In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

tuos,sicut nec Christus ubique secit miracula sed Apostoli

iux ta quod admonebantur a Sancto spiritu, operabantur miracula. Caeterum quod viduae flendo ostendunt tunis v cas&vestes quas ipsis secerat Dorcas,huius beneficiorum . . . , commemoratio est & caussa propter quam illam tam mi- in M. sere deplorant, a qua scilicet tanta beneficia acceperant. Hoc exemplum utinam diuites huius mundi imitarentur, Adinis v rahoc est,ut dum adhuc vivunt,dum adhuc incolumes sunt, ante mort mdum adhuc luarum diuitiarum Domini sunt, pauperibus Dei uti.& egenis benefacerent,ut haberent illi qui pro se mortuis Deum ac diuos interpellarent, ac pro illorum morte pie contristarentur. Sed maior pars diuitum nihil curat egenos dum uiuit,sed moriturus diues, aliquando in suo testa . mento ordina eleemosynulam quandam post mortem suam dari, & sc putat se magnum pietatis opus secisse,

quum iam non sit Dominus suarum rerum:&si conuali- - 'turum se sciret, nollet pauperibus de ipsius bonis vel teruntium dari. Haec non dico quasi porro inutile si, quod spost mortem tuam pauperibus dari curas, sed non est par, α ineque aequalem vim habet, auctore Chrysostomo, quod 'quis ipse facit,& quod per alium facit. Et, sicut D. Luc. dia ccbat matri suae,hoc ego dico tibi, Non satis Deo charus est qui illi hoc dat,quo ipse perfrui non potest,sed si vis ti- bi esse gratum Deum, hoc illi da quo tu poteris uti. Nam

quod das mories,hoc ideo das, quia tecum ferre non prae- .uales. Vivens ergo, & salutem tui corporis & potestatem tuarum diuitiarum habens, da pauperibus ut pro te vivo& mortuo supplicent. Hoc enim est quod Dominus in Evangelio dixit, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis,ut cum deseceritis, recipiant vos in aeterna taber

nacula . Sic secerat sibi amicos Tabitha illa de qua loquia mur,quae adhuc vivens paupetibus tunicas & vestes secorat Quid dicet Christus in extremo iudicioὶ Nudus fili,&vestistis me. Quid porrὁ ad illos dicet,qui non solum non vestiunt nudos, sed quantum in ipsis est excoriant pauperesὶ Dum Tabitha illa moritur,viduae ac pupilli fient,scientes quanta beneficia ab illa acceperint, nec dubitant, s superuixisset, eam non viliora praestaturam suisse. Iam adsunus quorundam diuitum rident, ac magna laeticia pe funduntur pauperes, cogitantes quantum mali aballis ac-

322쪽

ceperint, & quid sperandum ab illis, si superuixissent diutius : viduae, inquam, & pupilli in commendationem Tabithae ostentant vestes, quas eis illa dederat. Quid ostendunt iam multi pauperes3 Haec domus, inquiunt,ex sud re & sanguine pauperum constructa est. Haec vinea rapinaci fraude mihi ablata est, M. Sed suffecerint haec.

Eiectis antim omnibus foras, Petrus ponens ranua orauit conuerseus ad corpus dixit: Tabitha, surge. si illa aperuit ocu-- Ios, o viso Petro ri 1edit. Dans aut in illi manum, erexit eam. Et ci in iocasset sanctos O viduas, ignauit eam mi uiam.

Quod Diuus Petrus non vult in conspectu multitudi- nis suscitare Tabitham, exemplum Domini sui sequitur, qui cum vellet suscitare filiam Archisynagogi, eiectis r liquis omnibus tantum ad se assumpsit pa&ntes puella Petium item, Iacobum & Ioannem. Quare vero uterque'. . & Christus & Petrus hoc fecerit, non opus est ut multis discutiamus: suffecerit nobis scire, quod Christus & hu- , ius veri Apostoli nihil pr ter certam rationem fecerint.. Christus non minus in occulto quam in propatulo, non minus praesens quam absens, & in firmos curare, & mo tuos suscitare valet: quur autem hoc vel illo modo agat, ad te nihil pertinet. Sed ad Petrum. Hic cum omnes tu, sisset ex coenaculo ire ubi iacebat corpus Tabithae emo ' tuum, ipse flexis genibus orauit. Quid orauitῖaut quomodo orauitὶ Hoc Lucas non scribit sed verisimile est, quod Christum rogauerit quatenus in suam ipsius gloriam, populique utilitatem Tabitham rursum vivificare velit, nec dubitauit Petrus se exoraturum hoc: unde sinita precatione conuertit se ad corpus Tabithar, & ait,Tabitha surge. Vide obsecro quam differenter Petrus operetur miracula sua. In superioribus quum vellet sanare AEneam Paralyticum, non dicebat illi, Anea surge & sterne tibi, sed

