dominus ut illa pro merito excutere possimus. Sed exponamus primum corticem ibterarum,deinde abstrusiora expediemus. Saulus, sicut a
ditum , est inopinato sulgore sic perterritus ut in terram caderet,audit dominum loquentem, Saul, Saul, quid me persequerisZRespondet ergo,Quis es domineὶ Ignorabat enim qu nam esset haec vox,& nihil minus putabat quam Deum esse quem persequeretur, aut potius cuius discipulos persequeretur. Nam si dominus dixisset, Saul, Saul, ctuare persequeris discipulos meos,faciliter potuisset intelligere quid ille vellet: iam verὁ omnia illi sunt occulta. Non enim'credit Iesum in caelis dominari,nec huius discipulos putat Deo curae esse, nec quenquam alium noluit Saulus cui molestus si praeter C istianos: immo persequendo hos putat se gratum sacrificium exhibere Deo. Inquit ergo , Quis es domine λ Dominum appellat, non dubitans aliquid homine maius adesse. Respondit autem Iesus, dicens : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris. Quare non dicit, Ego sum Iesus Christus filius dei viventis , verus Deus , VeIbum Dei ab I aeterno apud patrem existens Poterat quia
4em Christus haec & eius generis alia dicere, sed v
292쪽
luit indieate suam humilitatem iam ad dexteram patris exaltatam. Sic D. Stephanus in caelum suspiciens inquisbat: Ecce video caelos apertos, & filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Et Christus alibi: Videbitis filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna,sic ubique nobis commendatur humilitas Christi qua dign, tus est earnem nostram in se suscipere,caro & frater noster fieri. Si dixisset dominus, Ego sum filius Dei,sortὸ nointellexisset Saulus quem vellet: quu verδ dicit, Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequerisiacile potuit inte, . ligere quid vellet. Sed quare non dicit dominus, Ego sum Iesus Nazarenus,cuius discipulos tu persequeris 3 quonia Saulus magis Christo insensus erat, quam Christianis. Quidquid enim sexissent homines non curasset Saulus, modo non sese tradidissent in discipulatu domini. Et se eessu temporis nihil magis rogabatur a Christianis,quam ut abnegaret Christum. Christum igitur magis odio prosequebantur Iudaei, quam Christianos. Rectε ergo dicit,
Ego sum Iesus ille Nazarenus,quem tu persequeris,cuius religionem odis, cuius nomini contumeliam facis, quem Mosi praeserti non vis, &c. Est & alia ratio horum verborum,quae altiorem sensum postulat,Quoniam enim Christus de Christiani unum corpus sunt,ille caput,nos membra,ille sponsus,nos sponsa, & ea est communicatio inter Christum Sc Christianos,quq est inter unius corporis me bra:merito coqueritur Christus sibi irrogatam iniuriam,
si quado ipsius membra iniuriam ab aliquibus sustinent.
I.C-.is. Sed audiamusApostolum:Strat corpus unum est & mebra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa,unum tamen corpus sunt:ita 8c Christus.Et post ,
Iiqua dicit:Membra autem in idipsum pro se inuicem sunt sollicita,& si quid patiturvnum membrum,compatiuntur, omnia membra,sive gloriatur unum membrum,congam
dent omnia membra. Et ne quis putaret Apostolum riaec tantum dicere de nostris corporibus quae sic nobiscu ci eumferre cogimur, statim adiicit: vos autem estis corpus
Christi de mebra de membro. Eadem sere & prope iisdem verbis scribit idε Apoctolus ad Romanos inquiens: Sicut
in uno corpore multa mebra habemus,omnia autem mε-bra non eundem actum habent: ita multi unum corpus sumus Obst. s.
