B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

locus ibi esset, qui tantam multitudinem capere posset. Cum Maroanus eum in locum excultum sub dio duxisset, & multitudo consecuta esset, ipse in basi statuae non admodum excelsa stans,simul atque multitudinem pro more religionis salutasset, cumultos qui aderant,ad monibus mutito iam ex tempore vexari animaduertisset, qui de striderent cum ululatu, & caderent supplices, eis obiurgatis, cum imperasset ut quiescerent, seque eos curaturum cum perorasset, pollicirus esset,ita exorsus est: Deus qui unus bonus est,& bona omnia secit, generis hominum salutis causa unigenium filium suum dominu nostrum Iesum Christum misit, qui & ea quae ipsi placerent, enunci ret, & legem aeterna daret, ut si ei in omnibus pareamus, & baptiZemur in peccatorum remissionem, vita aeterna potiamur. Date autem operam

primum,ut vestem vestram inquinatam ac pollutam infidelitatis ac perfidiae sordibus, exuatis: qua non aliter detrahere potestis, nistante in pr claris actionibus baptiae mini, atque ita demum puro& integro corpore atque animo effecti,vitam co- sequemini sempiternam. Itaque nolite idolis ac simulacris credere, nec mensae eorum fieri participes : nolite caedem facere, nolite stuprum offerre: nolite odia inter vos & inimicitias exercere: nolite furtum facere, nec in ullis minus honestis Abonis actionibus versari. Haec cum ipse dixisset,

52쪽

, DE REB. GESTIS B. PETRI.

multaque ex scripturis monuisset,omnes remanaserunt, alij curationis gratia, alij ut viderent qui

curarentur.Ipse impositis porrectissique in illos ta- tum manibus,precibusque fusis,Vnum quenque a morbo libhrauit, ut ij qui repente curati fuerant,& mirarentur plurimum, & gloriam Deo ob va . litudinem tribuerent.Illi cum firmo stabiisque animo credidissent,una cum ijs qui curati fuerant,

ad sua redierunt, hoc accepto mandato, Ut maturius mane conuenirent. Postridie Petrus cum sodalibus qui una cum eo erant exiit, cumq: ad eum locum rursus venisset, Deus, inquit,potest omnia.

Is enim bonitatem cum iustitia coniunctam in se habet, de his temporibus in omnes patientiae suae illustria documenta declarat,vi eos qui velint eorum malorum quae egerunt, poeniteat, iidemque postea ea in vita agant, quae illi grata & accepta sint, quae cum perfecerint, in die quo iudicantur omnia,pro dignitate Unusquisque accipiat.Itaque nunc demum verae praeclaraeque scientiae Deo ctas si ac freti, incipite vestris minus rectis cupiditatibus obsi stere, ut pristinu m gratiar munus quod humano generic5cessum est ,reuocare possitis. Sic enim & vobis ex eo bona orientur, & ei qui dedit, pro acceptis bonis quae exprimi non possisnt, in omne tempus gratias agetis, si primu abluti fueritis beata Trinitatis appellatione,ii sordes,si macula in animis vestris extet de haereat. Sic enim

53쪽

s CLEMENT. EPIT.

non solum spiritus qui intra vos latet, elicere poteritis, sed etiam dςmonia, quae alios conturbant, cum aliis perturbationibus & morbis, expelletis. Cum finem dicendi secisset, eos iussit qui aliquiabus morbis afflicti erant, ad se accedere, impositisque manibus cum illos statim curasset, prae

pit,vi mane maturius couenirent.Tertio vero die

prima luce ipse cu surrexisset, salutatis omnibus,

sedit:nos vero qui circum eum cossederamus , atrique in eum ora & oculos conuerteramus, cum

aliquid audire velle intelligeret, Omnes, inquit,o amici, qui Deum colere institu ut, in primis intelligere debet, eu m in tribus personis cognosci. Est autem eius proprium & praecipuum, quod omniurerum quae conditae sunt,essector est, omnia continet,omniaque determinat, ut qui super omnia sit,omnibusque rebus emineat, omniaque esseceurit .Quae cum dixisset, multaque ad Dei religione. pertinentia docuisset, offerri ibi iussit eos, qui &. a daemonibus vexarentur,& morbis aliquibus laborarent. Cum oblati productique essent, impostatis manibus, precatus est, atque valentes dimisit. Postero rursus die cum surrexisset, precatusque euset, dimisit incolumes primum: deinde,chim nobiscum consedisset, ita exorsus est , Eum qui ad

