장음표시 사용
231쪽
iussu bellum Armuriensibus intulisse. Sibique summopere displicere, quod
damni factum fuerat. Se libenter Emmanuelis nomi ne, cuius vice in regionibus illis uniuersis imperium tenebat, pacem & amicitiam cum illo firmatum. Ex his literis Albuquercius non mediocrem molestiam cepit . Nihilo tame lectus urbem, & aliquot oppida, quae erant i n illius ditione, damnis quam plurimis affecit. In continentem deinde traiecit, oppidumque Habande sic enim appellant unde aqua in insulam serebatur incendit, & puteos , neoquatio de- nccps illa fieret,iellure multa completos obstruxit: & in duos Ismaelis Persarii
imperatoris duces, qui, Vt praesidium afferrent mercatoribus, qui cum maxima camelorum multitudine commeatum &. varias merces importabant, inuasit. Et acri praelio commisso, duces intersecit ,& illorum copias, quae erane quingentorum militum, partim caecidit, partim in fugam compulit. Iacobum vero Melium in insulam Laram nomine misit, ut alios similiter puteos obturaret. Omnes enim aquationes impedire volebat, ut urbem siti conficeret. At Melius cum Albuquercij iniussu aliquid laude dignum gerere vehementetexpeteret,iraude Saracenorum inductus,in hostiles rates incidit: qui tame quantum potuit, animo satis acri hostibus in se immissis repugnauit. Sed tandem ipse cum nouem hominibus Lusitanis interfectus est. reliqui aute velis secundo vento plenissimis euaserunt. Rebus ad hunc modum gestis,Albuquercius in Indiam nauigauit, &in Cananoris portum ingressiis est tertio die Nouembris,Anno a C H R I s T o nato. M. D. viij. quo tempore iam, ut dictum est,Laurentius Almeida in praelio contra Sullani duces inito tormentis dilaceratus occubueraci Sub id tempus accepit Almeidaliteras ab Emmanuele Rege, quibus illum in Lusitaniam reuocabat, atque praecipiebat,ut Albuquercio imperium traderet. Erat autem ille comparandae classi vehemeter intentus, qua Mirho cemu inuaderet,&ab hostibus de filij nece poenas expeteret. Prius tamen quam in hostes iret, septem naues, quae erant in Lusitaniam profecturae, diligenter instruxit: e quibus duae in al to mersis sunt, quinque incolumes in Lusitaniam peruenere. Deinde cum ea classe, quam parauerat, Cananorem petiit. Ibi in medio belli totius apparatu Albuquercius interuenit,qui fuit ab Almeida cum non mediocribus amoris signis exceptus .Et postridie illum in prandium arcelsiuit, atque post epulas ei literas Emmanuelis ostendit, quibus praecipiebat,ut in Lusitaniam rediret, & Albuquercio eandem prouinciam moderandam relinqueret. Se deinde ostendit esse paratis simum ad ea , quae Rex praescripserat, exequenda. Sed eo anno id fieri commode non posse. Nam classem illam esse iam a se magnis laboribus & sumptibus instructa, quibus erat bellum Myrho cemo atque Calecutiensibus, qui se cum illo coniunxerant, illaturus: necive
iustum videri, illum, quod instituerat, minime perficere, & sui doloris viciscendi munus alteri delegare. Ad haec Albuquercius respondit, Almeidam non recte se gerere, si non praescripto Resis obtemperaret. Quod vero ad hostes ad
232쪽
tinere t , se id bellum, si illi classis, quae parata iam erat, traderetur, ita gestum, ut Almeidam muneris ei commissi minime poeniteret. Id Almeida fefacturum negauit. Inde simultas orta utriusque animum ab altero alienavit,&Lusitani. in duas iactiones diuisi, quidam ad Almeidam, alij autem se se ad Albuquercium contulere. Ita factum est , clim omnibus esset hoc studium, ut odium interdum viros optimos , ik singulari virtute praeditos excitarent,ut inter eos minime conueniret.Vterque autem cum esset laudis appetens,litulum belli illius consecti vehementer expetebat, & ideo eam gloriam sibi praeripi alterius partis studio & contentione, molesti sit me serebat. Ita tamen erant animis dissidentes, umec armis,neque maledictis inter se