Enea, sanet te dominus Iesus: hic vero quum mortuam

suscitare vult, inquit,Tabitha surge,& statim fit quod im-

Non conte' perat. Tabitha enim aperit oculos, &viso Petro residet,

, it Christa dein erecta a Petro , sic viva redditur Christianis. Hic si

sui Diuor fuissent noui Prophetae sorsam incusassent Christianos, tu uocat. quod Petrum rogassent ut resuscitaret Tabitham. Cur non potius rogarunt Christumῖan benignior Petrus Christoξ an potentior Cur igitur derelicto fonte Christo ver-

323쪽

aN ACTA APOSTOLORUM. Isstunt se ad lacunas, hoc est, homines Τ Sed nouerant boni Christiani, Christum etiam per suos Apostolos operari mlutem nostram. Atqui,aiunt illi aduersari j nostra, non loquimur cotra hoc quod vivi vivos inuocant,sed quod tui

ad mortuos confugiunt. Respondeo,non sunt mortui Apostoli,Martyres, Conses res, de virgines, quorum pro nobis intercessionem ambimus : vivunt enim, non sunt mortui. Deus enim non mortuos ana, sed vivorum domibnus est.Vivunt, inquam, Diui,& meliora longiorique modo vivunt quam nos. Et quae viventibus in praesenti vita pollicitus est dominus,m sutura vita viventibus non di inuit, ac benignissimis illis pollicitationibus suis nihil detraxit. Amen amen,inquiebat dominus ad discipulos suos, dico vobis , quaecunque petieritis patrem in nomine meo dabit vobi: on inquit, Quaecunq; petieritis vobis in hac vita,&c. Imur Christus qui ad intercessionem Petri Tabitham a mortuis reuocauit, haud dubie adhuc ad interces.sonem Petri,& aliorum suorum amicorum, Ecclesiae suae nobIsque suis commembris multa bona praestat. Sed haede re, ubi commodum fuerit visum, iustam instituemus disputationem : iam ad residuum huius historiar nos ve

temus. Notum autem factum eZEper ηυniuersam Ioppen crodiderunt multi in Dominum. Hic unicus est finis miracul

rum , ut credamus & maiori fiducia speremus in Dominum, Videntes quam potenter & libenter nobis benefaciat. Sic & Diuorum miracula,& intercessiones nobis an- nunciantur, non ut negligentiores nos faciant, sed multo magis diligentiores in pietatis studio,considerantes ben,

nitatem Domini, qui nobis & per semetipsum & per Mos tot ac tanta praestat beneficia. Caeterum intelligimus ex Catastropha huius histori , Ioppe ciuitatis incolas non omnes fuisse conuersos ad Christianisinum,cum hic dic tur multos ob resuscitatam Tabitham in Christum credidisse. Hinc necesse fuerat ut subinde Petrus ed deueniret, praedicaret, atque miracula patraret. Ultimo vides bona

opera nostra non manere occulta, etiamsi nos non ostentemus illa. Non potest ciuitas abscondi supra montem posita,inquit Christus. Et iuxta Ethnici illius sententiam,

Gloria fugientem sequitur. Factum est autem mi dies multos

moraretur Pam, in Ioppe apud Simomm quenda Coriarium.

