장음표시 사용
411쪽
probabilibus rationibus orta, sed apud Augustinum , Ciceronem & Academicos , eum animi habitum significare qui fallacibus & probabilibus tantum rationibus, firmura Omnino, & formidinis expertem assensium praebet, & sic scire se putat, quod re vera nesciat: quae affectio, non opinio apud Scholasticos , sed error dicitur: atque hoe sensu ait Augustinus eodem libro, opinari duas ob res
turpissimum , fluod & discere non potest, qui sibi iam scite persuasit, si modo illud disci potest ι& per seipiat
ineritas non bene affecti animi signum est. Sed non facile credam V Uendrochium certius mentem Augustini Sinnichio fhisse assecutum, vel illi ignota fuisse loca quae obiicit. Itaque censeo Augustinum illa contra Academicos disputatione, non magis recessisse a vulgati senificatu opinionis, quam a virtutis acceptione commum, cum disputat de Iustitia, Castitate,alusque bonis operibus infidelium , quorum virtutes damnat ut inflatas ι quod scilicet in illis sistant & conquiescant, nec ad Deum reserant ut finem ultimum. 1ta dico Augustinum damnare opinionem , non mutata fgnificatione, sed spectato malo illius usu. Rem explico distinctione insinuata a V Vendrochio Art. 6. contra Caramuelem, ubi duas constituit opinionum probabilium species, relatam unam,absolutam alteram ι opinio vero resetri potest vel ad principium , unde existit, id est, ad mentem expertem euidentiae veritatis aut falsitatis rei de qua opinatur : & hoe respectu certum est, probabilitatem relatam Crescere aut minui, prout rationis testimonia quibus munitur , uni magis, aliis minus probantur & arrident. Sed alio sensit dici potest opinio relata ad terminum quem inspicit, &quo sertur: is vero triplex esse potest iuxta legitimum opinandi utari : nam opinio si probe illa utamur, vel ad scientiam ducit, vel ad certam & indubitatam fidem, vel denique ad bonam mentem, & ad probitatem. Quid enim est opinio, nisi inchoamentum aliquod euidentis ex demonstratione, vel certae ex fide cognitionis veri , vel manuductio quaedam ad virtutem; cum opinionibus ad haeremus quae ossicio faueant Qualem diximus illius esse, qui comparata opinione probabili, non tamen omninisi Ceria , statuit sibi colendum patrem, quem communis
recepta opinio sta asciuit , qui inique a lare Paterno
412쪽
deliceretur, quod omnino non esset certus sitorum ex illa
Nullus ergo dubitare potest , quin Augustinus approba-xit opinionem ad hunc triplicem usium relatam : quid vero censendus est damnasse, cum pluribus locis ait, opinio-Nem Vitio non carere 3 Eam sine dubio inspexit, ab hae triplici usii absolutam, quae impedimento esset ad scieneiam, ad fidem & ad probitatem, qualis inducebatur &defendebatur ab Academicis, qui probabilia tantum sectabantur ; ut expressε habet Cicero Academiae instaurator, 'erbis alias relatis, quae hic repeto ut mendum quod ex praelo irrepsit corrigam : Nos qui sequimur probabilia , refellere sine pertinacia , refer, sine . eundia possum ν. Itaque ij omnes probabiles opiniones sectabantur , non alio quam vulgi lensia, & significatu huius nominis communi & cum Ausustinus contra illos agit, immutato significatu abusem insectatur : sic enim adhaerebant probabilibus, ut viam occluderent ad scientiam, quam negabant posse comparari, & ad fidem, quam an pernabantur, quas vanam & inutilem , & ad probitatem
