De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIBER P

08 distraxerunt. Dicebant enim , nostros esse piratas cunctis nationibus infe stissimos. Per si mulationem vero probitatis fraudes machinari,& illis ipsis, cum quibus foedus amicitiae seriebant , pestem dc exitium moliri. Multas ciuitates euertisse, multis gentibus libertatem dc opes eripuisse, 6c illis, qui

non permitterent arces in eorum ciuitatibus aedificare, crudele bellum intulisse. Arcium vero aedificationem eo pertinere, Ut libertate primum omnes, qui eos admittebant, spoliarent, deinde bonis omnibus per summum scelus euerterent. Nullam denique esse nationem vel tanta omnia rapiendi cupiditate furentem, vel tam immanibus moribus, dc institutis efferatam, quae esset cum Lusitanis auaritia dc crudelitate conserenda. Non verbis, sed sactis esse credendum. Interrogaret omnes mercatores de illis malis, quae vel in India, vel in Arabia atque Perside a Lusitanis gesta fuerant. Prudentis autem Principis esse, alienis malis admoneri, ne in similes calamitates incideret. Vnum autem periculi depellendi remedium esse, gentem , antequam maiores opes assequeretur, opprimere. Sero namque facultatem praetermissam eos lamentari, qui, quandiu licet, securitati uiae minime prospiciunt. ἰLusitanos esse admodum paucos,& inermes, dc imparatos, atque foederis confidentia in urbe , tanquam in patrio solo versari. Eos itaque de medio tolleret , ut paucorum internecione, reliquis aditum in eas oras intercluderet.i

His de eiusmodi sermonibus Regem iuuenili temeritate praecipitem , dc in fraudibus enutritum, de religione a nostris maxime dissidentem, facillime a Lusitanis abalienarunt. Huius autem consilij auctores praecipui suere Na-hodabeguea Cambaiensis, de Utetimularaia Iaouensis, qui opibus , dc po

tentia, dc gratia apud Malacenses, inter omnes, qui in ea ciuitate negotiabantur , excellebant. Hi vero non oratione tantum , sed muneribus etiam

Regis patruum, penes quem erat totius regni moderatio Bendaram appellabant eum, qui munus id gerebat corruperunt, ut fidem datam violaret, de Regem in eandem fraudem impelleret. At eorum consilijs vehementissime repugnabat Lansimana, rerum maritimarum praesectus. Nullum enim grauius periculum intendi dicebat eo, quod ex violata fide communi bus rebus immineret. Deum enim, quem nillil latere posset, iurisiurandi neglecti, atque religionis violatae vindicem sore. Ad haec accedere fraudis atque mendacij dedecus dc turpitudinem, quo nullum detestabilius, ad Regis nomen macula sempiterna deformandum , excogitari posset. Praeterea Lusitanos, se compertum habere, omnia quae gesserant, iure gessisse. Ab illis enim tantum, qui foedus fregerant, poenas, ut aequum erat, exegisse. Homines namque esse in fide tuenda constantissimos,& in perfidia vindibranda , dc iustissimis poenis animo maximo repetendis acerrimos. Itaque praestare eos imitari, qui eorum societate hostium iniurias facile propulsabant,

