장음표시 사용
61쪽
vel naufragio periisse. hoc mihi argumento & documento esse,qubd iam ille vigesimus annus es.set,ex quo vestigiu nullum veritatis de eo accepissem . Haec cum audisset Petrus, animi dolore Aquasi cosensione quadam naturae ductus,illachry-matus est,staismque eis qui una erant,dixit, si cui
religionis ac disciplinae nostrae homini ea quae
meo patri acciderunt, usu venissent, eum continuo pro religionis more causam malo genio ascripturum fuisse. Sic miseris Retibus calamitates euenire, quas pis ipsi ignorarent. Se autem eos mileros appellasse, nec iniuria . Nam & hic errare eos& ex ea spe decidere, quae in caelo ostenderetur.
Quae enim mala Christiani perserrent,ea illis supplicij causa pro delictis euenire. Cum finem diacendi secisset , quidam ex nostris caeteris aud cior, eum pro omnibus hortatus est, ut postridie prima luce in Aradum insula, quae e regione erat,
nec triginta omnino, ut puto, stadijs aberat, nauiugarent,visendarum columnarum duarum ex vite gratia, quae maximum pondus sustinerent,Petrus eis morem gerens,annuit, cum monuisset, ne una
omnes cum ex naui egressi suissent,ad ea inspicio da quae cuperent, proficisceretur, quod nollet eos ciuium oculos in se conuertere. Cum ita nauigansemus, hora una in insulam appulimus, & eo venimus ubi columnae ex vite erant: sed tamen cum collinis alius aliud Phidiae opus vidit, Petrus unus
62쪽
non sibi necesse putauit ire eorum visendorum causa quae illic serebantur: mulierem autem quadam quae extra pro foribus sedebat, atque victus causa medicabat, rogare coepit, quodna ei membrum deesset, quod tantam contumeliam, id est, mendicadi, suscepisset,ac non potius manuu quae ei a Deo datae essent,opere & lauore quotidianu invictum pararet. Mulier cum ex imo pectore gemitus ac dolorem duxisset,respodit,si sibi manus essent, quae possent aliqua ex parte ipsi subuenire,
suisse facturam,sed eas manuum tantum figuram
retinere, quae sint praemortuae. Cumque Petrus rogaret, unde ei illud tam graue malu accidisset, ex sola animi imbecillitate, respondit. Si enim virili animo esset, se nacturam fuisse locum vel exceti sum, vel prosundum & altum, ex quo cum se deiecisset,lum denique malom quq ea excruciarent, finem asserre potuisset. Hoc loco Petrus eam rogat num eos omnes qui sibi mortem consciscerent,liberatum iri supplicio putaret: aut non grauiore supplicio affici in Inseris eoru animos qui ita morerentur,quod se ipsi interfecissent. illa autem ad haec respondit, si persuasum sibi esset,an semos vere in Inferis reperiri qui viverent, se etiam optaturam esse mortem, atque parui supplicium
facere, ut eos quorum maximo desyderio tenereatur,etia breui exiguoque tempore cerneret.Cum que Petrus rogaret,quidnaeam cruciaret: se enim
63쪽
scire cupere, quae si docuisset, fore, ut ei persuade ret, animos apud in seros vivere,& pro praecipitio vel profundo remeditici suppeditaret, quo a vita tristi & acciba liberaretur: mulier qu id quod di, isset, non intelligeret, sed tantum libenter arripuisset, ita exorsa est, si genus Sc patriam illi exponeret, nos crare se illi posse persuadere. Sed quid,
inquit, hoc tua refert scireZaut solam causam , cur dolore impulsa, morsibus meas manus mortuas reddiderim. attamen mea si audire potes, expona.