ac bonam mentem, quia ipsi met probabilitati a seipsa securitatem afferebant , quam vult Caramuel non a lege mendicandam. Ergo probabilitas absoluta ab his tribus hominis bonis , quibus ex pessimo usu eum adiumento esse deberet, facta insuperabile impedimentum, merit damnatur ab Augustino, quasi vitiosa, aut verius omnium Vitiorum origo: sed mutato usu fiet bonorum omnium Pns perennis & inexhaustus. Et ne quis causetur haec a me gratis conficta, praeter Augustini mentem; alio exemplo non dissimili meam inter pretationem illustrabo. Certum est damnatas ab Augustino Gentilium v1rtutes , quas inflatas vocat, quod eum institutae sint & comparatae, ut media quibus in Deum. feramur, rasi quam in ultimum finem, eoque suo ponde- Ie decurrant, Ethnici virtutum impetum inhibebam, nstituto in ipsis summo bono. Et hinc Augustinus damnat quasi inflatas, quod cum aliquo Dei contemptu. in, iis sibi felicitatem, & summum bonum. Ethnici constituerent: ac proinde ut loquuntur nostri Theologi, rationem ultimi finis nedum negatiuὲ quod liced, sed etiam
positivi haherent,exe so quocumque 3d Deum respectu
413쪽
Latum enim discrimen est inter bonum nefariu8 aut positive ultimum : primo sensu rationem ultimi habet honestas castitatis, naturae hominis consentanea, qua brutis praestat,& hanc pudici riae cum hominis natura conuenientiam , Deum inspexisse diximus, cum castitatis praeceptum imposivit; nec quidquam mali habere censendus est illius honestatis affectus , etiamsi ex Charitatis in .perio , actu in Deum non reseratur, quia aptus est referri, nec ex affectu ullum opponitur impedimentum, ne i a Deum feratur ut ultimum finem. Hinc Theologi vocant
illud genus boni honesti ultimum affectus castitatis finem negati v ἡ, non positiuE , atque ita a Christiano amari hanc honestatem , omni culpa carere puto, licet maxima perfectio accederet, si actu in Deum summὸ dilectum re
At virtutes Ethnici ita praeposterε deperibant ut in illis constituta felicitate, viderentur Deo quasi vale dicere neCCurare bona quae posset largiri, iis contenti quae sibi da Tent, quod merito summae superbiae damnat Augustinus,& eiusmodi virtutes inflatas vocat, quod in Dei contem-Ptum, quaerantur. Quid simile opinionibus Academici
assin ebant, de cum itini tutae sint ad tria bona enumerata
consequenda, probabilibus ita adhaerebant, ut viam inde occluderent scientiae, fidei, & probitati. Sed ut hanc dissertationem ingratiam Sinnichij concludam contra V Vendrochium, eodem sensit & significatu Augustinus damnat opiniones probabiles Academicorum , quo Stoicorum virtutes, ex eodem sere capite,nem Pe ex abusu quod eo non referrent quo sua siponte. Vergebant: Atqui Augustinus contra Stoicos, aliosque Philo phos, de virtutisus disputauit ex communi huius nominis significatu: Ergo non est censendus cum opiniones damnat , illius nominis unificationem immutasse. Haec in antecessum diximus mim meliora a D.sin nichio expectamus : neque enim hanc sibi notam patietur inuri, in Augustino interpretando fuisse deceptum. Breuior & forte expeditior interpretatio Augustini est, opinionem sensu Caramuelis accipere, quae numquana vitio careat , si attendatur sela probabilitatis ratio si mendae in vitae regulam , nullo legis respectu, unde secu- Uxatem a peccato & a damnatione habet, qua daret ad
414쪽
uera opinio pro lege. Nam qui ex probabilibus soluimadhaeret legi , & vltimo sint, certissimus est se prudenter
agere, nec falsi curat, aut moratur periculum : quia si quis subsit error i speculatiuus est, nec quidquam nocet pro fine stanti & agenti, secundum rectum appetitum hominis probi, conformem ultimo fini, quam ipsemet Aristoteles regulam praescribit prudentiae : & qui sic comparatus est adeo certus est, se recte tuto agere, ut si se actu. ιαι
tur orbis, s auidum fersant ru/na . nec censendus est
ex opinione probabili, sed ex certa persiuasione, practicε vera agere. Hoc sensu explico Sinnichiuin, & in ea interpretatione conquiesco, dum ipse mentem suam aperuerit : nec censeo ad Augustini sensum inuestigandum. quam V Vendrochius init, viam esse tentandam. PARAGRAPHUS I I N T V S.
