De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

LIBERAE

diffugerant. Nostri igitur,quod reliquia erat, vestigiis insequuti, fluuio appropinquarunt,ubi Mauri constiterant. Multi fluuium nando traiecerant, alij natare parabant, non pauci tamen conserti pugnam minime detrectabant. Qui tamen dissipati, de in fugam coniecti,in fluuium te demiserunt: e quibus non pauci nantei missilibus confixi fuerunt. Bernardus inde cum praeda prosectus, se cum Menesio coniunxit,& ita cum magno captiuorum numero, & pecorumultitudine,omnes in urbem regressi sunt. Est in ea Mauritaniae parte, quae ad Austrum spectat,&cum finibus Safiniensibus continens est, prΡuincia,quam ' Heam incolae nominant. In ea Tedia est ciuitas est,in campi latissimi&sertili Dsmi planicie sita, in qua templum erat hominibus illis valde lanctum & religiosum. Xeri fius in hac urbe aedes amplas habebat,& hortos cultissimos de nitidissimos cum piscinis, de varijs aquarum derivationibus, cum quibus se, cum otium crat,srequenter oblectabat. In hanc ciuitatem Ataidius inuadere constituit. Per literas tamen Menesium admonuit,ut sibi opem afferret. rem namq; dignam esse, quam ambo viribus coniunctis aggrederentur. Ataidius tamen illia minime expectauit. Ex urbe igitur quadringentos equites eduxit iociumq; Iehabentasusum asciuit,qui duo millia equitum,& septingentos pedites secum adducebat. Cum veru ciuitati, quam petebant, appropinquarent, Xeri fius il lis cum quatuor millibus equitum occurrit. Ataidius postremum agmen ducebat. Iehabentasulas, qui in primo agmine cum luis Xeri fio obuiam prodierat, Ataidio spectante, saeuum& atrox praelium commisit. Xerisius tandem victus ab Iehabentastiso, se fugae mandauit multi ex hostibus caesi sunt: praeda verb tanta suit,quanta nunctuam antea fortasse ex ullo praelio, iam gentibus illis inito capta fuerat. Nam supra ducenta millia pecudum &boum,& tria millia camelorum,equorum similiter ingentem multitudinem suisse costat. Atai fidius in urbem ingressus conquieuit. Inde vero literas ad Menesium datis significavit,quomodo iam negotium consectum esset. Abest autem AZamor ab ea ciuitate circiter centum&sexaginta passuum millibus, & ea de causa fieri non poterat,vi tam cito se Menesius cum Ataidio coniungeret. Ducebat aute Me nesius septingentos de quinquaginta equites,& pedites mille. Quacunque auto iter faciebat, maximi honores illi ab omnibus Mauroru in praefectis atq; principibus foederatis habebantur. In oppidum autem exiguum tandem peruenit

Chique tu nominant) templi Mahumetani gratia ab incolis incredibili relisione celebratum. Id enim iussu Mahumetis flandatum extitisse,vanislsimi lacerdotes asserebant. Ea verbmente Menesius eo peruenerat, ut inde Marochia peteret. Chi quinum autem Marochio non plus triginta de sex millibus passuuaberat. Inde tamen Ataidium perliteras ad societatem facinoris inuitauit. Is dixit te pacis legibus scribendis, do foedere sanciendo ita distineri, et nullo modo posset tunc as ea urbe discedere. Marochium vero maioribus esse viribus oppugnandum,neque committendum , ut sine ullo fructu ille flos nobilitatis ia

342쪽

tantum discrimen Meretes Menesium deinde orabat , dcobi stabatus, is runcinoepto desistereti Menesius ad Araidium venit. Venerit interim At idi,

gener Alio vi Norogna cum Mauris equitibus octingentis,ut noctis silentici oppidum natura muniti sumum in monte arduo illum oppugnarent. Quod factum est,& hostes, antequam illi aduentarct, id sore suspicantes aufugerant: pauci tamen eapti sunt. Iterum cum iam copiae ellent multis partibus amplis , eat e,Menesius institit, ut Marochium tenderent, quod tunc expugnatum iri confidebat. At Ataidius verebatur,ne si id fieresimaxima floriae pars ad ipsuri Menesium pertineret. Hac ratione, ut opinio erat, impeditus Maidius, Hullis modo potui eadduci, ut itineris illius se socium praeberet. Id molestissime Meqnest iis,& omnes, qui cum illo venerant,passi sunt Inde cum nonnulla visen ,sione Menesius digressus,nuncium accepit, Regem Fessensem sc Regem Meyquinetium cum maximis copiis aduentare, ut AZamorem bbsidione cingerent. Idcirco qua potuit celeritate Agamorem contendit. In itinere vero littas Roderici Barrett,quibus idem confirmabat,vehementius incit 'us est,ut ad in stitutam celeritatem aliquid addendum cogitaret. Attamen cum admonere' tur, ne eum in itinere Reges interciperent,Bem ardum Emmanuelem,&alios viros nobiles,qui cum Ataidio manserant,per literas asciuit,& cqmmeatum,&tela,variam; munitiones impinari secit Iamedinam jngressiis,an Alemeima;