quam eos, qui illatis iniurijs sibi ipsis causam iustissimae cladis afferebant

252쪽

Haec Lansamanae sententia non potuit ullo modo Regem a decreto iam sce- .lere reuocare. Itaque statuit Siquetram cum reliquis ducibus interimere. Quod ut commodius fieret, aedem maximam ex ligno prope pontem eaetruxit,&Siquetram ad conuiuium, quod in ca domo instruendum curauerat, inuitauit. Is Regis tam propensam in eum,ut appareba Voluntatem no asper natus est. Erat tum Malacie Persis quaedam Mahumetana, quae hospicium publice certa pecunia praebebat. Apud eam diuetiabatur sartor quidam Lusitanus, qui Persicam linguam prooenouerat. Is linguae communione in maximam mulieris familiaritatem venerat. Ea cum insidias indicio cuiusdam ho ininis sibi valde familiaris percepisset, per sartorem a Siquetra postulauit, Vt eam ad colloquium secreto admitteret. Vitam namque illius & dignitatem agi. Siquetra monita mulieris irrisit. Illa vero cum idem iterum atque tertio a .Siquetra contenderet, & nihil proficeret, omni periculo contempto sartori insidias detexit. Is Siquetrae omnem rationem sceleris, ut instituta erat, a peruit. Vbi igitur dies conuiuio praestituta venit, Siquetra morbi simulatione periculum declinauit. Itaque cum haec Iceleris via minime processisset, aliam excogitarunt. Siquetra querebatuta quod aromata, & merces reliqua quas in naues, ut mercatores reliqui faciebant, imponeret, sibi minime pretio traderentur. Rex mercatorum importunitate id se imprudente factum esse confirmabat. Se daturum operam, ut postridie Siquetrae postulatis cumulate satisfaceret,illumque admonet, scaphas omnes praesto ad litus haberet Interim naues humiliores armis complere,& arma cibis varijs,& omni genere commeatus occultare iussit. Hominibus deinde armatis, ut arma cul tu atque veste mercatorum contegerent, imperauit. Habitu igitur mercatorum , tanquam cibos venderent, erant in Lusitanas naues infressuri, ut

simul atque signum id autem sumo dandum erat) in urbe sumatum conspicerent, Duces imparatos aggrederentur. Erat autem constitutum, ut signunon daretur, ante quam scaphae, ut onera acciperent, in litore consisterensivi simul dc naues exinanitas, & taphas in litore sine ulla sceleris suspicione constitutas adorirentur. Postridie qui se mercatores esse simulabant, cum animaduerterent scaphas omnes, praeter unam, ad litus accedere, ipsi nauigia sensim in naues dirigunt. Sceleris Principes erant ijdem, qui fuerant consili j auctores. Ii cum nauium lateribus appropinquarent, interrogarunt, an vellent vel fructus, vel cibos emere. Pretium , quod petebant, erat vilissimum. Nostri & ciborum,quibus indigebant,copia, & preti j vilitate prouocati,homines in naues admodum libenter admittunt. At Garsia Sousa cum multo plures,quam par erat,in nauem sua ingressos animaduerteret,eos omnes abire ius sit,& repugnates armis eiecit. Deinde Fernandu Magallanu in scapha sua , quae sola cu reliquis ad litus missa no fuerat,ad Siquetra misi qui eu admoneret, negentem perfida in nauem sua ingredi permitteret. Conuiuij recordaretur,quod' s proximis

253쪽

LIBER

proximis illis diebus a Rege instructum mortifero veneno suerat. Sic te iram

eo iam tempore octo ex hostibus circundederant, qui signum expectabant. Ipse vero schachorti ludo usque adeo intentus erat, ut Magallani oratione ludendi studium non intermitteret. Nautam iamcunum e nauis magistris, malum scandere, & e carchesio scaphas speculari iussit,an iam mercibus onustae redirent. Masallanus ad Sousam redijt, ut illi opem cerat enim paucis admodustipatus asterret. At magistere carchesio colpexit unum ex Malacensibus, qui in praetoriam nauem admissi fuerant,a Siquetrae tergo sicam distringere,alteruvero exaduerso oculis innuere, ne approperaret: nodum enim signum datum esse. Siquetra & qui cum eo ludebant,sic erant assixi ludo, ut no animaduerterent, se stilos esse hostibus odio circum uentos. Hic cum nautae carchesio maximis vocibus Siquetram, ut vitaret insidias capiti imminetes, inclamare Si Suetra sane perturbatus, arma popolcit accurrunt undique ij,qui relicti in nauisuerunt: hostes re inopina perculsi, in nauigia sua desiliunt. Idem reliqui, qui

naues alias circunsistebant, effecerunt. Qui enim ex improuilo nostros adoriri cogitabant, & signum expectabant, cum viderent nostros arma certatim