Ego qui claris parctibus nata essc ira, principis cuiusda imperio viro nupsi, qui ad eius genus attinebat. Cum geminos liberos sustulissem, tertium
praeterea peperi . Viri autem mei frater, cum insano mei amore, sermaque captus esset,ego, quae Vementis esset suae vehementer optarem, nec commisceri cum amatore vellem, nec rursus viro foedum fratris sui in me amorem exponendum ducerem, ne& viri thoro columeliam aut iniuriam
facerem,& causas belli atque inimicitiarum inter fratres sererem, & illius generi quod magnum es
set, maculam aut notam inurerem: ciuitatem mihi ad quoddam tempus cum geminis lucis relinquenda censui, quoad scelestus amor eius qui me ad dedecus & infamia assentando pelliciebat, de ferbuisset. Aliu autem puerum,ut apud patrem ad solatium maneret,relinquere costitui. Quae ut fierent omnia , somnium mihi fingcndum censeo,
64쪽
quasi me aliquis noctu per quietem monuisset, ut confestim cum geminis meis Roma exirem ad quoddam tempus, dum ipse rursus reuertendum mihi esse significaret, quod futurum esset, ut cum viro liberi sque omnibus subito infelici morte occumberem . Simul atque fictu atque falsum somnium viro exposui, ipse qui timore perculsus esset,
me, liberos duos,seruos & ancillas, cum magna vi . pecuniae in nauem impositos, Athenas misit, iussitque me in ea urbe dare operam,ut liberi erudirentur , quoad oraculo admonita essem,ut reue terer. Atque ego misera una cum liberis nauigas, vi ventorum in haec loca delata sum, naucque noctu dissoluta, naufragio in mare eiecti sumus. Mortuis aute omnibus, una ego misera magnis fluctibus iactata in saxum eiecta sum, in quo cum sedissem, quod liberos vivos inueturam me sperarem, in profundum me non deieci tum, cum animum fluctibus molestiam parientibus iam obrutum
onustumque haberem, atque hoc facile possem facere. Vt autem primum illimi, magna voce clamans,tristisque lamentans,oculos in omnes pamtes conuertebam, miserorumque liberorum meo- ' rum cadauera quaereba. Loci incolae primum mi sericordia moti, cum nudam me vidissent, induerunt:deinde profundum,liberos meos quςrenteS, scrutati sunt. Quos cum minime reperissent, consolandi mei causa mulieres quaedam hospitalit H a
65쪽
iis studiosae cum accessissent,sua quaeque mala e ponebat, ut similitudine calamitatis aliquam conis lationis partem in meis dubiis rebus inuenire. id quod dolorem etia meum augebat, animumq;
meum excruciabat, cum mulieru & aliorum miserias calamitatesque audire. Cumque me multae
in diuersorium ducere vellent, pauper quaedam huius loci multis verbis & pene vi illata mihi persuasit tandem,ut ad se irem, cum me bono animo esse iuberet,quod virusuum nauta autem is erati admodu iuuenem in mari periisse diceret, seque viduam caelibem vitam,iam tum instituisse agere viri sui de syderio,cum multi eam rogaret, Vt nu
beret : fore autem communia inter nos ea omnia,
quae manuum opere parare possemus. Quae cum illa dixisset, ego, ne longiore in his exponendis oratione utar, cum ea habitaui propter amorem quo virum diligeret. Non multum temporis printerierat, cum & meae manus morsibus labefactatae sunt, &ea mulier quae me receperat, morbo quodam tota occupata,sere sine motu domi decubuit. Quoniam igitur misericordia mulierum iularum refrixit, & ego atque illa domi calamiatate ex aequo oppressae sumus: hic, ut vides, victum quaeritans sedeo,quodque mihi suppetat, id commune inter me atque illam calamitatis sociam facio. Atque hic quidem rerum mearum status est. nuc restat, ut tu promissum exoluas, id est, reme-
66쪽
DE REB. GESTIS B. PETRI. sidium his meis malis asseras, ut eius quod dabis,ea cum qua habito, quaeque morte optat,participem faciam, & ego Particeps facta facilius ab hac vita migrem. Cum fine dicendi mulier fecisset,Petrus cogitatione stare suspensus videbatur . Ego vero
cum restitissem, doctoremque cum muliere cotiloquetem offendissem, Iam dudum,inquam, circuncursans te quaerebam: nunc quid faciendum est Z Petrus autem mihi imperauit, ut in naue m
nere . Et quoniam ei qui ita iusserat, non licebat repugnare,imperata seci. Ipse qui,ut mihi omnia post exposuit, leui quadam suspicione animo moueretur, muliere rogauit,ut genus suum, ciuitate, liberorumque nomina exprimeret. sic enim fore, ut prisens remedium ei daret. Illa cum cogeretur, nec vellet dicere, & tamen remedium accipere cuperet, callide de astute pro aliis alia dixit, seque Ephesia esse professa est, virum Siculum,eodemq;
modo trium liberorum nomina expressit. Petrus qui eam veru proferre existimaret, Heus inquit, mulier,me magnum tibi gaudium afferre & nunciare posse speraui,quod te esse quadam putarem, cuius res auditas plane scio. Illa iureiurando eum adegit,rogauitq; ut ea narraret,quo facilius intelligeret , esicine alia mulier ipsa infelicior. Petrustum,qui mentiri nesciret,& alioqui misericordia erga illam moueretur, id quod res erat coepit dicere, sibi esse adolescentem, qui sermones de Dei
67쪽
cultu & religione audire cuperet,& Romanus enset, qui sibi narrasset,Patrem se habere & geminos
fratres, quorum neminem videret. Matrem enim