contenderent. Imo cum Almeida iam vellet inde proficisci, ut cum hostium classe confligeret, Albuquerci iis operam suam obtulit, & per communes amicos Almeidam obsecrauit, ut se in id bellum duceret. Almeida gratias illi summas egit hed aequum non esse dixit, ut is ante quam esset .i tanta belli contentione,&a maris etiam iactatione resectus, laborem illum susciperet. Quiesceret porro, de se ad alia bella non minus periculosa, quae erant illi,postquam imperandi munus suscipere dministranda, pararet. Albuquercius cum se ab illius belli societate prorsus exclusum cerneret,Cochimum prosectus est,&ibi cum nonnulla indignitatis illius, ut interpretabatur,offensione constitit.At Almeida cum classe undeviginta nauium soluit inde duodecimo die mensis Decembris eiusdem anni. Erant in classe mille de trecenti milites Lusitani,& quadringenti Cochi menses. In cursiuautem Onoris oram praetervectus, naues aliquot Calecutienses, quae erane
in portu, incendi iussit . quod non absque multo sanguine partis utriusque fiem potuit. Inde cum primum in Anchediuam aquationem secisset, in portum Dabulis cursum direxit. Ea namque ciuitas ad Zabaij , qui Coae regnabat, di cionem pertinebat. Tabaius autem cum Myrhocemo, dc Calecutiensi, &reliquis Lusitani nominis hostibus societatem coluerat, dc Sullanti literis ad bellum Lusitanis inserendum i licitarat. Id autem Almeidam mouerat,vtvrbem illam, si fieri posse t, excinderet. Porro autem Pelagius Sousa unus ex Ducibus aquationis de commeatus gratia se se a reliqua classe disiunxit , dc in terra egressus est. Cum vero illius milites incolas iniuriis affecissent,incolae iniurijs irritati, cum vicinitatis uniuersis opem implorallent, impetu in nostros facto duce interemerunt. Reliqui vero cum ducem occisum aspicerent,se fugae mandaruta Pelagium multi dicebant temeritatis poenas luisse, quod imperatoris iniussu in terram absque ulla graui causa descendisset. Nec enim tan ta erat penuria, ut illi necesse esset imperium Almeidae non expectareo t Almeida cum prope Dabulis portum consisteret, praemisit ea nocte , qui portus altitudinem diligenter explorarent. Ciuitas ad radices montis amoenissimi iacet.Est autem ampla,& aedibus magnificis exculta, in planicie sta; dc erat tunc firmo atque valido
praesidio firmata. Praefecerat illi Tabaius Saracenum impigrum ducem ,qui
233쪽
habebat sub signis sex millia militum, in quibus erant quingenti Turcae .Erant
praeterea in intimo portu naues non paucae, tormentis,&armis,& militum
praesdijs instructissimae. Dux tantum Sc sibi& copiis confidebat, ut uxorem ex omnibus, quas habebat, carissimam, in urbem arcesseret, de eos, qui erant in vicini, pagis euocaret, ut victoriae, quam sibi pollicebatur, spectatores esse possent. Sequenti die cum aestus accederet, & secundus etiam ventus a puppi naues impelleret, Almeida solutis anchoris, passisque velis, in portum ingresse sus est. Triremes praeibant, humiliores deinde naves sequebantur , altiores agmen postremum claudebant. Scaphae erant expeditae, in quas cum tempus flagitaret, nostri desilirent, ut in hostes in terra consistentes irrumperenti Hoc ora ine cum Almeidam hostes aditu arcere non possent, ipse cum acie prima signis explicatis terram Occupauit. In durrim egregie munitam aciem dirigebat, cum dux ciuitatis cum Omnibus copijs more gentis instructis illi obuiam processit. Nostri tanto animorum ardoro in hostes inuecti lunt, ut impressio ne facta ducem, & multos homines primarios occiderent,& reliquos in fugam verterent. Cum vero sese in urbem reciperent,nostri in corum tergis inhaerentes, in urbem simul irruerunt. Fuit tunc in omnem sexum & aetatem tauitum, usque adeo, ut neque sceminis, neque pueris infantibus, quos matres complexu in extremo illo vitae spiritu aristissime continebant, ulla conditionc parce retur. Multi pro redemptione, auri dc argenti magnam vim, & gemmas, depretiosam supellectilem cum miserabili luctu Sc multis lacrymis offerebant,