corripere, sibi fuga considendum existimarunt. Illis vero a nostra classie diuul-ss, signum in urbe thblatum fuit. In nostros, qui in urbe Vagabantur, acerbes huitum est. Viginti tantum in Roderici Amusij domum se receperunt . Franciseus Serranus , qui etiam in urbe versabatur, scapham nactus, cladem effugit. Siquetra consilium habuit. Fuere qui dicerent, iniuriam illam esse protinus ulciscendam, & naues omnes, quae erant in portu, Sinarum nauibus exceptis, inflammandas ,&urbem tormentis acerrime quatiendam. Sed id fieri commode non poterat. Multi namque fuerant ab hostibus intersecti: reliqui erat admodum pauci, &duae scaphae fuerant ab hostibus captae. Praeterea ratio ineunda videbatur, quemadmodum Araiigius, & qui cum eo erant, aliqua pactione in libertatem vindicarentur. At Bendara veritus, ne Siquetra portum subiret, ad Araiigium peruenit, elimque bono animo esse iussit, fidemque dedit , ei se vivo neminem nociturum .Rex cum Bendara deinde nuncium ad Siquetram mittit, qui eum admoneat, facinus illud imprudente se fuisse aperditissimis hominibus admissum. Cuius quidem illos poenas daturos esse .ut hostium igitur vindictam oculis usurparet, in urbem amicam & perhospitalem iniret. Se n inque nullum hominis amanti limi ossicium & munus o missurum. Araiigium & Lusitanos reliquos esse liberalissime tractatos ,quos omnes se traditurum confirmabat, si is urbem ingredi vellet . Siquetra respondit, Lusitanos ante liberos sibi traderet, ut eo pignore facilius in animum induceret, cum reliqua omnia bona fide praestiturum. Id cum Rex facere nollet, imo hominem varijs fraudibus ludificare cogitaret, & nauigandi tempus abiret, Siquetra Indiam intra Gangem petiuit: duas in eo curtu naues hostiles

cepit: e classe autem sua nauem unam hominum penuria coactus incendip.

254쪽

SEPTIMUM

2DAliam autem nauem vadis allis amamisit, ita tamen Put nullus eo naufragio periret. Sic tandem ad promontorium Cori peruenit. Ibi cum accepisset, AIqmeidam, cuius ille partes sequutus suerat, in Lusitaniam profestum esse , de Albuquercium Indiae prouinciam moderari, metuens illius offensionem n Lusi

tueret Armugium petere, classem viginti triun nauium instruxit, in quibus erant Lusitanorum duo millia, & alifluot praeterea auxiliare ex Indicis militibus assiimpti. Cum Nero Batiri calam peruenisset,Timoia pirata,qui tunc Emmanuelis imperiri sequebatur, & in parua quaredam insula Onori obiecta consistebat, ad Al-buquercium se contulit , erimque incepto de terruit. Vehementer nam': se lautis sapientis, simi consilium admirari dixit, qui longinqua bella cum maiore periculo, & minore fructu sumere, quam propinqua cum multo maiore laboris praeni re mallet Praeterea no esse sapientis,hostea tergo potentem impunitum relinquere, cui liberum esset, in Lusitanos illius ope destitutos inuadere. Goam & propter insulae situm,& urbis opulentiam,®ionis vicinitatem,& hostis audaciam,esse illi prius expugnandam,quam ali, quid aliud moliretur. Admonuit praeterea illum de belli apparatu, in quem Zabaimdescamus, Goae princeps & dominus, totis viribuς incumbebat. Vi ginti enim naues maximas aedificabat, & a ues ς iam lonPs orpabat i milia

255쪽

Turcas,acres in bello viros,stipendiis alebat,&alios praetereamilites permultos mercede coducebat eo animo, ut nostros aggrederetur, & imparatos opprimeret Nilial igitur ves ad salutem prouidetius,vel ad dignitate praeclarius cogitari posse,quam consiliu hostis anteuertere,&antequa classis illa in altum deduceretur,ex improuiso Goam adoriri. Esse praeterea rei bene gerendae occasionem diu nitus oblata. Nam Tabaim lalcamum post Zabaij patris morte, eo quod multi Principes in continenti ab eo defecerat, esse bellis molestissimis implicatum,& in continente traiecisse, ut rebelles domaret. Ea autem de causa coactu fuisse,maximam exercitus sui partem eo traducere, ut citius bellum conficeret.

