장음표시 사용
241쪽
magnis vocibus arcem sibi continuo tradi postulat, illiusque postulati publicutestimonium multorum nominibus consignatum,quod ad Regem dciseratur, si Almeida non praescripto Regis obtemperaret, a scribis sumere contendit. Almeida cum se paratum esse diceret ad prouinciam tradendam , t iamque illius sedare conaretur, sequestum a in eo contendere cerneret, & ca de causa ne tumultus fieret vereretur, Albuquercium Cananorem duci, & in arce diligenter custodiri iussit, ita tamen, ut omnes ei debiti personae illius honores habe rentur. At Emmanuel cum ijs in terim curis excubabat, ut Indiae possessionem firmo praesidio retineret. Cum igitur intellexistet&Campsenis Sullani potetiam, & illius in Christianum nomen odium, Scopem,quam Sul tani ducibus Rex Calecuti j & literis & operibus ollendebat, classem non mediocrem parauit, qua Indiae praesidia stabiliret. Ea autem erat nauium quindecim, in qua mille de quingenti milites Lusitani vehebantur.Classii autem praefecit Fernandum Coutignum, viru& nobilitate & virtutis opinione praestantem, qui Regijs castris metandis praeerat. Huic autem negotium dedit, ut Albuquercio In diae prouinciam moderandam traderet,& Almeidam in Lusitaniam redire eo seret. Is autem loluit Olysippone duodecimo die Marti j, Anno. 4.D.ix. Mense vero Octobri in Indiam peruenit,& naues ad portum Cananoris appulit cu' ius aduentu Albuquercius laetitia incredibiliter elatus est Erat enim ei &languinis propinquitate, i camicitiae non vulgaris ratione coniunctus . Inde profectus Coti tignus, secum Albuquercium Cochimum perduxit. Fuit autem ab Almeida valde honorifice&amanter exceptus. Is autem dedit operam,Vt inter Albuquercium & Almeidam pacem conciliaret quod non illi admodum difficile fuit. Repulsis enim malis utriusque partis suasoribus, necesse erat, cum v- terque eorum esset probitate non mediocri praeditus, de idem sibi quan uis sententia de ratione dissimili proponeret, ut non grauate alter cum altero ingratiam rediret. Itaque instructa classe, quae erat in Lusitaniam ventura, Almeida prouinciam Albuquercio tradidit,&nauem conscendit, nec in terram egredi postea voluit. Albuquercius autem omnia, quae ad illius commeatum&vsiun pertinebant, officiose &diligenter administrauit. Almeida ad hunc modum profecto, Coia tignus literas Regis Emmanuelis Albuquercio legendas dedit, quibus continebatur, ut uterque coniunctis viribus Caleculium .excindere, dc Regem opibus euertere niterentur, de in eo Albuquercius Cou- tigni sententiam sequeretur. Albuquercius confirmat se nunquam ossicio hominis frati s simi delaturum. Pergeret porro ,&illius opera fidenter, perinde atque ii gregarius illius miles esset, uteretur. Ambo de bello Calecutiensibus inferendo cum Rege Cochi mensi deliberant. In primis placet, Coiebbquium cis ierat in Lusitanos egregia voluntate propensius,& Calecuti j domicialium habebat clam arcessiri, ut ex eo cognoscerent, qualis eo tempore Calecurii status esset . ExeoPerceperunt,Rege Calecutij tuc abesseso quod bellum
242쪽
cum Rege quodam finitimo gereret: urbem tamen esse &armis, ct hominum multitudine, & sortium militum robore munitam . Dum vero bellum sum mo studio& contentione parant, Vascus Sylveira appulit. Is a Lemio,qui cum classe Arabicum mare peragrabat,literas afferebat,quibus P torem admonebat, ut sibi milites & naues in supplementum mitteret. Esse namq; copias imminutas , &classet iam fluctibus Sc naufragijs magna ex parte debilitatam. Respondit Albuquinius, id se curaturum, postquam Calecutio rediret. Syl- Deira se socium ad bellum illud libenter adiunxit. Erat enim vir militari virtute praecellens, multasque res memorabiles in bellicis rebus effecerat. Sub idem tempus Eborat natus est Emmanueli Regi ex uxore Maria filius, quem Alson- sum nominauit, qui sacerdotijs amplissimis ornatus, de in Cardinalium collegium cooptatus, singulare specimen religionis, Sc probitatis, dc magnificentiae piaebuit. Hoc eodem anno cum pirata quidam Gallus,nomine Mondragonius, nauem ex India venientem cepisset,&Emmanuel per legatum suum de hac iniuria apud Galliae regem conquestus fuisset, & nauem quin opibus, quae in eam fuerant impositae, sibi frustra restitui postulasset, quatrior naues parari iussit, quibus Odoardum Paciecum praesecit. Is vero qua celeritate potui in
