장음표시 사용
281쪽
gussimum existit. Tu itaque cum Maria Magdalena ad omini pedes sede, & illius verbis recte ac probὸ aedificaberis. Locus autem scripture quam terebat erat his: Tu quam Oisis ad occisionem duc us es , in sicut agnus rerum to dente se siue voce ,' non aperuit os sutian. In humilitate ita rium eius sublatum H . Generationem eius q is enarrabit squo niam tolletur de terra mita AM. Non est alius Propheta quietarius & dilucidius de Iesa Christo scripserit quam E-cias quem diuus Hieronymus putat Euangelium potias, quam prophetiam texere, ideoque eum non tam Propheram, quam Luangelistam appellandom iudieat. Et nostii Eu angelistae testimoniis huius Prophetae ad illustrandum negotium Christi frequentissime utuntur. Est & huius Prophetae liber oblatus Christo surgenti ad legendum in synagoga Nazarethana, & statim ut Christus librum explicauit, inuenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, &c. Vnde apparet Esaiae prophetiam in m La auctoritate, & in frequenti usu apud Iudaeos fuisse,il-mque omnibus ut Memae pretconem commendasse. Et Diuus Augustinus meus dum iam aliquantulum aspiraret Consessis. ad Christianismum, insinuauit votum suum per literas A. 2.cap. Diuo Ambrosio Mediolanensium Episcopo, rogans quid legere deberet,quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fieret. At ille iussit Esaiam Prophetam legeret Augustinus. Credo, inquit Augustinus,quod prae caeteris Euangelij, vocationisque gentium fit praenunciator aper- tior. Caeterum idem contigit Augustino,quod Eunucho. De se enim scribit Augustinus: veruntamen ego ptimam Esuae lectionem non intelligens, totumque talem actu trans, distuli repentendam exercitatior in dominico et auio. sie Eunuchus quidem legit,sed non intelligit, sicut quentia docebunt. Nos portb sensum Esaiae vaticinii breuissimis aperiemus. Locus est apud hune Propheta cap. 13. significat autem Christi Iesu Domini nostri innoce tem ac voluntariam passionem. Nam ipse agnus ille est, qui tollit peccata mundi,& ille est quem tot bruti agni inveteri Testamento praefigurarunt, unde etiam Ioannes ici Apocalypsi dicit agnum illam ab origine mundi oecisum fuisse. Et D. Paulus,Pascha nostrum,inquit,immolatus est
Curistus. Q add si quaeras ubi laquam ouis ad occisionem
282쪽
guctus fuerit,& ubi non aperuerit os suum, vide Domini,cae passionis historiam,& inuenies eum a Iudetis tanqua,na rabidis lupis raptum ad Palatum duci, ubi tam pauca r spondit ut etiam miraretur Praeses. Quid vero est quod in Propheta sequitur, In humilitate iudicium eius sublatumesti Diuus biieronymus ideo dictum putat,quod de tribulatione atque iudicio ad patre victor ascenderit,sive quod iudex omnium iudicij non repererit veritatem : sed absq; vlla culpa, seditione Iudaeorum & Pilati voce damnatus sit. Mihi videtur quod Apostolus Paulus hunc locum e
plicant dum in Philippenum Epistola scribit Iesum Christum patri suo caelesti obediisse usque ad mortem,mortem autem crucis. Et addit: Propter quod exaltavit eum Dominus, & dedit illi nomen quod est super omne nomen,&c. In primo ergo habes humilitatem,dolores,assiistiones:in