293쪽
sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Huc pertinet quod rursum in Corinthiis dicit: Nescitis quoniam corpora vestra membra sent ChristiZE tibi docet quδd peccantes non tantum in se,sed etiam Christum peccent.Vt sicut vir non habet potestate sui corporis, sed mulier,& E conuerso:ita & homo non habet potestatem
siti corporis de Christianis loquimur sed Christus. Hi
est quod Paulus rursum dicit: An nescitis quoniam mem-I. Cor. bra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est, quem habetis a Deo, & non estis vestri 3 empti enim estis precio magno. Vides quanta sit comunio inter Christum& Christianos 3 Christus caput nostrum est, nos sumus corpus illius: immo, sicut Paulus in Ephesiis loquitur,non
solum sumus membra corporis eius sed etiam de carne mius & de ossibus eius. Huc etiam referri debet parabola illa Euangelica,in qua se dicit vitem veram, nos autem palmites eius vitis. Quae autem maior potest esse communio quam palmitum ad vitemῖmembrorum corporis ad eius.
dem corporis caput3sposi ad sponsam, de quibus scriptum
est, Erunt duo in carne unaZIam viri coniugum contum
Iiam feceris redundabit in alterum, & si palmites perdas viti molestus es, & si aliquod membrum corporis tui laedas, toti corpori incommodasti. Nam membra sicut ex Apostolo auditum est,& sicut experientia ipsa probat, pro se inuicem sunt sollicita, & quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Exemplum hoc sit ex Diuo Chrysostomo:Calcaneo spina infixaest,sentit totum corpus, cruciaturque, incuruatur dorsum & venter, Remora corripiuntur, manus ceu satellites ministrique properantes retrahunt infixam , inflectitur caput, solliciti oculi intuentur:ita fit ut pes, quantum relinquitur ascendere non vales tanto superet, ad se caput quod summu est
deducens id que n5 amicitia sed debiti & officij iure. Iam aliud ex D. Augustino adiiciam: Caput nostru sursum est, inquit, pedes in terra sunt, tamen in aliqua cbnstipatione hominum. Quando quis tibi redem calcat, nonne dicit
Caput,Calcas meὶnec caput tuli. nec linguam tuam quis quam calcauit. Sursium est, in tuto est caput, nihil ei mali contigit: dc tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separ
294쪽
uit,sed dixit,Calcas me, cum eam nemo contigerit. Quoniam igitur Christus caput est Christianorum,non potest negligere membra sua: quoniam sponsus est Ecclesς non potest contemnere sponsam suam. Sed adest Saulus ille crudelis tyrannus lupus ille voracissimus ac rapacissimus, insidiatur ovili, anne ad haec coniuebit Pastor3 Adest to
tor, im facit Christi membris,an haec ad se nihil pertinere putabit caput 3 Adcst adulter & sponsam Christi cupit
corrumpere, an haec animo aequo feret Christus sponsus3 Est aper serus, qui demoliri conatur domini vineam, sed agricola non sinet. Sed apertius eloquar. Adest Saulus Iudaeus de tribu Beniamin, Pharisaeus & interitum machunatur discipulis dominii Quinam aut quales sunt istiZoues caelestis pastoris, membra Christi, sponsas iij Dei. Anne filius Dei patietur sponsam suam tam misere ac crudeliter tractataὶ nequaquam. De caelo enim loquitur, & persec torem alloquitur, dicens: Saul, Saul, quid me persequerisZEgo sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris. Non hominibus tantum molestus es, sed etiam Deo: No possum amplius dissimulare tyrannidem tuam, satis saeuitum est. Ego caput Christianorum sum, corpus meum negligere
non possum. ψdquid vel beneficij vel maleficij in illos
contuleris,in me collatum esse scias: quid ergo me persequerisὶ Tu putas te gratum exhibere cultum persequendo Christianos:verum cgo sum Iesus,ego sum filius Dei, ego sum Messas ille ia olim a vobis Iudaeis exspectatus,quem tu persequeris. Et addit: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Hac paraemia significatur eos frustra pugnetiae, immo cum suo maximo damno, qui potentioribus repugnant. Metaphora autem ducta est a bubus, quos agricolae lignis praeacutis a tergo fodiunt,quibus si recalcitrent, tantum abest ut stimulo noceant, ut sextiam grauius laedant. Discimus autem ex hoc loco in Christum redunda e ,quidquid cum piis vel boni vel mali agimus: quod
utinam multi expenderent, qui cum hominibus nocere
cupiui, in Deum ipsum sunt iniurii Discimus item ex hoc
loco, Christum suorum perpetuo habere curam, etiamsi interdum ad impiorum im probitatem connivere vide tur,& eam dissimulare. Caeterum quoniam eiusmodi loci
nobis saepissime occurrunt tractandi, his posthabitis ad
295쪽
IN ACTA APOSTOLORUM. eonsequentiam textus nos recipiemus.
