De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

J TIBER D

Eostrapaulatim cedere coegeruti Laure nitus securi cum sex exhostibus interemisset,in admiratione sui multos conuertit.Erat enim corpore procero,& spccie liberali magnisq; viribus praeditus, dc quocunq; se tulerat, hostibus terrore jni kebat. Qui ilam tame ex deuotis in eu fidenter inuasit, S: illi in brachio vulnus inflixit qui tame cum reliquis deuotis occubuit. Nonius item Cugna cum Barixtum tequeretur,strenue climicauit,&igne nauibus implicuit,ciuo dece αocto conflagrarunt. Dum aute certanae extraheretur, adueniens aestus effecit,

vitriremes iticillime nauigaret. Almeida igitur Tristanus enim Cugna morbo impeditus in terra descendere nequiuit )cum regio vexillo in terra descedit, ut luppetias sitis alterret. Illius aduentu hostes in fuga conuersi sunt.Almeidaturos iniequutus est usque eo,dum Panani appropinquaret. Ibi continuo oppiduconiectis undiq; facibus inflamari piaecepit.Quod quide non sbiu hostibus spectaculi1 miserabile praebuit,sed Lusitanis militibus lacinus indignit visum fuit Eratenim oppidu multis opibus refertuδ cuius praeda nostri ditari facillime potuissent . Nunquam ne, dicebat, erit aliquod praemiu militum virtuti petiolutumd Male profecto de tuo sortibus hominibus largietur, qui eos ne de praeda Quiden ostisi quidqua lucrari permittit. Non intelligit praeterea,praemijs virtutem militare incendi, illiberalitatis aute significatione restinguis Quis illum post hac libenter lectabitur, cum viderit eos,quom virtute gloria sibi ex rictoriis copam in mendicitate versati ' Haec milites &alia eiusmodi iactabant. ΑΙ meida tamen no is erat,qui militu cupiditatem,sed ratione de consiliu sequeretur.Videbat quantum periculu impenderet,cum hostes non procul abessent, si nostros praeci cupiditate dissipatos,& oneribus impeditos ex improuiso adorirentur. Intelligebat etia,quam subito posset manus hostiu maxima coparari,ia omnes Calecutientes milites,qui tota illam regionem occupaueram,sim ad ropentinos castis expediti,qua posset parta victoria de manibus extorqueriinc nostris ingens calamitas importari .Ex hostibus ter centii cecidere nec enim nostris eos longius,quam securitatis ratio flagitabat,insequi concessiam fuit. E nostris duodeuiginti cecidere, multi praeterea vulnerati: tormenta omnia,quae sis rant a Cutiali in stationibus collocata,in naues imposita sunt. Sicaute re benegella Almeida se Cananorem cotulit, atq: inde Tristanum Cugnam cit quin que nauibus onustis in Lusitaniam dimini. Anni autem insequentis principio cum Almeida semper aliquid gerendii arbitraretur, ne nostri segnitie languescerent ut hostes animos a timore reficerent,Laurentiu Almeidam cum octo nauium classe misit,qui oram maritima per raret, de Saracenos omnibus incommodis affligeretus igitur eductis in altum nauibus, in multos portus inua sit, multis hostiu nauibus inflammationem intulit,&in Chaulis tande portu classem collocauit,ut ibi naues quq erant e Cochitrio profectian ,suas ipse tue-das susceperat,opperiretur. Est aute ea ciuitas opulenta, ad Septetiones spectas,

xegno Cambaiae, quod Indus interfluit, finitima. Hic est in anchoris cosisteret,

202쪽

)-epit Cami Enem AEgypti Imperatorem magnam classem magnis poesidiis

munitionibus ornatam & instruetam in Indiam misisse, ut usitanos euer-

uteret Manc Hallem non selum visibi illatam in i uriam vindicaret, sed etiam ut Aegibus Calecti iij &Cambaiae satisfaceret, comparauerat. Erant enim hi Reges cum illo laederati,& utero; eorum ab eo perliteras contenderat, Ut gentem Mah umetanis moribus de institutis insen sam,quae tyrannidem occupare inIn dia nitebatur, extinguendam atq; delendam susciperet. Id autem facillimum sole. Nam praeterquam quod Sullanus ipse maximas opes habere virisque inhello fortissimis uteretur,illos ossicio suo minime defuturos, de coniunctis v gibus essecturos,ut genus illud hominum , quod tantum malorum Indicis re- businuexerat,de medio tolleretur. Sullanus eam classem instruxit, quam satis

xlle suspicatus est,ad Lusitanos sunditus euertendos. In hac classe misit multos exillis , quos olim,dum illud imperium vigebat, Mamelucos appellabant: qui an pueritiaa Christianis parentibus per vim abducti, &Mahumetanis institi .lis buti, dc armis diligenter exerciti, bellicae disciplinae laudibus excellebant.