Mondragonium inueruis est quem in ora Callaica,ubi finem terrae nominat, offendit,qui certamen minime detrectauit. Fuit utrinque acerrima contentione dimicatum. Paciecus tamen nauem unam piratae depressit, & tres cepit
ipsumque piratam vinctum ad Emmanuelem traxit. Qui cum omnia, quae
ceperat restituisset, fidemq; dedisset, se fore semper Regi Emmanueli deditissimum, neminique Lusitano iniuriam deinceps illaturum, custodia liberatus,in patriam reuersus est. At in India classe summa industria intra breue tempus instructa, Coutignus Sc Albuquercius Calectitium prosecti sunt, cu duobus millibus Lusitanorum militum, dc Indis militibus sexcentis . Classem inportu constituunt,& de belli serendi ratione deliberant. Hic Coti tignus ab
Albu quercio primam aciem sibi assignari postulat. Addit deinde, Tu qui es in
India in ter tam feroces gentes diu mansurus, satis amplam gloriae segetem paratam habes. Mihi, qui sum breui in Lusitaniam rediturus, non est cur hanc laureolam inuideas,maxime cum tantis necessitudinibus implicati simus, ut nihil alterutri esse debeat ab alterius communione seiunctum. Huic Cotiti-gni postulato Albuquercius non libenter assensus est. Hominem eiii in no rat acri quidem animo praeditum esse, sed mente praecipitem, dc parum in rebus maximi momenti gerendis, quid incidere posset, consilio prouidentem. Rebus autem omnibus ad egrediendum paratis, prima luce sequentis diei Albuquercius de Coti tignus in terram cum instructis copijs descendere conantur. Hostes summa vi resistunt. stationes namque munierant, validaque in eis praesidia collocarant. AEdes autem quasdam Regias, quae inde no procul extra ciuitate aberant,de tormentis.& telis, dc militu multitudine copleuerant.
243쪽
Inde&ex stationibus dense glandes plumbeae, & ingentes pilae in nostros iaciebantur: quod ubi Albuquercius animaduertit, Fernandum Coia tignum admonuit, minime tutum exitum in terram fore, si coniunctis ita contertim co pijs per medias stationes, e quibus nullum frustra in nostros telum emitteretur, egredi niterentur. Itaque praestare,diuisis militibus, qua quisque primum parte posset, terram occuPare. Cum id Coutiuno placuis kt, uterque eorum ab altero disiunctus, locum speculatur, quo posset commoris in terram descendere. Albuquercius cum se expeditum cerneret, scaphas &celoces remis Velie menter incitari praecepit,& in terram ea parte, tuam petierat,egressus in hostes,
qui illum aditu prohibere conabantur, irrupit, & acri prius praelio commisso, eos fudit fugauitque, proximumque vallum & munitionem, per medias flam mas aggressus, excidit. hostes in Regias aedes se trepida fuga receperiit. Qui erat in aedibus occurrunt, conserti nostros excipiunt . Fit atrox praelium, multi cadunt , plures vulnerantur. Nostri tandem hostes in fuga pellunt, regia illa domus expugnatur, & flammis tande absumitiir. At Coti tignus qui multo lentius mouerat,cum iam in terram egressus suisset, & vallum oppositum superasset, horrendo tormentorum strepitu & flammis admonitus intellexit, Albu quercium cum hoste conflixisse: quod molestissime tulit. Itaq; dolore & iracundia flagrans, Albuquercium maledictis omnibus insectatus est, perfidii altero quoque verbo nominans, nempe qui contra fidem primus in hostes inuasisset. Albuquercius ubi id accepit, ad illum recta contendit,& se quantum po- in test oratione moderata purgat: dicitq; bella