324쪽

Quare multos dies permanserit Diuus Petrus in Ioppe, ni diximus: quia scilicet nondum tota ciuitas ad Chiistum conuersia fuerat, sperabatque Petrus se in hac ciuit, te magnam messem facere posse, quod haud dubie etiam

fecit. Iam quod in domo Coris j manet,non temere prς-tereundum est. Dixerat Christus discipulis suis, dum eos ad praedicandum emitteret, In quamcunque domum i traueritis, & receperint vos, in eadem manete, & nolite circumcursare de domo in domum. Hoc est,ne ex aliis mdibus in alias demigretis, quasi fastidito priori hospitio, lautius & instructius quaeratis,sit vobis satis,quodcunque primum obtigerit: hoc ergo obseruat Diuus Petrus. Etsi enim ad hominem infimae sortis,& sedentariae artis opificem diuerterit,tamen non contemnit hospitem,non quPrit magnifice instructas, & luxuriose ornatas aulas, sed paruo contentus manet apud eum, ad quem primum diuerterat. Quam h militatem utinam omnes imitarentur, qui se Christi & Apostolorum succe res iactitant. Quidam excusant suum fastum vulgi & huius mundi consus tudine: Inseruiendum est, inquiunt, tempori, dandum est aliquid consuetudini. Audimus quidem haec, sed stumus Christum non iuxta mundi consuetudinem, sed lux'ta veritatem iudicaturum dicta & facta nostra. Sed fini mus hanc insuavem cantilenam, & ad futurum caput ac

cedamus.

Ir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio cohortis quae dicitur It tua , religiosus oe timens Deum cum omni

dotno sua, faciens eleemo Inas multas plebi, SV deprecatis Deum semper. Ascensurus Dominus noster Iesus Christus ad patrem suum caelestem, inter reliqua ad discipulos & Ap stolos suos dicebat,Sic scriptum est,& sic oportebat Christum pati,& resurgere a mortuis tertia die,& praedicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes Gentes,incipiendo ab Hierosolyma. Et sicut idem Lucas in superioribus retulit,Christus etiam haec verba ad - Apostolos

325쪽

Apostolos dixit, Accipietis virtutem superuenientis Spiritus sancti in vos,& eritis mihi testes in Hierusalem,& in

omni Iudaea & Samaria,& usq; ultimum terrae Iam it, que praedicatum est Hierosolymis, & necessum est Euangeli j doctrinam etiam proferri ad Gentes, maximὸ quum

illam sic respuant & persequantur Iudaei. Nam Iudaeorum populus sicut hactenus auditum est,Euagelium neglexit, proscripsit, & edictis propositis opprimere voluit, miniastros Dei sanctosti fideles indignissime tractauit, conuia eiis proscidit, flagellauit,& occidit multos quoq; viros bonos exturbauit in exilium. Dignissimὸ ergo,& metito is testa est synagoga, ne haberet in regno Dei consortium: qua de re in sequentibus rursum nobis dicendum. Descripturus itaq; Lucas qua occasione Euangelij pr dicatio ad Gentes peruenerit, auspicatur a nobili exemplo obilissimi viri Corneli j, Ethnici scilicet hominis, & a republica Israelis alieni. Describit autem Cornelium a maioribus, ossicio,& pietate,ut diligenter significet quisnam Sc qu Iis suerit ille, quem quas omnibus Gentibus videtur printulisse dominus. Audiamus itaq; contextum historiae. Vir quidam erat in Caesarea haec erat florentissima Palestinae ciuitas,quae prius dicta est turris Stratonis Cornelius nomine,centurio cohoriis, quae dicitur Italica. Nam cu tota

Syria,in qua passim habitabant Iudaei,in potestatem Romani Imperatoris bello redacta esset, disponebantur praesidia militum in variis locis Iudaeae t huiusmodi obseruatione Iudaei in ossicio & obedientia continerentur, & siquid seditionis oriretur, armis illorum opprimeretitur. Varias autem appellationes habebant cohortes, alia vocabatur Augusta, alia Italica, alia alio nomine. Italicae vero cohortis centurio fuit Cornelius, homo religiosus, di timens Deum cum omni domo sua faciens eleemosynas multas plebi,& deprecans Deum semper. iam conlid ra & expende singula. Cornelius ex genere Ethnicus est, ex ossicio miles est, quae utraq; male audiunt, praecipuὁ pud Iud os,tamen illa nihil remorabantur illum a pietate