AB s i r ut Caramuelem defendam, quem castigatum gaudeo : vellem id mitius factum semotis verbis acrioribus , a quibus abstinui , quantum passa est veritatis defensio, ne dignitatem Episcopi omni reuerentia prosequendam , etiam cum est pen Ps indigniores,
laederem: quoad caetera conuenio cum oendrochio. Duo aut tria potissimum castigat in aduersario , nempe nimiam siti laudationem , conuitia in alios, argumenta s
tilia , quibus periculosa immiscet paradoxa. Quoad primum & alterum caput, nihil occurrit quod addam, a me Sc a V Vendrochio dictis, nisi hoc unum: in Tullio ii Consulatus frequentiorem , cum sui laudie commemorationem, reprehensam a Plutarcho , qui mira hoc vitium exagitat, ex innaro in illud odio. Auidiores gloriae qui seipsos praedicant, putat non abesse ab illorum rabie, qui ex fame malessiada , suas carnes mandunt &Vorant. Caeterum prae Caramuele modestissimus haberi potest Cicero, & dolendum omnino est Theologum in se commendando immoderatius agere Ethnicis, Poetis &Grammaticis, vanae gloriae, Vt Hieronymus loquitur vi-
415쪽
Iissimis mancipiis , quorum unus se Cymbalum mundi praedicabat. Sed placet audire ex illa gente alterum ambeo se laudanti rescribentem , is est Politanus quem passuri Erasmus politissimum vocat, ego modestissimum censeo, & hanc apud me opinionem comparauit verbis quibus Caramuelem ipsique sinules pudore assiciat : I se, inquit,
plus de me credendum statuam, quam ipse mihi. Nisi me
forte ιμ ωδe ιlia Poetarum amabrias an ama , ut num-ffMam congressiur mecum , numquam de terra in pectus manticum reuocem Eood si Poeticem seqώιtur velut umbra corpus , cacus alle amor Da , quι plerosque infatuist ἰfateor νam nunc piget me , candidatum Poenees habera , tam 3ngrata vice , tam tri ' paenitenda mercede.
Hic locus verbum illud Scripturae in mentem reuocat: Erubesce Sidon ale mare , id est, ex interpretatione D. Gregorij, viris Deo sacris pudendum, collatione sui cum hominibus saeculi, quod interdum gloriae sint auidiores,& ad vana maiori aestu ferantur. V Vendrochius relato Caramuelis encomio, adulationis sane putentissimae, quod Apologemati inscriptum est nomine Patrum Carmelitarum excalceatorum Collegi jCicyensis , in hos acerbissimὸ inuehitur , nec dubito, quia meritas poenas darent, si adeo projecta adulatione he foeda sient i & ut caetera omittam grauiorat D. Thomae addictissimi, perpetuos se discipulos profiterentur, hominis qui communem Magistrum aspernatur. Sed inde non leuis suspicio animum pulsat, hoc elogium perinde commentitium esse, ac illud quod Capucinorum Exprouincialis nomine, suo assuit, & praefixit opusculo Amadaeus. Suspicionem auget stilus, qui Caramuelem Lapit, aut verius latrat ut Lucreti j verbo utar : quate verius reputo , ab ipsomet laudato viro cusum,& Patribus Carmetitis insciis Apologemati adiunctum, quod iam ipse per- uideram r & miror V Vendrochium emunctioris natis hominem , id non fuisse subodoratum , & hoc crimen quod certe graue est , conjecisse in viros ut puto insontes. quos ex ea opinione, quod sint authores huiusmodi elogij jerram os monachor appellat. Ego beatos reputo, & ab
416쪽
huiusmodi adulationibus reniotissimos, sicut ab illarum causis. De lucubrationibus Caramuelis iudicium UVen-drochij liberum, nec in totum sequi velim, nec postum aut debeo refellere. Id sentio eruditionem, illi non deesse, sed minime recoctam, & ingenio valere, cui non par adsit iudicium, nimiaque sui fiducia quasi popularis aurae
securum, nihil itinere aut forte curare eruditiorum criteria, quibus prope infinitam censurarum materiam suppeditat. Haec de authore Mendrochius. Ipsiam vero opus a
