장음표시 사용
301쪽
sed habebat secum comites forsan milites qui ipsum adiu- - uarent in comprehendendis & vinciendis Cnristianis. Quomodo enim sufficeret solus Saul ad comprehendendum omnes viros ac mulieres Christo consecratos Habebat itaque a principibus sacerdotum Hierosolymiatanorum lueras testimoniales, sicut in superioribus a Liam est,ne impediretur ab aliis magistratibus, & habebat comites quorum auxilio etiam nolentes & repugnantes Christianos vincire posset. Sed quid possent facere comistes illi contra filios Dei, qui unicam Dei vocem sustinere runon possunt 3 Audientes enim vocem Iesu Christi, & n minem videntes terrore concutiuntur, ignorantes quid faciant,qua eant, quave redeant. Non multum distat hoe exemplum a captione Christi,ubi etiam ad unicam domiani vocem in terram ceciderunt. Et haec quidem de comitibus Pauli,qui ipsum in re impia adiuuare volebant, forsan putantes se hac in re Deo diuinum cultum praestare.Quid vero Saulus ad vocem & iussum Dominit Surrexit autem Saulus de terra,inquit Lucas, apertisque oculis nihil vid bat.Comites quidem Pauli non sic excaecati sunt ut penitus nihil viderent, nam ministri erant , & magistratibus obediebant, non tamen iuste) sed Christum Paulo loquentem non videbant: Saulus vero in totum excaecatus fuit,ut etiam apertis oculis comites suos videre non poΩset, necesseque haberet alienis manibus deduci.Tu vero hic vide mirum Dei consilium in conuertendo Paulum. Oculos externos Pauli prius excaecat, dein oculos mentis
illius illuminat: prius mortificat,deinde vivificat:prius ά- fugat prudentiam carnis, deinde prudentiam spiritus i stillat. Addam: Excaecandi erant oculi illi qui Paulum 1 cognitione Christi impediebant. Externis illis oculis suis Saulus sic contemplabatur Christi imbecillitatem, ut oc lis cordis sui illius diuinitatem videre no valeret. Sed quid est Christus 3 In iudicium ego in hunc mundum veni,vt Ioan .'. qui non vident videant,& qui vident caeci fiant. Vtrunque
vides in Saulo completum. Dum enim se putat videre,ca cus est,& dum ab aliis cςcus existimatur acutissime videt. . .
An non videtur plane caecus esse qui filium Dei persequi conaturὶ an non rursum acute videt, qui Dei filium in humana carne cognoscit Z Huc pertinet quod Paulus in C
302쪽
t. Cor. s. rinthiis dicit: Et si cognouimus secundum carnem Christum,sed nunciam non nouimus. Et haec quidem de cin citate Sauli,qui ab eodem illuminatus est, a quo & excincatus. Sequitur. Ad manus autem illum trahentes, intro- i duxerunt Damascum. Multos scilicet vinctos ducet in Hierusalem, qui ipse opus habet ut manu ducatur. Intr ducitur autem in Damascum Deo sic disponente, non ut
Christianos persequatur, sed ut ipsis patrocinetur, hoc quod sequentia docebunt. Et si enim Balaan conductus est ut Israeli maledicat,tamen diuina compellitur potestate,ut illi benedicat. Nota est historia, nota sint verba Ba- Num. 11. Si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti &auri non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. Sic Saulus non potest in Damasco implere quae iusserat masistratus Iudaicus, sed c gitur facere quae praescribit Iesus Nazarenus. Sed haec insequentibus clariora erunt. Et erat tribus diebus nou videns, ct noli manducauit nes bibit.