multis in locis non anticipato co-- stio, sed incidentibus inopinato rebus administrari. Se non potuisse milites continere, quin opportunitatem oblatam arriperent,&in hostes violenter irruerent. Qui si consistere uno in loco voluissent, magnu fuisset eis periculum ab hostibus, illorum cunctatione serocius incitatis, a)eundum. Praeterea nondum esse debellatum. Illudque velitationem, non iustum praelium fuisse. Integrimque adhuc bellum restare, ex quo posset insignem gloriam consequi. Se illi omnia debere,& idcirco minime conuenire, ut secus de se existimaret, uam de homine maximis illius beneficijs obligato, & reserend. v gratiae cupiissimo. Maius enim se dignitatis pondus in animo grato atque beneficiorum memore, quam in victoria collocandum existimare. At Coti tignus ira vehementer excaecatus, nec ullam satisfactionem accepit, neq; quidquam illo praesente de maledicendi contentione remisit. Tum Gasparem interpretem incla mans,ait, Duc me in urbem regiam, atque adeo in regias ipsas ardes,quas hodie flammis exuram, ut intelligi possit, quam vanus sit eorum sermo, qui Regum Indorum opes atque vires verbis exaggerant, ut ipsi aliquid gessisse videantur. Cupio cum viris in ipsa urbe media decertare Hos namque ,qui tam subito vi- isti sunt, adduci non possum, ut credam viros extitisse. Albuquercius conuitia patienter tulit, temeritati repugnare non potuit, illumq; , non quod consiliu probaret,
244쪽
probaret, sedquod hominem absq; flagitio deserere non posset, sequutus em
uitas namq; euerti alia ratione,cum muris non esset cincta,potuisset,arboribus ante praecisis, e quarum densitate maximu periculum militibus nostris erat intentum:& agris antea peruastatis,& exercitu no raptim, sed explorato ex omnibus locis,in quibus ins diae latere poterant, educto. Coti tignus tamen ullo,qui nomen aliquod in bellis obtinuisset, consulto, duobus tormentis, quae aciem praecederent,in currus impositis,signa protinus inserre iussit. Misit deinde qui Albuquercium admoneret,sibi in animo esse in urbem inuadere,regiasque aedes incendere. Illi vero liberum esse, quidquid liberet, essicere. Habebat autem sub signis Lusitanos milites octingentos,& aliquot praeterea Cochi mensium militum auxilia. Albuquercius quan uis hominem cerneret in pestem ruere,illum subsidijs antea in litore constitu tis,& duce Antonio Norognacum sublidijs relicto,cum sexcentis militibus in eam viam, quam fore infausta& infelicem augurabatur,ingressus est. Hostium tamen prius munitiones ,& ues,quae in anchoris consistebant, incendi,& hostilia tormenta cum reliquis instrumentis bellicis in naues Lusitanas imponi, &scaphas & celoces diligetisnfme custodire iussit. Coti tignus duce Gaspare in regias aedes tandem non absiaque certamine peruenit. Naires enim conserti in illum incursabant, deinde se summa celeritate recipiebant. Conglobati rursus impetum faciebant: deinde cum nostroru m vim mi nime sustinerent,se se precipiti cursu a caede & exitio seducebant: aliquot e nostris vulnerabant,& ex illis tamen multi cadebant.In regia certamen multo peritulosius initum suit . Multi namque eo conuenerant,
ut pro Regis nomino,quod ab illis valde sanctu habetur,pro illius opibui, quaterant innumerabiles,pro ciuitatis totius incolumitate,quae aedium illarum de-
sensione contineri videbatur, praesenti animo dimicarent . Nihilominus tameaedes expugnatae, dc milites ad praedam conuersi sunt. Emmanuel Paragna vir strenuus,&in bellis exercitatus, cum milites cerneret spoliorum cupiditate disesipari, Coutignum admonuitat eos recipi, & in ordinem rursus cogi festinanter imperaret. Grauius enim periculum imminere,quam ille suspicaretur. Nec enim hostes tam facile aedes deseruisse,nisi ea mete, ut in dissipatos & oneribus impeditos inuaderent. Coutignus ad baec respondet,se exploratum habere,nec in Saracenis, qui Calectitium incolebat,nec in ipsis militibus Calecutiensibus, qui aetatem in armis contriuisse videbantur,quidquam roboris inesse. Se velle . conquiescere tantisper dum te a labore reficeret. Lusitani interim & ordinis &disciplinae prorsus obliti grma deponebant ;& in aedes irrueban sivi opibus onerati discederent, passimq; sine ullo metu per omners vias & compita Vagabatur. At hostes undique confluebant , &iam aedibus Regijs appropinquabant, cum