Et tremens ac supens, dixit: Domine quid me iis facere'Et dominus ad eum : Surge Mingredere riuitatem, oe ibi Aeetur obiquid te oporteat facere. Hic , at is apparet Saulum non ex malitia, sed ex ignorantia tam crudeliter saeuus se in Christianos. Zelum Dei habebat, sed non secundum scientiam. Non Deum, non homines oderat. Persic a uebatur Christianos non quia homines, sed quia Christiani fuerant. Non enim poterat in quo animo gerre, ut Dei cultus per aliquem minueretur, vel contemnere rudi Putabat verὁ ceu diximus, Christi nam religionem Deo multum supra modum aduersari: verum audit Iesum in caesis est huius enim corpus a dis cipulis domini nostri furto sublatum esse persuasum habebat) δc ipsus vocem obiurgatrigem au sit mansuef ctu ς, & mitior redditus non amplius serit, sed tremit aestupet,ignorans qui fiat quod Iesus Nazarenus casum in habitet,& pro Christianis loquatur. Dicit ergo: domine, quid me vis facereὶ haec nimirum est mutatio dexterae excelsi. Antea haud dubie Christum vocavit blasphemum, Pseudoprophetam , epulonem publicanorum & meretricum collegam ac amicum: iam vero dominum vocat, &huius seruitio sese dedicat. Domine, inquit, quid vis me facereῖο potentem domini vocem,quae tam cito tantum peccatorem ad poenitentiam adducere potuit. Et omis ros nos qui toties a domino vocati venire non solum differimus, sed etiam contemnimus. Paulus unicam quasi vocem tantu audit & resipiscit, non obluctatur, non contendit, sed statim cognoscit dominum. Sed aggrediuntur hic nos quidam, dicentes: Et quid mirum quoa Paulus ad fidem peruenit, cum Deus vocem illam quasi senem ceruici eius iniecerit, usque ipsum adduxerit Z RespondemuscuD. Chrysostomo, Qualis illa vis ac neces litas dic o homo 3 vocavit eii superne. Credis omnino quod vocavit eu superne igitur Sc te hodie vocat per illam voce,cur non de tu obedis 3 Vides no esse necessitatis negotium Nam si necessitas quaeda foret, oportebat & te obedire : cum autem tu non obedis , mani testum quod ille voluntarius obediavit. Et ut discatis quod multu quide fecit ad salutem Pauli talis vocatio, sicut de ad aliorum omnium hominum
296쪽
sacere solet: non tamen destituit eum a suis operibus, α suae propriae voluntatis laude, neque nocuit eius libero arbitrio, sed voluntarius venit ipse, atque sua bona volunt . te. Faciam hoc & alio exemplo liquidum: Audiverunt MIudaei vocem superne loquentem non filij, sed patris de Christo dicentis circa Iordanis suenta: Hic est filius meus dilectiis, in quo mihi complacui. Et dicunt ei: Hic st d ceptor. Vides manifestam pugna 8 vides apertum bellum ecce & illic vox & hic vox, sed hic obtemperat, illi autem , contradicunt, & non solum illi vox auditur, sed & Spiriatus sanctus in specie columbae videtur:sed post liqc omnia Iudaei in sua caecitate manserunt, neque dictis neque s ctis Christi crediderunt. Dicemus & aliud exemplum adhuc proximius: Iudaei & slium Dei dominum Iesum au-
dierunt,&sic audierunt ut Paulus audiuit,& neque sic crediderunt.Nam sicut Paulus audiuit vocem cum adhuc fisereret & in discipulos quiret: ita & Iudaei aliquando alic bi audierunt vocem, cum egrederentur cum facibus M. Iampadibus ad comprehendendum eum. Putabat enim se non nisi hominem adoriri. At ille volens eos docere vi tutem suam,& se Deum,ebsque frustra contra stimulum