mo urbis praesecto fuit cum summis honoribus acceptus. Is eum admonuit,visi i a ducibus Fessensis Regis caueret. Hos enim cum octingentis equitibus, α sex millibus peditum praecedere,se compertum habere dicebat. Inde prose clus,per ciuitates foederatas ita iter faciebat,ut semper e ercitum singulari ordi ne instructum duceret, quasi sibi esset cum hostibus certamen singulis horis ineundum. Attamen siue ea fama vanis auctoribus dissipata fuit, siue duces Regis Fessensis parum diligentes extiterunt,is sine Hlo impedimento Aramo-xeni copias incosum es induxit. Ibi certior factus est, FesIae Regem duos Duces

cum maximis copijs in Duecalam misisse,n t eam regione valido praesidio tue rentur. Regem vero Mequinezium cum equitum & peditum multitudine ex

pectari: qui Nase est quidem illa Mequi neetij ciuitas no ignobilis) se tenebati

Iaanimo aute Rex Mequineatus habebat, cum . ducibus Regis Fessensis Azamorem petere, ut Lusitanos obsidione vexaret. Menesius non expectandum esse putauit,dum hostes copias omnes coniungerent.Cum igitur intellexisset.

duces Fessenses in oppido satis munito, quod Balbam appellant, consistere nem antequam inde discederent, inuadere constituit. Ad Ataidium vero nuncium cum literis misit,quibus eum admonebat,uc vellet praelio interesse , quo sibi non mediocre decus parare,&opus Regi Emmanueli gratissimum emcere posseLCum de loco inter eo ubi erant copiae coniungenda rarum in principio con ueni lset,landem statuerunt, ut Seam cis locus viginti quatuor milli

bus passuum Balba distat copiis iungendis deligerent. Itaque Menesius duo Y 1 decimo

343쪽

LIBER

decimo die 'prilis octingentos equites, & mille pedites eduxit: sinuenti die

prope lacus quo iam in planicie castra posuit. Eo die Ataidius cum Iehabenta-

uiri cum mille ila qui ngentis equitibus,quorum maxima pars erant Mauri,aduenere. Consi lio inter duces habito statutum fuit, ut de prima vigilia silenti

agmine castra mouerent, ut luce prima possent in hostes imparatos inuadere. Ex omnibus autem copijs quinque acies instruxerunt. Primam Menesius, alteram Rodericus Barretus,tertiam Ioannes Gundisi aluus Camara ducebat. In acie tertia Alvarus Camalius,& Ioannes Sylvius ineran t,ut etiam, ubi opus esse set ducum ossicio fungerentur. Quartam aciem Ataidius cum Alsonso Noro-gna generosito agebat. Quinta Iehabentasuso commissa fuit. Has quinq; acies equitum Petrus Moralis, Ioannes Rodericus cum instructis peditu copijs valido lubsidio firmabant In medio impedimenta cum tormentis aliquot curri bus lauectis ducebantur. Menesius acies circumibat, & singulos duces de ossicio commonebat,& omnes ad decus vehementer excitabat. Orto iam Ble,hostium castris appropinquarunt Erant aute castra in planicie posita,prope montem , qui campis imminebat. Menesius designauit oculis locum , in quo erat praelium faciendum,&ductores peditum admonuit, Vt in eum locum, quam celerrime potant,aciem dirigerent. In hostium castris erat supra quatuor millia equitum . Teditum vero numerus propter Oultitudinem initi non potuit. A tergo torrens campum a monte dirimeoat,qui quamuis tunc siccus esset, tamen propter alueum,quem torrens imbribus auetus in altitudinem depresb-rat,erat hostibus impedimento, quo minus se in montem sine periculo reciperent. Hostes quatuor acies instruxerunt. In prima acie pedites cum fistulis serreis ,& scorpionibus locauerunt,ut rigittarum & glandium multitudine prima nostrarum aciem perturbarent. Menesius vero,cum tubis signum pugnae dare iussisset, Ic omnes nomen Sancti Iacobi de more Hispaniae conclamaren tanto impetu in hostes inuetriis est, ut antequam qui in acie prima constiterant,