Mos Indi, Rumes, hoc est Romanos vocabant. Nam cum ex antiquis mo ni mentis accepissent, quantum Romanum imperium reliquis gentibus militatis lor praestitisset, cum primum in Indiam hi Sullani milites inuecti sunt; e mimq;.robur, de in re militari disciplina de industriam percepissent, Romanos

.esseiciudicarunt. Quemadmodum postea cum Lusitanos animaduerterent videna propemodum disciplina bellicas res administrare francos nominarunt. Irancorum enim nomen ex eo tempore,quo Iero lyma Duce Gothisredo ca--pta est per omnes Solis orientis regiones maxima cum gloria peruagatu fuit. Classis igitur huius magnitudo,& militum etiam sortitudo Indorum animos mane commouerat. Qui Lusitanos odio persequebantur,spe victoriae elat vehementer esserebantur: qui nostris fauebat,erant animo suspensi, & metu val-ale conturbati. Almeida vero filium etiam per literas admonuit, vin6 specta-ae dum hostis vltra progressus,plures motus in India concitaret, sed illi occur--reret,& ubi primum pollet,cum eo mari aperto confligeret. Itaq; Laurentius se ad confligendii parat,& classem educere,& iter Dium , quae quide urbs olim ad Cambaiae regnum pertinebat,sus pere maturabat. Ibi namque audierat clasessem hostium constitutam esse . At hostium classis id non expediauit, sed ut in Lusitanam classem inuaderet, in Chaulensem portum contenderat Prassiectus aerat Mirhocemus,vir militari gloria praestans. Is sex triremes ,&vna rostratam naue , dc alias quatuor naves valde magnas ducebat. Ad eam classem Melichia-Σius sic enim appellabatur, qui Regis Cambaici nomine Dium cum imperi renebat triginta quatuor longas naues tormentis, & telis, & militibus instru

Elissimas adiunxerat. Triremes &long naues remis incitatae, oram maritima Hoetervee , minime conspiciebantur. Quinq; reliquae naues ex alto inportu secundo Ventodelata specie Lusitanae classis primoatiostiis praebueriit. Alson-

203쪽

sus enim Albuquercius Rui tunc res memorabiles in Persico sinu gerebat, expectabatur. Itaq; nostri cum illam classἡm Albuquercii esse suspicarentur ecuri constiterum. Nemo vclanchoras moliri,vel arma expedire,vet quidqtia aliua

gerere voluit, ex quo posset intelligi, eos sibi ex illa classe quidquam metuere. Mirhocemus secundo aestuatio, in quod fluuius , qui alluit ciuitatem, influi;

Lusitanam classem praetervectus,ingentes globos atq; tela coniecit , multori; Lusitanos vulnerauit, & vnu virum nobilem, nomine Roderi um Peretram, occidit. Nostri simili ratione gratiam egregie retulerunt,& multos ex hostibus

aut. vulnerarunt,aut occiderunt. Hostes ulterius prouecti,propius urbe ancho .

ras iecerunt. Melichiarius tamen eo die extra portus ostium s ubstitit. Lauren tius minime disserendu ratus, anctior euellere iussit, ut consestim in rostratia nauem hostili,quae praetoria erat,inuaderet.At Mirhocemus,eo quod nondum Melichiagius salsem suam intra portum adduxerat,nolint eo die praelium comittere: dc ne coreretur inuitus dimicare, triremes eXpedivit, Vt celoces ,quae anchoras extrahetin impedirent. Itaq; eo die naues eodem in loco constitere. Sequenti die Laurentius anchoris solutis in Mirhooemi nauem inuehitur:sed aestu recendente,cum Ventus vim suam remittere ad hostilem nauem accede . at non potuit Ex propinquo praeliu tormentis &iaculis comissum est. Sed cum hostili rostrata nauis esset altior,om nia tela, quae ex ea nostros accidebant, eos convulnerabat,ipse'; Laurentius sagitta confixus suit. Tunc qui cu illo erant, . eum hortantur,&admonent,Vt quando ventus minime flare sidcaestus aduersus esset,&ideo minime posset in hostium nauem,ut cupiebat,inuehi,retro na-