Albuquercius ad aedes accessit, in quas tamen ingredi noluit. Per nuncium tamen Cotituitum admonuit, ut receptui signum daret: magnum enim certamen imminere. Respondit Cout nus,ut is milites in ordinem reuocaret, atq; i praecederet,
245쪽
praecederet, se continuo illum sequuturum,cum primum regias aedes,quas in- cendere iusserat,flamis absumi perspiceret. At Albiaque ius iam eo tepore erat ab hostibus acriter oppugnatus,& multi ex acie illius erant vulnerati. Itaque in litus copias suas subducere confestim instituit. Vulnerati praeibant, sani atq; valentes,ut subsidio illis elientsequebatur.Coia tignus duabus horis in Regia co- sumptis,postquam omnia inflammari vidit, egressus est. Hostes autem bifaria diuisi, partim in Albuquerciti, partim in Coutignum impetum dant: multos conuulnerant,multos etiam sagittis &gladijs interimunt,atq; tandem Couti-gnum circunsistunt,qui quidem acri animo vim hostium, ut poterat,in extremo illo vite di lcrimine repellebat. Albuquercius ut opem illi afferre nixe co- tendebad. Sed milites metu perculit, Ducis imperium detrectabant,& aditus erat iam ad Coutignum multitudine hostili, qui illum circunflenerant, interclusus. Coia tignus vero cum prius in crure maximii vulnus accepisset, tandem concidit,& cum illo Emmanuel Paragna,& alij item permulti: qui tamen ante quam extremum spiritum ederent,genibus in terra nixi,hostes vulnerarunt;&quoidam etiam interemerunt. Cum Cois tigno non pauci viri nobiles a circunfusis hostibus intersecti sunt,inter quos Vasciis Sylve ira suit, qui e vallo, ut illi opem afferrei,desiliens, priusquam vulneribus multis concisus occumberet, tres qui illum audacius fuerant aggressi,necauit. Albiaque us vero cum omnibus, qui ex acie Coia tigni ad illum confugerant, cedebat: sed viansierat admodum lata: utrinque possessiones erant Aila mygetibus munitae: hostes tela in nostros ex aggeribus intorquebant.Cum ita telum nullum frustra in acie consertam accidere potuisset,sactum est, ut multi vulneribus icti conciderent. Albuquercius secundum linistrum brachium grauissimu vulnus accepit,desagitta similiter in ceruicem illius immi ista, cum in luminii vitae discrimen induxit. Postremo ingenti saxo,quod quidam ex hostibus in pectus illius coniecit, percussus,ablque ullo sensu decidit. Fuit tamen continuo sublatus,&scuto cum labore atq; periculo maximo delatus in litus,ubi subsidia fuerant illius opera costitu ta: quae chin hostium impetum repressistant, tutum nostris receptu praebuere. In hoc praelio cecideriit ex nostris octo & septuaginta milites, in quibus permulti viri nobiles,rebus gestis illustres,numerati sunt. Hostibus tamen non incruenta victoriaconstitit. Mille namq; centum & triginta ex illis cecidere. Et praeter hos,quingenti&septuaginta homines flamis in aedibus regijs absumpti suerant. Respirauit Albuque iis,Cochimumq; reuersus, a medicis, quacis .ce illius vita spem deponerent, ratus,pristi nam sanitatem recuperauit. Deinde classes duas,quae erant in Lusitaniam rediturae, diligeter instruxit,& milita rem disti plinam constituit. Hic casus Coutignum virum animo excelso,no tamen sapiente praeditum vita priuauit. Sed longe sunestius exitium Almeidam sustulit. Antequam enim promontorium Bonae spei superaret, & ab illo non procul abesset, aquationem facere constituit. Quidam e nostris, qui in terram
246쪽