Operam deinde suam Timota pollicitus fuit, si bici; nihil optabilius esse dixit, quam vitam, si opus ita sui siet, pro Regis Emmanuelis dignitate prosundere.

Albuquercius hac oratione permotus,consilium habuit. Omnes Timotae consilium comprobarunt. Albuquercius igitur, cum Goam oppugnare costituisset,Timoiam praemisit, qui terra arcem Tabaimi, in oppido Zintacora egregie munitam, armis inuaderet. Ipse vero Goam petiuit .vix autem classem in ora collocarat, cum Timota ad illum peruenit,&arcem esse iam a se funditus er-fam,Sc flammis absumptam exposuit. Classis autem Timotae erat quatuordecim longarum nauium, annis & tormentis, & bellicis munitionibus instruistissima. Goa est insulae & urbis commune nomen. Fluvius ingens in duas partes in mare influentes diuisitis,insulam esticit. Ambitus illius millia palsuu circiter viginti tria conti net. Urbs erat cincta muris,& munita turribus, de tormetis permultis atq; variis instructa: aedes amplar.Ccesi teperies, & regionis amoenitas,& portus securitas multos mercatores inuitabat, ut libenter in ea domicilia collocarent. Emporium erat valde freques&opulentum.Vigebant in ea armorum studia, multique milites, partim equites, partim peilites, Zabaimi, stipendijs alebantur. Vestigijs namque Patris insistens, omnes, quos in bello

virtutis specimen praebuisse nouerat, ad se congiarijs uberrimis alliciebat. Insula multo maiorem, quam pro illius magnitudine, hominu multitudine sustentare potest. Est enim densis arboribus valde fructiferis vestita, abundat rijs frugibus, pecora innumerabilia nutrit,varim; alimenta profundit, & aquas

multas atque perennes habet. Templatim Mahumetano erant maximis sumptibus aedificata,&prouentibus etia, quibus sacerdotes alerentur,opulenta.Nemini aute licebat in insula ingredi,priusqua in aditu aliquo nome tuum,&ρο- tris, & patria scripturae magistris in quinq; locis, quibus in insulam facilior erat transmisisio costitutis,exponeret: qui etia hominis colore, de staturainc signa literis consignabant. Accidit porro postqua insula in Lusitanorii potestate peruenit,ut dii Lusitanus quida domus altiora fundameta iaceret,cruce ex aereia ctam reperiret quod maximo argumeto fuit, ea fuisse olim a Christianis habitatam . Albuquercitis vero primu omniti Antonita Norognam, & Simone Andriam,& Simoi m Martinia,quom naues humiliores erat,&remis incitari, R

256쪽

in vadis cosstere poteran praemisit,qui turrim quanta,quae nostris damnum inferre potera oppugnaret dis autem Georgium Fogaram, Hieronymu Tei- Xeiram,Georgium Sylveiram, & Ioanne Nonium,& Garsam Sousam scaphisi egregie ira unitis ini istos,eomites adiunxit.Magistro aute classis uniuersae ima cepit,vi landum exploraret,& videre an maiores naues possent issici; naufragis periculo portum subire.Timoiae vero imperauit,ut aliam turrim ii qua erae 1imiliter & tormenta, & praesidia militum disposita, in continente non procul ab insula sitam acriter impugnaret.Omnes impigre sibi comissum munus exequuntur. praesidia namq; armis partim caesa, partim in sesam coiectat & turres raptae &incensae sunt: &magister renunciat,nullum esse a vado periculum.Inde Albuquercij iussu ulterius progressi,oppidum insulae, Pangin nomine, satis magnum,& militum non exigua copia munitum inuadere parant. Hostes acri currunt, ut nostros aditu prohibeantFit atrox praelium,hinos tandem fusi su gatique sunt,& oppidum coniectis facibus exultu. Postridie Albuquercius nainues humiliores misit, quae se cum Norogna colungerent. Maiores enim naues propter malaciam substitere. Ipseque in triremem,cui praeerat Iaςobui Fernan 'diis Begiensis, ingressus est . Ibi Saraceni quidam ad illum supplices adeunt, se Cambaienses esse dicunt,& Goam rei gerendae graua conuenisse, & Melichia, zij scedere contineri: orare obsecrare, ut scederatos atque supplices in sta fidude benignitate conseruaret. Eos Albuquercius in fidem recepit. Quaerit ab illi deinde, quo in statu ciuitas ipsa sit. Narrant illi, maximum esse metum ciui