.uem sua regredi pateretur. Quod consiliu ille iuuenili quadam audacia, dc ani- mi magnitudine motus, cum arbitraretur se, si id saceret,in signe dedecus subi- ruru,accipere noluit. Dum haerent reliqui,& quid optimii factu esset,in re tam implicita expedire no possunt,alia rursus sagitta,in faciem ipsius Laurentijimina, grauissimu illi vulnus imposuit. Vt tamen cominus rem gereret, ipse de Petrus Barretus ulterius proprediuntur: non ita tamen, ut possent cum hostili naue coniungi, eamq; manibus serreis iniectis alligare. Tormentis res gerebatur,& utrinq multi aut occisi sunt, ut cocisi vulneribus e pr lio excedere cog bantur.Lusitanae triremes,& naues humiliores,quae facilius poterat,quavis aestus aduersus esset,in hostili reliquas naues incitari,strenue decertabat.Pelagius

Sousia triremi sua inuectus est, & primus in trireme hostiu insiluit eum secutus est Ambrosius Paetagna,& Fernandus Petreius Andradius, & reliqui qui moleste serebant,se in ea dignitatis cotentione superari:&sic faetii est,ut illa cum hostili,qui ea vehebantur,exitio caperet. Iacobus Petreius alterius triremis praesectus,alia similiter hostile triremem coepit:duae pncterea aliae hostiu triremes ab alijs Ducibus Lusitanis,qui nauibus humilioribus praeerant, captae sunt . Reliquae triremes se se in fuga dederunt. Quandiu vero praelium comittebatur, Saracenus quida uinctitatis opinione praecellens,in cubiculo triremis inclusus, ve

ta numen

204쪽

'numen precibus placaret, summa ope nitebatur.Que tamen ignitus globus inprecatione summo studio perseuerante dilacerauit. Cum vero iam aeitu rursus accedente Pelagius Sousia,& Iacobus Petreius hostili triremes ad Laurentii Almeidae naue remulco traherent,& illum viderent sauciu, magnamq; militum parte vulneribus impeditam,eum hortantur,ne vellet cum hostili rostrata nae uecongredi Ad eam,&aliastormentis eminus utq; eo verberaret, dum omnes . deprimeret.Id consilium Laurentius aspernatus est. Dicebat enim naues hostiles eise magnas, & omnibus rebus instructas. Itaq; melius esse eas omnes capi

Quod sore confidebat,quam demergi. Sequenti die Melichiaetius, que substitis--la extra numinis ostium diximus ento secundo, & aestu minime repugnante, i se ad Mirhooemi nauem cum classe sua contulit. Illius aduentu hostibus antismus additus est, & nostri sane perturbati sunt. Eam enim classem nondu consper erant, & Chaulenses ciues clamores laetitiae significantes edidersit,& signis clarissimis ostenderiit,sc nihil malle,quam nostris modis omnibus pernicie αinteritu machinari.Nauarchi in naui pretoria coluncti,quid in eo casu gerendus pesta nocte deliberant. Omnibus visum est, cum maxima Luli tanorumili tu pars & vulneribus, & summa praelij colentione esset vehemeter afflicta, ct ipse Laurentius duplici vulnere laboraret, & naues ipsae multis partibus perforatae in summo discrimine versaretur hostili classis tanto supplemento resecta, terribilem specie exhiberet, & ciuitas ipsa hostilem in nostros animii de

clararet,esse temeritatis summae diutius in eo portu cosistere.Tandiu igitur expectandri,dum recederet aestus,& ventus etia flaret,ut tu nc noctis silentio in altim properarent.Consilium fuit omniti sententia coprobatum.Itaq; post mediam nocte vela faciti t.Res tamen non potuit tanto silentio fieri, ut nostes minime nostroru consiliu sentirent. Naues igitur festinater expediunt, & Lusitana classem insequutur,praetoriamq; naue,quae agmen cogebat,emissis telis re-