egressi fuerant incolarum cosuetudine familiarius usus, on hi metu sublato,iumrum oppidum,qui inde quatuor millibus passuum aberat,concessit. Hi hominem sei ς acceptum dimiserunt,& ingenti ariete in amicitiae lignum dona iri u Is d Alincidam reseri, gentem esse singulari humanitate dc simplicitate praeditam δε multis pecorum gregibus abundare. Almeida illum cia aliis duodecim homspibus in oppidum remisit, ut oves dc boues, quibus classis indige-h4x,coemeret,& gentes illas barbaras muneribus,quae apud illos in pretio sunt. d consuetudinem & familiaritatem alliceret. Incolae eos ad epulas inuitarunt,& muneribus,quae tellus illa fundit,affectos,cum gregibus, quos emerat dimiserunt, humanissime prosequuti sunt. In via faetus est: illis obuia homo quidam cum Rrietibus, Vt ςos cum muneribus,quae nostri asserebant,etiam via qssecerant,commutaret. Hic quidam ex nostris,huc, inquit, per vim abducamus d Almeidam,ut cum humanitate tractatus,&vestibus excultus ad suos redie'rit,eos nobis arctiore consuetudine & familiaritate conglutinet, ut cum nostri huc aquatum venerint secure&m emolumento sese a labore dc iactatione α- fp nt. Consiliu placet. Itaq; in hominem instiunt. Is clamorem ingentem sustulit oppidiani festinanter accurrunt, homine e nostrorii manibus extorquet, eosq; i is de lapidibus cxdunt,maleq; mulctatos ei j iunt,d gregibus etia spoliant. Hi reuersi,ne id eis fraudi et se posset,rem longe aliter atque acciderat,H- meidae retulerunt Res consultatione digna permultis visa est. Si enim crimen
illud impunitum dimittaretur, fore dicebant, ut nunqua eo posset quisquam
pqRationis gratia naues appellere,quin male acceptus abiret. Gentem enim ill m seram no nisi malo coactam ossicium factura .Itaq; iniuriam vindicanda, gentem imposito supplicio coercendam esse, ne in posterum simile Lupus moliri audςret. Contra quidam disputabant,no esse temere bellum cum gense sera rarendii. I ni uria leuem esse, & magis con temptu, quam ultione digna.
E victoria prerruti nullum vel decoris vel utilitatis expectari ex offensione magnum discrime dedecoris imminere. Praeterea non costare, quoru culpa id , de quo nostri conquerebanturAccidisset. Credibile aute esse,ut incolae nostroruinsolentia Sc temeritate prouocati,non prius iniuriam intulissent, sed illata reputille iri. Alis vero in eo pci seuerabat, quasi in ea vindicta salus & dignitas Lusitanae nationis ageretur. Eoq; rem adduxerunt, ut Almeida mea grauitate dc dignitate virum,annos sexaginta natum,rerum gestarum gloria circunfluente, sine ulla graui causa cum gente,moribus,&vite cosuetudine belluarum simillima bellum susciperet. Itaq: de media nocte in scaphas desiliens, in terram cucentiam Sc quinquaginta militibus egreditur .Petrus Barretus Ac Georgius Bar- retus, qui primam aciem ducebant,in oppidum ante lucem peruenere. Inopinatoq; gentem adorti,terrorem praebuerunt. At oppidani continuo ope sub θxis clamoribus implorant. Accurrunt undiq; termis uicum sacculis e corio crudo consectis in quibus vi m lapidum congei lar innostros,qui iam cu prae δα et redibant
247쪽
redibant,obruerent. Gestabant praeterea iacula innumerabilia non longa,quibus erant cuspides hamatae trium palmoru longitudine praefixae . Haec magna lacertorum vi coniecta nostros grauissime sauciabant.Homines sunt nigri,
pillo,ut reliqui AEthiopes,crispo & adusto, cie deformi in bellis , gestibus truculentis,ut serociores appareant,utuntura unc vero aspectu truculento, &ν-