quorum tamen preces neminem e tanta multitudine ad misericordiam inflexerunt . Fuit carcies ad Solis occasum continuata. Almcida veritus, ne nostris in
urbe dispersis, & i ii caede atque praeda starenter occupatis discrimen aliquod, ut fieri plerunque solet, ubi militaris dii Piplina negligitur, impenderet, signum receptui dedit,&secum omnibus suis copijs in templo quodam satis amploc tinuit,dc multos qui se excellentius in eo praelio gesserat, equestribus ornamentis affecit. Sequenti die militibus praedam concessit, quae suit maxima, ita ut milites non possent rapiendi cupiditate ab urbe diuelli. Quod animaduertens Almeida, cum submisit, qui partem ciuitatis incenderent. Itaque cum flamma per aedificia continentia peruaderet, omnis ciuitas cum delubris, dc moenibus, & rebus maximi pretij deflagrauit. naues omnes similiter exustae,& multi etiam ciues , qui latitabant, flammis absumpti sunt. Denique ex tanta multitudine , quae praeter milites eo conuenerat, pauci admodum in montes euaserunt. E nostris sedecim desiderati, ducenti vero vulnerati sunt. Almeida signa etiam in montes intulit: multa castella atque villas exussit hostes, qui illi multis in locis occurrerunt, partim caecidit,partim fudit, atque fugauit: armenta dc pecudes ad commeatum classis abduxit. Ad hunc modum profligatis hostibus, in classem reuersus cst, ubi literas a Melicti tingio & a Lusitanis
captiuis accepit. Liaerae autem Melichi ij ossicij plenissimae videbantur, de de
234쪽
redetiyptione Lusta nimio ostendebant,ea quae Altheida vellet ,illi 1 li tbentissime factivum. Lusitani vero significabant, se te i Melichiatio com modo rebus omnibus haberi . Petebaria tarmen, vide eorum redemptior re, Irin hostis eam lenitatis de niari suetudinis speciem prae se serebat, oihi: rb lopacisceretuli, ne si ab eo res abiret, milito dissicilior eorum liberatio G reet: ut autem coimpertum pinea fuit, ea legatio notitiam Almeidae crinciliauidi, quamillius explorandi ab homilae cilli disii trio instituta fuit. His literis Almeida non litetis sed riniis ipsis responsium pro dignitate dare cotistituit. Tormentis igitur, se rebus alijs, quis nostri ceperant, in naues impositis , inde Bluit, quintodie ianuarij Anno. M. D. ix. Et oram illam praetervectus , tributa quae in locis illis exscedere debebantur,exegit. Tandem in fluuium delacus est , qui perCambaiae reginam in marei uid. Fluvium appellant Maim.*lbi vidit 4n oppido peruetusto maximum & amplissit -- m templum . & campum latiisimum , in quo erant sepulatira innumerabilia. Cum ab incolis Eleitaretur, quid infinita illa m9rtuorum moniamen α designarent: responderunt illi, qui sapientes cxistimabantur, an liqsissimis regionis illius scriptis atque monimentis contineri, Hercusseminin diam cum maximo exercitu penetrasse: & in eo loco bis cum Rege quo iam potentissimo collatis signis conflixisse , & utroque praelio superaturi fuisse. Vt autem tam praeclari facinoris memoria seculis innumerabilibus conseruari posset, institutum ab antiquis fuisse, ut locus ille, in quo milites Herculis ceciderant, religione consecraretur,&illa sepulchra inuiolata per manerent. Haec quidem illi praedicabant: quibus quanta sit habenda fides, liberum sit ei, qui velit, iudicare. Almeida indc prosectus, Dium vela dare iussit. Ibi Mithocemus cum in altum naues educere, de cum Almeida mari aperto dimicare constituisset, quantiis Melichiarius id consilium minime probaret, omnes duces consestim iussiit ex angustijs prodire. In Mirhooemiclasse erant tres constratae naues ingentes, & tres aliae rostratae, sex triremes,,
