De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

et a morbo sublatus fuerat. Nauem vero, quam Pantola in cursu ceperat,s ustra repugnante Pan wja,Lemius ad ius suum pertinere disputauit, coquod in regionibus sibi adgerendum bellum assignatis capta fuisset. Itaque nauem, dc omnia, quae in ea reperit, in suam potestatem redegit.i nde profectus in India, ab Albuquercio magnis honoribus acceptus fuit, multaque illius gratia Albu- quercius effecit,quibus quemvis facillime ad studium allexi siet. illum tamen nullo modo potuit ad rationes suas adiungere. Cum vero de consito, quo statuebat Goam aggredi , cum illo disseruisset, Lemius operam suam pollicitus. suerat. Attamen multum de illius dignitate clam detraxerat, δρ laudibus illiuς passim obtrectauerat, Goamque capi non posse , dc si caperetur, nullam utilitatem rebus Lusitanis allaturam elle disputauerat. Multi sermonibus illis libenter aures praebuerat,&sermones serebantur, quibus offensiones grauissi-.mae, dedis ensiones turbulentissimae concitari tacillime potuissent , ni Albu- quercius partim disisimulando, partim lenitate de comitate, hominis velambitioli, vel inuidi insaniam mitigando, malo nascenti restitisset. Sed non tantum prosecerat, ut Lemius fidem illi praestare , quam dederat, ulla conditione vellet. Nec enim illi quidquam opis ad Goae expugnationem conferre voluerat. Sed casus quidam interuenit, quo materia omnis discordiarum amputarita suit.Naues enim e Lusitania post expugnatam Goam cum literis Regis Em manuelis appullae sunt, quibus ii teris Emmanuel Lemio praecipiebat, ut AI-buquercio classem traderet, isci pie in Lusitaniam reuerteretur. Decaptiuis interim Albu quercius agere coepit. In naui, quam Pantola ceperat, eiusdem nauis dominus, nomine Aleacamus, ut diximus, Regi Cambaiat sanguine propinquus, captus extiterat. Huius Principis permutatione confidebat Albu quercius facillimum negotium sore. Re igitur cum Aleacamo communicata, mercatorem in Cambaiam misit, qui cum Rege de redimendis captiuis, hominis propinqui permutatione, qui maximum apud illum locum obtinebat, ageret. negotium expeditum suit. Itaque Iacobum Corream, de Franci scum Pere iram Rex missos statim secit, ea conditione, ut si res minime conueniret, rursus ad se redirent rad quod sine fraude ulla gerendum, illi sese iureiurando constrinxerant. Ex his intellexit Albuquercius, quo casu Norogna sororis suae filius interierat. Lemius in Lusitaniam reuersus est. Albiaque mus post illius prosectionem graui cura liberatus nec enim Lemius contineri poterat, quin illi quibuscunque rebus posset osticeret) animo masis vacuo reip. co seruandae, de muneribus assignandis incubuit. Mulieres indigenas, ut cum Lusitanis matrimonio iungeret, enixe operam dedit. Milites sitos, eorum uxo res nurus appellabat reas domum deducebat, viros muneribus alliciebat, ita, ut multo plura, quam in illis ciuitatis nouar sic enim appellare licebat eam, in qua noui mores dc instituta serebantur in iiijs expectari poterant, matrimo'nia celebrarentur. Neque segnius reliqua omnia, quae ad virus munitioncs, oc

282쪽

SEPTIM Vs. 2 s

ciuitatis ordinem, de defensionem necessaria videbantur, excogitabat. Frequentes autem ad eum multorum Regum legati ventitabant. Alis tributa imperata deserebant, alij ut pacem peterent, de amicitiam firmarent, veniebant: omnes operam suam in rebus omnibus, quae ad Regis Emmanuelis amplitudinem pertinerent,pollicebantur.Eos non statim dimittebat. Volebat enim ut oculis urbis munitionem, &classiis , quam tunc ornabat,apparatum aspiceret, Sc totius operis n quod mentem intendebat, magnificetiam sensibus usurparent: ut earum rerum admiratione defixi,constantius in fide permanerent. Illi ad eum venerabundi accedebant,& alij hominis grauitatem admirabatur, alijsuauitatem & comitatem laudibus efferebant. Goae celebritas de s equentia caRegis maximi curia conferri merito poterat.Haec omnia quan uis in natura Albuquercij inessent, is tamen de industria omnia signis illustriora faciebat, ut maiorem sui admirationem incuteret,& ea grauitatis specie mulio facilius homines in officio contineret. Hoc praeterea assequebatur, cum tam cito legatos non dimitteret, ut maioribus interim copijs insulam muniret, dc virtutis dori menta coram omnibus,qui eo conuenerant,statueret.Zabaimus enim Idalcamus insulae repetendae studium non intermittebat. Illius autem Dux Me