Sunt qui putant Paulum in hoc triduo raptum in tertium caelum & audisse arcana illa quorum in Corinthiis meminit: verum ego hic nihil certi affirmare possum Hoc vero: obseruandum puto a me & mei similibus, quod hic breuissimis verbis de Saulo scribitar, quod tribus diebus ni- hil viderit: nihil manducauerit,ac nihl l biberit. Certe Moses propositurus legem populo Istaelitico, o. diebus M., totidem noctibus nihil manducauit, nihilque bibit: sic etiam Christus antequam procederet ad praelicandu, prius totidem diebus ac noctibus ieiunavit. Nam qui ventri ac enio indulgere solent,non facile fluctificabunt in domo omini, tum quod ad capienda mysteria regni Dei inhabiles sunt, tum etiam quod alios pessimo suo exemplo co rumpunt . Igitur qui ad ministerium verbi accedere vult, primum sit caecus, nocest, non fidat proprio ingenio, sed Dei dono deinde abstinetat ab omni crapula, & in sobri
tate & continentia mysteri, S. Scripturae rimari & disse tere pergat. Et quidem haec hactenus. Erat a tem quidam V discipi ius Damasci nomine uanias. Et dixit ad illu- iuvisu
domin ania. ille ait: Ecce ego domisse. Et dominus ad
eisin: Surge di de in rusti; qui iocatur re Ius, di quaere ira domo. I da Saulis miniae Tharsensem: ecce enim orat. Et vidit per via
303쪽
IN ACTA APOSTOLOR Vmanus,ut misi m recipiat. Nemo existimet solum Ananiam
fuisse in Damasco Christianu Multi enim ibi erant Christiam & discipuli domini, unde dc Saulus eo volebat proficisci ad capiedu Christianos inter quos haud dubie Ana-
nias praecipuus fuerat, que etiam Saulus prae caeteris comprehendi flet. nisi diis mentem eius immutasset. sed lupus ille rapax innocenti oui nocere no potest immo Ille ado-uem mittitur,ut deposita lupina rabie, uilla induat innocentia. Apparuit enim diis & lupo & oui,hoc est,& Saulo & Ananiae,utriq; significans quid se facere oporteat. Ad Ananiam dicit,ut Saulum qu rat: Saulo indicat, neministe irium Ananiae contemnere velit. Surge,inquit dominus ad Ananiam,& vade in vicum qui dicitur rectus, & quaere in domo ludae Saulum nomine Tharsensem: ecce enim orat. Expende singula, vide qua certo significet Ananiae quo di uerterit Saulus,indicat vicia.&indicat hospite. Et ne timeat L . Ananias aut ii addit Christus: Ecce enim Saulus orat. Venerat quidem ad persequendum: sed iam persecutio versa est in oratione. Venerat Saulus quςrere Christianos ut perderet. sed iam quaeritura Christiano ut ipse laluus fiat. Iam ne Saulus putaret Anania aliquid tentaturum cotra Clui- stum illiq; contradiceret etia per visum admonetur, se per . 'impositionem manuu Ananiae, visum oculoru recepturia. Duo hic obseruanda sunt. Primu quod Saulus a Deo castigatus non maledicat, sed orat,nimiru peccatorum venia,&Vera veritatis cognitione. Secundum quod Christus orati
Saulo Ananiam mittit, qui ipsum sanet. Oremus itaq; dc nos dum a domino flagellamur, & statim mittet qui nos ad pristinam incolumitatem reducant. Reyondit autem
nanias: domine audiui a multis de viro hoc, quanta mala I cerit sanitas tuis in Hierusalem. Et hispotestate habet a princiatibus Sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.