. morantur,eamq; Vna multae circuueniunt. Tormenti praeterea unius ictu per

strata, quq magna vim intra sentina admisit,cuius pondere grauata, clauo dirigi haudquaqua poterat ato; tande in piscatorum unitione,que sub aqua latebat,incidens, impegit. Quoci animaduertens Pelagius Sousa,vi eam remulco evadis educere funem nautis illius tradidit deinde triremem suam remis vche menter incitari fecit. Navis ita in lando fixa permanebat,ut nihil omnino mo- . Ueretur.MelichiaZius cum naue immobilem cerneret, illa relicta, quam in sua potestatem omnino redacta esse minime dubitabat, triremem ut nauibus suis circu ueniret,accelerauit.Atqui erant in triremi, cum se saucios,& labore nimio fractos & debilitatos viderent,neq; posse hostibus repugnare cogitaret, impru dente Sotisa, funem, quo triremis erat naui praetoriae alligata, praecidunt. Quoracto triremis tantavi aestus abrepta suit, ut quantiis Sotisa magnis vocibus inhibere iussisset,nihil omnino proficeret. Peruenit tande ad locu , in quo Petrus

Barretusidc Od Uus Melius, de lacobus Pureius ,&alij nauarchi cosistebaot.

205쪽

LIBERI

chii omnes cum maxime cuperent cum Laurentio societatem discrimini im-re aestus vehementia prohibiti,te cum doloresiimmo continebant. Pult Laurentius a1tris admonitus, ut i n paronem, ad eam rem paratum , summa celeritate praeditum desiliret, ut posset ad suos confugere. stio consito graviter o senius acriter illis,qui con siili um illud dabant, minatus est . Nec enim liba

corum iste dixit,id periculum deu itare,in quo commilitones suos desereret.Senon mortem,sed dedecus extimescere. Praeterea confidere,iandiu lepoli ecum lio mesidio,quod si bisuerat reliciuum,nauem tutari,dum aelius reciprocacio- nepossent rursus reliquae naues ad opem serendam accedere . antetunc Inna .ui leptuaginta homines vulnerati,& triginta tantum fani. Ex omnibus tres a tiruxu acies, unaattribuit Emmanueli Paragnae,quasinos defenderet, alaemii Francisco Nabatao,cui praecepit,vt prorae castellu tueretur riple tertiam sibi i

seruauit, ut praesidio uo posset puppim firmaret. Hostes cum cemeret, quam acri animo nostri laad resistendit pararent, cum hominibus fortibus &anim sis Scin ultimum discrimen adductis, in quo etia ignauilsimus quilque dei ratione ductus, hostes saepenumero signis ini olitae virtutis extemi, cong 1

noluerunt. Eminus tantum rem gerebant; crebris tormentoriractibus omnia

perionabant :fumi caligo densissima aspectu omnibus adimebat. Nostri to mentis similiter in hostes globos frequentes iaciebant . Laurentius hortator&spectator aderat, di omnibus rebus occurrebat, optimique imperatoris ossicio fungebatur. Tande cum stemur illius pilae unius ictu dilaceratu fuisset,learici thedra ad nauis malum collocari praecepit, dc inde suis animo maximo impurabat,e6sq; ut virtute factis egregijs ostender et, hortabatur. Haec maximis vocibus admonentem alia pila in pectus illius emita interemit . Nauis erat ia maxima ex parte armametis nudata,atq; multis in locis dissoluta,& aquis oppleta. Hostes igitur undiq; confluunt,ut in eam insiliant. Ter tamen suere ab ib, qui crant in naui,acer ac5tentione repulsi.Tande cum nostros vires deficerent, hostes fidenteringressi,caede masna ediderunt. Nostri,ut in ultimo illo casu noinulti caderet, sortissime dimicabat. Id cum MelichiaZius animaduerreret, m- dignum facinus esse putaui homines adeo sortes interire. Viginti tantu, nare-liuili omnes occiderant,humanitate illius conseruati sunt. Mortui sunt innam

Lauretio possent,cum animaduerteret naue esse capta atq; depressam,vlterius cotendere sine fructu noluerul.Itaq; passiis velis in altu prouect Canan epetierut,deinde Petrii Gnatam Cochimu mittiit, qui Almeidae acerbufiiij casum nunciaret. Attulit is nucius Lusitanis omnibus insigne moestitia, cumultis lacrymis atq- luctu coniuncta. Erat enim Laurentius Almeida non solii egregie sortis,sed humanitate singulari praeditus, qua quide omnes ad sui amore vehe- meter alliciebat: morti vero in tiaritate patre inutari nitebatur. Itaq; omnibus