Deum velit accedere,sobrium esse oportet, temperantem esse, ira cohibere ac continere, alienano.

libi vendicare, iuste vivere, aequabiliter, constan-

54쪽

ter,clementer: secum opes desunt,continere. vel

non habente quod ab alio ablatu fuerit, satiatu &iatentu esse:puro corde esse oc casto corpore,non similem esse Pharisaeis, quibus dominus & Deus noster Iesus Christus dixit, Vae vobis Scribae &Pharisaei hypocrit , qudd poculi & catini exteriores partes purgatis & detergitis, interiores autem plenae sunt squaloris & sordium . Pharisaee caece purga primum interiores poculi & catini partes, ut id etiam quod extra est, permundum sit. Vere

enim is qui id quod intus est purgat, id quoque

quod extra est, purgare potest. Qui aute exteriores partes purgat, id facit aurae hominum aucupandae gratia,sed apud Deum mercedem non habet.Cum haec dixisset,&multo plura de castimonia,completis iam tribus mensibus, quibus mihi ieiunium praescripserat, duxit me ad fontes maris qui in propinquo erant, atque in perenni iugique aqua abluit, Patris, Filij & Spirit' sancti nomine: acceptumque panem cum ipse consecrasset,ac fregisset, nobis sacrosancta & vitalia sacramenta capienda & edenda dedit. Ita conuiuio excepti fra tres nostri cum fuissent, quod Dei cocessu ac mu nere renatus essem,Deo & gloriam tribuimus, &gratias egimu5 . Cumq; magna hominu multit do conuenisset,Petrus morbis, & malis, daemonibusque profligatis & expulsis, ablutisque aqua si lutari permultis, Mamonem qui eum recepisset,

55쪽

ueo CLEMENT. EPIT.

cum initiatus esset praeposuit episcopum, duodecimque presbyteros designauit, diaconosque declaratiit e repub. Christiana, egstque cum episcopo de Ecclesic de ordine & concordia. Quibus gestis omnibus, cum Tripolitanos Phoenices valere iussisset. A ntiochia Syri ς urbe recta cotendit. curn Tripoli P hoenices egressi essiem us, ut Antiochiam. venirem eo die Orthosiae morati sumus, & quia haud loge aberamus ab ea urbe ex qua discesseramus, cu omnes sere antea eu pr dicate & docente audissent, illic unum tantu dic comorati, Antaradu petiuimus. Cum aute multi nobis comites itineris essent,Petrus Niceta & Aquila ita allocutus est, Quonia magna comitii multitudo no paruam inuidia nobis in oppida intrantibus costat, neces.sarib curadii esse viai, ut neq; hi offendatur, si una

nobiscucsse prohibeantur,neque nos si videamur in publico,aliis causam inuidiae asseram Ataq; volo te,Niceta,vnacu Aquila,ante me duplici grege

sparsim proficisci. Ad haec illi re oderunt,n6 ad- modsi sibi molestu graueq; esse hoc facere, quod ab illo imperatu esset: primum quod prouidentia

diuina delectus esset, qui omnia praeclare & animo cernere posset, &consulere: deinde quod ad summuni bidui itinere se ab eo distinctos, hoc facere necesse esset. Quod tempus etsi longum esset, praesertim cum illius aspectum adimeret, tamen