calcitrare,dicit eis: Quem quaeritis3 Stabat autem'& iuxta eum, & ante eum, & non videbant eum. Christus autem quaercbat,& manu ducebat ut se inuenirent, ac discerent
. quod non inuitus ad passionem iret, neque superabilis esset nisi sponte sua eis permitteret. Aut quomodo super rent, quem inuenire non potuerunt Τ quid dico inuenirer neque praesentem videre valuerunt: sed & roganti respondentes nesciebant quisnam ille praesens,qui tam potenter
oculos eorum excaecauerat, & voce sua eos prostrauerat.
Nam ut dixit, Ego sum, voce ea perculsi retrorsum abi runtn ceciderunt omnes. Itaque ut Paulum vox prostra- mih& supinum iacere fecit:ita & illos omnes vox proste nebat. Et sicut Paulus non vidit eum quem persequeba- tur,ita & illi non videbant, quem qu rerent. Et sicut Pau- Ius tempore quo furebat excaecatus est: ita & illi tempore furoris sunt excarcati Et sicut Paulus cum iret ut comprehenderet discipulos, laaec passus est:ita & illi cum exirent ut comprehenderent Christum,talia passi sunt.Vtrobique vincula, utrobique persecutio. Simile utrobique virtutis
297쪽
IN ACTA APOSTOLORUM. I sChristi iudicium, similiaque remedia:at non similis correctio. aegri enim multum inter se distabant. Quid enim stupidius illis, quid reprobatius illis qui retrorsum corruerunt,iterumque surrexerunt,& iterum inuadunt. Paulus
vero simul atque audit, Ego sum Iesus quem tu persequeris3statim timore corripitur, factorii poenitet, & quia posthac facto opus sit interrogat. Quare hocZquia, ceu di
ximus, non ex malitia,non ex Inuidia, non ex vana gloria,
sed ex ignoratia persequebatur Christianos, & nequaqua agnitae vetitati repugnabat. Iudaei enim etsi dominu gloriae non per omnia noui:knt, tamen ex inuidia dc ambitione persequebantur Christu, neque bene docente audire volebant. Haec contra eos dicimus, qui Deum perditionis nostrae auctorem facere conantur, quasi qui pereunt non voluntarie, sed inuiti & ex necessitate perire cogantur. Verum quidem est. quod Christus dicit, Nemo venit ad me, nisi pater ad me traxerit eum: sed nec hoc vanu est quod alibi ad Hierusalem dicit, Quoties volui congregare filios tuos 3c noluisti. Verum est quod Paulus dicit, Noest volentis neque currentis, sed Dei miserentis: sed non minus verum est quod idem Apostolus dicit, Deus vult omnes homines saluos fieri, & ad cognitionem veritatis peruenire .Eead quosdam dicit: An diuitias bonitatis eius& patientiae & longanimitatis contemnis3 Qui te creauit sine i ait Diuus Augustinus meus,non iustificabit te sine te. Et quemadmodum idem dicit. Salus religionis huius per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur,nulli unquam defuit, qui dignus fuit, de cui defuit, diagnus non fuit. Magna sunt haec mysteria fidei nostrae, quet
non sunt curiosὰ scrutanda,sed reuerenter adoranda. H
bet scriptura quod eis dicat qui omnia sic attributit Deo, ut siue pereat liue salvetur homo, nihil ad hunc, d omnia ad illum pertineant. Habet eadem Scriptura quod dicat etiam illis qui iuxta Pelagianorum dogma impium,impiEdicunt se quod homines stini, a Deo habere: quod vero iusti, a semetipsis. Sed nos his posthabitis, paucissimis nos hoc loci expediemus. Scimus enim quod fides Dei donum est,iquod Deus operatur in nobis & velle Sc perficere, Scquod non sumus sufficietes aliquid cogitare a nobis tanquam ex nobis, sed omnis sufficientia nostra ex Deo est.