206쪽

u idoloris locietate,& verbis amantissimis auocaret. Almeida tamen cum multisi, signis antea variis in locis,quanto animi robore septus esset, ostendisset,lum eo ἡό :che eam uirtute maxi me declarauit. Cum enim unicii filium, virtute α mori bus excellentem amisisi ta dolorem vultu copressit; utillum nullivi solatioo indigere cuim perspicerent. Quin ipse reliquos ne lugeret admonebat Se nam-- que no diuturnam vita filio,sed virtute insignem a Deo precatu fuisse . Huma maenamq; vitae spatium este breuissimum,uirtutis autem praemium sempitet --num. Omnia quae accidissent M consilium diuinum referebat, Ded l: gratias agebat, quod iuuenem illum honestilsima morte ornare voluisset. Confidere porr5, ut illum etiam opibus illis, quae nunquam es leo tinteriturae,muneraret. M Ad haec autem adiungebat , Qui filium meum carum habebat, non lacrymis, i, sed virtute amorem ostendat. Illius enim caedem ulcisci statuo. Qui mihi ala- ., critis in hoc opere perficiendo opem tulerit, eum existimabo maiore caritate, .filio meo deuinctum tu ille. Haec & alia et ulmodi dicendo, quo maiorem sui admirationem commouebat, plures lacrymas circunstantibus excitabat. Quo enim altior de constantior illius animus apparebat, eo minus dignus ea calaa mitate videbatur. Dum haec in India fiunt, Rex Emmanuel rerum Africana-u rum curam minime deponebat. AZamora est Mauritaniae ciuitas, in ea parteta sita, quae Oceano Atlantico continetur, quemadmodum de Safinio dustum ci est: aqua ciuitate abest passuum octoginta millia Septentriones versus. Ingensta autem fi liuius , quem Asamam esse quidam opinantur, eam praeterfluit. Hanc a Vitam Emmanuel expugnare cupiebat. Vt autem hoc sore facillimum in aniis mum induceret, effecit Mauri cuiusdam Principis aduentus. Erat autem illi a nomen Teiamus , dc resnum in ciuitate, quam Mequineziam appellant,in a mediterranea regione litam non procul Fessa distantem, Possederat,&muus iis finitimis urbibus atque pagis imperabat. Erat autem is frater patruelis Ma a. humetis, qui Fessenseregnum imperio tenuerat, sororemque illius uxoremst. duxerat. NaZEarius Regis Mahumetis frater, Fessa: Rex ea fide, quam gensit vi ila colit, foedus & languinis communione, de connubij ais nitate firmatu con-l a seruauit. Illum namq; regno expulit. Is dignitate de opibus spoliatus, Aramo tu ram contendit. Existimauit enim fore, eo quod esset ciuibus illius ciuitatis cari rus, ut eiciuitatis imperium traderetur. Id ciues tunc facere noluerunt. Ea igi-

ὰ, tur spe depulsus iamus, ad Regem l .mmanuelem te contulit, eique fidem, dedit, te perpetuo in illius potestate futurum, atq; perfecturu,Vt non Aramo- l ram lolum, sed quam plurimas alias ciuitates expugnaret. mediocri classe maxima bellum profligari polle. Se.namq; multos in ea ciuitate cognationibus,&d affinitatibus,&clientelis implicatos habere,quos omnes confidebat suturit, ut i ciuitate libentissime prodefit.disse namq; tyranide, qua premebatur, offensos:

di fama

207쪽

- isma deme ritiae,quii Em mamuel sta quamplisimas nationes alliciebat,uisemicaqvile in illius fidem .& patrociniu conserrent. Id Emmaruiet,quod auctor: Rex estet,& indigne iniuria vexatus,&iusto odio c5 motus quia ipsi auctorri mentiriminime expedire videretur, &quod caput est,qubdaratura facillime ea, ae valde fiericupinus, secta credimus,Mauro fide adhibuit.Itaq; dastari non valde magna sei ιnanter instruenda curauit, eiq; Ioanne MenestiumnasHcit Qiis initolysappone cndie mentis Iuthonno.M.D viij Exercitus crat uadringentorum equitum, peditu vero supra duo millia. Ad ostium fluminis