quativir nauesCambaienses, longae MelichiaZij naues,quarum iam mentio iacta fuit. Calecutienses vero parones erant etiam permulti. Erat denique numerus hostilium nauium supra centum . Milites , quos Mirhocemus adduxerat, i carmis &animis praeseroces, victoriam si biccissimam pollicebantur. Idem animus erat in reliquis nationibus, quae cum illo Iocietate coi uetant. Spes & odium illosaester stimulabat, ut&libertatem tuerentur, degentem mullam extinguerent. Quod vero indignissimum fuit, no minus ardoris in Christianis quibusdam,qui eadem classe vehebantur, erat ad manus eum Christianorum classe conserendas , quam in illis, qui propter religionistidium Christianum nomen extinctum cupiebant. Hi erant partim Veneti, partim Dalmatae, qui triremes ductabant. Variae deinde fuerunt imperatoris utriusq; cohortationes, cura Mirhocemus milites rerum ab illis gestaru com P 4 memo-
235쪽
memoratione, imperij amplitudii , &Saracenorummes uni libertate, Chii 'istianiqi nominis odio,&spe opum atq; munerum, quae Omnia Vno illo xlio continebantur,excitaret.Viderent preterea socios spectatorcselle Sinime' irent i e laudem sempiterna adepturos: si victiessent, dedecus de ignominiam subituros nulla temporis vetustate delendam.In illo praelio Ingiae imperium,li,ciorum salutem Mibertatem,eorumq; qui dimicarent, dignitate nullisse iculis interituram consistere. Almeida vero Cesisti nomen,religionis sanctitateIectae Mahumetanae scelus commemorabat: neq; solum spem amplissima dignitatis &gloriae,verum &coeleste praemiii proponebat. Di ebat praeterea lomne salutis spem una virtute contineri. Si fictito praelio essent, reputarent animis,csse se hostibus innumerabilibus circunfestas,qui metu tenebatur, ne conceptum odium in nomen Christianum expromerent . Hoc autem metui sublato ore, ut undiq; ruerent,ut C H R i s T i memoria in illi fregionibus delerentSubsidia elle longinqua, lis stes aute circunsulos. Nullum fore tutumi in calamitate receptum,fidem ubiq; lubrica, fraudem ad fidem violanda para inimam. Idcirco,quod sortium virorum esset, cogitarent, eo pr. aelio esse o-lmnibus aut cum magna gloria vincendum,aut cum magna virtutis significatione mori edum. Referebat deinde filii Laurenti j omnibus carissimi necem, ad cuius vindictam omnes, qui dolorem non mediocrem ex casu illius exceperant,acriter incitabat. Confiderent porro,Christi numen, pro cuius gloria praecipue dimicabant, adsutum. His & alijs eiulmodi verbis Almcida Lusitanos latis sponte lua concitatos ad certamen acuebat. Deinde vela neri uibet Sed cum ventus remitteret, & hostes ex angust ijs egressos in statione teneni animaduerteret,& ipse substitit tantisper dum rursus cum aestus peciprocatione ventus increbresceret. Sed cum citius, quam sperabat, ventus paulo vehementius inflaret, sublatis dolonibus, signoq; dato hostibus appropinquauit,
ita tamen Fi tantum interesset inter classem utranq:l patium,quanti alat esset qd certamen tormentis eminus gerendii. Longius enim progredi non potuit, propterea quod nondu aestus accesserat Sc timebat, ne naues invado, quod inter utranq; classem inerat, ictarentur:& hostes ide secerunt In urbis muris, Sin turri,quae mari imminebat,erant tormeta magna apte disposita.Cu igitur hostes&nostri iam essent in urbis ipsius aspectu constituti, ex muris ocet utri,&e classe innumerabiles globi iaciebantur. Nostri vicissiim vehementissime hostili classem oppugnabant. Certamen suit tenebris intermillum. Almeida quantiis statuisset,in acie prima cum naui sua in Mirhooemi nauem in uadere, precibus nauarchorum ab ea mente deductus suit Dicebant enim fore,si is aliquod discrimen adiret, ut classis de imperio illius destituta, & imperatoris sui periculo perturbata, ordinem ab eo praescriptum desereret, utuli subueniret. Ille consilio paruit, quanuis id moleste serret. Sed videbat alite rem fieri comode non posse. Itaque Nonio Vascio Peretrae id munus assigna-