Sed dicemus pauid prolixius de singulis, quoniam hic locus multarum rerum nos admonet. Comelius erat homo Ethnicus iuxta carnem, tamen quoniam conuersabatur

circa Iudaeos veros veri Dei cultores, ex horum familiati

326쪽

tate in aliquantam cognitionem Dei venit:tantum refert quibuscum vivas. Corrumpunt bonos mores colloquia praua, inquit Paulus.Et sapiens huic concinit dicens, Qui tangit picem,inquinabitur ab ea. Si Cornelius abstinuisset a consortio Iudaeorum , permansisset sorsan in sua idol

latria quoniam vero familiaritate eorum usus est, tantum didicit ab eis, ut relictis idolis reuereretur& inuocaret

cum Iudaeis Dcum patre caelestem. Et verisimile est quod ab eisdem Iud is persuasus,etia sperarit in Messam,quem

nondum nouerat aduenisse. Fugiamus itaque & nos prauorum hominum consortia,&utamur eorum familiarit te, quibus pietas & innocentiae studium cordi est. Secui do,Cornelius erat centurio militum: verum hoc ossicium

nihil impediebat pietatem ipsius,quum osscio suo iungebatur ad defensionem bonorum , & oppressionem malorum, atque aded ad cauendas seditiones. Colligimus itaq;. aliquod esse genus militiae, quod non sit omnino impium, x pote in quo militarint summa fide xiii religiosi ac timentes Deum,quales forsan David,& alij pij reses habuerunt plurimos milites. Nam si magistratus ossicium est vide sendat bonos a malorum insolentia, necesse est ut habeant suos milites, quorum ministerio malos coercere possint. Et Baptista rogatus a militibus quid se facere oporteret nimirum ut saluari possent, non iubet eos arma deponere , sed ait: Ne cui vim inseratis, neque quasi bet obleues caussas quem quam opprimatis, sed contenti estote stipendiis vestris. Valeant igitur, aut potius respiscant A-nξbaptistae, qui putant militare,vel arma ferre per se & simpliciter esse impium,& Christiano homine indignum. N

que enim legimus centurionem hunc increpatum propter suum ossicium, sicut nec illum centurionem in Evangelio cuius fidem a Christo masnifice praedicatam legimus. Haec igitur diximus ad confutandum Anabaptistarii hypocrisin, no ad confirmandum vel excusandum militum nostrorum malitiam, qui quouis Care viliores principum . sectantur stipendia, nullo belli neque iure, neque iniuria commoti,sed tantum turpi cupiditate illecti Ad hos enim

pertinet maledictio illa domini Deuteron6. cap. 27. Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis

innocentis, & dicet omnis populus, Ainen. Egregij scili

327쪽

eet milites sunt, qui per aestatem bella sequuntur, ut per

totam hyemem mendicare cogantur. Pudet enim eos post semel acceptam in manus hastam, rursum et sodere vel

fuere. Sed sinamus bestias illas suis Imperatoribus & D cibus, & loquamur de optimo milite nostro Cornelio. Hic dum militandum est militat, nec reliqua pietatis osticia detrectat Talem da mihi militem,Sc nullo pacto accusauerim militiam. Cornelius miles est, sed etiam religio sus, & sic religiosus, ut etiam habueri familiam totam piam ac religiosam. Hoc enim est officium non patris familias solum, ut curet quo habeat familiam piam, sed Gliam Magistratus ut diligenter enitatur habere subditos honestos. Nec sussicit ut pater familias & Magistratus priuatam tantum pietatem praestent, nisi & publicam Dctentur,& ea quae sunt ossicii sui diligenter & fideliter

exequantur. Nam alia praecipiuntur. limpliciter homini

Christiano, & alia Christiano Regi ac Principi. sed non

est locus hic ea prolixius tractare. Addit Diuus Lucas alia pietatis exempla, quibus claruit Cornelius. Faciebat multas eleemosynas plebi, inquit, & semper deprecabatur Deum, nimirum pro augmento fidei & csiaritatis. Quam porro dissimilis ruit hic centurio , non dicam nostratibus militibus, sed etiam ciuibus. Ille enim de suis bonis multas eleemosynas largitus est: hi & alienas opes violentia rapiunt,& imposturis opes suas augent. Ille semper publicas orationes frequentabat: hi in anno vix semel ingrediuntur Ecclesiam. Sed reuertamur tandem ad historiam. Is iidit in misu manifeΠe, qui si hora diei nona infingelum Dei introeuntem ad se, oe dicentem sibi, Corneli. O tillei

tuens eum, timore correptus dixit, utis es Domine 'Dixit autem illi: orationes tuae, re eleemo nae tuae ascenderunt in momoriam in conflems Dei. Solet se Dominus multis variis.