-tandum naues appulit . Nocte aestu .secundo per fluitium inuectus ,ad moenia et moraecultim conflituit, & Nrbem oppugnare coepit. Cives acrianimor uislebant,&saces cretio pilasangentes iaciebant,& ratesyice oblitas deinc - asin Lauitanam classem machinis detorquebant, ut eam inflamarent.. Mini. prieterea ex urbe egressi circumcuriabant, dc nostrosMe copias in terram exponeetent, lixe.conteitiabant.Menestius Teiami ope expectabat, qui iam e Lusita

ruta Aetamora redierat. At is,utest Eomita ingenium varium A comutabile demque mirume talens, principioquide se venditare,&ipem auxilii polliceri, v xijas modis Menesium ludificari. Deinde aperte nostris exitium machinari. Ham enim illi cum ciuibus bene conueniebat, &sedecim millia hominum sibsgnishabebat, cum quibus incampo secuncta fluminis ripas concursabat,2 aque madmodum perniciem nostris quam maxima posset inferre, natione ita abaciintra ciuitatem erantocto millia hominum in praesidijsata moenibus I hesitanorum impetum pronullarent .Nihilominus tamen Menesus cum copi, nibus cgressus,castramcit. Mauri, cum es sentioci valde insidi, opportuni, tribus in locis syhiestribus interlitus atq; mcenia insidias collocarunt. Deinde icum iniquis copijs e moenibus egressi tostris obuiam progressi sunt.Meneliust*rtamen minime detrectauit. Triplicem autem aciem instruxit: prima, quae -ccatum equites cominebat, Teniugalensi Dynastae attribuit: fecundat, in qua erant equites centum & quinquaginta, Ioannem Mascaregnam praesecit.

Toetiam sibi reseruauit, in sua erant equitas ducenti & quinquaginta, & poditum etiam phalanx, quam equites utrinque dispositi, firmabant. Hoco , dine in hostes inuasit: qui valida imprelsione pulsi , se multo celerius , quam. -lamistatutum, tu oppidum receperunt. Consilium enim fuerat,ut paulatissi-cederent, usque eo, dum Menesius in insidias incideret, & ita copijs undique

- circiindatus cum omni exercitu concideretur Ippidani ne nostri hostium tetigisinherentes, in oppidum penetraren'sores occluserunt. Cum igitur Mauri -se exclusos animaduerterent,ea desperatione confirmati,restitere. Praesiumque, fuit magna utrinque contentione redintegratum. Ar qui e in insidijs, re pense prosilitat,& magno impetu in nostros inuehu tu LTen iugalesis Dynasta,

Ioanus Mascaregnas,Menesii iussu in subsidiis post terga relictisoru impetu, : qui inin di, suerat ri animosust ebat. Mamus. in manu valida, ut suis

tautata opem

208쪽

opem afferret, accelerauit. Equites e pagis etiam, ut Lusitanos circu uenirent atque internecione delerent,influebant. Menesius haec omnia circunspicies re -- trocessit, tanto ordine atque di plina,vi neque trepidatio ulla, neque tumultus existeret. Qui erant in subsidijs, postquam receptui signum datum est, eos, qui ex inlidijs impetum dederant, perruperunt: & Menelius qui extremu tunc agmen ducebat, illos, qui ex oppido nimis acriter instabant, singulari virtute

repellebat . Sic autem te primum in castra, deinde in classem recepit. Sedecim, stoc praelio ceciderunt, in quorum numero fuere quidam viri & no-.bilitate&factis illustres. Ex hostibus,ut postea compertum suit, ceciderut mille & trecenti & sexaginta quinque. Ioannes Rodericus Sala Menesius equo interseeto cecidit, & ab hostibus circunuentus, parum abfuit, quin occideretur. Duo tamen viri sortissimi,quorum unus suit Ioannes Homo, qui iam ex India reuersus in Ponugaliam suerat, alter Iacobus Fernandus Faria, eum e me dia caede, hostibus partim caesis, parti m dispulsis, eripuerunt. Is equum Ducis, qui illius equum transfixerat, tunc Fariae manu perempti, nactus, periculum euasit. At Menelius cum animo Teiami perfidiam & fraudes reputaret,& munitiones atque praesidia ciuitatis animaduerteret, intelligeretq; fieri non posse, ut cum ea classe oppidum tantis praesidijs munitum expugnaret, minime terendum in obsidione tempus existimauit. Anchoris igitur solutis vela fieri iubet. Verum cum aestus essent Dropter lunae decrescentis rationem languidiores, ita, ut flumen naues alueo sustinere non pollet, &nautae etiam trepiae oras sol uerent, & anchoras vellerent, se istum est,ut aliquot nauigia vadis allisa mergerentur, &hostes unam nauem longam in sicco destitu tam circunsisterent,&triginta remiges occiderent: qui tamen antequam caderent, duodeuiginti ex hostibus interemerunt . nauis autem fuit ab hostibus incensa. Menesius vero