lichius Agriajeus in eam magnis copijs stipatus inuasit: qui tamen eo tempore fuit a nostris cum strage& ignominia repulsus. Misit Albuquercius inde Iaco

bum Fernandum Begiensem cum tribus nauibus inracoloram , Ut arce eam,

quam prorsiis rebus Lusitanis inutilem, de maximis periculis expositam iudicabat,euerteret,& Lusitanos qui eam tuebantur,in nauibus acciperet. Interim Iacobus Mendegius Vasconcelius ad illum adij t. Merita in eum sua comemorauit, atq; petijt,ut classem,qua erat Malacam squod sibi munus fuerat iniunetum petiturus,instrui iuberet. Albuquercius multis verbis eum ab instituto deducere conatus est. Sibi communi Ducum omnium cosilio decretum fuisse. se,minime conuenire , ut virum tanta virtute praeditu, in pellem sine ullo stu-ectu ruere permitteret. Opus esse difficillimum, quod non nisi classe maxima . confici posset.Periculosum esse,eodem tempore duas res difficillimas suscipere. Sibi iter instare,quo erat in Sullani classem invasurus. Fieri non posse, ut simul classis, qua Malaca poenas sceleris conflati lueret, instrueretur. Illum deinde multis verbis orare institit,ut secum,ut in Goa fecerat, nauigare vellet, utillius virtute facilius hostes opprimeret. Eo bello profligato , se daturum operam , ut is in Lusitaniam multis ornamentis, ut par erat, alfeetus rediret. Hoc respon- Vasconcelius grauiter offensus, sibi data esse verba conquestus est. Et quando tam male meritis suis esset gratia relata,le Malacam omnino omnibus inuitis petiturum. Ideo namque in Indiam se venisse dicebat, non ut Ducibus Lusitanis obtemperaret, sed ut Regis inuictissimi mandata conficeret.Albuquer cius cum illum in ea nauigandi sententia nimis obstinatum animaduateret,

illi Oc Ducibus,qui comites illius erant, exiiij : magistris atque nautis, extremi S 4 supplicii

283쪽

2so LIBER 'siapplicij poenam proposuit,s e portu iniussu ipsius soluerent. Nihilominus

ille cum reliquis Ducibus una nocte anchoris solutis e portu discessit. Albu quercius Duces alios confestim misit, qui triremibus de scaphis instructis illum consequerentur, atque reuocarent: si id facere recusaret, naues illius in alto mergere iussit. Ii iussa facessunt. Et cum Vasconcelius parere noluisset, tormentis nauem, qua vehebatur, acerrime verberare instituunt, anten-

namque maximam deijciunt,& duos nautas interimunt, dc illi exitium minitantur, nisi statim in portum, unde soluerat, rediret. Redijt tandem,& in custodiam traditus est: lataque sententia suit, ut is vinetus in Lusitaniam duceretur , dc quidam ex nauarchis, Hieronymus Cernichius nominabatur, quia suasor dc impulsor audaciae suerat, dc acrius, quam reliqui omnes,Albu- quercij imperio restiterat, securi feriretur: dc magistri, qui imperium audacius contempserant, suspenderentur. Duo ex magistris continuo ad suspendium adacti sunt. Reliqui ducebantur. Sed cum legatus Regis Narsingae,& legatus etiam Regis Cambaiar, nobilitatis Lusitanae precibus adducti, ad Albu- quercium adijssent, & illum suppliciter orarent, ut erratis hominum illorum' veniam praeberet, is omnibus, qui nondum morte affecti fuerant, ignouit, eosque exilio multauit: nauarchos nauium praesectura priuauit,& exiiij gratia in Lusitaniam deduci iussit. Sic autem imperium seuere sanxit,&humanitatis etiam partes in iudicio suscepit, & legatos Regum maximorum non mediocri beneficio, ut prae se serebant, obstrinxit. Rebus ita constitutis, dc Vrbe valido praesidio munita, Goacum classe viginti trium nauium prosectus