se illi qui utilia praeciperet,nolle repugnare. QUM

56쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. st

cum dixissent, nos antecesserunt . Tum Vero magna ex eo laetitia affectus sum, ego Clemes, quod me secum cste voluisset. Itaque his verbis cum eo egi, me Deo gratias agere, quod mea se ut sodales

no dimisisset, quippe qui dolore enectus filissem. Quid illud est i inquit, an si res postulabit,ut tu aliquo mittare, ludis utiliter a me aliquandiu seiunctus eris, propterea cmoriere Θ Nonne si tecum loquare,tibi serenda esse quae tibi quod urgeret prς- scripta sunt,a quo animo feres 3 aut non intelligis amicos recordatione & animo una esse, etiamsi corporibus inter se disiuncti sint,quemadmodum nonnulli qui corporum societate coniuncti sunt,

cum animis procul sint remoti3Tum ab eo maiorem in modum contendi, ne me putaret ea quae molesta essent stulte perpessurum nusse, sed recte ecia nec sine ratione: Nam queadmodum unum eum omnibus,Vt patri, matri, fratribus & cognatis, anteposuissem, qui mihi veri quod salutem asia sert, diuino amore adductus, auehor & causa extitisset: sic fructum cosolationis quam ab omnibuscosecuturus sui item,ex eo uno me capere . Vereri enim me prorsus, ne ab co dimitterer, ne sorte se uore aetatis, cupiditatibus perturba tionibusque succumberem. Ob eamque causam sic in hac causa haerere me, ut ab illo non possim discedere, nisi ira quada diuina hoc accidat. Etenim meminisse me hoc ab eo Caesareae dici, Si quis mecu ire velit,

57쪽

ue, CLEMENT. EPIT.

pie etia una iter faciat, pi raute eu exposuisse, nemine offendere ex Dei lege, qui paretes, Uxorem, aliosque nonnullos qui pie instituissent vivere,d sereret. Hinc me omni ex parte ei studiosum esse viae comitem: cui gratissimum faceret,si mihi se .uorum partes agendas permitteret. Cum finem dicendi fecissem, Petrus nonihil subridens, quidlClemens, speras fore ut minime cogaris in alique seruorum locu detrudi Z alioqui quis tadem mihi prςclaras & multas tunicas, cum anulis & calceis custodiet 3 Quis vero suaves & magnificos cibos praeparabiti qui cum varij sint, multos & artificiosos coquos de syderat:caeteraque omnia quae quasi vasto animali cupiditati ante instruutur:nisi forte hoc tibi studium incessit, quod minim e cognosceres,atque adeo ignorares institutae vitae meae rationem,in qua solo pane,& oliuis, raroqueOleribus utor: unaque veste,& pallio attrito hoc ipso

quo me amictum vides, colentus,alterum neque

alia vllo modo dest dero.haec enim mihi satis multa fiunt. Nam quoniam mea mens omnia bona, quae in caelo sunt aeterna, intuetur, nullum eorum

quae hic sunt, ei curae est. Veruntamen egregiam tuam voluntatem & prqclarum institutum probo& accipio, laudoque non sine admiratione, quod tu qui laute ac magnifice vivere assuevisti, facile ad hanc inopiam te vitamque tua adegeris & in taueris. Ego enim & Andreas frater a puero non

58쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 33

solum in pupillorum vita educati, sed etiam inopia & paupertate coacti, ita in opere ac labore versati sumus de assuefacti , ut facile nunc hunc tam longi itineris laborem seramus. Quocirca si mihi obtemperabis,ca me tibi officia quae seruoru senti praestare sines. Hac illius oratione mihi & tremor obrepsit, & lachrymae obortae sunt, con syderantiqua oratione qualis vir uteretur, cui omnes huius aetatis homines scientiae & Pietatis nomine concederent.Ille autem cum illachrymantem me animaduertisset, causa quae esse rogauit. Ego cu quς- rerem,quodna scelus admisissem,ut verbum elusi

