In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

tur: verum diuus Paulus euidentissimis exemplis demonstrar oterat, ea quae in lege & prophetis de futuro Meς si a scripta erant in neminem alium nisi in Christum competere . Sed videamus sequentia . Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in mnum Iudaei mi eum inter' rent L Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Cu, lodiebant autem oe portas die oe DoLIe ut eum interficerent. c ccipientes autem eum discipuli eius no Ie, per murum demiserunt eum submittentes inhorta. Mirum est quod Damascenorum principes multos dies cxspectauerunt, & non statim primo die Saulum comprehenderunt ac in carcerem coni ecerunt, ne sua repentina conuersione,& ardenti praedicatione aliquos ex Iudaeis ad Christi fidem conuerteret,&Christianos qui habitabant Damasci, confirmatiores in P re Da fide faceret. Sed apud Christianos homines dubium eo mascenitau- se non debet, quin dominus Iesus conatuq illorum se diu dissimu- compresserit, ut contra vas illud electum nihil inimicum larunt Pau- tentare potuerint. Putatis vos quod Satan tam sero incoe- ti praedica- perit odire patientissimum Iobum, quam se ipsum per- tiones.secutus est Z nequaquam ita est. Iam olim libenter illum perdidistet, sed iniquos & odiosos ipsius conatus cohibuit dominus sic & nobiscum agit aduersarius humani generis Satan. Non tum tandem nos incipit odire, quando nos peti equitur, nobisque molestus est, sed perpetuo nos odit: atque Deus non permittit illi ut ad voluntatcm suam nos perpetuo persequatur . Igitur quando nobis molestus est magis sit Tei voluntate, quam diaboli potestate. A Satana igitur tentati& afflicti vertamus nos ad dominum inui solus Satanae tyrannidem comprimere potest. A contrario exemplo rem discite . Quod Saulus Christianos in Hierusalem persequitur , non ideo sti quas huius potestati nemo resistere queat, sed quia dominus sic suos probare voluit, ideo permissum est illi sic saeuire in Christianos. Si enim in potestate vel virtute Sauli est comprehendere, vincire, ac in carcerem coniicere quem velit, age proficiscatur Damascum, & si potest capiat Christianos, captiuos vinculis constringat, ligatos ducat Hierosolymam. Sed satis auditum est, quid quantumue possit homo contra Deum . Ergo ante omnia factibi concilies Deum, & non erit cur Satanam vel huius

312쪽

satellites metuas. Si Deus pro nobis, inquit Paulus in Romanis, quis contra nos Z & Pseltes, Dominus mi , adiutor, inquit, non timebo quid faciat mihi homo. Et ru

sum : Nam etsi ambulauero in medio umbrae mortis, non timebo mala , quoniam tu mecum es. Eius generis se

tentiis Psalmi referti sunt. Haec ideo dixi, ne quis miro tur Damascenorum principes sic dissimulasse Sauli prindicationem, quod tandem post multos dies conati fuerint illum comprehendere. Pro hac patientia & dissimulatione non est quod principibus Damascenis agamus gratias, sed Deo, qui impios illorum conatus, sicut iam diximus, cohibuit. Cohibuit autem dominus haud dubie ideo, vi boni Christiani propter miram & repentinam, immo & inopinatam Pauli praedicationem confirmatiores in recepta Christi fide durarent, & Iudaei audientes Pauli doctrinam. a proposito suo deficerent: ad

nostram vero religionem conuerterentur,videntes & a

dientes a Saulo magnae doctrinae viro eam fidem praedia cari & confirmari, quam paulo ante impugnauerat. Nec crat Saulus tam paruae reputationis apud Iudaeos, ut potuerint ipsum leuitatis aut inconstantiae accusare, ut qui erat hactenus irreprehensibiliter in lege conuersatus, α iam euidentissimis scripturis probabat & conuincebat

Iesum Nazarenum esse Dei filium , & Messiam, in lege& Prophetis patribus promisitim. Nec dubium est, quin