altero gloriam & honorem. Sequitur deinde: Generati nem eius quis enarrabitὶNon immerito rapitur Propheta in admirationem, quum Deus diuina sua consilia tam mirabiliter dispensat, ut filium suum tam misere sinat tractari,& deinde ad dexteram suam collocet in excelsis. Solutis enim doloribus inferni,suscitauit illum Deus, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Vnde postquam de amguitia dc de iudicio sublatus est resurgendo a inortuis, ut Iam non moriatur amplius,& mors ultra illi non domin rur, quis generationem eius eloquetu Sive enim de diu, na, siue de humana generatione Prophetam loqui putes, utraq; ineffabilis est. Videmus quidem Iesium Cntistu verum esse Deum,& veru hominem,Vtrunq; nquam,vid mus & reipsa experimur: quomodo vero filius Dei ab ciet no ex paterno corde genitus sit,aut quomodo verbu caro factum sit,quis eloqui poteriti Iraq; Deum & dominu n strum Iesum Christum Dei viventis esse filium ab arte no, & eundem virginis Mariae verum esse filium, ex te pore firmiter credamus: quomodo vero hoc vel illud factum sit, ei committamus cui nihil est impossibile. Addit
Propheta: Quoniam tolletur de terra vita eius. Haec a gent admirationem illam , & negotium hoc reddunt ineffabile. Si enim mori potest, quomodo non potest enarrari ipsius generatio retsi in hunc mundum venit saluaru
quod perierat, quomodo seruabit alios qui ipse a Iudaeis
283쪽
IN ACTA APos TOLORUM. 14 occiditur 3 Sed nobis haee inenarrabilia sunt, non autem incredibilia: ad contextum itaque nos recipiemus . S quitur enim continenter. Respondens autem Eunuchus Phia
lippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc 'de se, an de alio aliquo e periens autem Philippus os suum, εν incipiens ascriptura im, euangelia uit illi Iesum. Non potest non imgens esse profectus, ubi alter docendi auidus accurrit, alter discendi cupidus inuitat ad consessiim. Vix potest d, sterni uter auidior sit verbi Dei aestimator.Philippus ga det sibi oblatum discipulum : Eunuchus gratulatur sibi oblatum doctorem & magistrum. Vide diligens & a dens studium discendi in Eunucho, audi quam prudenter interroget, quam humiliter precetur instrui. Obsecro,im
ruit ad Philippum, de quo dicit Propheta hoc 3 de se, ane ali quo alio Persuasum habet scripturam eiusnodi noesse vanam,inon esse contemnendam, sed pie intellige dam . Et forte intellexerat Eunuchus locum siue contextum illum non conuenire in Prophetam ipsum. Et striabit quidem haec Esaias, & passus est multa dura sub rege Manasse, a quo dicitur esse in duas paries sectus : sed neque praecedentia, nςque subsequentia in alium quam in
esum Christum seruatorem nostrum conueniunt. Pra cedit enim in loco illo Prophetae huius: Vere languores nostros ipse tulit, & dolores nostros iple portauit . Aemox: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras,3cc. Omnes nos quasi oves errauimus, unusquisque in viam suam declinauit, & posuit dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Qui possunt haec vel in Esaiam,vel inquemuis alium aut Patriarcham,aut Prophetam,aut ma tyrem conuenite Tametsi enim Esaias & multi alij ini riam a persecutoribus passi sint: nullus tamen eorum lamguores nostros & dolores portauit, nullus propter stet ra nostra occisus est. Quin & ipsi quoque Patriarchar, Prophetae & Martyres ad eum quoque catalogum pertinent, de quo Esaias dicit: omnes nos quasi oves errauia mus . Aperiens itaque Philippus os suum, euangelizat Eunucho Iesum, sumens exordium ab eo loco, quem iam ex Esaia audiuimus. Et cuperem quidem concionem hanc Philippi extare, ut sciremus quanta dexteritate Prophetas enarrauerit: verum quoniam non extat, his quae sci
284쪽
pta sunt contenti simus. haec enim suffecerint hominem ad persectionem usque instituere. Et dum irent per viam,
venerunt ad quandam aquam, oe ait Eunuchus: Ecce aqua.