236쪽
uit, utin Mithoceml nauem inueheretur, eiq; viros acres 'ad rem gerendam attribuit: Geoigium verb Melium Peretram subsequi iussit. Nauarchus quilibet ea nocte ordines diligenter instrvicit. In qualibet enim naui opus erat secundum puppim atque proram,& utrunq; latus acies quatuor instrui,& cui- Iibet unum ducem assignari. At Mirhocemus cum Almeidam ad confligendum acriteranimatum perciperet,consilium MelichiaZij, quod ante repudia-ra equi constituit. Itaque vadum transire noluit, imo retro classem deduxit, ut urbis auxilio multo tutius atque confidentius cum nostris dimicaret. Nam sore confidebat tὶ muris ex propinquo possiet grauius damnum nostris importari auxilium, ubi opus esset,ex urbe summitti. Classem autem hoc ordine instruxit. Naues suas, quas sex fuisse diximus, in acie prima collocauit. Binas autem naues ferreis vinculis inter se colligari praecepit, ita, ut tribus in locis binae naues coniunctae,&inuicem alligatae, ad opem sibi ipsis mutuo serendam consisterent. Ipse in media acie nauem, qua vehebatur , collocauit. Post has naues ad hunc modum deuinctas, triremes & naves longas eum paronibus, ut subsidio, quoties opus esset, occurrerent,& per media interualla in nostros inuehi, & quoties necesse esset, retrocedere, ut nauium maiorum praesidio munirentur, constituit. Naues autem Cambat enses propexadum secundum litus, ut primum impetum sustinerent, consistere iussit. Postridie, signo, quod conuenerat, dato, Nonius Vascius Peretra, ut Almeida iusserat, vela facere praecepit: quem Georgius Melius negligentia magistri sui non continuo subsequutus fuit. Reliqui omnes eo ordine, quo
iussi fuerant, inuehuntur. Melichimius cum nostros prouehi cerneret, e muris, &emin tormentis omnibus Lusitanam classem verberare praecepit. Tormenti autem unitis ictu decem viri, qui in naui Peretrae veli maximi sinum, Vt Vento vehementius impleretur, contrahebant, occisi sunt. Nihilo tamen secius Percita progreditur, ut in navim Mirhocemi manus serreas inijciat. Id Mirhocemus animaduertens , nauem, quam alligatam tenebat, laxari iussit, ut cum Peretra eius nauem adortus csset, illum altera ex parte zygrederetur, ut ancipiti praelio distentum facilius opprimeret. At Pere ira cum id cerneret, ingens tormentum, quod erat secundum aquae summam faciem collocatum, in hostilem illam navim, quae se a praetoria disiunxerat, conuertere praecepit. Quo facto, globus tanta vi coniectus in hostilem nauem fuit, ut utrunque latus parte infima perforaret. Quo facto hostes, dum ne nauis ea parte, quam vulnerari conspexerant, aquam admitteret, metuunt, Omnes in alteram se confestim conserunt, & coniectis Sarcinis aliquantum deprimere conantur, ut eius lateris inclinatione, periculum latens aduersi declinarent. At cum ea pars, in quam propendebant, non minus laboraret quod illi prorsus ignorabant) factum est, ut nauis subito mergeretur. Iacobus Petreius, ut erat ab Almeida constitutum, triremi prouectus,
237쪽
Peretram praeibat,ut sandum exploraret inii vero periculum a vado imperi, dere perspice iet, dato signo Perellaadmonuit ne elierius tenderet. Peren&- lis demissis substitit. Quod cernens Mirhocemus, in illum serociter inuasi Nauibus adhunc modum harpagone deui nctis; nimis atrocitersitit utrinquo pugnatum Nota tamen in nauem hostis ingrubi eos paulati incidere copet hii H in certamine Henricus Machiadus vir egregie sextis occiibuit . His innamis soro gerebantur. At luper densos iunes pice oblitos, qui reticulati ni perne .i prora in puppim pertinebant, aliud prostium non minus periculosum gerebat r.Nosta enim maximo cum labore eo constenderantqubus hestes acerrime relistebat . Interim nauis hostium rostrata a reliquu diu a natuiqnostrat nauis latus inuecta,auxit vehementissime laborem,inquontistii ven