ue mediis manifestare electis suis, quos ab aeterno praeestinauit. Magos indicio nouae & insolitae stellae ad praesepium Iesi1 Cnristi vocavit. Paulo ipse Dominus Iesus apparuit, sicut paulo supra auditum est. Ananias per visum admonetur baptizare Saulum, & hic etiam per visum admonetur obtemperare Ananiae. Sic hoc loci dum ad pleniorem agnitionem Dei perducendus est C0rnelius, Angelus ad eum mittitur, & hoc non noctu, nec in somnis,

328쪽

sed interdiu Cornelio vigilante, & quod credibile est, mrante hora diei nona haec in hoc Septembri cadit in limram tertiam, hoc est, in horam vespertinis precibus dediscatam: Et videtur hora haec nona etiam Iudaeorum precationibus consectata Hisse, quum insuperioribus audiu, mus, Petrum x loannem Apostolos in templiam conscendisse ad horam orationis nonam: i etiam admonui, mus, Iudaeos habuisse statutas & chrias orant horas. Quum igitur sic oraret Cornelius, vidit manifeste angelum Dei introeuntem ad se, & dicentem sabi, Corneli. At ille in ii iis dum, timore correptus dixit. Quis es Domine Τ Dominiim vocat, videns nospitem hunc maius quid vulgati homine esse: verum angelus non dicit quis sit, sed potius quale venerit. Orationes inquit, tuae & eleemos nae tua ascenderiint in memoriam in conspectu Dei, ac si diceret: orationes tuae &'eleemosynae tuae in caussa sunt cur ad te venerim. nam Deus illarum n est Ohsitus,hoc est, non vult illas sinere irrem eratas. Quid hoc est, in- quit quispiam Z an gentium opera etiam exaudiuntur, Sesunt grata ante Deum 3 ubi ergo illud Pauli, Quidquid OGGentiu non est ex fide,peccatum .Et illu Quomodo inuocabunt siue infideliu in quem non crediderunt' Et iterum, Nemo dicit Donabopera exau- nus Iesus, nisi in Spiritu sancto . Haec videntur certὁ i diantur. nuere, centilium dona opera in conspectu Dei nequaquam bona esse,multo.minus metitoria. Et Diuus Augu-μ stinus lib. 11. de Trinitate,cap. . dicit: Opera misericordiae

nihil pr sunt, sue paganis , siue ludaris qui Christo non, ' credunt, sue quibulcunque Haereticis vel Schismaticis, ubi fides & dilectio,& sobita sanctificatio non inuenitur. Et in Praefatione in Psalm. 31. scribit inter alia: Multi gi riantur de operibus,&inuenis multos paganos propterea nolle fieri Claristianos, quia quasi sufficiunt fibi bona de vita sua. Bene viucre opus est, ait,quid mihi praecepturus est Christus vi bene vivamξ Iam bene vivo,quid mihi necessarius est Christus Nullum homicidium, nullum su

tum , nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inueniatur in vita mea

aliquid quod reprchendatur, & qui reprehenderit faciat Christianum. Et dein addit Augustinus: Ipsa opera quae dicuntur ante fidem', quamuis videantur hominibusta

329쪽

dabilia, inania sunt, &-yi esstat magnae v

res curse). celerrimus p xter vi*m.Nςmo erS' compu- 'tet bona opera sua Me fidem: ubi fides non erat, bonum opus non e δ . Bonum enim opus facit intςntio intentio-