capite ad calcem mendosissimum , de in illud spongiam inducendam pronunciat; quod plura in se receperit, quin
xum nec praestiterit vel unum apicem. Promiserat ροαν epodecticum ιnsistens demonstraria ae demea, Hanans bud munit m , qu- eerto sciret a n Eo mortis serui posse:
unde sibi legem indixerat sedatissimo ac urbanissimo animo , & calamo argumentandi. Sed adeo propositi immemor, ut semper in ore habeat lutulenta conuitia, α aduersarios suos cum mitissime tractat, haereticos appetalet : Id mirum,uerborum ubique flumen habet, argumentationum vix guttam ut merito in illum cadat sapientis dictum , ventuu ,'nubes, ta pluώia non Auenter, vir ora os ν ,'promus mon impians. Tria demonstranda susceperat ex regulis, quas Τhe
logiae Fundamentalis pagina I 38. sibi aliisque praescribit.
Pram.m deesse satis νdoneam authoriturem, adprobabilνω- tem sententia D. Farnani: pro qua retulerat Augustinum, Chrysostomum, Bernardum , Thomam, Scotum, antiquiores Scholasticos & Canonistas. De his omnibus nequidem unum verbum hiscit, tantum D. Τhomae locum causatur obscurum esse. Ex recentioribus in patronos aduocauerat Facultatem Lovaniensem, Episcopos e Belgio duos , & Galliae plures , quos omnes excipit, Ianse-nistas esse. Non potuit latilius ad causam respondere,nec melius mereri de Ian senistis,in quos gloriatur se primum omnium bellicum cecinisse, ut quas inflixisse plagas Vid batur, sanauerit adiuncto illis tot illustrium defensorum cartu. Viderit igitur an quod primum promiserat absoluerit, se Fagnanum sussicienti authoritate spoliaturum. Nec magis alterius propositi tenax , aut promissi me-eor est , se aduersariorum argumentis restonsuri s
417쪽
quod nequidem tentauit : quare V Vendrochius quiri tum Articulum his verbis elegantissimis & iuxta veritanis
concludit. Ingentem rationum authσratatumque numerum
respondendo non comitat. Quid ιlgo homine facies , qu plenis
buccis aduersaν1iam se obiraturum minatur, Cy filiam ne adoritur quirim.
Forte seperioribus pollicitationibus Lectorum expectationem frustratus , implebit tertia demonstrationum, quas scit solui posse a mortalium nemine. Ea vero liberalitate illum habet V Vendrochius , ut si hanc postremam legem, & promissionem observet, ultro priores sit remiΩsurus. Sed ab ista , quam a caeteris longius abest,singulas eius argumentationes expendit. ab Articulo 6. ad finem usque Sectionis per plures Articulos , quibus nostris habet consentanea saepius, interdum diuerta, pauca comtraria : satis fuerit annotasse illius , nostraeque disputatio'nis loca, quibus eadem Caramuelis paraa 9xa, quisque nostrum impugnat. Arriculo 6. ad incudem reuocat, quae proseri Caram uel Theoremata totius disputationis iundamenta, und nsuas argumentationes depromat Epistola 1. de probabilitatis authenticae , & rationabilis notione , quae omnia V Vendrochius Articulo ε. accurate expendit, nos Vero
Epistola ad Caramuelem, & illius a. Epistolae examine: nonnulla admiscet de ignorantia inuincibili discutienda Articulo sequenti. Conuulsis fundamentis a Caramuele ad totam disputationem iactis, multas detegit hallucinationes, quarum Primam Art. ride probabilitate absoluta,& relata insinuauimus , Paragrapho ultimo. V Uendrochius probabilitatem vult quid relatum esse ad mentem, cui res proba bilis est, quae possit alteri magis, aut minus probari, Vel 'imnino improbabilis videri : atque hinc leui brachio deiicit machinas argumentationum Caramuelis, ex delecta pinionum variis gradibus probabilium, quas tuto sequuntur Summi Pontifices , Cardinales , Iudices, &C.