quid prohibet me baptizari' Quando quidem Lucas noster Aribit Philippum exposuisse Eunucho negotium Christi, verisimile est quod etiam exposuerit rationem, Vsum,& fructum baptismi, qui etiam, sicut alia noui testamenti, in veteri testamento & typis praesulas, & a Prophetis non tam praedictus quam promissus est. Nam mare r brum fuisse typum baptismi nostri, testatur diuus Pa lus, quando dicit patres nostros mare transiisse , in Moyse&in nube baptizatos fuisse: diluuium item figuram Ee Deb. 3ς. fuisse baptismi nostri diuus Petrus testatur. Iam per Prophetam dicit dominus: Effundam super vos aquam mumdam , & mundabimini ab omnibus inquinamentis v sttis, & dabo vobis cor nouum & spiritum nouum, dcc. Haec & sorte huius genetis alia verisimile est Philippum narrasse &recensuisse Eunucho spiritu etiam sancto imterim in huius corde efficaciter operante, quibus permotus Eunuchus 3c ad aquam veniens, rogat num ibi liceat baptietati. Vide autem humilitatem pariter de prudemtiam Eunuchi. Non dicit, Ecce aqua, descende ergo dc baptiza me, sed dicit, Ecce aqua, quid prohibet me baptiaetari Nescit enim capaxne sit baptismi, an non. Licetne baptizariὶ hoc est, quid me facere necesse est 3 quid a me cupis, ut & ipse Christo per baptismum inserar Dixit a-tem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et restondens ait: φώοflium Dei esse Iesum Christum. Hic mihi rursum arpellandi veniunt Anabaptistae, & reliqui baptismi Eces . siastici impugnatores, qui venari solent ubique,unde posisint Ecclesiae negotium facessere. Anabaptistae ex hoc loco vidcntur sibi egregium habere argumentum, quare pueros siue infantes baptismo abstineant, quod isti scilicet nullam fidem habeant: Philippus vero noluerit Eun
elium baptizare, nisi prius fateretur se ex toto corde crindere . Quum igitur infantes ex toto corde credere non
possint, aiunt illi, ergo baptizandi sunt minime. Ad haec ego iam paucis respondebo: Eunuchus quidem dicit se credere Iesum esse filium Dei, sed quis cerib testabitur; - Philippo illum ex animo credere Quid si hypocritam
285쪽
ueret' non minus enim certus est Philippus de vera fide Eunuchi, quam de fide infantis. Nisi non possit Deus in infante veram operari fidem, quum Satanas in adultis possit operari hypocriticam fidem. Sed de hoc in seouei tibus . Iam sunt alij hostes Ecclesiae, qui fie solam fidem extollunt, ut caetera quae Ecclesia baptismo addit, porro reiiciant. Inquiunt enim Philippum hoc in loco simplici aqua baptizasse Eunuchum, nullamque fieri hic mentionem vel chrismatis, vel exorcismi, vel salis, et sputi: hinc probari verum esse baptisma etiamsi horum nihil acces ierit. Ad haec omnia in sequenti capite respondere curabimus, hoc unacum adiicientes quod aduersarii nostri qui praedobapti sinum probant, occasionem dederunt Ariab Plistis, dum hi ex illis audierunt nihil faciendum quod non expressis verbis in sacris literis habeatur , licereque impune ab Ecclesiae eonsuetudinibus & legibus deficere.
Et certὸ qua auctoritate aduersatij nostri saniores caeremonias baptismi reiiciunt, eadem Anabaptistae neminem
nisi qui fidem profiteri per se potest baptizant. Nam L cas qui scripsit Philippum in simplici aqua baptizasse Eunuchum. quod probatur illis, idem Lucas lcribit fidei professionem Philippum ab Eunucho baptizando post lasse, hoc quod urgent Anabaptistae. Haec non dicuntura me pro desensione impiorum Ambaptistarum,quorudogm ara angue peius & eane odi: sed in hoc produxi,
intelligas quomodo unus error alium errorem pariat, de
quomodo qui semel ab Ecclesia deficit, semetipsum M ios sic erroribus inuoluat, ut dissicilὸ se hinc explicare
queat. Sed redeamus tandem ad historiam. Bene facit Philippus quod fidei prosessionem ab Eunucho roga ab eo scilicet honiane, qui iuxta consecutam aetatem potuit ex auditu verbi corde credere ad iustitiam, & ore confiteri ad salutem. Quid autem postulas ab infante conses sonem fidei, quum nec alia effari possit i Postula ab e dem, si lubet, ut dicenti obtemperet, ut praeeuntem te s
quatur, ut onera ferat: ea enim ratione narc ab illo post
us, qua fidei confessionem. Iam si rursum tam iniquus verbossium censor esse voles, vise quae absurda sequantur. de Fide Obi credis ex toto corde licet baptizari , inquit Philippus. operab' cap. Quid deberet credereὶhoe nimirum quod a Philippo in scria.