est. Cum vero Occasum verius, ut Arabiam peteret, cursum institueret,iempestatis aduerse reflatu Goae rursus portum subij t. Ibi cum idem ventus nihil

remitteret, dc nauigandi tempus elaberetur, consilio cum Ducibus habito, statuit Malacam ad eam namque petendam ventus valde secundus erat) nauigare. Itaque Cochimum versus cursum direxit. Ibi Petrum Fonsecam C strensem,& Menendum Alsonsum,& Simonem Vetulum ,& Antonium Salam, cum certo nauium numero reliquit: quibus omnibus Emmanuelem Lacerdam praefecit,& illis imperauit, ut cum primum ver appeteret, quod initio Augusti mensis aduentat, oram Calecutientem peragrarent,& bellum Calecutiensibus, illorumque sochs inferrent,& in Goam excurrerent,ne quisquam dum is abesset, insulae perniciem moliri conaretur. Rerum aUtem mari timarum praeseeturam Odoardo Melio Serpensi commisit. Inde cum decem&nouem nauibus, de octingentis viris Lusitanis, de sexcentis Indis vela dedit. Nauem unam Cambaiensem in eo cursu, antequam Cori promonto rium superaret, excepit. Ibi cum classis maximis fluctibus agitaretur, unam triremem amisit: homines tamen, qui ea vehebantur, conseruati sunt. Alias dein diues naues mercibus valde preciosis onustas, quae Malacam similiter

petebant, expugnauit. In Tamatram deinde insulam delatus , naues in Pedi-

284쪽

rensi portu constituit. Rex illi continuo nauem de Lusitanos dono misit. Iterant ex illis , qui Malacae relicti a Sique ira fuerant, deinde fugientes sese in Pedirensis Regis fidem contulerant. Vnus ex illis, cui nomen Ioannes Vi aserat, Albuquercio narrauit, post Siquetrae a Malacensi portu digressum, Bendaram Regi in s dias comparauisse,& ob eam rem capitale supplicium pertulisse. Exposuit deinde, quomodo Nahodabeguea, qui princeps erat illorum, qui simulacrorum superstitione conflictati,a Mahumetis sacris nefarijs abhorrent, ciues ad Lusitanorum perniciem selicitarat: qui tamen cum Bendarasceleris locietatem coluerat,& huius maleficii conseientia oppressus, aufugerat , de in Pacemensi regno, quod eiusdem insulis pars est, tandem constiterat. Albpquercius pace cum Rege Pedirensi sanctiore scedere cofirmata, Pacemense regnu peti j t. Ibi colloquio cum Rege habito, ab eo, ut sibi Nahodabegueam

traderet, enixe contendit. Is cum fidem daret, se illum traditurum, non modo id non praestitit, verum Nahodabegueam, ut subterfugeret, admonuit. Inde scedere similiter percusso Albuquercius mouit,& nauem post dies aliquot maximam conspicatus, in eam inuectus est. Qui erant in naui nostris acti animo restiterunt. Ex illis tamen quadraginta caeli sunt. Cum vero nostri nauem scandere properarent, flamma subito vectorum opera suscitata, nostros vehementer exterruit,&a naui longe discedere compulit. Et,ut postea compertum fuit, flamma illa artificio quodam facta,non exurit,&facile,quo ties eis, qui eam excitarim libet,extinguitur. Inde cum clastis in anchoris consisteret, nostri aliam nauem conj pexere, quae velis & remis, ut aliae multae generis eiusde impelli solebat. Albuquercius misi ico tinuo duos Duces,ut staphis inuecti ,eam ad illum traherent. Nautae metu perterriti,se se in mare praecipites eiecerunt.Nahodabeguea ea naui vehebatur,& Malacam petebat,ut Regi Lu- si tanae saliis aduentum nunciaret, ut ea sedulitate Regem ad veniam triouendam inflecteret. Nahodabeguea cum nullam vitandae cladis meritae rationem inueniret,maluitcum famulus suis viri sortis ossicio functus occumbere,quam supplicio suo nostrorum oculos satiare. Itaque tanta vi repugnauit, Vt nemo tueri te nostris, qui non ex eo certamine vulneratus abiret. Hostes omnes caesi sunt. Nahodabeguea multis vulneribus conciliis ita cecidit,ut nullum sanSuinem e vulneribus emitteret. Cum tamen nostri illia in nudassent, & armilaam