modi audirem: idem statim respondit,si in eo peccasset, qudd se mihi ministraturum decreuisset, priorem me peccasse, qui priore loco hoc facere statuissem . Ego tum res odi, non esse parem causam, propterea quod mihi hoc faciundum esset, ei nihil minus, cum praesertim prico Dei esset,eiusms dei animi hominu regendi gubernandique causa essent traditi atque commissi. At ille, Dominus noster, inquit,qui salutis totius mundi causa venit, cum unus supra omnes veram & solam nobis litatem obtineret, ministrare sustinuit: ut nos doceret, non indecorum & turpe ducere, proximis seruorum munia obire, etia u nobiles simus, plurimum internos & illos intersit.Si te,inquam,ra 'tione & oratione a me vinci posse existime, amessim plane, M stultus. Sed tamen gratias diuinae

59쪽

1ι CLEMENT. EPIT.

prouidenti ago, quod dignum me existi mauerit

cui te parentum loco daret. Cumque ille, rogaret, . num quis esset mihi vere propinquus, respondi, multos mihi atque magnos viros esse,qui generere propinquitate ad C sare attinerent. Itaque cupatri meo, ut qui una educatus fuisset,vxore propinquam & cognatam dedisse, ex qua liberi tres nati essemus, quorum duo maiores natu qui e-ctia gemini essent, admodum similes inter se suis. sent, quemadmodum pater mihi comemorauis.

set. Me enim neque eos, neque matrem plane nosse, sed quasi per inanium, leuem etiam & obscuram eorum formam tenere . Matri quidem Matthidiae nomen fuisse, patri autem Fausto,fratribus Faustino & Faustiniano: cum tertius prςterea editus essem, matrem per quietem visam esse videre audire, quemadmodum pater exponebat, qui moneret, nisi geminis liberis repente acceptis, Roma decentum & eo amplius abcsset, forc ut una cumcis ad internecionem interiret . Patrem cui liberichata essent, cu seruis & ancillis, coparatis & suppeditatis satis large iis omnibus quae ad viam n cessaria erat, impossitos in nauem, Athenas excolendi ingenij causa mississe: unum me apud se ac secum consolationis causa retinuisse: ob eamque causam me Deo magnas agere gratias, quo a per quiete non iussus essem una cum matre exire Roma:& exacto anno suis Athenas misisse pecunia,

60쪽

DE REB GESTIS B. PETRI.

&simul quod cuperet certior fieri qui valeret: eos non reuersos esse,qui missi fuissent. Tertio rursus anno eundem cum diffideret, alios item misisse cum iis quae ad victum pertineret, qui quarto de

mum anno rediissent renuciatum se, nec matrem vidisse, nec fratres, nec cuiusquam eorum qui una cum eis profecti essent,vel ves igium inuenisse. Patrem eo nuncio prae dolore exanimatum,cum n sciret, quonam potissimum eorum quaeredorum causa se verteret, adiunxisse me, & ad portum descendisse, in quo saepius qua fuisset, ubi quispiam vidisset vel audiuisset intra quadrienniu incidisse

naufragium: eundem cum alius alibi accidisse diceret, rursus rogasse, num mulieris cadauer cum pueris in terra expulsum vidissent: cumque multi multos eiusmodi casus variis teporibus se vidi L se dicerent, ingemuisse: & quanquam charitate suorum victus stultissime interrogasset, qui tam immensum maris profundum scrutari conaretur, tamen veniam ei danda fuisse,qui sua in eos quos quςreret charitate impulsus, inani spe pasceretur. Tandem vero aliquando , cum curatorum & tutorum fidei me duodecimum jam agente annum tradidisset, ipsum in portum deuenisse, conscensaque naui, ad eos quaerendos nauigasse, quo ex tepore adhuc nec literas ab eo accepissem, nec scire

vlucretiae, an esset mortuus: me tamen eo adduci

potius ut credere,alicubi eum vel dolore victum,

SEARCH

MENU NAVIGATION