stibus horrendis,& dissionis vocibus metum incutere nitebantur.Nostri re inopinata perculii retrocedunt,&se ad Almeida, qui Regio signo ut opem asserret explicato,in oppidi si veniebat,recipiunt.Is non ulterius cuctanduratus, in litus se conferebat. At scaphae fuerant inde subduime in locu alium magis tranquitalum,unde costensio facilior apparebat. Almeida in eum locu iter instituit Greges erant in agmine medio,reliqui qui agmen cogebat,hostes a tergo aegre sustinebant. Illi tamen in princiso non ita grauiter nostros urgebant.At ubi auxilijs undiq; colluentibus copias suas amplificatas aspexerunt, edito clamore greges viiii in locum copulerunt. Sic enim pecudes&armeta assuefaciunt, ut illorum vocibus aut moueantur,aut subsistant,aut eo properent,quo illi iubent. Itaque neq: longius abibant,& nostros interdu impediebant. Hostes,gregibus ad nucmodum coseruatis,in nostros ferocius irruunt,& postremit agmen carpunt,ordinemq: disturbant. Almeida clim cerneret multos adhuc in pecoribus abige dis occupatos, gregem dimittere ,&e medio agmine colasti m expellere iubeti Deinde copias illas exiguas in unu copulit,ut consertae facilius hostilli impetum repellerent.Quod longe tecus accidebat. Nam cum hostes in insertum a ea lapides & tela coni j cerent, & nostri inermes, eo quod gentem contempserant, prodisssent,illi vulnera grauissima nostris instigebat cum interim nostri hostibus nocere nullo modo possent. Nam cum essent illi lumina celeritate praediti facillime poterat cursu sese a clade proripere, de rursus eade celeritate in nostros incursare Nostri erant summa lassitudine praepediti: aestus enim eos adurebat, lassitudo coficiebat,ita ut vix plantas in arena ardetissima altius impressas euel larent. ntaq; erat in plerisq; debilitas,ut in vestigio cosistere no possent.Multi formidine perterriti,dissipari coeperunt. Hic Georgius melius, qui erat unus ex Ducibus,& Albuquercij paries fuerat in India sequutus, ad Almeidam conuersus,inquit, Vellem, ut hi,qui se tibi in India venditabat,hoc in loco non innoxios criminandosed pro salute tua capita sua in discrimen Oiserendo, amorem,quo te coplecti simulabant, ostenderent. At Almeida,pam,inquit,tempe niua comemoratio. Quin tu ista,quae tempus minime flagita omittis,& illud Regium vexillii tueris,ne si in belluarum istarii manus veniat, Regis clarissimi nome ludibrio sit. Na quod ad me adtine tot annis,& tot viiijs coopertus sum; ut si mors hoc in certamine mihi oppetenda sit,ca nec immatura, nec immerita possit existimari . Haec dicens, vexillii Melio tradidit. Deinde eum rursus hostium impetum sustinere voluisset,liostis quidam coniecto iaculo guttur illius utafixit.Quo LM is dolore veheme*r nictus,&vitibus Onanino destitutum,
248쪽
ita proclibuit ut genibus in terram flexis, & oculis sublatis manus in coelii tenderet Itaq; illo signo insit religionis in extremo illo spiritu ijs,qui cu illo erant, ostenso cecidit,vir probitate,& liberalitate,& rebus gestis immortalitate dignis admirandus qui tame,quod valde luctuosum sui non nulla dedecoris macula actae vitae decus aspersit,cum tam temere leuiu hominu sermonibus inductus, in id se discrimen iniecit,e quo nullii praemiu vel dignitatis ad sui nominis gloriam,vel utilitatis ad patriae fructu polliceri ulla ratione poterat. Consilij poenas acerbissimo calii luit,3c simul exemplo suo mortales humans imbecillitatis admonuit,ne nimis praesenti felicitati confiderent, cum animaduerterentili una, cuius in bello Granatensi tam clara virtus extiterat,qui maximos in India exercitus suderat,qui Campsonis AEgypti imperatoris opes infregerat, de debit ita rat,qui multis Resibus starnum iniecerat,a paucis hominibus,neq; moribus &institutis patri cultis,neq; armis & militari disciplina ad decus eruditis,sed inermibus atq; nudis, Sc no multu a beluarum immanium feritate distantibus occisum,& coru pedibus proculcatu Eo,ut diximus,intersecto,nostri diffugitat. Laurentius tamen Brittius & Martinus Coelius mori in vestigio maluerunt, quam Almeidam insepultu delerere . Hi fugientes magnis vocibus copellant. Quam, inquiunt, ratione in Lusitania vestri Ducis,bviri immemores dignitatis & ingrati ,reddetis 'Illu, qui vos tantis auxerat beneficijs, in discrimen induxistis,induetu prodidistis,& nunc insepultu