298쪽
D ,- δεα ς igitur & inchoata & persecta, quemadmodum Diala γ - uus Augustinus scribit, donum Dei est,& hoc donum Ab i. dis, quibusdam dari, quibusdam non dari omnino non di
. bitet, qui non vult manifestissimis sacris literis repugna-
i. re. Cur autem non omnibus detur, fidelem mouere non
debet, qui credit ex uno homine omnes esse in condemnationem sine dubitatione iustissimam : ita ut nulla Dei
esset iusta reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. V
de constat magna esse gratiam, quod plurimi liberantur,& quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscut: ut qui glomantur non in suis meritis, quae paria vident cia se damnatis, sed in Domino glorientur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius,& inuestigabiles viae eius:& sufficiat nobis scire quod i dicia Dei occulta esse possunt, iniusta esse non possunt. Et haec quidem hactenus. lam rursum mouet Diuus Augu- sinus hoc in loco quaestionem , num scilicet liceat hominem cogere ad religionem aliquam confitendam &lexandam Erant enim tum Donatistae haeretici,quiabus impium & indignum facinus videbatur,brachium saeculare, ut aiunt, ab Episcopis inuocari aduersus haeretiacos, & sic homines ad fi lem compellere: dicebant enim - Apostolos non petiisse a regibus talia , nec Christum 'g'in' aliquem coegisse ad fidem . His repondet Augustinus, ideo Apostolos non inuocasse potestatem regum comtra haereticos& Iudaeos, quia tum reges & Imperatores nondum dederant nomen Christianae religioni. Quis enim tunc Imperator crediderat, inquit, in Christum, qui ei pro pietate contra impietatem leges serendo se uiret, quando adhuc Propheticum illud implebatur, Quare fremuerunt gentes, & populi meditati sunt inania 3 Astiterunt reges terrae, & principes conuenerunt in unum , aduersus Dominum, & aduersus Christum eius. Nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem
Psalmo dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini qui
iudicatis.terram. Seruite domino in timore,& exultate ei cum tremore . Quomodo ergo reges seruiunt Domino in timore, nisi ea quae contra domini iussa fiunt,
religiosa seueritate prohibendo atque plectendo λ Aliter enim sciuit quia homo est, aliter quia etiam rex est.