Paulus multos ex Iudaeis ad nostram religionem conue

terit: alias enim non posuissent ei insidias . Adde & hoc,

nisi maior pars populi Christianam fidem recepisset in

Damasco, non fumet opus insidias ponete Paulo, & ci stodire diu noctuque portas: sed manus iniecissent ei vel in publico, vel in priuatis aedibus. Non possumus enim dicere quod Saulus sese absconderit ut non potuerit comprehendi . Nam audiuimus eum publice in synagogis praedicasse hos duos articulos, qui maxime aduersabam tur Iudaeis, videlicet, Iesum Naetarenum esse filium Dei,& eundem esse iam olim promissum Messiam. Sed rogas forsan, quare discipuli Paulum nocte demiserint per in rum, & Paulus sic fugerit, & non potius aperte se magistratui opposuerit Z responsio in promptu est. Scriptum est: Non tentabis dominum Deum tuum, hoc est, ne i

313쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. Is 3

mere te des in periculum. Et Paulus fugit non quasi timens propriae vitae, & animam suam preciosiorem repi tans Christo, sicut alibi loquitur) sed ut prius cursum suum absolueret, hoc est, multos ad fidem Christi comuerteret, deinde per martyrium ad Christum concederet . Sic Christus primo fugit in AEgyptum, aliquando se occultat prae inimicis suis : tandem vero se ultro offert

passioni & morti. Addam quod Christus ipse Apostolis dixit: Si persecuti vos fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. Quod si putas haec ad Paulum non pertinere, age quid dices ad illa quae proprie de diuo Paulo dicta simi,

quod nomen domini debeat portare coram Sentibus, coram regibus & filiis Israelὶ haec nondum impleuerat diuus Paulus, unde non immerito Iudaeorum insidias cauet. Breuiter hoc pii pastoris est, ut sequantum potest seruet ovibus domini: si vero contigerit illum comprehendi, ut forti & infracto animo sustineat quaecunque ei obtulerit dominus. neque enim semper miracula expetenda vel exspectanda sunt. Cum autem ιι luent set in Hierusalem, leutabat se iungere discipulis,'omnes timebant eum nou crodentes quod esset discipulus. Namabas autem apprehensum illum duxit ad Q o lotos, narrauit illis quomodo in via iidisset dominum, oe quod locutus es E ei, quomodo in Damasco M cialiter egerit in nomine Iesu. In iis historiis quae nihil difficultatis habent nolumus pietatem vestram prolixius detinere, ut in locis difficilioribus maiori commoditate nos

explicare possimus. Nihil hoc loci dissicultatis est, si modo eorum memineritis quae in praemissis diximus. Non statim a conuersione profectus est Paulus in Hierusalem, sed post annos tres tandem, qua de re ipsum audi ex Galatis suis: Cum ei placuit qui me segregauit ex utero in tris meae, & vocavit per gratiam suam ut reuelaret filium suum in me, ut Euangelizarem illum in gentibus, contianuo non acquieui carni & sanguini: neque veni Hierosolymam ad antecessores meos Apostolos, sed abij in Arabiam, & iterum reuersus sum Damascum. Deinde post annos tres rem Hierosolymam videre Petrum, & mansi apud eum diebus quindecim,&c. Ergo tanta crudelitate

quierat Paulus in Christianos, ut hi nec post triennium se illi fidere audebant,timentes forsan ne Saulus simulata

m iij

314쪽

religione sic ipῖs callide insidiaretur Et mirum est quod

fama de conuersione Pauli in hoc triennio non peruenerit Hierosolymam, in qua tot Christiani, & in qua Saulus omnibus tam beta notus fuerat. Sed forte auditum fuit de Saulo conuerso : verum quum tantus fuerat Christianorum persecutor, non facile credebatur ex tam furioso lupo tam mansuetum agnum effectum . Et alias si Iet mala fama velocius currere, quam bona. Igitur discupuli domini, hoc est, Christiani qui habitabant Hierosolymis non audebant se concredere Paulo, ut quem adhuc pro hoste habebant: Barnabas vero qui nouerat condutionem Pauli, duxit cum ad Apostolos , & narrauit eis quomodo Paulus fuisset in via conuersus ad Christianio mum. Non audemus hic primorum Christianorum timorem vel dissidentiam accusare, quum piorum non sit se temere in periculum coniicere, sed si inciderit Dei permissione, constanter omne periculum pro Christo sustunere. Sed haec hactenus.

Et erat cum illis intratis ρο exiens in Hieruselem, Mucialiter agens in nomine domini. Loquebatur quoque Gentibus, dis itabat cum Graecis: illi autem quaerebant occialere eum.' Quod cum cognouissent fratres, deduxerunt eum Caesaream ,-dimiserunt Tharsum.