PCCCare enim ait Caramuelem paralogismo, a relata pro-Ρ bilitate ad ab lutam i unde concludit expeditam rati ' Qua exsuffland1 omnes authoritates Caramuelis in Prom-
418쪽
ptu esse, ut cum dicitur , circumferuntur decisiones Cardinalium inter se oppositae tantum ipsis probabiles : Ergo tantum probabilibus utuntur ad Ecclesiae regimen , eadem est argumentatio de Summo Pontifice, ex minus
probabili opinione dispensationes largiente : Ad haec
VVendrochius vage rιdiculam consequentiam ι nunquam
ne intelliges, opinionem quae probabilis tantum, non nullis authoribus visa est certam videri potuisse his Pontificibus .& Cardinalibus , qui ea usi sunt 3 Nos susius de operosius ad ista respondimus Disputatione 2. Secti. s. art. s. & aliis locis. Aliam Art. 8. detegit fallaciam, qua pro eodem sumi, tur habere opiniones , & sequi, seu ad Vsum reuocare opiniones tantum probabiles : hoc pertinet ad disserentiam opinionum, quarum assensus , quoad speculationem nihil habeat mali, quamuis usus sit periculosissimus,ut demonstratum est pagina r . prioris Partis , & hac posteriori Passim, praecipue Disputatione I. de sensu recentiorum Thomistarum quoad delectum opinionum. Hinc Obseruat V Uendrochius, habere opiniones probabiles , omnibus sine exceptione conuenire ex innata ignorantia , id
solum ambigi, an qui aliquid tantum probabiliter licitum putat, etiam si viae tutae copia suppetat , possit illam opinionem probabilem sequi, & ad Vsium reuocare, quod nunquam factum nisi legem pro se habeat. Eiusdem ser8 generis est tertia hallucinatio Articulo'. refutata, quapbiectum probabile vel dubium , cum opinione probabili confunditur ι cum tamen diuersissima sint, &de obiecto probabili ac summe dubio, possit certus haberi assensius,& usus ex principiis quasi extrinsecis prudentix : ut cum
puero morituro baptismus dubiae materiae , quia certii deest, vel aegro remedia probabilia admouent ut, quod ex prudentia melius sit probabilibus uti, quam nullis. De qu/ballucinatione innumera diximus & ex prosesso impugnata est prioris Partis Disp. I. Sect. 4. Argumentum Carana uelis ex variis interpretationibus Scripturae,& gyatiis quas Deo agunt Samsti pro beneficiis dubiis, contemnit potius, & merito VVendrochius quam
soluat Art. Io. nos exactius respondimus priore parte
paginae 3ss. Nihil dici potest eruditius aut prudentiqsii quae respondet Art. Ia. Theopbsi Raynaudi & Cara.