suam, quemadmodum ei pater narrare solitus csset,visam esse audire per quietem, alique qui eam moneret,ut ex Urbe Roma cum geminis ad quoddam tempus exiret, ne in selici morte occumberet eamque cum exierit cum cis nunc minime r periri. Eius etia virum, huius autem patrem, cum eorum quaerendorum causa egressus esset, non inueniri . Cum haec Petrus dixisset, mulier quae his animu intendisset, stupore exanimata est. Petruscum eam ad animi attentionem hortatus csset, quidnam essct quod ei accidisset, rogabat: cum illa, quasi ex ebrietate sobriganti num sumens,irito ore,ubi est, inquit, ubi inuenis que narras Z Ipse qui rem cognita haberet, eam ut primum secum loqueretur monebat,quod aliter cum videre non posset.Tum illa celeriter, Ego, inquit, adolescetissum mater, atque ei Clementi nomen est . Is ipsecst, Petrus inquit, ipse est, atque is erat,qui paulo ante huc accessit, meque conuenit, quemque in naui remanere iussi. Illa ad pedes Petri se proiicit, eumque rogat, ut ad nauem properarent. Petrus se hoc facturii esse respondet, ii pacta seruaret. Mulier se parata facere omnia dicit, dii modo sibi filium unigenium ostederet. Hoc enim viso, mihi, inquit, etiam duos meos qui hic sunt mortui,ub
68쪽
dere vi debor. Sed cum eum, Petrus inquit, vid bis,quiesce, dum ex insula excesserimus. Eius tum accepta manu, eam ad naue duxit. Ego vero cum eum mulierem manu ducentem animaduertis.sem, risi primu , deinde cum honoris causa ei obuiam prodiissem,eam manu coepi ducere:ipsa vero simul atque eius manum contigi siem, magna
Voce, Ut mater clamauit, meque complexa vehementer, ut filium suum osculata est. Ego qui totius rei ignarus essem, ut amentem repellebam: Petrumque veres, irasci coeperam,cum ille, Sine,
inquit, Clemens. quid enim facis, qui eam quae te peperit, & cdidit, repellas Z Quod cum audiuisicin , os lachrymis oppletum fuit, parentique
deprimenti se, ego quoque ad terra corruens osculum tuli. Etenim simul atque verbum illud prolatum est, formam recordando leuiter agnoui. Acmagnus quidem hominum concursus sebat videndae rei inusitatae atque nouae gratia, omnibus que hoc in ore versabatur, Quomodo ita demum
vir tantus mulierem quae Victum quaeritaret, matrem suam agnouit. Cum ex insula cum matre
exire vellemus, ipsi me monuit,ut ei mulieri quae ipsam recepisset, consuleremus: quaecum pauperesset, & omnibus opib' destituta,domi suae decu beret. Pctrus qui haec audiuisset una cum multis qui aderant mulieris prudentiam admiratus cst: statimque nonnullos ire iussit, qui eam in grab-
69쪽
bato portarent.Ea cum illata esset,grabbatu poni iussit,ipse in cospectu omniu, Si veritatis,inquit, prςco sum, confestim surgat salua & incolumis ad fidem eorum qui circunstant, ut cognoscant Deum unum esse, qui mundu effecit.Vt primum finem dicendi fecisset, mulier ex grabbato surrexit, & ad Petri pedes se proiecit. Deinde cum sociae & amicae osculum tulisset, quid hoc rei esset,
quaerebat. Illa omnem ei rem agnitionis ordinenarrauit, ex quo ij qui audierunt, obstupuerunt. Mater mea, quae hospitam necopinato saluam de incolumem redditam vidisset,lum rogare, ut ipsa
quoque curaretu coeperat: cum Petrus manu indita & imposita, ei pristinam valetudinem restituit.Tum vero de Dei cultu & religione disseruit,
quam orationem ita conclusit, ut moneret, si quis
ea planius vellet cognoscere, Antiochiam promcisceretur, ubi complures dies manere statuisset. Si enim negociationis, inquit, vel militiae causa, & domos relinquere & magnos labores lutcipere ac perferre minime dubitatis, aeternae Vitae causa ne tridui quidem viam suscipere ac coni cere in animu inducetis 3 Haec cum dixisset,ss-nem dicendi secit. Iam vero cum ei mulieri quae curata fuerat in conspectu multitudinis hominu,
mille drachmas ad victum dedissem, eamque viaro bono cuidam primario diuitatis suae collocausem, qui hoc pro ingenio suo laetus facere voluis
70쪽
set:& praeterea plerisque aliis quae aliquando matri solatio fuissent, argentum erogassem,Deόque gratias egissem,cum Petro, matre,aliisque sodaliabus Antaradu nauigaui:atque ita in diuersorium
nos recepimus. Cum autem eodem in loco essemus, sumptoque cibo, tempus etiam protraheretur, Petro dixeram, matrem humanitatis opus ac
munus praestitisse, quae hospitae mulieris memor
fuisset: cum ille a me quaerere coepit, num matrem
veth humanitatis opus fecisse existimarem, quod gratia ei quae ipsam ex naufragio recepisset, retulisset,an ut a matre gratiam inirem, hoc dixissem. Si non ut a matre gratia inirem, sed quod verum faterer, dixissem, dicebat me sibi videri ignorare quaenam esset humanitatis magnitudo, quae sit amor in quelibet qua ex parte homo est,eo remoto quod natura moueat, quin ne eam quide quae parentem mea ex naufragio domum suam recepiLset,humanitate viam se velle aut posse dicere. 1isericordia enim mota & impulsa fuit,ut bene mereretur de muliere quae naufragium perpessa eL set, quae liberos lugeret, quae peregrina,nuda, deserta esset, incommodisque vehementer angeretur. In tot ac tantis calamitatibus quis non etiam
barbarus & a religione cultuque Dei alienus,cum vidisset, misericordia in eam affectus fuisset 3 Ex quo apparet no humanitatis ossicium etia hosp