sibantur, & periculum multo grauius inuexit. Pererra cum id cet neret milto ardentius dimicabat, ut cum ex ea parte,qua hosti resistebat,impetum hostilia reprimeret,ad alteram partem se conferret. Sed cum At aliquid laxamentica peret buculam sibi detraxisset uitlagitia guttur illius transfixit. Victoria ta men ad buc in neutram partem inclinabat. Franciscus I auora periculum,in quo nostri versabantur animaduertens,in Mirhooemi nauem inuasit,dchinis alterum acriter oppugnans milites,qui in funium retem scanderent, immitici Pondere porro factum est,ut reti pentacto, omnes qui E superiore loco dirm cabant,insoriam deciderent. Quo facto pugna incruduid Hestes tandem partim caeduntur, partim te se in mare dei iciunt. Qui erant in navi rostrata , quae se cum Mirbocemi naue coniunxerat , cum milites ec nautas maxima ex par te caesos e ipsam naue multis in locis laceratam, dearmamenta conuulia per spicerent , se in fugam dederunt: & cum nemo iam esset,qui naum subcrna re posset stris i pilus impetu in litus eiecti sitiat. Reliqui duces Lusitani uni haec getuntur,non minus impigre rem gerebant. Nam Petrus Barretus aliam Mirhocemi nauem pugnando cepit similiter de Antonius Campentis nauem rostratam expugnauit,& Georgius Melius ubi primit se expedire pomit in naues Cambaienses impressionem fecit :& Petrus Canus in alia rostratam nauctanto impetu invectus est, ut antequa eam iniectis manibus. serreis alligaret, in retis ipsius contignatione cum triginta de octo militibus insiliret.Qui in se ro versabantur, nostros ex inferiore loco vulnerabanti nostri vero reticulatis . illis lanibus impediti, gladijs uti non poteranti Quod Canus animaduertens, deii lite cupiebat,ut in nauis soro cum hostibus manum consereret Iraq; cum per ostium ingredi vellet, caput immisit,quod uno ensis hostilis ictu praecisum repente sulci Navis alia ut nostris in maximo peticulo colli tutis opem affer , accelerauiti Cuius aduentu nostri liberati,&hostium nauis capta, de omnestio stes serro concisi si int. Almeida praelij spectator aderat, & quid opus esset iactu decernebat, ic tormentis interim rem acerrime gerebat,ita, Vt Una rara, gna naue,dc aliquo longas naues,& parones non ullos deprimeret. Melichia
238쪽
rius copias identidem e terra submittebat, ut cum sessis integri succederent,nihil de praelij contentione a su is remitteretur. In litore praeterea ense districto concursabat, de quem e praelio fugientem viderat, au t occidebat, aut vulnerabat: reliquos in certamen redire morte proposita compellebat. Nostri tandem
hostes maxima contentione profligarunt, tantumque eorum numerum interfecerunt, ut fluctus in sanguinis colorem verterentur. Qui primi essus a fuga sese ab imminenti clade proripuerunt, Calecutienses extitere, qui in altum prouecti repente sunt . At MelichiaZij naves longar cum Mirhocemi triremibus sese in intimum portus illius sinum, atque fluminis ostium receperunt.Eas insequutus Rodericus Suarius, qui humilioris cuiusdam nauis prςsectus erat, cum duas triremes coniunctas aspicere cursum per angustum illud inter utranque spatium interiectum tenuit, Sc in earum medio constitutus , ex utroque nauis suς latere anchoras demitti in eas imperauit,& ita alligatas,cum primum hostes aut occideret, aut in mare desilire cogeret, remulco ad Almeidam traxit. Vna tamen nauis reliqua erat, quae adhuc exeugnata non fuerat . Erat enim altissima, & munitissima, & corijs crudis, ut ii nostri in eam ingredi vellent, eorum vestigia labarent, obducta. Et similiter si faces conijcerent, incendium excitari non posset. Milites in ea dispositi erant permulti, & ad periculum propulsandum viribus, & animis, & armorum exercitatione paratissimi. Vtrunque autem latus erat tanta cralsitudine de firmitate prςditum,ut nullis globorum ictibus vulnerari posset.Tandem cu