damnum aliquod quod valde meruendum esset inferre possent,eos dissiparet,&cum praelium acriter iniret,ires illas equitum acies fudit, dc usque in torrentis alueum hostes insequutus,multos occidit.Ataidius, cui datum erat negotium,ut in unam equitum aciem impetu ferret,id exeqni non potui t. Ea namque acies,quam petebat,a loco deflexerat, ut stas cotta Menesium opem afferret. Itaque in pedites inuasit, quorum magnum numerum caecidit. Menesius cum ad torrentem peruenisset, suos continuit. Multi tamen illius imperium contemnentes,torrentem transgressi sunt. Erat autem Menesius reliquis quidem Imperatorijs laudibus excellens, sed propter insitam in natura mansuetudinem, in animaduertendo parum seuerus. Ob id igitur adolescentes nobiles animo quidem virili,sed mente parum sana praediti, tanti viri auctoritate contineri no potuerunt,quin se sine ullo fructu in discrimen salutis inijcerent. Menelius Carliam Menesium fratris sui filium misit, qui eos redire compelleret.

344쪽

Is equo incitato se confestini illis opposuit,& ut se continuo reciperent, adhortatus est. Iam plerique obtemperanat, cum Arius Tellius lut lenis apprime nobilis, de laudis praeter modii cupidus, sed, ut fama erat, temerarius,exclamauit. Non decet hoc tempore pedem reserre: Mauros illos , , commilitones, usque Felsam ferro persequamur. Hac oratione qui iam redibat excitati ,rursus in hostes incurrunt.Carlia Menesius cum eorum impetum cerneret,Si ita vultis,in qui in ultra Festam impetum feramus. Haec cum diceret, se illis admiscuit. Haciterneritatem cum Menelius animaduerteret, torrentem transgredi statuit, velagientes nec enim cum latebat, quod erat eis qui temere ruebant, euenturust exciperet .Peditum interim aciem unam praemisit, quae hostium impetum sustineret. Ataidius torrentem transgredi noluit, ne copiarum suarum ordinem perturba ret,sed in ripa costitit, ut inde hostes,si transire conarentur, repelleret. Iehabenta susus huic incommodo opitulari nequiuit. Cum enim Mauri, quos diacebat. hostes sulbs animaduerterent, pr. andi cupiditate caeci, ducem reliquerunt. At hostes, qui se in montem receperant, ubi paucitatem eorum , quill los persequebantur,animaduertere, in eos conuersi tanto impetu fuerunt, ut in enulam sugam compellerent. Maxima eorum pars temeritatis poenas luit. nam ab hostibus caesi sunt,inter quos Arius Tellius,&Garsia Menesius extite- . re. Qui fugientes insequebantur, cum animos iam a prima illa consternatione recepissent,& illo successu, qui praeter opinionem acciderat, elati suissent, tanto impetu in Menelium incurrerunt, ut eum cogerent in aduersam torrentis ripa copias reducere. quod non sine multorum sanguine confici potuit. In hoc praelio equites plus quinquaginta ceciderunt, & supra centum vulnerati sunt. Ex

hostibus,ut postea compertum fuit, tuo millia dc lexcenti intersecti suerunt,inruibus unus ex ducibus illis summis fuit, quos Rex Fcs leniis cum imperio mirat . alter ex equo decidit, & a suis, clim esset iam in summo vitae discrimine constitutus,ereptus est. Septem duces alij ceciderunt: supra quatuor hominum illia vulnerati sunt : captivi ducenti &oetoginta suertit. In iis fuerunt uxoresct filij eorum ducum Xerquientium,qui praelio interfuere. Victoria illustris N clara fuisset, nisi eam iuuentutis temeritas aliqua ex parte deformasset. Hostes Postquam nostras acies coniunctas animaduerterunt,cas non sunt auli lacessere Nostri cum praeda iam diuisa iustis itineribus in sedes suas reuersi stant. Reges res lentis &Me quin eritis nondum hanc suorum cladem acceperant, cum obsidionis consilium,qua Azamorem opprimere istatuebant, intermittendia minime iudicarent . Itaque NaZer Mequi negii Rex cum maximis copijs regni sui finibus egressus,AZamorem contendit .Mahumetes Rex Fessensis non mediocrem equitum Jc peditum multitudinem illi in auxilium milit.Rex Mequi ne-zius in flumine quod Aetamorem alluit,traijciendo septem dies, tanta erat hostium multitudo, contumpsit Menesius Emmanuelem de obsidione, quam