Apostoli & reliqui fideles audietes ex Barnaba quam mirabiliter Paulus ad religione nostra fuerat conuersus,non amplius eu timet, sed multo magis amat,& magno hon re prosequuntur,tanquam eii per que dominus multa magnifica statuerat in Ecclesia perficere. Sed videamus narrationem huius historiae. Erat cum illis Paulus intrans& exiens, hoc est, familiariter cum illis erat, reque ipsa confirmabat narrationem Barnabae. nam fiducia magna

praedicabat Iudaeis Christum, & hoc in Hierusalem, ubi prias persecutus fuerat Christianos. Nec solum disput bat super fide Christiana cum Iudaeis,sed etiam cum Grς-cis, viris iuxta mundi opinionem sapientissimis, sicque disputabat, ut Iudaei timerent, ne omnes ob Pauli sermones derelicta Iudaical religione Christianam amplect rentur. Hinc enim est, quod Iudaei quaerebant Paulum interficere , ne scilicet plures ad defectionem sollicit ret . Audientes autem hoc reliqui Christiani, timebant

315쪽

IN ACTA A pos To Lo Reu. is ne idem contingeret Paulo, quod Stephano, & Ecclesia AE priuaretur tam diligenti ac necessario pastore, noluerunt ut Paulus diutius permaneret Hierosolymis, sed deduxe- runt eum Caesaream,&dimiserunt Tharta m, ut Saulus sic in Patria sua, scilicet maiori scitistu, praedicaret Christum. Diuus Paulus hanc historiam copiosius in sequentibus roferet,& dicet qua occasione Hierosolymam reliquerit,vide licet non suapte sponte, sed a Domino ut faceret admonitus. Multa hic obseruanda forent, sed nobis suffecerit pauca utcunque annotasse. Primo hic obseruandum, quanta fiducia verbum Dei an nunciandum sit,tanta videlicet , ut nihil eorum quae ad salutem faciunt negligamus,

neque tamen nos temere in discrimen colicismus, & hoc non timore mortis, sed amore Ecclesiarum, quibus minia .. sterio nostro prodesse possumus. Secundo obseruandum,

quod discipuli domini, hoc est, Christi fideles non temere admiserunt Saulum, sed prius explorantes conditionem Pauli a Barnaba, postea admiserunt. Nam ovium Christi est , solius Christi pastoris sui vocem audire, alienum a tem fugere.Tertid adumbratur hic,quemadmodum & in aliis locis, fatum concio natorum, qui sua fidelitate nihil aliud nisi odium mundi in hoc saeculo merentur, Quarto pii magistratus est non persequi bonos concio natores, sed fouere, cauere autem ne aliquando Pseudoprophetae in plebem domini irruant,ipsamque disperdant. Ecclesint quia

dem per totam Iudaeam, oe Galilaam, oe Samariam habebat pacem, aediscabatur ambulans iu timore domini, consolatione S. Spiritus replebatur. Fidelis Deus,teste Paulo, qui non

sinit nos tentari plus quam sustinere possumus. Et sicut D. Petrus scribit,nouit dominus pios deletatione eripere. 1 Ecce enim ladiu amicta est Ecclesia, ia multas tribulationes sustinuerunt Christiani: tempus itaque est, ut tandem refocilletur, & in tranquillo ponantur. Ecclesia quide,it quit Lucas,hoc est, Christianus populus per totam Iudaeam, Galilaea, & Samariam habebat pace. Qualem pacem

non talem ut illis omnia successerint ex voto, nemoque

illis fuerit molestus, sed pace vocat hoc quod non tantas sustinuerunt tum persecutiones, nec sic publice affligebantur a magistratu Iudaeorum, sicut antea. Addit Lucas: Et aedificabatur Ecclesia, ambulans in timore Domini. - v iiij