Haec sunt confirmatio superiorii, quibus significatum est quomodo Saulus acceperit literas testimoniales a principibus, ne quis suae tyranidi auderet resistere.Tu vero hic rursum vide no omnia esse scripta,quq ab Apostolis& discipulis domini facta sunt. Ananias vir probus & verax dicit se audisse a multis,quata mala Saulus secerit Christi fidelib'in Hierusale: quum tame Lucas hora ne verbulo quidem
304쪽
hactenus meminerit, excepto eo quod scripsit Saulum consensisse in necem Stephani. Adde & hoc, quod Pa lus ipse in posterioribus multa recenset sibi in hae comueruone Christum dixisse,quorum Lucas in hoc loco non meminit. Igitur non statim confictum est quod de Apostolis& Apostolicis viris narratur in Ecclesia, etiamsi ab Apostolis vel Euangelistis scriptum non est. Credamus itaque Ananiae reserenti quod Saulus multa mala fecerit. Christianis in Hierusalem, etiam si Lucas ea non recensuerit. Quare autem refert Ananias talia Christo Refert non ut Christum haec ignorantem certiorem reddat, sed timoris verba haec sunt, quibus significare vult sibi non fore integrum ad Saulum ire, ut qui malit Christi, nos occidere, quam ab eis aliquid discere. Hoc autem ingenium est hominum ut quidam recte super hoc loco annotauit ut vocati a Deo &iussi aliquod opus peragmve, vehementi sormidine corripiantur, ne obedientes Dei vocationi aduersis quibusdam periculis obiiciantur, neue Deo obsequium praestantes a Satana opprimantur. Exemplo sit nobis Moses, Hieremias, Ionas, & alij. Neque hoc solum fit in ministerio verbi & in rebus Ecclesiasticis, sed etiam iii rebus mundanis & ciuilibus. Multi enim ideo
usuras exercent, malis artibus diuitias quaerunt, fra desnque proximo faciunt, quia scilicet timent se vocati ni suae inseruientes non posse optata nancisci. Sic Deo obtemperantes timemus pericula: Satanae inseruientes pollicemur nobis securitatem maximam. Quam praeposteram curam utinam tandem nobis eximat dominus. Dixit autem ad eum donninus: Vade, quoniam mas elictionu eu mihi ille, ut portet nomen meum coram gentibus, ην regibus, erfliis Israel. Ego enim o laudam illi , quanta oporteat eum pronomiaemeopas. His mederi vult dominus timori Ananiae, ac omnem tollere scrupulum: sic enim solet dominus ministros suos trepidantes confortare. Sic timidum Mosena metu reuocat,dicens: Ego ero tecum & in ore tuo, d ceboque te quid loquaris. Sic meticuloso Hieremiae suam praesentiam pollicetur, & ait: Ne timeas, quia ego tecum sum ut eruam te . Ecce dedi. verba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes &super regna ut euellas
Sedestruas, & disperdas & dissipes,dc aedifices N plantes.
305쪽
Sie Apostolos consolatur ac confortat mittens ad praedi-
eandum: Nolite, inquit, timere eos qui occidunt co pus, animam autem occidere non possunt. Sed audia
mus quibus verbis dominus timorem eximat bono An, i V lniae. Vade, inquit. Quo vadam in domum Iudae,& quaere Saulum Tharsensent. Sed persecutor est. Non, mi Anania, sed vas electionis , organum, inquam, electum est mihi Saulus iste. Immo persequitur ac flagellat omnes, quotquot inuocant nomen tuum, o domine. Ne-quaquam mi Anania,inquam,sed portabit nomen meum,
hoc est, praedicabit de me, glorificabit coram gentibus,®ibus, & filiis Israel. Hactenus quidem quantum in se
suit conatus est nomen meum per uniuersum mundum
abolere, sed iam multum mutatus ab illo, quantum in se fuerit conabitur nomen & gloriam meam uniuerso orbi commendare: Antea Chriuianis omnibus multum molestus fuit, ego vero ostendam illi Oanta oporteat eum pro nomine meo pati. Neque enim tam crudelis stat in Christianos Saulus, quam crudeles postea facti sunt αIudaei & Gentes in Paulum. Multa hoc loco nobis v niunt obseruanda: & primo quidem ne temere de quoquam desperemus, cum videamus dominum ex crudeli . . Christiani nominis hoste posse eximium Ecclesiae mini- .strum facere. Quis es tu, inquit Paulus, qui iudicas alienum seruum ὶ Secundo praedicit hic dominus religionem Christianam non solum Iudaeam, sed etiam Gentilium populos occupaturam, hoc quod etiam famim est. Te tio videmus veros Euangelij ministros perpetuo variis periculis fore expositos mundus enim semper vult peccare, & nunquam vult peccati accusari. Porrd, quod qua 'to loco dicendum est, verbi ministri non debent timere
minas hominum siue magnatum sue plebeioni 2 sed confidenter ministerio suo fungi, & quae in mandatis habent libere proferre, sue libenter, sue illibenter hoc sustineat mundus. Nos quod nostri osscij cst diligenter faciamus, & do minus in tanta peccatorum multitudine bene inueniet electasta organa. Hoc autem tum maxime
fiet quando nomen domini *xam mundo portabimus, hoc est, quando non nostram,sed Dei gloriam in omnibus quaesierimus. Sequitur in contextu.