futura credebat, per literas confestim admonuit: qui summa diligentia omnia,

345쪽

quae erantal urbem muniendam idonea, comparauit. Sed Nager cum accepisset corum cladem qui praelium cum Meneso. inierant,consilium mutauit,&Almedinae regionem populari constituit. Magnam itaque vastitatem te irisio tulit, Almedi nam cepit, eos qui in praesidi js inerant, qui Alemcimam uni Safinium sugere properantem sequi noluerant,interimit. Iehabenta susus cum neque copias haberct, quibus tantae multitudini resisteret,&ab Ataidio a quo auxilium postularat, minime firmo subsidio adiutus suisset Ataidius enim obsidionem timebat, & ideo copias diminuere noluerat) Safinium se conserre statuit. Sed primum puteos obturavit, alios bestiarum cadaueribus inquinauit, & frugibus etiam corruptis infecit, ut Regis exercitum siti conficeret. Dum in his operibus tempus conterit, Rex illum consequitur. Itaque praelium vitari non potuit . utrinque fuit acerrime dimicatum. Equites aliquot Iehabenta sus ceciderunt, inter quos dux fuit quidam , Benamira nomine, vir insigni robore praeditus. Ex acie Regis equites quinquaginta desiderati sunt,& in his dux insignis, quem Rex Fesseniis copijs suis praesecerat. Ieha bentasulas in eo praelio ea facinora virtutis militaris edidit, ut multos admiratione defigeret. Sic igitur e praelio discessit, ut illum hostes non admodum pertinaciter insequerentur. Mille tamen camelos amisit. Ataidius illi locum muris coniunctum alsignauit, in quo castra poneret. Rex interim aquarum penuria grauissime laborabat, &puteos,ut sitim leuaret,de integro sedere iube bati ita tempus sine ulla re memorabili consumebat. Iehabentas usus una noete castra illius oppugnare constituit. Rex ab indice monitus,castra in locum alium magis munitum repente mutauit. At Mauri,qui Xerquiam incolebant, cum an imum illius abiectum & demissum factis agnoscerent,& simul fluxam fidem animaduerterent, illum contemptu & odio dignum statuerunt. In primis autem grauiter eos offendebat, quod cum se Agamorem aut Safinium obsessurum ostendisset,& tantis copijs abundaret, nihil horum tentare propter ingentem sermidinem ausus fuisset.Seque inani spe deceptos a Regis Emmanuelis fide desciuisse molestissime serebant. Itaque ut odium expromerent , dc amissam Regis Emmanuelis gratiam aliquo insigni facto recuperarent, cum Mequi negius Rex prope oppidum,quod TaZaro te nominant, castra haberet, contra fidem, cuius illi religionem minime norunt, in castra ruunt, caedem faciunt, copias Regis in fugam vertunt: supra mille hominum in seruitutem abripiunt, octingentos equos capiunt. Rex castris exutus, cum maximo damno atque dedecore in montes arduos primum se fuga proripuit, atque inde in regnum reuersus est. At Menesius interim in grauissimum morbum incidit. Cum vero decumberet,i i teras ab Emmanuele accepi t,quibus illum miris laudibus efferebat, & pro meritis excellentibus praemia illi ingentia proponebat. His literis respontum nullum dedit. Nec enim iam eo tem