ex auro factam, in quam erat lapis quidam inclusiis, detraxissent, magna repente vis sanguinis ex illius vulneribus emanauit. Lapis ex bes ijs quibundam eruitur ,quas Stamenses Cabrisias appellant, qui mirificam ad sanguinem sistendum vim continere dicitur. Nostri progressi ulterius, duas alias naues ceperunt, quarum una Malaca soluerat. Qui ea vehebantur, Rodericum Araugium,& reliquos Lusitanos, qui Malacae relicti fuerant, incolumes esse nunciarunt.Tertius dies erat ab eo,quo nauis se primum armis,deinde flamis tutata fuerat, cum eadem nauis se in nostrorum conspectum dedit. Ex

285쪽

xsa LIBER '

ea homines duo in paronem desiliunt, & recta ad nauem praetoriam deseruntur. Ibi cum accepta fide nauem ingrelsi fuissent,Albuquercium eiusmodi verbis alloquuntur. Si verum fama praedicat,imperator,adduci non possumus, ut arbitremur, te, si sciuisses quam rem geramus, nauem nostram suisse armis aggressurum. Nec enim piratae sumus, ut sceleris conflati poenas luere debeamuS: neque mercatores, ut diuitiarum magnitudine cupiditatem eorum,qui pecunias expetunt, acriter irritemus. Merces nostra: si1nt, ea quae nostra: nobili tali conueniunt, arma nempe,&virtus, atque fides. Tuum vero munus

est, scelera supplicio pertequi, virtuti autem fauere. Nam & te Regis clarissimi& inuictissimi Ducem esse nouimus, & virtutis egregiae significatione quamplurimis in locis dedisse, compertum habemus. Hac igitur tui nominis sima prouocati, ad te fidenter accedimus; &suppliciter postulamus,ut homini per summum hominis malefici &iniusti scelus bonis omnibus euerso misericordiam tribuas. Sullanus Teinatus Pace mense regnum legitimo imperio continebat .. Tyran ni vero fraude regno pulsiis est. Nos vero milites illius sumus,

fidem & officium sequimur,& pro illius dignitate mori, si opus ita fuerit,

minime recusamus. Nunc vero Iauam cum illo petebamus, ut auxilium ab incolis intulae peteremus. Verum cum is classem istam videret, non aliam nobis opem quaerendam existimauit. Si enim Regis nomen alias natione

mouere potest, multo magis te ad misericordiam , qui tanta fide pro Regis tui nomine nullum vitae periculum recusas, inflectet. Te igitur Rex noster orat, ut hanc causam dignam tua fide, & tua virtute suscipias, & illum calamitate indignissima vexatum in regnum restituas. Quod si seceris, res a te gestas clarius illustrabis, hominemque gratum & memorem beneficio tibi in perpetuum deuincies. Hac legatione Albuquercius valde laetatus est, Regemquo primum per Fernandum Petreium Andradium, deinde per se, eo quod acceperat illum in ualetudine laborare, salutauit. Pax inter illos facta, foedusque percussum suit, ea conditione, ut si Albuquercius illum in regnum reduceret, is stipendiarius Regis Emmanuelis esset, & singulis annis certum auri pondo pro regni facultate tributi nomine pensitaret. Hac re ex animi sententia gesta,Malacam secum Talnatum perduxit. Kalendis Iulij,anno. M.D.xj.ad insulam paruam,quae Malaca letu tormenti distat, classem applicuit. Erant in eo loco naues quam plurimae in anchoris constitutae, quae, ut se inde proriperent,metu perterritae festinabant. Albuquercius cum publice testari secisset , se non bellum,nisi eis,qui hostilia molirentur, afferre, omnibus metum abste

sit.Quinq ; Sinarum nauarchi,qui ibi consistebant,illum adierunt,& significarunt, Regem Malacae cum eum adlaturum literis & rumore multorum multis

ante diebus cognouisset,se se ad bellum summo studio comparasse. Deinde si bellu fieret,opera suam polliciti sunt.Se namq; & Regis perfidi sceleribus ollendi,&Lusitanae: probitatis studio concitari. Deinde suoru merita in Sequetram