316쪽

Hoc est,augebatur numerus Christianorum,proficieba que isti in pietate,de virtute in virtutem ambulantes, non ignorantes tranquillitatem hanc sibi non mundi,sed Dei beneficio contingere. Rursum addit Lucas: Et Ecclesia

replebatur consolatione sancti Spiritus. Sicut antea abundauerant afflictiones, ita & nunc abundant consolati nes. Affliguntur a malo Spiritu,consolantur rursum a b

no Spiritu. Non enim repellit dominus plebem suam, ait Psaltes,& haereditatem suam non derelinquet.Et Ibidem, Quis consurget,inquit, mecum aduersus malignantes Zaut quis stabit mecum contra operantes iniquitateὶ Nis quia dominus adiuuit me, paulo minus habitasset in inferno nima mea. I t deinde, quod ad hunc locum pertinet, ait,

Secundum multitudinem dolorum meoru in corde meo, cosolationes tuae laetificauerunt animam meam &c. Huc

etiam referri debet,quod Paulus in Corinthiis dicit: Sicut abundant passiones Christi in nobis , ita & per Christum

abundat consolatio nostra. Sic enim in omnibus piis vic ria est successo hyemis & aestatis, afflictionis & consol tionis, turbationis & tranquillitatis, ut quo grauioribus premantur afflictionibus,eo gratiores& efficaciores consolationes sperare debeant. Sed haec clara sunt:ad seque

tia igitur transeundum. Factum est aute mi Petrus,dum tra siret iniuersos, deum iret ad Sanctos qui habitabant Lyddae. Imuenit autem ibi hominem quendam, nomme i seneam, ab annis octo iacente- in grabato,qui Grat Paralytιcus.

Hactenus recensuit D. Lucas mirabilem, ac Ecclesiae utulem D. Pauli conuersionem: iam vero rursum incipit nobis recensere historiam D. Petri Apostolorum principis, qui non immemor verborum domini dicentis, Petre si di,

ligis me, pasce oves meas Vndequaque cu cuncursitabat,

praedicabat infidelibus, consolabatur fideles,ac miraculo- tu operatione Christiana religionε confirmabat. Queadmodum enim dux in exercitu obambulans, inquit, Chrysostomus,considerat quae pars sit coadunata,quae ornata, suo ad tu egeat:sic D. Petrus non perpetuo manet Hierosolymis, sed ubique circumcursitat, curam agens ne fideles relabantur ad Iudaismu, vel Ethnicisinu. Hoc enim Apostoloru erat non perpetuo in uno manere loco,sed ire in mudum uniuersum dc praedicare Euangeliu omni crea-

317쪽

IN ACTA APos To Lo R. Vr is sturae.Igitur ad quecunque locum peruenerant, eumque ad c

Christianam relisionem conuerterat,statim ibi eligebant ψ & praeficiebant sidelibus eius loci pastorem unum atque . alterum, prout oppidi magnitudo postulabat, & deinde

proficiscebantur ad alias atque alias ciuitates. Hete autem omnia & singula suo ordine describere,no operaeprecium visum est Lucae historiographo nostro. Et hoc erat offi-. cium Episcoporum nostrorum, ut adiunctis sibi bonis Mdoctis viris, subinde pertransirent Diocesses suas,visitarent Ecclesias,emendanda emendarent,ac quς bene se habent confirmarent. Sed quam pessimὰ in hac re cessent, non pus est multis referre, quum uniuersi fideles super hac re non immerito conquerantur. Sed ad historiam. Factum est,inquit, ut Diuus Petrus transeundo sic per omnes Ec- .clesias,deueniret ad fideles qui erant Lyddae. Ea est urbs in . Palestina,non procul a Ioppe ciuitate littorali. Vides quomodo Lucas omnia breuiter perstringat potius,quam d scribat. Quae Petrus in hoc transitu apud alias ciuitates vel pagos fecerit, docuerit, statuerit, non reseri, sed latum quae in Lydda oppido nec ea omnia, sed unicum miraculum tantum, ut nemo non videat multa ab Apostolis dbcta& facta, quae in canonicis libris non habentur. In hac ciuitate Lydda,inuenit Diuus Petrus hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui

erat Paralyticus .Et ait illi Petrus: OCenea, auet te DominiuIesin Chriblus, surge oe feme tibi.Et continuo Jurrexit. Et mide runt eum omnes qui habitiabant Lyddae oe Samna, qui conuersi sunt ad Dominum.