deseritis 'Cum vero clamando nihil proficeret, in hostes conuersi sunt,eorumq; multitudine circunsu si, lapidibus,dc iaculis,& sustibus oppressi cocidcrunt.Quinque & sexagita in Lusitani in hac infausta & infelici pugna intersecti sunt: in quibus erat duces undecim, Viri magnanimi,maximisq; in rebus cogniti qui cum per medias flamas,per pilas innumerabiles,per tela, per gladios sine ulla formidinis significatione ruentes, maximu terrorem hostibus intulissent,& insignes victorias contra innumerabiles hostes adepti suissent, tunc a paucis hominibus inermibus atq; nudis intersecti A spoliati fuerunt. Creditum est,illos,eo quod se se insolentius in prosperis successibus extulissent,& victoria no moderate, sed nimis interdum crudeliter usi fuissen eas poenas diuino iudicio pertulisse. Nostri se maximo cum labore in scaphas recepere. Georgius Barretus & Georgius Melius postqua hostes discedere cognoveru nt,in terram egressi sunt, ut mortuos sepelirent: quos Omnes nudatos inuenere. Funus non exequijs, ted lacrymis curatu suit Accidit hic acerbissimus casus kalend.Marti j, Anno. l. D x.Naues inde prosectae,Olysipponem incolumes peruenere cladisq; nuncius insigne Regi moestitiam, Scuta i uersae nobilitati moerorem &luctu attulit. Quid interim, dum haec omnia gesta sisnt,Iacobo Lupio Siquetrae acciderit, est hoc loco reseredum. Is soluerat Olysippone cum nauibus quatuo quinto die Aprilis,anno salutis .M.D.viij In insulam vero Sancti Laurentij peruenit quarto die Augusti: quam secundum cam partu, quae spectat ad At strii, peragrauit,& aliquot nautas,qui fuerant in i O et comitatu
249쪽
comitatu Ioannis Gomecii Abraei reperitἰ quibus intellexit, Abreum, ut dictucst dolore & moerore contabuisse. Inde in Cochimii delatus est, &ab Almeida adhuc enim imperiti tenebat fuit honorifice & amanter exceptus.Almeida illi nauem una cum sexaginta hominibus, in supplementia exiguae illius classis, attribui l .H uius nati is erat nauarchus Garsia Solis a . Cum ijs quinq; nauibus in . insulam,quam olim Taprobana, modo Tamatra appellat, peruenit. Ea est aequi noctiali circulo subiecta,& aurea: Chersoneso ea parte, quae ad Austru perti. net,opposita .Patet in longitudine milliaribus nongentis & s exaginta .Latitudo vero illius no sit pra ducenta & quadraginta passuum millia dilatatur. Regio est mira sertilitate pr dita,regnisq; multis distincta,varijsq; nationibus,quq inter te moribus & institutis dissimillimo ritu disii dent frequentata. Quida enim Mahumetis sectam sequuntur: quidam simulacris dediti l unt. Alij adebimmanes & seri sunt, ut humanis carnibus vescantur. Alij rursus moribus humanis excoluntur, & benignitate prae se serunt. Abudat ea insula plurimu auro,cuius gratia in eam mercatores undiq; comeant. In eam insulam delatus Si que ira,naues in possu regni,quod Pedir appellant,constituit,& per legatu pace cum Rege firmauit. Idem secit in alia ciuitate,quae Pacem nominatur, quae inde octoginta millia passitu aberat.Inde Malacam, quς est in continenti Septen triones versus,cuius explorandae causa missus ab Emmanuele suerat, traiecit. Ea est in aurea Chersoneso ad ostiu fluminis non valde magni sita . Erat aute tunc celeberrimu Orientis empori u quatuor millibus palluum in longitudine patebat. latitudine erat perangusta. Arboribus & varijs fructibus abundat frugibus,& rebus alijs ad victii pertinentibus,importatis utitur.Fluuio,qui mediam urbe interfluit, distinguitur: utraq: tame urbis pars inter se ponte coniungitur. AEdes & urbis moenia erant magnifice de eleganter extructa. Gens est colorata, ct moribus atq; vitae cultu ad humanitate propensa.Lingua adeo suavis existimatur,ut omnes finitimae regiones,&insule etia, quaec5mercium cum ea ciuitate ullum habent,valde ad urbanitate & elegantiam pertinere arbitrentur, linguam & oratione ciuitatis illius usurpare. Gens est vestitu & cultu lautissima:
musicis oblectatur: in bello tamen est acris, & quae facile pro decore de ignitate morte oppetat .Pertinebat haec ciuitas olim ad regnum latissimu &opuletissimusti quod Siam appellant. Rex enim Stamensi Regi parebat. At cum ex portorijs ingentibus summas sibi opes coparauisset, & maiores quosdam diuitiarii magnitudine spiritus assumpsisset in Si amensi Rege defecit . Hanc deinde libertate partim armis,quibus Stamesi serociter obsistebat, partim muneribus, quibus illius consiliarios,ut Regem a bello deterrerent,detinebat, facile tuebatur.Rexerat Mahumetanus,& Mahumetes etiam,vi nomen cum secta cossentiret, appellabatur.Siquetra classem in portu collocauit. In anchoris aute in eodem portu quatuor Sinarii naues forte constiterant.Sing ubi nostras nauesco-spexere,Siquetram adeunt,& cu illo sermone hilaranissime conserunt.Illorum
250쪽
bentissime contraxit, utque adeo, ut in eorum naues ingressus, nullum ossicium amicitiae confirmandae necessarium praetermitteret. Rex misit portorij ministros, qui percontarentur, quae gens illa esset, aut cuius rei gratia iter meas oras suscepisset. Siquetra respondit , se ex occidentis Solis extremis terminis
a Rege clarissimo minum esse, ut cum eo Rege, de cuius amplitudine multa perceperat, amicitiam firmaret. Confidere se, illud amicitiae scedus utilissim si
utrique Regi su turum. Id, ut signis intelligi potuit, fuit Regi, dc illius patruo,
qui regnum administrabat, longe gratissimum. Putabant enim valde ad Regij nominis amplitudinem pertinere, cum Regibus externis tanto terrarum interuallo disiunctis societatem coire, nomenque suum per occidentis Solis regiones cum nonnulla sui decoris celebritate peruagari: & limul ex Lusitano rum commercio Regis Malacensis opes amplificatum iri confidebant. Itaque Rex ad Siquetram viros primarios de suo comitatu misit, qui ei nomine illius omnia fuerunt, quae ad commodum & dignitatem Emmanuelis pertinerent, large polliciti. Fuit deinde constitutum, ut Siquetra urbem ingrederetur, ut coram de pace cum Rege commodius ageret. Fuit is a Rege cum multis amoris signis, & honorificis etiam caeremonijs de more gentis illius exceptus. Ibi cum de pace ageretur, fuit ab utroque statutum, ut pacis condi tiones per in ter- nuncios tractarentur. Pax denique fuit inter utrunque facta,&solenni iureiurando sancita,&domus confestim Roderico Araiigio, qui Regis Emmanue lis negotia erat in ea ciuitate gesturus, attributa. Nostri igitur omni metu soluti , in urbe dispersi vagabantur. At Sinae cum nostrorum securitatem dc confidentiam animaduertissent, Siquetram admonuere, ne tantam fidem Mala
censibus haberet. Gentem esse fallam atq; fallacem, & fraudibus atq; perfidiae sceleribus astrictam. Simul atque nostros incautos, & nihil hostile suspicantes
aspicerent,eos omnes oppressuram. Boni Ducis officium esse,suorum salutem in vigilantia sua, non in aliena fide sitam arbitrari. Saracenos tantisper fidem retenturos, dum se nihil posse nostris nocere confiderent. Vbi vero sibi occasionem datam aliquid cum taude gerendi videret, eam minime prietermissuros. Humanitatem esse laudabilem: nimiam in aliena terra confidentiam vituperandam , maxime vero cum hominibus ex kaude dc mendacio compositis fides adiugitur. His & alijs eiusmodi termonibus Siquetram nauarchi Sinarum admonebant, ut insidias praecaueret. At is dc foederis sacramento,&specie beneuolentia quam Malacenses prae se serebant postremis, quod natura id quod felicem successum interturbare potest, non facile euenturu suspicamur,
non modo Sinarum monita neglexit, verum multo cofidentius&Lusitanos
in urbe versari, &Malacentes in nauibus suis negotiari permisit. Interim vero mercatores partim ex insulis ad Austrum sitis,partim ex ea Indiae parte, quam Indus alluit, Regem nostrorum sormidine perterritum, ab eoru coniunctione