286쪽
IO AN. Nob MEIs Tll Rusterpretante Prophetam audierat. Respondet ergo Eun
elius : Credo filium Dei esse Iesum Christum, an haec ad salutem consequendam sussiciunt 3 Paulus dicit, Quod si confitearis in ore tuo dominum Iesum, & in corde creduderis quod Deus illum suscitauerit a mortuis, saluus eris. Haec Paulus. Quid λ si quis reliquos fidei articulos non M.tib is ςxςtat, num &-tautem consequetur Atqui Christus' amandans discipulos suos ad praedicandam dicebat:Eu tes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine putris & fiiij & spiritus sancti, docentes eos seruare omnia quaecunque mandavi vobis.Vide qualis & quanta sit disserentia inter Christi, Pauli, & diaconi Philippi doctisnam: immo nulla est si modo tu singula eommode,ac ut oportet intelligas. Lucas breuissimis describit conuersi nem Eunuchi, nimirum eis scribens, qui non ignorabant quae a baptizandis rogarentur. Et Eunuchus dam fatetur se credere Christum Iesum esse filium Dei, omnia fatetur vera esse quae ad integrum Christianismum pertunent : ideoque baptisino dignus iudicatur. Sic enim sequitur.Et tu istare currum descenderunt uterquein aquam
Philippus oe Eunuchus, ct bapti tuit eum. Rursiim hic dis eo, si quis scripturam calumniari quam interpretari malit, non defore occasionem. Rogat hic quis ubi exorcisinus, ubi sal, ubi panis, ubi aqua consecrata3 ego e contra rogo, quibus verbis baptizauerit Philippus Eunuchum. Quid facit uterque in aquat quare non descendunt etiam asuersarij cum suis Catechumenis in aquam fluetem3 Quid faciunt in templo quid sibi vult conuentus populi Z Viae quot absurda sese exerunt, quoties magis nostrum quam scripturae sensum sequi volumus . Caetetum non dubitamus quin Philippus omnia recte & suo ordine persec rit, nec video quid hac de re magis adiicere debeam,quum receperimus nos in capite sequenti peculiarem de baptis modispalatione instituturos. Adsequentia itaque prinperemus. Cum a tem aseudisset de aqua, Spiritus domitii rapiat Philippum re amplius non iidit eum Eunuchus: ibat a tem perviam suam gaudens. Quisquis semetipsam totum quantus quantus est Deo committit, nunquam non Pr
sperabitur in omnibus actibus suis. Philippus itaquen stra ad omuem Dei voluntatem paratus est, malens NM
287쪽
IN ACTA APOSTOLOR v M. I sae torum Dei sedulus esse executor, quam illorum c riosus censor : hinc illi omnia cedunt ex animi sententia. Iam Eunuchum baptizauerat, & ecce statim alio rapitur,
nimirum ut & alibi Euangelium Christi annunciare pergat . Quare autem sic rapuit Philippum spiritus dominirnimirum vi Eunuchus intelligat qualis sit Philippus a quo missus, & sic constantior permaneat in fide Christiana. Quantum enim Eunuchus ex hac re lucratus su rit, consequentia textus ybunde docet . Eunuchus enim,
Luca teste, Ibat per viam suam gaudens . Ego putassem eum plurimum contristatum filisse, quod tali ac tanto congerrone priuaretur: atqui ille gaudet ac laetatur quod Deus ipsi talem Catechistam miserit, a quo in perfectam Christi cognitionem perductus fuerat. Et sic plane conueniebat, ut Eunuchus AEthiopibus suis Euangelium prς- dicaret: Philippus verδ alibi verbi sementem faceret. Obserua hic verum esse quod in Evangelio didicimus, se uum in modico fidelem a domino super longe plura comstituendum. Ecce enim Eunuchus ille lacrae scripturet studiosus est, quam tamen non intelligit, & meretur ut a domino ad illum Philippus mittatur. Sed de hoc in superioribus. Obserua & hoc quod Eunuchus ad unam solam concionem Philippi resipiscit, quum tamen a puemtia inter Idololatras educatus fuerit, miracula nulla vid fit e nos vero qui ab infantia Christum nouimus, qui singulis diebus manum domini nobis minantem videmus Sc sentimus, nihilo meliores reddimur. Eunuchus itaque, sicut Ionas contra Niniuitas, etiam contra nos surget in
iudicio, quia ille ad unicam Philippi concionem, sicut diximus, respuit: nos vero nullum quantumuis improbum monitorem admittimus . Philippis autem umemus il iu get olo. pertransiens euangesi stat riuitatibuis cunctu, donec meniret Caesaream. Azotum non admodum longe dist re a Gaza testantur Geographi Caesarea vero,cuius etiam
in Euan3elio alibi mentio fit, urbs est clarissima Palaestinae antea turris Stratonis vocitata, quam bellis fractam Herodes Antipatri filius contipuo decennio non aestimaudis sumptibus extructam, Caesaream in gratiam A pusti Caesaris vocavit. In hac ciuitate audiemus Petrum
baptizare Cornelium illum famosissimum Centurionem.