bus inieetum. Seditiones etiam inter Principes excitari . Multos nimque propter exiguum militum numerum deditionem facere velle quosdam vero illis, qui hoc animo essent, acriter aduersari. Ad resistendum porro neque consiliu neque mentem in alterutra parte consistere. Albuquemus ne vi propius illata, eos, qui dissidebant, inter se conuenire cogereti & simul t urbe cibus in potestatem redacta,liberior ad reliqua,quq animo designarat,exequenda relinque retur,eosdem Saracenos legatos ad ciuitatis Principes mittendos esse duxit. Legationis sententia haec erat.Sc non ut exitium Coensibus importare sed ut eos a dominatu durissimo ad imperium multo clementius adduceret, eo classem appulisse. Si in deditionem redigi vellent,se omniti libertatem tuenda susciperire,& ut suis legibus,& ea rei igione, qua a pueris imbuti fuerant,vitam insti tue-rεt,si Christiana sequi nollent, facile permissurum S tertia pr terea parte tributorisi,quae Tabaimo pendebat,remissurusa tame lege,ut milites illius potestasi traderetur, ut de eis quod optimu illi videretur statueret.Cives conditiones acincipiti t. Aliqui tame cu aliquot militibus aufugeriit.Rebus ad hunc modu costi tutis,sequeti die,quisuit.xvj. Februarij,anno salutis .M D.x. Albuquercius in urbe ingressias est.Vrbis,&arcisi&munitionu omniu,&armamentorti possessio, ne nomine Regis Emmanuelis occupauit,fideq; a ciu ibus accepit,eos fore sem

per imperio Emmanuesis obsequetes ieq; ab illius unqua fide dis cisuros. Erat

257쪽

in moenibus & armamentis quadraginta ingentia tormenta ex aere factat minoribus incredibilis multitudo, maxima pilarum, & tormentarii pulueris vis,

ct reliquarum munitionum tanta copia, ut admirationem commoueret. Erat

in statione nauali naues maximae quadraginta, celoces sedecim, & longae prae terea naues quam plurimae. Erat pr. aeterea in Tabaimi stabulis pon mediocris equorum, qui silerant e Perside & ex Arabia aduecti, numerus.. Ad has com moditates accedebat varius&multiplex commeatus. Albuquercius ne urbs tae celebritatis parum firmo praesidio muniretur, in ea hyemare costituit. In locis quibus aditus in urbem patebat, pr esidia disposuit: urbis custodiam Anto,nio Norognae, arcis praefecturam Gaspari nitiae comisit: regiae lacultatis pro. rationem Francisco Corvineio tradidit. Magistratus deinde, qui annonae, qui aedibus ,&viis praeessent, qui communi consilio res ad victum publicii necessarias administrarent, delegit,ordinemque ciuilem singulari temperatione costituit Saracenos,&alios, qui portorijs & vectigalibus aliude importatis praefuerant minime sic enim temporis ratio flagitabat muneribus priuandos esset duxit.Promisia cumulate praestit.&vt omnium inlepopularium anim et alli ceret,operam strenue nauauit.Mulieres & virgines,quae in Tabaimi aedibus, in quibus ipse habitabat,al seruabantur,ab omni petulantia militari custodiri dis, gentissime iussit. Legatum deinde ad Narsinta Regem mittere instituit:& Regem etiam Venga rensem, qui Narsingae Regi parebat, per cuius regnum legatus iter facturus erat, ut ad suas partes alliceret, operam dandam ei te statuit, Legatus fuit Gaspar Chanoca,qui Bilnagam urbem Natsingae maximam & o pulentissimam,totiusque regni metropolim, in qua Rex plerunque consi tiperuenit ubi suit a Rege cum magnis honoribus acceptus. Regis Armu Ziensis familiares atq; domesticos, qui in ea urbe negotiabantur muneribus affectoi dimisit. Ismaelis Persarum Regis legatos, qui Goam, ut neSotia magni pon deris cum Zabaimo transigerent,conuenerant,humanitate i umma prosequutus est. Ad ipsum deinde Ismaelem legationem decreuit. Legatus appellabatur Rodericus Gomegius Carualiola , ut Armuris a Coleataro, ne ad Ismaelem