nostrae naues illam circunsisterent,& diu atq; Vehementer oppugnarent,demersa est,& propugnatores se in mare detriiseru t. Nostri eos nantes celocibus insequuti,in fluctibus occiderunt, ita ut pauci ad modum euaderent. Praelium a meridie in noctem protractum fuit. In quo ex hostibus circiterquatuor millia ceciderunt,inquoru numero suere illi Sullani milites,quos Mamaluchos appellabant. Ex octingentis eoim duo tantum atq; viginti cladi superstites extitere. Mirhocemus cum, ne MelichiaZius voluntate cum fortuna c5 mutaret,& illii Almeidae proderet, anxie formidaret,ad Cain baiae Regem se incredibili celeritate contulit . Tres naues ingentes cum multis paronibus atq; logis nauibus depresse duae naues rostrate,duae triremes,& quatuor aliae magnae naues captae sunt. Erat in captis nauibus magna tormentoru&armoria vis,magnus pecuniae ex auro&arge loco flatae numerusi vestes praeterea stragulae partim aureae,partim bobycinae de gossi pinae pulcherrime factς. Praeda sui t militibus diuila, e qua Almeida nihil attingere voluit. Ε nostris in
praelio duo & triginta ccciderut,terceti aute vulnerati sunt.Naues aute Lusi 'nae talis locis dissipatae atq; couulsae suertit,ut esset necesse multu te pus in classe reficienda columi .Victoria fuit praeclara.Qua tame Paulus Iouius,cum de Sutritani classe hac in India contraT usitanos delata narraret, siletio suppressit,ira' tus videlicet,quod clim Lusitanae historiar scribedae munus Ioani,huius nominis tertio,Lusitaniae Regi venale proponeret, Rex optimus no illumiansribus
239쪽
indicis ad res Lusitanorum virtute gestas monimentis illustrandas inuita it.
Erat autem exercitus hostium ex tam diuersis gentibus conflatus, ut in classe
multi libri latino &Hetrulco,& Dalmatico, & Gallico ,& Hispano sermone
conscripti inuenirentur. Tria etiam Sullani vexilla capta sunt. Almeida quavis res illi ex animi sententia procederet, ne tamen classis ea nocte aliquid incommodi pateretur, eam ab urbe longius abduxit. At Methchlagius postridie ab illo pacem perliteras peti jt,crimenq; suum in casum atque sortunam transbilit, cuius vi suerat in tantam fraudem impulsus. Errati vero sui veniam suppliciter implorabat, fidemque dabat fore,ut deinde nemo vel in ossicio diligentior es
in amicitia tuenda constantior erga Lusitanos inueniretur. Se namque S c ni m in armis virtutem expertum esse, & in locietate conseruanda fidem extestimonijs multorum cognouisse. Itaque minime commissurum, Vimalletcustio damno atque dedecore virtutem deinceps experiri, quam fidei cum utilitate & dignitate constantiam.Deinde commemorobatquanto usui posset Lusitanis esse, si amicitiam illius non aspernarentur. Has literas attulit Saracenus, nomine Cidealle, natione Granatensis, Almeidae valde notus iam ex eo tempore , quo is in Granatensi bello sub Rege Fernando militauerat. Almeida re spondit, se pacem non daturum , nisi & Lusitanos captiuos, dc Myri cemii cu Sullani militibus,&naues hostium, quae ex praelio euaserat, sibi traderet. Me lichiagius vero per eundem Saracenum resipondit, se Lusitanos quidem&αι ues sine ulla cunctatione traditurum. Mirhocemum vero fugisse, neque se via is esset exploratum habere. Et quantiis eum tum in potestate haberet,nullo tamen modo in se tam immane facinus admistarum misse, ut homines,quosin fidem receperat, hostibus eorum proderet. Nec enim id ossicium esse hominis in armis educati, qui facile turpi vitae honestam mortem anteponeret.Almeida libenter assensus est. Lusitani redditi, & hostium classis tradita, e qua triremes Almeidat i usta protinus incensae sunt. Nec enim erat tunc is militum, &nautarum ,& remigia numerus apud illu,quo posset eas triremes instruere. Pacis scedere firmato, Almeida milit inde Antoniti Norognam cum duabus nauibus Sc multiplici comeatu in Zacoloram, ut arcem praesidio