288쪽
Habuit etiam Philippus euius historiam lite tractamus
domum in illa,quemdmodum in sequentibus audiemus. Nuit hete urbs etiam Origenem illum eeleberrimum Greciae Theologum. Huius Caesareae episcopus fuit Eusebius ille Pamphili eognomento nobilis,cuius opera adiuuante
etiam Pamphilo instructa est nobilis illa Bibliotheca,cu. ius diuus Hieronymus toties mentionem Deit. Sed ad historiam. Eunuchus quidem ille ignorabat quo raptus fuiς set Philippus, sed hie inuentus est in Azota. Verum non diu in hae urbe permansit sed pertransiuit reliqua circumiacentia oppida non vagus de ociosus spectator, sed dili gens ὀe fidelis sancti Euangelii annunciator. Nam sicut exuea audimus Philippus perirasit,& euangelizat cunctis:
cunctis,inquam,a i quos ipsum venire contigerat,no tam gentibus quam Iudaeis. Ad Apostolos enim clixerat domi nus: Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelia omni creaturae. Item: Euntes, inquit, docete omnes ge res. Et rursum. Eritis mihi testes in Hierusalem, de in omni Iudaea & Samaria,& usque ad ultimum terret. Philippus itaque noster haec etiam ad se pertinere arbitratus,gnauis
ter in Evangelio laborat, donec venit Caesaream, in qua haud dubiε ociosus non fuit. Qui enim alienis de alieniugenis tam fideliter praedicauit Euagelium,quomodo sucis negligeret conciuest Et hactenus quidem accepimus quomodo Philippus negotium suum expedierit : iam contis nenter eonuersionem Diui Pauli in sequenti rapite audi
mus,Det dominus ut in tempore etiam nos ad dominum conuertamur, ut in tempore opportuno veniam coas quamur,
His pisas minarum, ρο c d , accessit ad Principem sa- ,-petiit ab eo Epistolas in Dam ργωπνη, ut si quos inueni et huius
ac mulieres , viam; perduceret Ma
289쪽
Sanli, licens eum consensisse in necem D. tephani,custodiisseque vestes illorum qui lapidabant Stephanum , Maddit. Saulus autem deuastabat Ecclesiam per domos intrans,& trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam:
bate, inquam, paucissimis quasi praelibando attigerat Lu- eas.Verum quoniam Philippi diaconi historiam sibi sumpserat describendam , non potuit historiam Sauli latius prosequi hanc igitur perficiendam sibi hoc loco resumit. Nos quae in hac historia aperta sunt breuissimis absolus
mus,ut circa abstrus ora citra taedium prolixiores esse possisus. Inquit ergo: Saulus autem adhuc spirans minas Sceaedes contra discipulos domini. Vide singula verba Saulus spirat minas & cades,hoc est, surit, insanit contra discipulos domini,hoc est,contra eos,qui siue Iudaismo sue Ethnicismo reiccto nomen dederant Christo. Saulus spurat minas & caedes. Nemone alius 3 immo dc multi
iij sed nemo maiori studio, aut potius nemo crudeliori dio quam Saulus. Saulus adhuc spirat &cet. Quid est adhuctiioc est, iam diu hostiliter persecutus est Christianos multos perdidit,multis molestus fuit,neque tamen adhuc ressat, nondum satiatus est Christianorum sanguine. Via det se inanem ludere operam, videt ex unius Christiani sanguine multa milia Christianorum renasci, videt Chrismanismum indies latius porrigere sua pomeria,videt Iudaeorum religioncm a