306쪽
Et abiit uanias, introiuit in domum, ct imponens iam inius dixit a Saule frater, Dominus misit me Iesus , qui apparuit tibi in via iit a veniebas, ut videas impleares Spiritis sancto. Et conse lim ceciderunt ab oculis eius tau uam squamae, visum recepit, oe surgetis bapti tus et . Et cum accepisset cibum rei ortatus est. Bonus ille Ananias, qui squis tandem
fuerit, audiens Saulum sic immutatum nihil dubitat de visione, sed statim pergit ad designatam domum, & imponit Saulo manum hic enim benJ precantium Iudae rum mos erat) Ω his verbis, nimirum blandissimis alloquitur, Saule frater. Non vocat crudelem Ecclesiae persecutorem, non Christiani nominis hostem , non virum sanguinum, sed fratrem . Saule frater, inquit, misit me ad te dominus Iesus. Ego non vltro ad te venio, nec aliquis hominum me ad te destinauit. sed mist me ad te domuniis Iesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas. Nec must me ad te vite obiurgem,ac pro illata Christianis a te iniuria tecum expostulem, sed ut qui hactenus caecus es, iam videas, & implearis Spiritu sancto, id est, ut & mentis & corporis oculos recipias. Obserua autem quod An nias non dacit, Dominus Iesus misit me ad te, ut tibi aperiam oculos & tibi dem Spiritum sanctum. Hoc enim falso diceret, quum non sit humanae virtutis vel oculos
aperire, vel Spiritum sanctum dare, nisi ministerialiter, qua de res pissime dixi. Addit Lucas conscstim cecidis.se squamas ab oculis Sauli, eumque sic visum recepisse,
deinde & baptizatum fuisse: ubi rursum videmus quanta breuitate Lucas noster hanc historiam conscripserit. Surgens, inquit, taptizatus est . Quomodo, aut ubi, quibusve verbis aut cς remoniis baptiratus est 3 Hoc certὰ Lucas per singula describere non putauit necessarium, ut qui h e historiam scribebat Christianis qui non ignor bant quid esset vel baptizare, vel bapta Zari Porro cap. 2 2. huius libri audiemus, quomodo Paulus ipse hanc historiam reseret. Addit rursum Lucas de Saulo : Et cum a cepisset cibum consortatu, est. Nam ex mirabili illa apparitione, ex limote , ex carcitate, exieiunio debilis factus fuerat, cui debilitati medicatum est sumptione cibi. Prius autem voluit sanari animam quam corpus, quum ircque uboraret: quod exemplum utinam & nos se
307쪽
IN ACTA APOSTOLORUM. I soqueremur, maxime quum subinde in varios & grauissimos morbos inciderimus. Obserua etiam hoc loci quanti faciendum sit externum verbi ministerium, & externa sacramentorum administratio sue dispensatio. Potuis set quidem dominus Iesus Saulo restituere oculos, dare Spiritum sanctum aut potius huius dona . & abluere peccata citra omne Ananiae ministerium, sed ut nobis commendaret ministerium Ecclesiasticum, maluit illa omnia per Ananiam perficere. Sed quare non misit Petrum aut alium quendam Apostolum ad Saulum, ut illius ministerio Saulus baptizaretur ξ Lucas nullam eius rei causam ponit, sed ego puto ideo factum, ut intelligeremus vi
tutem sacramentorum non esse ex virtute ministri, sed ex
ordinatione & institutione Christi : qua de re Paulus in
Corinthiis suis. Fuit autem cum discipulu cui erunt Damasci per dies aliquot. Et continuo ingressu, in Saxagogas praedicabat Iesum, quoniam hic clifἰliti Dei. Tria hic de Paulo nobis