299쪽
rN ACTA APOSTOLORVM- . I si ' Quia homo est,ei seruit vivendo fideliter:quia vero etiam grex est, seruit leges iusta praecipientes & contraria prohibentes conuenienti vigore sanciendo. sic seruiuit ZZe' . Π g. ii, chias,sic Iosias, lucos & templa idolorum destruendo. sic . Reg. xi. seruiuit Rex Niniuitarum, uniuersam ciuitatem ad pla'Io s.candum Dominum compellendo. Sic seruiuit Nabucii donosor, omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo. Ergo quod Apostoli tum non inuocabant reges & Imperatores aduersus vim iniquam Iudaeorum& Gentilium , tu caussa fuit, quod tum Imperatores ipsi non protectores, sed hostes fidei ac retiagionis nostrae erant: iam vero alia res est. Postquam enim coepit impleri quod scriptum est , Et adorabunt eum omnes regeS terrae,omnes gentes seruient ei: quis mente si brius regibus dicat, Nolite curare in regno vestro a quo tueatur vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri 3 non ad Vos pertineat in regno vestro, quis velit esse religiosus,Gue sacrilegus. Si enim patris est curare ne filius impie agat, quomodo ad regem vel ad Imperatorem non pertinebit curare, ne fili j Ecclesiae nihil insolenter, nihil temere, nihil impie agani3 Et cur non cogeret Ecclesia perditos sitos ut re rent,si perditi fili j coegerunt alios ut perirentὶ Omnia autem fieri debent habita ratione fidei & charit, tis,immo etiam temporis & ordinis. Et haec quidem omnia ex sententia Scriptura: sanctae, & Diui Augustini diximus iam igitur ad contextum redeamus. Interrogarat Saulus quia se oporteret facere:& rursum accepit a domino, Surge & ingredere ciuitatem, & ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Haec nimirum est magna verbi Dei Gliam ab homine depraedicati gloria, quod, etiamsi arcana Dei institutione animus Pauli esset imbutus,nihilominus tamen ad Ananiam mittitur is enim postea exposuit quidnceret. Pari modo audiemus & in sequenti capite Ang Ium Cornelio missum nihil priuatim erudire, sed Petrum indicare doctorem. Valeant igitur qui verbo externo reiecto, nescio quas apocalypses nobis proserunt. Scimus quid verbo interno, scimus quid verbo externo deserre debeamus,& scimus quod utrunque magnifaciendum, Mneutrum reliciendum est: scimus item quod verbum internum externo praeiudicat, quia Deus citra omnem ho-
300쪽
minis operam docere potest aliquem interne : homo v ro, nisi Dei spiritus afflauerit, omnem oteram frustra i sumet. Proinde dico utrunque verbum suo loco habe dum : multi vero circa extrema laborant. Alij enim, cea diximus,uerbum externum ne pili quidem iaciunt olem tes tantum in cordibus sitis a Spiritu domini instrui, Ε thusiastas hos execramur: alij verὁ sic verbo externo aim xi sunt,ut raro aut nunquam caelestis doctoris operam ex Dὸ bouo υἰ- animo implorent, & hoc vanum est. Nam,sicut verE d ta:ea. 18. cet Diuus Augustinus,quantalibet homo sermonis facultate praepolleat, ut solertia disputandi & suauitate docem
di in hominis voluntate inserat veritatem,nutriat charit tem, docendo tollat errorem, exhortando torporem: n
que tamen qui plantat est aliquirineque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus. Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi creator intrinsecus latenter o-D. ,rebis peraretur. Nos loquimur,ait rursium alibi Augustinus,sed Ap., loti ςIussit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus dictus est quem docet homo, sed beatus vir, immata.9. Ptates , quem tu erudieris Domine, & ex lege tua' docueris cum. Sed hac de re plus satis: videamus rursum verba Christi ad Saulum. Surge & ingredere ciuitatem,& ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Expende sing la. Surge, inquit. Nam prostratus iacebat in terra, & haud dubie non valuisset vel digitum leuare, nisi iussisset D minus. Iubetur intrare ciuitatem, non aliam nisi Damas cum. Quid illic facturusὶ Et ibi,inquit,dicetur tibi quid te oporteat facere. Egressita es Hierosolymam prosecturus Damascum, & persecuturus Christianos,nihil huius res facies: habes Epistolas ad Synagogas,sed frustra: in ciuitate Damasco dicetur tibi quid te oporteat facere, quidquid tandem tibi praeceperint Hierosolymorum proceres. Vide autem quam incerta Saulo dicantur. Non nominatur is - . . per quem edoceri debeat, neque dicitur ei de quo rogare debeat. Quid igitur ad haec Saulus ZViri autem ita qui comitabantur cum illo stabant stupefam,
audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Cumanin autem ιllum trahentes introduxerunt Damascum.
. . Aperta sunt haec. Saulus enim non erat solus in itinere,