educta in altu mclasse, in fietum Gaditanum cursum tenuit. Quod non humano conlilio,sed diuino motu & instinetu factum suille, postea a multis sapientissime iudicatum fuit. Quin etiam Telami statis, & Regis Emmanuelis in illa classe comparanda celeritas, & AZamorae alieno tempore,&paruis copijs oppugnandae parum sapiens cogitatio, no absq; coelestis numinis prouidentia, quae Emmanuelis rebus fauebat , suscepta fuisse videbatur. Si enim illa omnia

sic no euenissent,maxima a nostris clades accepta cum maximo dedecore suis

set, ante quam quit quam auxilium rebus in ultimii discrimen adductis afferre posset. Menesius ex Agamore finibus egressus,in steto Gaditano naues aliquot hostiles cepit, &Ioannem Rodericum Salam Menesium, Regis Emmanuclis

iussu,in oppido,quod Alcassarem appellan quod Lusitano etiam praesidio tenebatur, Ducem & Praeseditam constituit. Dum autem haec gerebat, rumore dissipatum fuit,Fessensem Regem, ut Arzitam obsideret, cum maximis co- pijs aduentare. Fuerat autem exercitus illius tanta dissimulatione coactus, venemo id futurum coiiijcere posset, ante quam acies explicatas, & maximis

209쪽

ketos LIBI. R. munitionibus d bellicis instrumentis armatas aspiceret. Habebat autem sub signis equitum viginti millia peditum vero millia centum atq; visinti. Ailae praeerat uncus Coutignus Dynasta Borbensis. Cum vero Pellentis Rex moenibus appropinquaret , Coutignus aliouot Mauros ex insidijs capiendos curauit, ut ex illis intelligeret , an ipse Rex adesset. Quo facto coperit & Regis ipsius animum,& exercitus magnitudinem, & reliqua omnia, de quibus se fieri cet-riorem conueniebat. Itaque literas confestim ad Odoardum Menelium , qui Tingitanae ciuitatis praefectus erat,& ad Ioannem Menelium , qui oras illas citclasse peragrabat, dedit,quibus significauit, quantum periculum immineret.

Xix die mensis Octobris,Anno a CHRis Tonato. M. D.viij. Rex Fessensis exercitum ad urbem admouit. Sequenti die tormentis muros quatere, propugnatores densis sagittis obruere,testudines,&scalas admouere, muros excindere parat. Erant tunc in oppidi praesidio quadringenti tantum viri, qui hostium impetum sortissime, ut poterant, repellebant. Fui t oppugnatio ea die ad noctem continuata. Sequenti die nostri oppidum circunfessum,stationes munitas , aggeres excitatos, tormenta disposita, acies instructas alpiciu nt. Ad haec, ne nauibus in urbem aditus esse posset, hostis stationes crebras in litore muniuit, & vineas excitauit,& dolia, quae tormentis opponeret, tellure & arena compleuit, tormentaque ordine collocauit, quibus nostros, si auxilium asse re vellent,propelleret. Multi praeterea scorpionibus,de ballistis,&fistulis set reis, ut stantes in muro configerent, collimabant: & cum primum aliquod caput, aut quod uis aliud membrum eminebat, in id tela coni jciebant, ita, ut nemo auderet in muro consistere. Ad haec,testudinibus admotis muros sustodere incipiunt,tanta celeritate ictum sessis integri succederent,dc opus non esset momento temporis intermissum,eadem die magna pars ipsius muti corrueret.Petraria partem hostes irruerunt. At Coutignus cum equitibus quinquaginta in eos inuectus, eorum impetum sustinebat. Sed cum sagitta brachium illius transfixum filisset, in arcem se contulit, Geor umque Barretum generum situm interim reliquit, qui hostes , quandiu ipse curaretur, insita virtute reprimeret. Sed cum ij, qui cum hostibus praeliabantur, eorum multitudine obruerentur,& Ducem abscessisse cognoscerent, in arcem confugiunt. Erat valde miserabilis mulierum plangor oc eiulatus, &militum trepidatio, Sc eo rum omnium perturbatio, cum nemini in tanta dctam repentina calamitate consilium dc ratio aut consistendi, aut sugiendi, aut sortiter Sc animose moriendi consisteret. Hostes, omnes in quos impetum serebant, crudelissime necabant, de pueros infantes ad saxa atque rupes allidebant, multaq; facino rasummae cuiusdam immanitatis in senes, dc pueros, dc virgines, sine ullo vesartatis vel lexus discrimine faciebant . Cum Omnes Undique in arcem concurrerent , de alii alios in introitu praepedirent, clamores in coelum editi, de querimoniae eorum, qui ingredi nequibant, oc mulierum Iocii crationes, quae