multis contemni: nihil tamen his mouetur ad poenitentiam, sed adhuc sturat minas & ca des contra discipulos domini. Primo Cnristianis ni abn tare velint Christum, grauia ac dira minatur:ubi vero vis det seminis apud Christianos nihil proficere ad caedes ver titur, persualum habens Christum apud homines non es.se tanti,ut quis pro illo mortem subiret. sequitur. Saulus accessit ad Principem sacerdotum nam hic non erat tum omni potestate exutus & petiit ab eo Epistolas in D, mascum. Proxime Galilaeam & Libanu illum ex quo Iosdanis nascitur,Damascus iacet.Vide rursum exempla dirae crudelitatis in Saulo. Non contentus est Christianos per sequi in ciuitate Hierosolymorum, sed etiam ad exteras ciuitates pergit non alio nomine quam ut Christianis valde molestus sit. Et vi maiori auctoritate negotium hoc
pessimum agat, immo ut nemo illius impiis x sanguin
290쪽
lantis conatibus se opponat,literas petit a summo saee dote, scriptas scilicet ad Sunagogas Iudaeorum .in Damasco, ut his ex auctoritate summi sacerdotis opitulantibus, quae vellet perficere commodius posset. Hoc est sicut Lucas dicit, ut si quos inuenisset huius viae viros ac mulieres, . vinctos perduceret in Hierusalem haud dubie puniendos,& ni abnegarent Christum interficiendos.
Et cum iter facere contigit ut appropinquaret Damascos bito circumfulsit eum lux de Glo.Et cadens in terram audiuit m
rem dicentem sib Saul, Saul,quid me persequeris Tanto odio tantaque inuidia accensi erant Iudaeorum proceres Hierosolymis contra Christianos,ut Saulus non
difficilὸ impetrauerit literas delegatorias quas petierat, vi sic appareat quam nullus suisset Christianorum prosectus, si hos non seruasset Christus. Et quomodo possent Christiani proficere in tanta Iudaeorum tyrannide , ubi summi Sacerdotes tam crudeli homini indulgent, ut pro animi sui libidine possit in Christianos saeuire ' Laetantur , summi sacerdotes quod tantum Christiani homines hostem habeant, laetatur Saulus de accepta potestate. O miseros igitur Christianos,in quos non secus atque in furentes eanes saeuire licet: sed fidelis Deus, qui non sinit suos tentari ultra quam sufferre possunt. Ecce enim Saulus acceptis literis delegatoriis totus in hoc est, ut si fieri posset,sunditus perderet Christianismum, & huius rei gratia a eingit sed ad iter,habet secum comites,ad hoc videlicet ut etiam repugnantibus Christianis praeualere posset. Recta igitur proficiscitur Damascum versus. Quid acturus ut si quos inueniret Christiani nominis tam viros quam mulieres vinctos perduceret in Hierusalem. QuidZ an perpetuo silebit dominus ad tantam crudelitatem Θ an perpetuδnegliget suos an ad exemplum Stephani Imnes interficiendi suntZne quaquam. Novit enim dominus pios detentatione eripere. Ecce enim sinulatque Saulus appropinquat Damasco, & putat haud dubie sibi omnia ex voto successura, nihilque iam amplius obsistere quo minus
comprehendat Christianos, subito circumfulget eum lux de caelo:ipse verδ prae timore nimirum in terram cadens,
nudit vocem dicentem sibi, Saul, Saul, quid me persequeris ὶ Repentinus ille fulgor arguebat non esse humanum