retulerunt,

286쪽

retulerunt, ut magis fidem facerent, sibi similiter nihil antiquius ossicio suturum .Eos Albuquercius in coenam inuitauit.Quod conuiuium sitit a Sinis Gallico & Germano more,maioribus poculis,& hilaritate summa celebratum .Postridie Rex misit,qui Albuquercium nomine illius honorifice salutaret,&susceptum contra Lusitanos scelus in Bendaram transferret, que dicebat ob eam causamsuisse capitali supplicio damnatum. Se vero nihil malle quam pacem, eamque libentissime conditionibus aequis accepturum. Albu quercius respondit, se minime a pacis conditionibus abhorrere. Sed ut intelligeret,Regem pacem velle, & scelus contra Lusitanos nefarie conflatum detestatum suisse,esse in primis necessarium, ut Lusitanos liberos ad se venire permitteret, & bona quae di repta fuerant,restitueret. Ad haec Rex Lusitanos varijs in locis dispersoselse dixit, & aliquot ex illis in Mahumetis nomen iurasse, quos per religionem Christianis tradi minime liceret. Quod autem ad bona adtineret, ea non illius sponte direpta suisse: Sc praeterea maximam illorum partem in Lusitanis alendis suisse consumptam. Haec&alia eiusmodi ultro citroque per nuncios agebantur,ex quibus in telligi poterat,Regem velle Albuquercium ludificari,ut

incautum &spe compositionis erectum opprimeret. Haec men te cernebat Albuquercius , &ex literis etiam Araiigij, & ex mercatorum quorundam sermo - . nibus accepit, expectari ab illo classem maximam, qua facilius nostros ancipi ii praelio &a portu &ex alto distentos obrueret. In urbe Rex ad nouem tormetorum millia, partim aerea, partim serrea in munitionibus habebat. Et tam militum numero, quam omnibus bellicis instrumentis crat ad bellandum paratissimus. Vt tutius tamen rem gereret, classem illam expectare statuebat. Albuquercius vero ut apud omnes nationes, quae illic negotiabantur, testatum relinqueret, se inuitum ad bellum hominis iniustissimi fraudibus impelli, rem de die in diem disserebat. Sullanus Talnalus hoc metu fieri ab illo

ratus, graui dissidentia laborare coepit, & ad Regem nocte transfugit. Albu- quercius sequenti die in domos, quae in aestuarijserant, dein aedificia suburbana, & in tres naves Cambat enses, viris impigris ad eam rem serendam missi sis, ignem conijci praecepit. Id non absque magno certamine fieri potuit. In cendium tamen hostibus frustra repugnantibus excitatum , Urbem terrore compleuit. Rex ea re conturbatus, Araiigium cum Lusitanis reliquis statim ad Albuquercium misit, teque nihil maile quam pacem asseruit, illumque orallit, ut incendium restingui permitteret. Albuquercius facile precibus at senius est. Cambaienses tamen naues exuri iussit. Arangius illum admonuit, Regem fraudes & insidias machinari: nullam apud eum foederis reli gionem sanetam fore: opes illius malis artibus & sceleribus infinitis amplificari. Et tunc eo quod clatsem expectaret, quam cum ea, quam in portu iam habebat, coniungeret, dilationibus nostros eludere constituisse. Rex naues multas mercatorum impedierat, quo minus e portu soluerent, ut illis in

287쪽

LIBER

bellum, si opus esset,uteretur.Albliquercius Sinarum naues expeditas illis tradidi t: eos tamen rogauit, nc prius abscederent, quam praelium spectarent Ad