perueniret,veneno stablatus suit. Vroem deinde in uniuit: naues,quae erant inchoatae, perfecit: vectigalia locauit. Timota redemptor extitit. Dum haec geruntur, res noua praeter opinionem incidens, Albuquercium, ne alijscuriso, mnino Vacuus, remp. optime constitueret, impedivit. Nam quidam viri no-bles illi vehementer aduersari coeperunt, atque primum illius actionibus obtrectare,clanculum omnia facta illius irridem,Scsue virtutis inuidia,sive insita temeritate & insania nome illius maledictis insectari. Deinde audacius,ne rem Lusit nam in summu discrime induceret, obtestari. Vrbem illam essse magna, bostibusq; innumerabilibus circunfusam, neq; poste tunc ab imminetibus pe riculis ulla ratione defendi. Hyeme nullam ope aliunde propter ad uersas tem-mstates inerri post . Opes Z baimi ingentei ς se: odium uni mae gentis iri

nostros.

258쪽

nostros acerbissimum Fidem ciuium, qui se dediderant, fluxam,& neq; sponte,sed metu dc terroribus expressam. Si hostes hyeme, quod eis facillimu foret, fluuium traijcerent, obsidionem sustineri non posse. Esse igitur urbem praesidio nudandam, neque propter vilius ambitionem, omnes Lusitanorum copias hostium immanitati prodendas. Ad hos cum alij quidam se aggregarent, ct Albuquercij nomen apud multitudinem deserrent,& publicum etiam testimonium sumerent, supra nongentos homines Lusitanos Albuquercio aduersarios dc infestos reddiceru nt. His rebus cognitis, Albuquercius una nocte tum multus auctores, ad clandestina colloquia in una domo coactos opprelsit, dcincustodiam tradidit. Illi simulant se in illius potestate futuros. Is cum eorum ope indigeret, ab eis fidem accepi , eorumque erratis ignouit. Aliquos tamen ex eis postea dimisit, ne ei grauiorem molestiam manendo exhiberent, quam disceaendo afferre potuissent. Alii contra fidem datam eum deseruerunt.Haec indigenas minime latebat,de exploratores omnia Tabaimo perliteras nunciabant.Interim Dynasta quidam ex ijs, qui rebus Lusitanis studebant,literis Albuquercium admonuit,exercitu ingentem a Zabaimo coparari: vicinos Principes ad auxilium accersiri: bellum, quod Tabaimus gerebat, aequabili consepositione finiri: urbes eorum, qui in Lusitanos voluntate propendebant, Vastati. Albuquercius socijs opem afferre conabatur, sed tanta erat hostium multitudo,ut frustra in eo laborem dc studium cosumeret. Id quod reliquum erat, summa vigilantia facere nitebatur,ut hostes insulae aditu prohiberet, dc urbem tutaretur. Sed ratio utriusque muneris gerendi erat dissicilis 3c impedita. Nam Lusitani erant pauci,& magna eorum pars ab Albuquercio sermonibus eoru , qui dilcordias excitauerant,auersa. Cives cum quibus pacem secerat, no suspecti tantum, verum Principem suu non obscuro studio repetentes: aditus in in-