Emittens Dominus Iesus discipulos suos, inter reliqua& hoc eos iubebat. In quamcunque ciuitatem intrauertitis & s usceperit vos, manducate quae apponuntur vobis,&curate infirmos qui in illa sunt. Petrus itaq; praecepti dominici non immemor, quum venisset in domum Aeneae

apud quem forte hospitari volebat & inuenisset eum in grabato iacentem, intelligens quod iam per octennium

Paraly si laborasset, curateum,sic tamen ut gloria mirac li non Petro, sed Christo adscriberetur, cuius virtute P trus miracula faciebat. Non enim dicit Petrus, Aenea ego te sano,surge & sterne tibi, sed Dominus Iesus te sanet. In

Euangelio dum Christus vellet sanare Paralyticum, dic Mattb.

318쪽

Miraeuia in

rum operum genera. IO AN . HO TMEIsτER vs

bat ei, surge, tolle grabatum tuum, & ambula. Et statim sanus factus est homo ille,& sustulit grabatum suum , Mambulabat. Sic Christus non opus habet aliena auctorit te vel virtute, sed sua propria virtute reformat,quod propria virtute creaverat: Petrus vero virtute Christi oper tur miracula, sicut & ali j Christi Apostoli. Quare vero ii bet Petrus Aeneam sibi sternere Iechum 3 non alia ratione, quam ut populus intelligat Aeneam vere & ex integro sanitatem recuperasse. Quid Nero consecutum est ex hoc miraculoὶ Omnes qui habitabant Lyddae & Saronae videntes hoc miraculum in Aenea perpetratum conuersi sunt, non ad Petrum,sed ad Dominum. Neque enim ideo facit Domiti' multis in locis miracula per diuos & electos suos ut credamus in diuos,sed ut credamus in ipsum,ac nos ipsi bona spe concredamus: diuos ver5 singuli pro sua vocatione imitentur, videntes quod Deus electos suos inli noratos esse nunquam permisit. Abusus miraculorum est, si horum intuitu a Christo deficientes ad diuos conuert, mur. Diui ministri sunt, per quos Christus nobis benefacit: non sunt auctores, sed exoratores nostrae salutis. Sic igitur veneremur ministros, ne peccemus in Dominum. Sed de Diuorum pro nobis intercessione,quam nostra inuocatione ab illis ambimus, & de aliis quae ad hoc negocium pertinent,alibi copiosus dilputabimus.In Ioppe a tem fuit quaedam discipula nomine Tabitha,qua interpretata L citur Dorcas. Haec erat plena operibim bonis oe eleemosyn s quas

faciebat. Ioppe, sicut Vadianus scripsit, vicus est,& quoddam oppidum vicinum Dio spoli, & antiquius terrarum inundatione creditum Pomponio Melae. In hoc igitur oppido fuit quaedam discipula, noc est, mulier Christiana nomine Hebraico Tabitha,plena, ut inquit Lucas, bonis peribus & eleemosynis quas faciebat,noc est, in omnibus bonis operibus sese exercebat, praecipuὸ vero in dandis eleemosynis meque enim tantum unicum genus est bene- faetorum. Sunt enim bona opera quae ad Deum pertinet, ut illu diligas, revereare ac colas, in eum credas & speres, ac nomen eius in vanum non sumas, illius honorem in a

lium non transferas,& id genus reliqua, quae prima legis tabula vel prccipiuntur vel prohibentur. Sunt deinde quς PrOAimu concernui, que ut teipsum diligere teneris, huic

319쪽

inseruiendum ac benefaciendum est, & caetera quae tibi ab illo fieri cuperes. Postremo sunt bona opera quae pro prie ad te pertinent,ad hoc autem pertinent, ut de Deo dc proximo commodius inseruire valeas. In hunc locum pono ieiunia, vigilias, castitatem, & caetera quibus exercebur& castigantur corpora nostra,vt ad reliqua benefacta sint

habiliora. In his ergo bonis operib vita sua egit Tabatha illa in Ioppe,sicque fatis declarauit se esse discipulam Domini. Vos amici mei estis, inquit Christus ad Apostolos

suos,si feceritis quae praecipio vobis. Neque enim ideo remittuntur nobis peccata, ut posthac licentius peccemus, nec liberamur per Christum a Satanae iugo,ut posthac libere quocunque volumus feramur: sed quid ait Paulus Liberati a peccato, serui facti estis iustitiae. Et rursum, Eratis aliquando tenebrae, nuc autem lux in Domino. Ut lilii l cis ambulate, probantes quod Deo beneplacitum est. Idcc igitur Tabitha nos admoneat eos tantum esse Christi discipulos, qui bonis operibus ex animo student mam Deus vult habere populum peculiarem,ut Paulus ait, qui sit sectator bonorum operuin .Fachim est autem in diebus illis, ut infrmata moreretur. tam cum ut lent,posuerunt eam in canaculo. Cum aute prope esset Lydda ab Ioppe,discipuli audietes quod Petrus set in ea,miserunt duos miros ad eum,rogantes, Neperia

teris venire Iue ad nos. Exur es autem Petrus venit cum ιliis.