Regem deinde misit, qui diceret, si pacem fieri vellet, ut locum sibi in vi becommodum assignarer, in quo arcem posset extruere,ne rursus Lusi tanis perditorum hominum scelere periculum intenderetur. Rex vero respondit, locides nationem Albuquercio se liberam permissurum. Sed cum nihil expediret, uec fraudes, quas simulatione contexerat, occultari diu minime possent, Albia quercius rem ulterius diserre noluit. Itaque ut exploraret, quo loco oem modius urbem oppugnaret, & quibus copiis Rex eam tueretur, & ordine quo impetum reprimere niteretur, mane urbem se inuadere velle simulauit. Hae retentata, cognouit Albuquercius, urbis firmamentum in ponte,& in tem plo quodam, non procul a ponte sito,consistere. Itaque ea parte urbem oppugnare statuit. In seqtienti igitur die trireme & humilioribus nauibus in urbem inuehitur. Hostes ut nostros aditu prohiberent, undique prouolant. Maioribus & minoribus tormentis acre nimis certamen instituitur. Nostri tamen per medias flammas atquc tela litus occupant. Albuquercius ibi duas acies in-ilruxit. Vnam Fernando Petreio Andradio,& Ioanni Limico, & alijsquibusdam ducibus attribuit,qua eam pontis partem, quae erat cum templo coniun eta, armis aggrederentur: alteram sibi reseruauit, qua in frequentiorem urbis partem, ad quam pons etiam ex aduerso pertinebat, inuaderet. Vtrobique erant statrones munitissimae, &ptaesidia cum tormentis collocata, quibus 'larum multitudo, grandinis instar emissa, nostris terrorem ingentem prae buisset, nisi contemnendi periculi consuetudo, & laudis immensa cupiditas cum rei bene gerendae fiducia, &, quod caput est, numen CHRisTI propitiuab eorum animis metum omnino Gepulisset. Itaque intrepide in stationes in uadunt, hostes summa contentione resistunt utrinque praelium animo magno sustinetur. Hostes tandem pelluntur. Ea parte, qua Albuquercius cum copijs suis irruerat, hostes prius stationes deserunt, eosque Albuquercius cedentes insequitur. Qui primus in stationem ascendit, fuit Simon Andradius. Alteram vero stationem Ioannes Limicus primum subiit: hostes vero similiter ea parte pulsi sunt, & nostri illos acriter urgebant, donec ad agmen regi iam peruentum est : ubi hostes Regis praesentia confirmati, constitere .Rex callello, quod elephantus ingens tergo susti nebat, cum aliquot e suis domesticis vehebatur. Hunc alij elephanti similiter instrati& armati sesuebantur. Tela ecastellis frequentia decidebant. Elephanti enses dentibus alligatos gestabant:

tantaque ferocia in nostros irruebant, ut antesignani pellerentur. Fernandus tamen Gomecius Lemius,& Vaicus Fernandus Cota tignus minime ea reperturbati, resistunt. Cum uterque eorum in opposita viae latera, qua elephantus gradum violenter inserebat, concessisset, aditum ei liberum relique

tunt. Vtrinque deinde latera illius hastis pqrfodiunt.Belua quanuis in principio

certaminis

288쪽

certaminis sit immanis & efferata, est taliae doloris impatiens, de sicile in suos

quouis vulnere sauciata conuertitur. Itaque cum elephantus transfixus Vtroq;

latere fuisset, re rem, qui illi insidebat , proboscide deturbatum proculcat. Exanimati deinde sanguis enim illi utrinque profluebat in mirifice coepit. Rex