sulam neq; pauci, neq; difficiles . Itaque eodem tempore erat Albu uercio, Veoenia um proditione caucret, de holliti multi- dc suos in onicio contineret,&Goensium prodititudini diuersis in locis resisteret,summa vigilatia laborandu .Aditus insulae primum fossa dc vallo muniuit,3cinijsqu potuit pr sidia disposuit:&duces,quorum virtuti confidebat,singulis praesidi js assignauit.Locus unus,qui erat magis quam reliqui munitus incole Benastarin appellabat erat oppositus illi parti cotinentis,qua ia Pulateramus, baimi dii castris occuparat.Vir nobilis,nomine Garsia Soufa,statio i illi fuerat ab Albuquercio pr positus. Is candidu vexilluab hostili castris sublatu cospicit.Quod cu cerneret,aliud similiter vexillu candidit tolli pr cepit. Id erat signusecuritatis et,qui vellet propius accedere.Vir deinde ex colle,qui hostili castra tegebat,in litus descedit. Illς vero sunt aestuarij atq; fluminis an ustiae,ut sermo utrinq; ab ijs,qui in utroq; litore c5stituti sun haberi sacillime possitas igitur Soulana voce maxima copellabat,seq; Lusitanum esse, dc Ioanne Machiadu appellari dixit,& unu ex exulibus illis,quos Capralis

in Melinde reliquerat. Inde prosectum, Dium peruenisse, dc sub Melichiaet 'stipendia

259쪽

LIBER id

patre, conductum , sub illius signis militasse qui illi,cum eum Turcam existimaret, militum prafecturam concesserat. Seque quan uis Turcam esse simularet, re vera, mente & intima fide nunquam a C H R i s T i religione discessi fle. Itaque animo Christiano,&amore in patriamdebito persuasum,eo descendisse, ut Christianos admoneret, ut impendens omnibus discrimen declinarent.

Tabaimum habere sub signis supra quadraginta hominu sortium millia: tam

multisque tormentis, atque bellicis instrumentis ahundare, ut Lusitani illius vim &impetum diu minime sustinere post ent.Quocirca se Christianos horta ri&admonere,ut antequam hyems exitum intercluderet, ex insula discederet Sotisa homini gratias agit, & rem omnem Albuquercio per nuncium exponit Albuquercius id hostium calliditate fieri luspicatus , quo terrorem nostris inij cerent,admonitionem contempsit,indignumque se prorsus existimauit , antequam experiretur,an insulam tueri pollet,ex ea decedere. Piilateramus vero cuanimum Albuquercij obstinatum perspicere ut in aditum irrumpere excogitauit. Itaque rates coniunxit, & ne ratibus noceri tormentis posset, stationem in fluminis ostio vallo & fossa,validoq; pr stidio muniuit. Nostri cum id animaduerterent,ut stationem hostium e pugnarent,summo opere contenderunt Sed cum in eo frustra pugnarent,Albuquercium admonent,operam in statioquis oppugnatione frustra consumi. Albuquercius eo se cum equitu turmis con tulit,& hostium munitionem cospicatus,ducibus praecepit, ut ab oppugnatio ne de si sterent,& in eo tantum industriam ponerent, ut hostes aditu prohibe rent. Senamq; confestim cum maioribus copijs adsuttirum,&Norognam cuminoribus nauigijs in mare missurum,ut sic aemum statio facilius expugnare tur.Idem reliquis Ducibus, quibus ali aditus tuendos assignarat , imperauit. In urbem reuersus,dat operam cotinuo,Vt parua quaeda nauigia,quibus Coen'ses utebantur,quae remis impelluntur Cottis autem appellabant) i n unum locum conuenian t. At omnes Cottae erant ad hostes clam transmissae, ut illis copias in insulam maiore cum facilitate traijcerent. Id ubi resciuit Albuquercius, eum,cuius id opera Letu suerat,confestim occidi precepit. Interim hostes sum ma vi,ut in insulam penetraren contendebant. Sed nostii tam acri animo resi stebant,ut eos semper a conatu repelleret. Tandem Putate muscum desperare se die in insulam tanta virtute defensam ingredi posse,nocte se id facilius es secturum existimauit. Noctem pluuia &caliginosam, hyems enim instabat,