referuntur: primum, quod baptiZatus non continuo regressus est Hierosolymam , sed mansit per dies aliquot Damasci cum discipulis, quos non paucos fuisse in Damasco ex eo coniicimus, quod Saulus praecipue eo pr sectus fuerit ad persequendum Christianos. Secundo imgressus est in Synagogas, non ut literas suas testimoni Ies principibus Sacerdotum exhiberet, sed ut in conuen tu doctorum quidem virorum sed tamen hostium Christi Christum praedicaret, hoc est, commendaret,& ad credendum in eum potissimos Iudaeorum admonerct. Te tio praedicabat quod Iesus, Nazarenus scilicet, esset filius' Dei, nimirum unigenitus & aeternus, & eiusdem substantiae, potentiae ac gIoriae . Hoc est praedicabat idem, quod Christi Apostoli praedicauerant hactenus: praedicabat eam fidem quam ipse hactenus gladio in aliis fuerat persccutus, nec pudebat ipsum iam aperte & libere commendare, quod paulo ante seueris; me & vituperabat & perisquebatur. Hic forsan noui Prophetae huius Rculi sibi putabunt inuenisse umbram sub qua lateant, & dicent: Qui fit quὁd nobis vitio vertitur quod iam probamus quae olim. damnauimus, & iam damnamus quod olim probabamus, cum idipsum secerit & Saulus Θ Bona verba qua
so, mi propheta Euangelice, non tibi par est causa cum
308쪽
Paulo. Semel mutauit Paulus doctrinam suam, non saepius sicut tu: & in veteri testamento promissum fuit nouum testamentum, hoc est, potior doctrina. Paulus it que reiecta veteri accepit nouam hoc est,potiorem. Iam in nouo testamento non promissum est fore ut huic doctrinae melior succederet, sed admoniti sumus ne pati mur nos ab hac auelli,cum in postremis temporibus venturi sint pseudoprophetae, qui multos essent decepturi. Atqui isostra doctrina non est nupera, nec in postremis temporibus caepta, sed a tempore Apostolorum ad nostra usque tempora derivata. Ad de quod aliud est discipulum mutare fidem suam,aliud est Apostolum siueEcclesiastem mutare doctrinam suam. Nescio an vere dicere possis Saulum contraria docuisse, cum non constet eum doctorem fuisse in Iudaeorum populo : nisi forte omnes Phali sati munus docendi in Synagogis habuerunt, quod ce to affirmare non ausim. Et certe non sine caussc factum esse arbitror, quod Christus maluerit ab initio piscat res in Apostolos eligere, quam legis doctores . Si enimis doctores elegisset in Apostolatum, & isti praecedentibus suis doctrinis contraria docuissent poste anne populus habuisset caussam contradicendi Qusdnam hoe est 3 hactenus nos docuistis ex lege hoc & hoc,iam diuersum docetis , & hoc rursum legem veterem habere dicitis 3 An lex sibi contraria est ὶ an nihil solidi habet 3 an toties mutanda nobis religio, mutandus cultus diuinus Sed Apostolis nemo talia exprobrare potuit, quia prius non doctores, sed discipuli fuerunt. Proinde non immerito dico non parem habere rationem, si discipulus m tauerit religionem suam, & si doctor doctrinam suam. Si enim toties mutanda nobis fuerit religio, quoties instabiles illi doctorculi suam mutauerint doctrinam,nemo unquam certus erit de sua doctrina. Frustra itaque noui prophetae ad tegendam suam inconstantiam obiiciunt
nobis exemplum Pauli, qui postea docuit ipse quod prius
impugnauerat. Sed haec hactenus. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, oe dicebam: Nonne his si qui ev gnabat in Hierusalem eos qui inuocabant momen clud ' hue ad hoe menitit minctos illos duceret ad principes Sacerdotum Certe stupore & admiratione dignimma erat tanta mutatio
309쪽
tatio: erat enim non hominis opus, sed vere mutatio dexterς excelsi. Possemus huc parabolam illam Psalmographi adducere , Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Saulus enim erat vere lapis ab hominibus reprobatus tanquam ineptus ad aedificationem Ecclesiae, quam non construere sed destruere& dissipare laborabat: sed iam factus est lapis angularis, & coordinare contendit aedificium egregium aes ructuram pulcherrimam ex Iudaeorum & gentium pinpulis . Vnde tanta mutatio 3 A domino factum est istud, qui potest ex lapidibus suscitare filios Israel siue Abrahae: uod quoniam comprehendere non possumus, admirari ebemus, & est certe mirabile in oculis nostris. Dicebant olim Iudaei, Nunquid Saul inter prophetast dicant nunc, L io Nunquid Saul persecutor