210쪽

paruos filios complexae, non sibi, sed liberis misericordiacum multis lacrymis

implorabant, eos, qui arce tenebantur,exanimabant. Cupiebant enim miseris opitulari,fed nullo modo poterant . Tandem cum hostes magna vi fugientes insequerentur,& arcem ingredi contenderent, maximo cum labore fores

mcclusi sunt, & multi in hostiumpotestate relicti: a quibus crudelem in modum interkihi fueriint. Tunc hostes ad praedam conuersi, urbem diripiunt Huius cladis nuncius suit Menesio confestim allatus, qui iam Aratiam prope --rabat, & naues alias & Duces asciuerat. Ubi vero ad portum peruenit, ingredi statim voluit: sed fuit salo & tempestate prohibitus. Est enim portus ille, maximὁ chm ventus increbresci valde propter breuia periculosius & infestus. Hae- .rebat praeterea, clim nesciret, an arx esset iam ab hostibus capta.Si enim in Eostium potestate fuisset, intelligebat, inconsideratissimae temeritatis esse,inter ram ingredi, ut parua illa manu constipatus,cum maxima hostium multitudine sine ullo fructu dimicaret.Tribus ita diebus in anchoris c stitit,cum in tali casu, quid optimum factu esset, explicare non posset. Duos deinde homines e suis familiarious, quibus plurimum confidebat, in scapha egregie instrueta, quae remis plurimum valesat,per fluctus illos immisit,qui ad arcem ea namque mari imminebat) accederent. Illi non modo per fluctus atq; salum maximo cum vitae discrimine, verum per medias flammas,& densas pilas, in eos undique ex propinquis stationibus emissas,inuehuntur,&arci invitissimis hostibus appropinquant. Id ubi qui erant in arce cospexerunt,e senestra vexilla regia cum regijs insignibus ostenderunt,& voce maxima Portugaliae nomine saepe repetito conclamarunt. Mulieres paruos filios, quos vinis festaban in eo-Tum aspectu proponebant , ut eos qui soris erant,ad misericordiam in extremon erum discrimine tribuendam vehementius incitarent. Coutignus praeterea cum literis caera circunlitis homines natandi peritissimos ad Menes una misit, ex quibus posset intelligere,quanto in periculo versaretur Illu praeterea ad mo--nebat, quo ordine reistius posset in arcem praesidia&commeatum, cuius pe- muria valde laborabant, inferre. Menesius in humiliores naues,quae in vadoso portu tutius consistere possent, milites imponit. Et per praecone omnibus,qui erant criminibus alligati, propter quae secundum leges erant vel morte vel exi dio multandi, veniam & impunitatem, si postridie in litus egressi rem strenue gererent,pollicetur . Primo deinde , qui in terra vestigium posuisset , quingen-ἀm nummos aureos in virtutis dc audaciae praemium proponit. His ita consti-.tutis, postridie aestum sequutus,naues remis agi & incitari priecepit. Coutignus qui ex arce haec conspiciebat,ut erat inter eum &Menesium constitutu ,equites triginta equis insidentes,& reliquos pr terea equites,quom virtuti multu fide-; ba pedibus ex arce per posticu egredi iussit, ut nostris in egressit ope afferret. Id erat signum,quo Menesius admonitus,copias erat in terra expositurus. Itaque primit tormentis omnibus igne admouere A pilas in hostes emittere praecepta

SEARCH

MENU NAVIGATION