419쪽
muelis argumento E Conceptionis Bulla pro astruend
Probabilitate repetito: nos breuius & parcius, ne vel minimum laederemus reuerentiam decretorum , quibus rei
huius silentium nobis indicitur, sed ea salua difficultatem
exhauriunt, quae eadem parte priori habes pag. ar 6. Quos Art. II. exagitat errores, aut ut loquitur ineptias,
de imposito a Casiuistis onere Confessariis , sequendi opinionem , quamcumque velminimum probabilem, & de exemplo: pueri inuincibiliter ignorantis mollitiem es Peccatum mortale; quod item affert ex dissidio Domini-Canorum , & Franciscanorum, an una vel duplex insit malitia furto rei sacrae, vel in Ecclesia admissio, responsum est accurath Epistolae prioris examine. Mirum quantum exagitet Artic. I . prodigiosam Mut loquitur Caramuelis temeritatem, & inscitiam , in Catholica Propositione damnanda D. Fagnani , si Adairi non peccasset, an Christus incarnandus fuisset.Quod Caramuel objicit D. Fagnano ex Theologiae imperitia,quas exorbitantem Sc implicantem quaestionem , quod ignorarit distinctionem inter verbum aeternum, & Christum: nos contenti examine primae Epistolae ad finem D. Fagnanum in tuto ponere D. Athanasij exemplo, qui Christum dixerit incarnatum. Plura addit V Uendrochius ex scriptura, SS. Patribus, & Conciliis, quibus hanc loquendi formulam Christum fuisse incarnatum, ita aperte & erudite probat, ut merito Articulum concluserit, HEωία-
Dei isdicia sectum, εὐι in bisne tam erassum errorem, non
modo viseopo, sed quouis 3πῶροωm Theolora , incideret
Tandem Art. Is . tres graues lapsus noxat in Caramuelea nobis obseruatos: primum de puero post baptis umerepto a barbaris, & omni seelerum generi innutrito, quem non dubitat etiamsi atheusi vixerit beneficio probabilitatum , salitum fore fide baptisino recepta . & per totam vitam incorrupta, de quo portentoso. Paradoxo vide. Primae partis paginam *I8. Secundus lapsius Caramuelis a V Vendrochio castigatus , pertinet ad contentionem P. Pauli cum P. Petro. de qua nos iusius Disputationis a. Sect. I. Pagina a I. P a
420쪽
stremum denique de Petro Clementem sibi in succesIo iem deligente, praeterea, quae diximus pagina 3s . erudite obseruat oendrochius , hanc designationem a Caraiamuele depromptam ex libris Apocriphis, a fictilia Epistola Clementis , & Pseudodamase , quibus qua si probatis authoribus utitur, idque mas nae imputat imperitiae, eo praecipuὰ loco , quo in Baromum virgam censoriam Caramuel assumpsit. Haec pauca de multis inquit Caramuelis ineptiis, & dogmatibus, ad specimen decerpsit, quae volui annotare , ut Lector agnoscat, nos pluribus V Vendrochio consentire. Sed non est sutura perpetua concordia : Mercorum acrius insectanti, respondendum est mihi, ex duplici iure communis instituti, & singularis amicitiae, quibus adde aliud multo antiquius , ex studio Veritatis, quam in Mercoro ait se desiderare Sectionis primae, Arr. 3.ΑRrt cvlvs Q VAR Tve.
Vindicatio Mercori. SINNic Hro & Fagnano leuius censoria virga percussis
quem illis tertium addiderat oendrochius commu- . ni & per honorifico nomine donatum Mercorum, paulo acrius excipit , & quasi medio loco, hinc Caramuelem, inde inter duos seperiores constituit, minus istis honori fice, minus etiam illo acerbe habitum. Qui nuper prodiit ex eadem officina ut creditur, & persuadet stili elegantia atque eruditio,liber de perpetuaTraditione,& fide Eucharistiae magno applausu exceptus heterodoxum cui respondet, eadem humanitate excipit , qua nostruin Mercorum, & quae ibi Gallico idiomate, hic Latino perinde eleganti urbanissime , scribit se in aduersario obseruare multas ingenij & naturae dotes , omnia denique illis abunde donat praeter unam veritatem,quae non tam ipserum vitio desit, quam ipsius rei. Opportune & taliciusquam credebam, veritatem Mercoro asfferturus,& perin de in V Vendrochio, ut ipse in Mercoro desideraturus, de veritate dissertationem praemisi, magno nobis adiumento