pore quidquam de hac misera& exigua vita sibi cogitandum statuebat, sed

346쪽

tota mente ad sempiternam omnibus votis aspirabat. Itaque rebus omnibus, quae ad animi expiationem necessariae videbantur rite procuratis, cum inlitae religionis & pietatis egregia documenta dedisset, e corpore quasi ex ergastulo quodam expeditus, in coelum, ut omnium opinio ferebat , immigrauit. Fuit enim vir ille non virtutis tantum militaris & imperatoriae gloria praecellens, sed laudibus etiam mansuetudinis, & lenitatis, & clementiae praestantisisimus. Erat praeterea in omni genere urbanitatis humanissimus.Et cum vitae castimoni a,& morum integritate multum omnibus,qui vitam in armis degerant, anteiret , tum amoribus sine vitae petulantia, aut ulla verborum obscoenitate deditus erat, ita tamen, ut in illis etiam non libidinis ullum vestigium extaret, sed ludus sine ullius pudoris intertrimento quaesitus appareret. Hostibus maximo terrori fuit, militibus autem carissimus, ciuitati uniuersae maxi mum sui desiderium cum multis lacrymis & luctu diuturno reliquit. Quantum autem ingenio valeret, versus,quos patrio sermone componebat,aperte declarabant. Nec enim illis quidquam vel argutius,vel sestiuitas excogitari poterat.Augurijs tamen deditus erat, & atra interdum bile ad insaniam laborabat . Sed hanc tenuem vitiorum labem virtutis magnitudo tanto interuallo superabat, ut maiora etiam vitia in tanto viro toleranda viderentur. In locum illius Petrus Sousa successit, qui postea Comes Pratensis extitit, & Rodericus Barretus in Lusitaniam reuersus est. Hoc anno Petrus Menesus Alcoutinensis Dynasta cum crebras excursiones faceret,quibus Mauros perpetuo fatigabat,tum mense Iulio in Tutuani fines inuasit: multos caecidit, alios captiuos abduxit. Initio vero mensis Octobris nuncium accepit, duos Regis Fessensis fiatres cum decem millibus equitum, & magno peditum numero , Ut Septam oppugnarent, aduentare. Classem praeterea misisse, ut terra simul & mari ciuitatem premerent . Hi duobus in locis sylvestribus insidias posuerunt, in quibus ipsi constitere . deinde quinque & viginti excursores emisere, ut nostros elicerent. Hi ad speculas usque peruenerunt. Petrus Menesius equites quindecim in eos immisit, ipse cum centum & quindecim equitibus egressus est, ut illis subsidio esset, cum hostes ex insidijs, ut ille fore suspicabatur, erumperent. Nostri in equites hostium impetum dedere: illi repente cesserunt vique eo, dum nostros in locum , quem ij , qui erant in insidijs, tenebant, extraherent. Nostri insidijs ex- Ploratis, ad Petrum Menesium securi u recipiunt. Hos ducenti & quinquaginta equites insequuti sunt. Horum vestigijsalij permulti institerunt. Petrus Menesius intra vallum, quod urbem cingit, se continuo recepit. Hostes illi, ut prius ex insidijs emerserant, aditu valli, cum essent iam nostris admixti, prohiberi minime potuerunt. Petrus Menesius in eos conuersus, praelium iniuit, quod maxima utriusque partis vi pugnatum fuit. Ex hostibus circiter ducenti caesi fuerunt, e nostris unus tantum cecidit , sex & triginta vulnerati sunt. Regis interim fratres adueniunt, ut vallum disij ciant,& nostris aditum in ur-S Y 4 bem

347쪽

LIBER

bem intercludant: & classis etiam in terram copias exponit.Sed eo iam tempore Petrus Menesius ibos in urbem reduxerat,& soribus occlusis conatus eorum inanes reddiderat. Illi mortuos in naues cum lacrymis imponunt. Erant enim Plerique iuuentutis principes,& homines, in quibus seniores non mediocremipem felicis militiae collocauerant. Hoc autem tempore maximo terrori nonae Regis Em manuelis erat apud Mauros, simul clementia dc aequitas illius in omnium ore atque praedicatione versabatur. Cum igitur se ab Emmanuelis ducibus bello fatigatos,&domi suorum tyrannide vexatos esse conspicerent, ultro ad Emmanuelem veniebant,&enixe ab eo contendebant, ut eos in fidem acciperet, illisque tributum, quod ei videretur, imperaret, & duces quos vellet, eis praeponeret. Se namque usque ad extremum vitae spiritum pro illius amplitudine pugnaturos. Neque solum qui urbes incolebant, libenter in deditionem veniebant, verum etiam pagani atque montani , cum vires suas infeliciter experti fuissent, voluntariae seruitutis pactione vitae suae & incolumitati consulebant. Itaque Xerquienses legati gentis principes ad Emmanuelem introducti sunt, qui se, suaque omnia illius fidei atque potestati committebant: δc postulabant, ut Xerquia prouincia a Dabida & Garabia distincta fieret ,& illis Audaramen rectorem de ducem praeponeret. Ne autem in eo Iehabentasusum offendere viderentur, dicebant Aduecamenem regionem, quam diximus tribus illis praecipuis nationibus in ter se distingui,tantam esse, ut nullo modo posset ab uno Iehabe infuso gubernari. Is igitur Dabidam de Garabiam imperio contineresi&Xerquiam ab alio rectore regi permitteret. Accedebat, quo id cum minore Iehabentasus offensione fieret, quod Abderamen illius famulus,&indisciplinis illius educatus exti terat, ita, ut nemo dubitaret, quinis perpetuo Iehabenta suso libenter obsequeretur. Hoc Rad ipsius prouinciari,acem, & ad iuris administrandi facilitatem, &ad ipsius Regis fructu Sc emo-