Christianorum inter Christi Apostolos 3 Mirabile est ex pastore ovium continuo seri regem, sed no minus mirabile est ex persecutore Christianorum fieri Christi Apostolum : unde non satis mirari possunt Iudaeorum proceres, quomodo tam cito in alium virum conuersus fuerit Saulus. Nonne hic est,inquiunt, qui expugnabat in Hierusalem eos qui inuoc bant nomen istud, hoc est, qui fidem habebant Christor Nec hoc faciebat propria auctoritate , nec iam olim m tauit animum,sed iam huc in hanc ciuitatem venit ut vinctos illos duceret ad principes Sacerdotum: iam vero tantum abest ut Christianos vinciat,ut etiam omnes ad Christianam religionem conuertere pudeat. Sequitur quod
admiratianem augebat. Saulus autem multo magis conual
scebat,stconsuudebat Iudaeos qui habitabaut Datnasci, aff-mans quoniam hic si Chrsilus. Aperta sunt quae juc dicit Lucas de Saulo quod confuderit,confutauerit atque pe turbarit Iudaeos Damascenos assirmando Iesum Nazar num esse Christum, hoc est, Messiam in lege ac prophetis promissum. Duo enim iam de Christo praedicabat Sau- . Ius, quae tamen utraque constanter negabant Iudaei tal- terum quod Iesus Nazarenus esset filius Dei: alterum .
quod esset Messas, sicut iam dixi, Iudxis in lege & prophetis iam olim promissus: haec duo, inquam,praedicabat Saulus, tantisque argumentis confirmabat, ut Iudaei ne
310쪽
contra mutire quidem possent. Et hoc valde illos reddebat perturbatos ac perplexos . quod Saulus tanto studio prius persecutus fuerat Christianos : nunc verὁ non m noti studio Christiam sinum propugnaret, non gladio aut vinculis, sed euidentissimis sacrarum scripturarum argu-
mentis. Quibus vero argumentis,quibusve scripturae a
ctoritatibus hoc secerit, Lucas non significauit, sed nos eae diui pauli Epistolis facile colligere possumus quibus
argumentis fuerit usus . Certe ad confirmandas has duas res, scilicet Iesum Nazarenum esse filium Dei viventis &verum Messam, scripturae utriusque testamenti abunde Ad taxi hoc suppeditant argumenta. Sed Saulus tum coactus fuit tam tu loco scri- tum uti scripturis legis & prophetarum , quum Euange-ptura , ID ' lia nondum fuerant scripta. Patres vero sequentes hos buo dιμω .suos articulos probauerunt testimoniis utriusque test Patulus iri menti, iuxta conditionem eorum quibuscum pugnabant. n. cap. 7. Contra Iudaeos qui negabant Christum esse Messiam , p 2 .prob*t gnabant auctoritate legis & prophetarum: contra haere- diu itatem licos vero qui sub Christi titulo Christum persequeban-C s . tur, usi sunt testimoniis utriusque scripturae. Quoniam ver5 haeretici solent scripturas falso ad sua somnia to
quere, & eis caereum nasum facere, patres perpetuo pro-- uocauerunt ad perpetuum & unanimum Ecclesiae con-: . sensum: hoc quod & nostro Rculo faciendum est. Quod enim haeretici subinde intonant scripturas per se esse cla- rissimas, nec opus habere humanis glossematis, in hoc
faciunt, .ne cogantur veterum interpretationibus cedere,
sed liceat eis quomodocunque velint scripturae verum sensum peruertere . Breuiter scriptura: clarae sun in ape tet, sic tamen ut ipsis haereticis liceat interpretari quom do velint, nobis autem non liceat. Sic Arrianis. clarum
est quod Christus dixit, Pater maior me est: quod vero, idem dixit, Ego & pater unum sumus, non est eis ci rum, sed interpretatione indiget, non quidem Catholia Haeretieis G, sed Arriana. Sic haereticis nostri temporis non satis quomodo clarum est quod Christus dixit,Hoc est corpus meum: sed .ripturaecla quo a idem dixit, Bibite ex hoc poculo omnes, illis solerae G apertae. Harius est. Sed hac de re plus satis. Iudaei haud dubie non negabant Paulo sanctae scripturae auctoritatem,sed in te pretationem Palilinam etsi verissima esset calumniaba