eo metu confestim desiuiit.Elephantus in suos couerlus,reliquorum elephan torum aciem pertiirbauit. Om nes exterri: ti in sugam versi sunt, neq; riirsius vllis rectorum monitis aut minis in praelium compelli potuere. Eo metu depullo , Lulitani multo acrius institerunt. Hostes cum pro laribus & socis in Regis sui conspectu dimicarent, fortunanimque omnium discrimen adirent, in serrum incredibili pertinacia ruebant. Rex cum in manu no mediocre vulnus accepille e pugna dolore victus excessit,ut in aedibus suis curaretur. Id cum illius milites animaduertissent,se in collem, in quo aedes regiae sitae erant, paulati in stubduxere. Ibi vero conserti nosti orum impetum sustinebant. Alia vero parte res erat in magnum discrimen inducta.Albu quercius enim erat hostium multitudine circunuentus. Ioannes Limicus praesidio,quod satis esse videbatur, in ponte relicto,ut illi opem afferret,accelerauit tantoque impetu in hostes inuasit,ut multi se in fluuium demitterent. Nautae, qui erant in lembis,eos ad satietatem sine ullo impedimento caedebant.Albuquercius aduentu Limici ingenti Dericulo liberatus,suos ad pugnam de integro capessendam cohortatus est,&tubarum etiam concentu, ut maiorem animis alacritatem adderet, omnes excitauit,&in hostium aciem,quae viam latam insederat,irnpetum dedit.Hostes quan uis principio acriter obstiti sient, tandem se si sugatiq; sunt. Itaque pontis parte praesidio nudata,Albuquercius continuo stationem in eodem loco vallo&sessa,& aggere muniuit,tormentaque disposuit munitionisque illius custodiam Nonio Vascio Albicastrens,& Georgio Leoni comisit. Idem in alia pontis parte, quae ad templum & regiam pertinebat, facere conatus est. Sed lata vi fuit opus ab hostibus impeditum, ut perfici nullo modo posset. Pugna aprima luce ad meridie perducta suit. Albuquercius tamen ,ne praesidia,quae instatione dis posuerat,aliquot grauius in comodum ex aedibus vicinis acciperet, eas omnes munitiones ex utraq; parte incendere cosestim iuisit. Incendiu in tem plum usque,& in aedes regias penetrauit, bonamq; illarum parte exussi L Sol in occasum praecipitabat,& nostri erant ardentissimo te, & maxima lassitudine ex nimio labore consere.Albuciuercius igitur copias in classem ea mente reduxit,ut cum primum po sset,in urnem pluribus copijs stipatus ingrederetur.Hostili numerus,qui in eo praelio ceciderunt,iniri minime potuit.Constat tamen magna caesoru multitudine suisse .Enostris tredecim cecidere,septuaginta grauiter vulnerati suere: quinquaginta tormenta capta sunt,&aedes no paucae direptae.Multi ea nocte mercatores ex urbe profugerunt,& Regulus quidam, qui

illis diebus Regis Malacae filiam duxerat,neque nou nuptae blanditijsco tineri potuit, qui ii se in fugam daret. Eo tempore Vieti mutarajalaoensis mercator,

289쪽

126 LIBER qui sedem de domiciliu in ea ciuitate multis annis habuerat,minibus de existimatione externorum omnium facile princeps. Is cum illius diei certam e cerneret,ea nocte ad Albuquercium cum muneribus ad ijt,dc supplices etiam preces adhibuit, fidemque dedit,se fore temper Regis Emmanuelis ducibus addictum,& iussis illorum omnibus obsequentem. Is suit in fidem dc amicitiam liben ut si me receptus. Sinarum Wro nauarchi limiliter ad Albuquercium de victoria gratulatum v nere,seque,si per illum liceret fatim velle proficisci dixerunt. Is eos commeatu iuuit,& muneribus affectos dimisit,unumque Lusitanum ex illis,qui cum Araiigio Malacae capti fuerant,qui linguam Malacensem lsrobe nouerat, illis tradidit, quem erant in Stamenti regno, cum oram illam egerent,relicturi. Per hunc enim Regem Si amensem salutare,& propensam in illum voluntatem multis verbis ostendere commodum arbitratus est, utillii, cuius imperium erat amplissimum , ad Emmanuelis studium alliceret. Lusitanus, quem cum Sinis misit, Odoardus Fernandus appellabatur. Is ensem cucapulo & manubrio ex auro pulcherrime saeto,dc emblematis eleg ntissime distincto ad Regem cum balineo operis eiu sidem, Albuquercis nomine deserebat. Nostri eam nostem in curandis corporibus,& rebus ad praelium, quod instabat, praeparandis consumpserunt. At Rex alias stationes in locis magis in intimam urbem reductis, quibus nostri ex eo loco,quem occup*rant, impetum illaturi videbantur,multo diligentius muniuit, init idque multo plura torme- ta disposuit. In eaque parte, inquam Lusitanos invasuros existimauit, clauos acutissimose calybe veneno mortis ero tinctos sub terram abdidit, ut nostri cum vestigium imprimerent, vulnerati conciderent,& cum dolore summo spiritum ederent. Ea namque est veneni illius natur Ut cum primum languinem attingit, in viscera repente vim suam mortiferam diffundat. omnia Albuquercius indicio Ninachetuenss,qui in Lusitanos erat voluntate propen- ius,intelligebat.Cum vero in pontis expugnatione maximum belli momentustatueret,noc excogitauit.Nauis Sullani Zainalis,quam is cu fugit desertam reliquerat, erat maxima & firmissima. Eam tormentis,& variis munitionibus, de comeatu etiam instruxit,saccisque lanicio insipino,similiq; materia,que mollicie sua tormentorum ictus excipit,neque facile dissipatur, insertis, nauis latera firmauit Ea cum aestu deserretur,&ponti applicaretur, erat necesse, Vt a sinstar in pontepromineret Sed ea tepore,quo maritimi aestus, quos lunae cur- sus & couersio moderatur, propter ipsius lunae ratione multo remissiores sunt, ad ponte applicari no poterat.YEstus aute tunc vim suam intendu cu Luna vel ad Sole propius accedit,vel ab illo logius abscedit. Cum vero vel maximus illius spledor imminui,vel ab exortu augeri incipit uc paulatim ea vim, que ad summu peruenerat, in dies si nsulos remittit . Idigitur Albuquercius expectabat,de quo te vehemetius in dies lingylos stus incitabat,eo nauis propius ponte summo nostrqrum studio pellebatur. Hostes interim minime cessabam. lachiani Senim