Tota haec historia nihil difficultatis habet, nec illa interpretatione opus habet. nisi sorte aliquem moueat, quare suerit Christus tam sanctam mulierem mori,quam tamen statim resuscitari voluit. Sed non opus est, ut iudicia Dei curiosius perscrutemur suffecerit nos scire Deum semperagere omnia in aedificationem Ecclesiae suae. Et maius m Iaculum est a morte reuocari hominem, quam ab infirmitate quantumuis graui liberari. Sic in Evangelio Christus Iesus non tantum sanauit eos qui iam agebant antimam, sed etiam aliquot mortuos ad vita reuocauit, ut doceret sibi nihil esse no possibile. Sed breuibus nos hinc exmpediemus. Tabitha utcunq; proba & honesta sit foemina, tamen ab infirmitatibus & a morte no est libera, quia st tutu est hominibus semel mori. Quod lauat corpus mose tuet mulieris,ad cosuetudine illius regionis pertinet,& a. huc apud Iudetos obseruatur. Quod mortua pontit in cα-

320쪽

proire erunt contemptius mortisorum corpora.

naculo,sorte sit ut eam sic populo plangendam exhibeant, aut de Petri aduentu certi quod sequitur a mortuis reuo- candam esse non dubitent. Adde quod Iudasi non tam im humani fuerunt erga defunctorum corpora atque inter Christianos quidam reperiuntur. Inuenies enim qui simulatque cognouerint patrem vel matrem, uxorem vel mari tu exhalasse animam, statim lacera veste aut immundo aliquo linteolo utcunque inuoluunt,dom6que exportari ac statim sepeliri praecipiunt,ne scilicet redeat: quo fa- . cto testamur satis,& declaramus, quanti faciamus eos quiabus cum viximus. Hinc fit quod audimus aliquos iam in coemiterio positos reuixisse. Sed desino hac crudelitatem nostram pluribus insectari, quamuis non deessent argumenta. Quis enim ab inhonesti,& turpitudinis specie excusabit repente illa repentina coniugia, ubi nondum frigefacto demortui coniugis corpusculo, alter coniugum statim se alteri coniunxit 3 duo satis declarant rursum se non magnifice amasse defunctum. Sed satis fuerit haec vel paucis attigisse. Postremo videmus hic Petri humilitatem& proximis inseruiendi promptissimum animum,qui r fatus in Ioppem venire nihil cunctatus statim venit. Et oc boni Pastoris officium est, ut vocantibus eum se facialem exhibeat. Et cui aduenisset,duxerunt illum in caenaculum: circumi laterunt illum omnes vidua sentes, oe ollieudentes ei tunicas ct mcles, quas faciebat illis Dorcas. Quare non rogant D. Petrum ut Tabitham rursum a mortuis reuocetὶ

quia putabant nulla opus esse precatione apud eum, qui alias promptus erat proximis inseruire, & quem sciebant multum amare Tabitham. Sic in Evangelio Sorores LMetari mittunt ad dominum tale nuncium : Ecce, inquiunt, quem amas infirmatur. Satis enim putabant nunciasse , manti, proinde nihil apprecabantur. Sic boni Christiani non putabant multis precationibus apud Petrum opus es.se,qui suapte sponte paratus erat omnia facere,quet ad Dei gloriam & proximorum salutem pertinent. Ploratus item α lachrymae illae viduarum & pupillorum satis erant adcommouendum Petrum, ut faceret quae in rem forent fidelium. Adde quod fideles forsan non audebant D. Petro praescribere quid facere deberet. Neque enim Apostolorum erat omnes sanare infirmos,vel omnes excitare mose

SEARCH

MENU NAVIGATION