hem fides dirigit cc. Quid igitur.5 hi 'vissimi, dice

mus de operib s Cornelii nostri qua: sic placuerunt domino, ut propter illa ad ipsem mistrit angelum, qui referret opera illa placete Deo. Respondem s opera Cornelii 'ideo placuisse Deo, qui credidit i ' Deum, essi non certo nouerat Christum esse Iesum Nazarenum: knde, sicut Diuus Augustinus dicit, sine aliqua fide nequς orabat, nρ- De praedoque eleemosynas donabat. Nam quomodo inuocabatcin Sancto. o quem non crediderat 3 Sed si posset ii u sta Christi esse I .c. p. 7. saluus, non ad ςum Ndificandum initterq; ir architectus Petrus. Ergo opera Cornelij propter fidem ijsius de qua supra diximus) Deo erant grata,vti m non fuerint opera increduli pag nised fidelis Uij Abrahqr, de veri iuxta Sybritum, Issi clit*. Neque enim Deum inuocasset, nisi illum largitorem vestiae misericorditer remitte'tem peccata, ex fide quadam imperfectat quam Peus i illo plantaverat, G ν credidissex; quamuis a thuc quidem ignor ns Christum mρ' I' Mariae filium tunc mortuum, esse filium Dei unis enitum εἰ Vbi remittentem peccata. Iarn Deus,oui semen hoc pilei exiguum plapta erat in corde Cornelii quod i ntos fructus protulit, noluiti tingui, selpotius incremestrum sum are, dc voluit forneljum per cognitionem patris canestis etiam ad cog itionem iiiij perducere: v e tequitur in

quomodo omnia ordine.& significanter expo' t. Prim' as dic t ciuitatem,steinde pomen Sc cognomςRGqs quem .vocare debet.Tertio dicit apud quem M in qgo lqco ςiο- tatis hospitetur Petrus: Hic,inquit, licςt ubi quid te ophr . eat facere. re nond0cet Angelds Corneli M,quae V .ipli adhuc deerant, ut non sit necesse Petrum M Cornς-lium v qcari Τ Poterat quidem Angelus perfectu instruere Corneliam,sed aliter visitan est Deo, nec sine certo consi-x iij

330쪽

uo. Multum enim haec faciunt ad confirmandum ministe rium verbi. Poterat enim quis dicere,Non opus est ut multa ab hominibus scisciter de eis rebus, quae ad religionem pertinent. Si Deus me amat, habet angelos quos facile ad me mittet,vi Ae commodὸ instruant. Atqui hoc exemplo docet Christus,angelorum minasterium, vel aliqua aliam supernaturalem reuelationem non exspectandam,ubi ministerium verbi veritatis ab hominibus tibi contingere poterit. Poterat quidem Christus per semetipsum etia plenius instruere & baptizare Paulum,sed maluit eum mittere ad Ananiam. Sed hac de re in superioribus etia diximus. Et cum ni et qui loquebatur illi, vocavit duos d mesticos 1uos, militem metuentem dominum,ex his qui Hripa rebant. tutabus cum narra et omnia, misit illos in Ioppen. Magnam hic videmus fidem in Cornelio homine non Iudaeo, sed Gentili.Non enim dubitat de nuncio,nec responsat angelo, nec contemnit Petrum in domo coriarij habutantem. Αlius quispia forsan dixisset, Si dominus te misit ad me ut mihi talia significes, quare non me de omnibus rebus ex Integro instruis'quid necesse est vocare homine,

ubi prae isto est pselus t se quis potest ille homo esse, qui

non in aulis principum,scd in domo simplicis ac plebei coriarii hospitatur ξ Et si omnino nec esse est ut ab illo instruar,cur non eum tu ad me destinas Drsim etiam a me vocatus non veniet. Sed quid opus est ut aliae ab illo audia, pium tu iam dicas opera mea, orationes & eleemosynas meas placere DeoξNinil tale vel cogitat vel loquitur Co nelius sed simpliciter obsequitur madato diuino, & vocat duos ex famulitio suo, militem ite metuente dominum,

his qui illi parebat, ic assi stebant, cuinq; eis narrasset omnia, misit eos ih Ioppen. Ex his &humilitate & prudentia Cornelii discimus. Μagici siquide humilitatis argumenta est quod omnia,quae ab Angelo audiuerat,Amulis aperi

antequam eos ad Petru mittit. Hoc enim raro faciunt d mini , qui malunt consilia sua esse secretae, quam aperta: Cornelius vero, ut famulos suos in pietate confirmaret, omnia eis aperuit,quae ab angelo audiuerat, Iam prudet tiae' est qudd Cornelius non obuium quόmque ad Pe . trum mittit, sed optimum ex eis quos habebat. Nam

non parum retulerit quid cui delegemus ossicij , aut

SEARCH

MENU NAVIGATION