expectauit,qua nostri tempestate & imbre praepediti,neque tormentis uti, ne que omnibus locis occurrere possent. Cum igitur ea nox,quam optabat,aduenisses,quae fuit decimo septimo die Maij, Tusularimum,virum impigrum, &in rebus bellicis administrandis intrepidum, cum miIle delectis hominibus natibus inuehi,&Benastarinum pete te iussit. Melichium vero Cuisorgium, qui Goensi exercitui pr fuerat,iussit alium aditum, ancalinum nomine,Di inde

260쪽

sEPTIMUS. 7

non procul aberat , Corijs,quas ad eam rem parauera aggredi. Se cum reliquis

cppijs de eis sublidio occurreret,iransmissurum.Zusalarimus quanuis & noctis silentio, & tempestatis opportunitate uteretur, nostros perpetuo vigilantes latere non potuit. Hostes tamen cum essent tanto plures numero, & in nostro it nebris &pluuiis impeditos, & in quam primum partem accurrerent,non sat explicantes irruerent, & eodem simul tempore utrunque aditum oppugnaren Merram tandem occuparunt, & nostros ex stationibus expulerunt. Quod tamen non absq; summa armorum contentione fieri potuit: in qua aliquot v

trinque ceciderunt, in quibus Garsia Solisa fuit. His rebus ita gestis , ij , qui expulsi furiati cum alij qui adit si hos custodiebant, in urbem te receperiit. Albuquercius vero i m G ensibus militibus, quibus se usurum dixerat, pqm

fideret At ciuitatem eoru insidijs liam enim i ta ter se de prodenda cita i tate conis iurati erant) liberaret, omnes lassit abire: quibus simulate eam curam dedit,ut Benestari ni aditum armis tuerentur: seq; dixit illis opem cosestim allaturum. Nec enim de omnibus poenas sumere poterat,& hostes intra muros versari periculo suis e stiritabat,quam cum omnibus in campo confligere. Illi continuosς secum Putatecamo coniungunt. De mercatoribus tamen, qui remanserant

eos enim a quibus minus timebat,eijcere noluit) quaestione habuit, & quendam Mircaremum nomine, opibus &existimatione Principem,cum nonnullis,qui socij coniurationis extiterant,capitali supplicio affecit. Philaletamus vero in loco castra posuit,qui duobus passuum millibus ad urbe distabat. Inde crebras in urbem excursiones faciebat.Albuquercius naues,qua in statione erant, per Iacobum Fernandum Fariam,virum fortissimum,incendere praecepit. Sed

incendium fuit cotinuo ab hostium multitudine restinctum.Vrbis muri multis in partibus laborabant. Eas omnes Albuquercius stationibus firmare constituit. Octo stationes muniuit, easque octo ducibus custodiendas cum praui

dijs assignauit. Nauigium deinde in mare deduci iussit, ut Cochinati quam celerrime fieri posset, nunciaret discrimen , in quo ipse cum omnibus Lusitanis vertaretur,& Georgium Sylvium atq; Hieronymum Teixeiram sti erant exillis,qui turbas contra illius acta conciueranto ad subsidium euocaret: Quod illi siue odio Albuquercij imbuti, siue desperatione quadam salutis occupati facere

neglexerunt. Pulateramus interim propius accedes,urbem summis viribus oppugnabat nostri summa etiam contentione resistebant. Antonius Norogna,

in Urbis parte, quae erat muris propemodum nudata, magna namq; pars illius diruta fuerat,exstatione,cui praeerat,hostium impetu egregie sustinebat. Cum vero hostes pertinacius instarent,ipse aperto ostio co as eduxit,& impressione facta hostium impetum repressit. Verum cum se recepisset, magnum periculum adluit. Ea die suit urbs tribus horis omnibus partibus acriter oppugnat , sed multo acrius defensa,ita ut cogeretur Pulateramus copias,ne plus dani acci

SEARCH

MENU NAVIGATION