290쪽

enim multo pice, & oleo, multipliciq; materia ad suscitandam flammam accomodata comparatis, atq; secundum fluminis naturam aestu decedente contortis, ut nauem flammis absumerent, enixe contendebant. Nostri vero tem

bis & scaphis subsidio festinanter occurrentes, machinas harpagonibus iniectis in alterutram fluminis partem detorquebant.Hostes vero in nauem nocte atque die pilas ingentes emittebant. Navi praeerat Antonius Abreus. Huius cum Vtraciue mala glandis unius ictu transfixa suisset, Albuquercius illi vicariurepente suostituit. Is vero sane serociter, Integri, inquit, mihi pedes sunt addiscurrendum,& manus firmae ad praelium conserendum.Neque mihi ad cohortandum oratio deest: mentem vero ad imperandum Dei gratia sanam gero. Quinetiam si in lecto grauissimis vulneribus acceptis decubuissem,ex eo facillime possem,quae in rem essent, mente & consilio prouidere. Quare minime patiar , quandiu animam duxero, alium in locum meum substitui. Ad hunc igitur modum, cum vicarium e naus,elleret, non segnius, quam si nullum

vulnus accepisset,munere suo persunctus suit.At nauis tandem cum aestus maximi essent,ponti,cunctis hostibus frustra repugnatibus, applicata suit. Postridie Albuquercius ante lucem copijs eductis , in urbem, sicut ante fecerat,inua sit. Praelium ea die multo crudelius exarsit.Multi utrinque ceciderunt,& maxima hominum multitudo vulneribus debilitata suit.Tandem statio,quae templum & aedes Regias muniebat in nostris capta,& hostes in essusam fugam conuersi sunt. Similiter cum statio illa, contra quam Albuquercius copias educe bat,expugnata maximo cum labore fuisset, hostes inde se proripuerunt. Pontem similiter Abreus omni praesidio nudavit. Ita uno tempore cum e naui prς-lium iniretur,& quilibet hostes pro parte sua fundere conaretur, & diu fuisset

utrinque sortissime dimicatum,hostes omnino susi sunt. Rex ut opem suis anserret,cum tribus millibus hominum elephanto insidens accurrebat. Sed cum Omnes stationes expugnatas animaduerteret,in aedes suas concessit.Nostri illa propter hominum paucitatem insequi noluerunt. Albuquercius in templum se contulit, iam a nostris occupatum. Illius vero custodiam illis ipsis , qui illud

expugnarant, commisit. Inde in pontem redij t. In utroque autem pontis introitu stationes excitauit, easq; cupis terra oppletis, & omine collocatis, atquc firme reuinctis circumvallavit, crebraque in illis tormenta, praesidiaque nrma disposuit. Cum vero hostes interim in nostros pilas & glandes immitteret,& multos opere impeditos conuulnerarent, Albuquercius duas acies instruxit, quas ducibus delectis attribuit,& illis imperauit,ut duabus vijs ab ea,qua hostes infestam faciebat,diuersis ingressi,eos ex transuerso adorirentur, neminiq; Vita cocederent Itaq; multi ex hostibus caesi sunt,multo tame plures se fugae madarunt. Albu quercius duas domus prope ponte,in frequentiore urbis parte,quam

ipse sibi expugnandam sumpserat,delegit, in quarum tectis nec enim fastigiave domus erant, sed ad libellam in summo constratae in tormenta collocauit. Lembos

SEARCH

MENU NAVIGATION