firmaret.Tristanuautem Maum in illo portu cum duabus hostiu nauibus reliquit, cui negotiudedit , ut commeatu & tormentis quae ceperat, & alijs munitionibus in eas impositis , iter Cochimu susciperet. Ipse vero inde rosectus,oram illam omnem, que inter Diu & Cochimu interiecta est,ita peragrauit,ut omnibus Regibus atq; Dynastis tributu imperaret,& perfidos coerceret, omnesq; sub Regis Emmanuelis imperiti atq; ditione subiugeret. Petro aute Barreto, & Garsia Sousiae,a q, Martino Coelio naues assignauit', quibus mare Saracenis infestum redderet. Cana re deinde peti jt,& in arcis conspectu satinus barbaru& immane sedit, quo magna partem decoris sui bonoru iudicio deformauit. Na Sullani milites, quos iure belli ceperat, qui tanqua serui illius no solum dominatu erum etia: patrocinio
240쪽
patrocinio tenebantur , partim suspendere, partim tormentis dilacerare iussit. Ibi tum,dum suos a labore reficeret, & urbis statum firmaret, diebus paucis co- moratus est. Inde Cochimum delatus,a Rege & a Lusitanis omnibus cum ingenti laetitia, & gratulationibus exceptus suit . Interim vero perditorum homi num opera factum est, ut odij seminarium, quod inter illum & Albuquerciui nititutum suerat, adolesceret . Nam qui Almeidae factionem sequebantur,illum hortabantur de admonebant, ne Indiae procurationem homini temeratio&insano committeret. Esse quidem illum nimis acrem, sed illius furore & a mentia fieri posse, ut omnia parta decora de manibus elaberentur. Illi autem
praecipue, qui eum in Armuriensi bello deseruerant, ut proprium flapitium hominis indigna vituperatione defenderent, illum accusabant, quoa Regis iniussu bellum inutile & periculosum lumpsit stet , quod gentem a qua incommodum nullum acceperat, armis euertendam luscepisse quod cum par ad modum classe, cum classe maxima de instructissima fine ullo consilio de rationis moderatione conflixisset, qubd Regis Emmanuelis dignitatem, & hominum , quos imperio continebat,salutem in maximum discrimen intulisset Dei quidem beneficio factum suisse, ut periculum illud, quod intentu omni bus illius temeritate fuerat, euasisset. Per illum verb omnibus, qui ea classe vehebantur, fuisse pestem Sc exitium comparatum. Non enim esse rerum exitu, sed consilio, quo res instituebantur, de Ducis aut sapientia, aut temeritate iudicandum. Quod si fieret, nemini dubium esse, quin Albuquercius eo munere, quod illi Rex Emmanuel commiserat, indignus haberetur. Si Regis, inquiunt, offensionem times, magis metuere debes,si sciens homini temerario. quod Rex ignorabat, prouinciam tanto languine partam commiseris, quam is sit continuo sunditus euersurus. Rex, si illu her literas admonueris , consilia tuum,ut conijcere licet, comprobabit. Quod ii non secerit, non est animi magni magis iniustam Regis indignationem, quam indignum Lusitanae gentis exitium, cum ipsius Regis detrimento&dedecore pertimescere. Ad haec, hominis in fatigandis hominibus immoderationem criminabantur, & iocis etiaimmodicis & maledictis absentem vexabant. Haec omnia Albuquercius per homines non minus ad serendas discordias natos intelligebat, qui illius segnitiem obiurgabant, qudd tantam contumeliam tam molli animo pateretur,& non ut ius tuum obtineret, summa ope contenderet. Homines inuidia rerum, quas ille gesserat, insanire, usque eo, ut etiam Regis imperium cotemnerent,
ct contra leges Sc instituta patriae, &reuerentiam Regi debitam scelus supplicio dignum machinarentur. Iret porr5,& publice ab Almeida contenderet, hominumq; fide imploraret,iusque suu modis omnibus persequeretur,armisque etia,si ita necesse esset, Almeida Indiae possessione, quam,ut apparebat,occupare nitebatur, expelleret. His dictis istimulatus Albuquercius, cum Almeida in arcem se reciperet,& illum ad epulas inuitaret, Almeid couiuium aspernatus, . masnia