umentum valde pertinere. Sic enim fore, ut eos, quorum tam aequo postulato latisfecit Iet, in ossicio promptiores contineret, de tributum, quod pendere volebant, facilius exigeret. Fuere legati comiter accepti,&quod postulabant, benigne a Rege concessum, ea tamen lege, ut 'uoties omnes illae tres Dueca lae partes vires s uas conivnserent, Iehabentasusum summum ducem agnoicerent, imperiumque illius line ulla recusatione sequerentur. Sanxit etiam lege Rex, ne quispiam ab una in aliam tribum transiret, ne perturbatio de confusio fieret, & aliquis ea de causa motus conciretur, qui bello materiam subministraret. De iis rebus ad Ataidium, &ad Petrum Solis am,qui Aramorem tenebat literas dedit :&Iehabentasusus eam prouinciae distinctionem facile comprobauit. Eodem anno Nonius Fernandius Ataidius Iacobum Lupium caduceatorem in Xerquiam misit, qui frumentum imperatum a colonis exigeret,&illud Aetamorem deportandum curaret. Id Lupius exequutus, cum Mauris, qui frumentum iumentis impositum serebant, Mamorem recta contendit. In

348쪽

In itinere facti sunt illi obuia equi tes sexaginta, qui AZamore veniebant.Mauri cum opi narentur eos hostili animo prodiisse, arma repente corripi u t,&prς-lium animis obfirmatis osserunt. Lupius se medium interposuit, & caduceatoris ossicio functiis est. Vix tamen Mauros placare potuit. Dicebant enim se non Sousam sed Ataidium agnoscere cum Ataidio namque, & no cum Sousa pactionem de frumento importando fecisse. Lutius tame eos, quoad fieri potui t. d lenitatem inflectere contendebat. Illi vero dicebant, Petrum Sotisam, postquam AZamoris curam susceperat, illis minime serendas iniurias intulisse. Idcirco equites illi sexaginta frumentum AZamorem subvehendum curarent, se namque in eam ciuitate minime pedem illaturos.Cum tamen Lupius multa orationis lenitate vlus suisset, no modo eos mi tigauit, verum eo perduxit,ut Marochium sub illius ductu contenderent . quadringentos & viginti tres equites ex illis delegit, & cum viginti & septem Lusi tanis equitibus inde prosectus, postridie in turmas hostiles,quae Marochio quatuor millia passuu aberant, inuasit,& aliquot occidit, tres& quinquaginta vivos cepit: ingens praeda pecorit 5c camelorum abacta fuit.Marochium tandem accedunt, & ipsi Mauri, Regis Emmanuelis nomine saepius conclamato,hastis urbis portas percutiunt.Marochi j Rex re inopinata perturbatus, ut eorum impetum repelleret, egressus est. Illi sortilsime resistunt,& quatuor equites occidunt, dc ita incolumes cu praeda in locu ,unde profecti cum Lupio fuerant, reuertuntur. Ibi praeda diuisa,Mauri cum gregibus in Xerquiam rediere. Lupius Sasnium cu captiuis ingressus,admirationi quaplurimis fuit. Facinus enim videbatur incredibile, homine plebeium,& caduceatore tantum audere,vicii tam exi suis copiis, & ijs maxima ex parte suspeetis, eo penetraret,quo Ataidius ipse dux sertis simus, cum a Menesio ad eius de facti societate inuitaretur,peruenire dubitarat. In huius anni exitu rex Emmanuel tres legatos ad Leone decimu Pontificem Maximum, cu muneribus regia magnificentia dignis instituit. Princeps legationis Tristanus Cugna fuit . Collegae duo iuriscos ulti magnae apud Lusitanos audioritati sexti tere .Vnus Iacobus Paciectis,alter Ioanes Faria nominabatur. Per illos Potifici sacras vestes ex auro,cii multis gemis opere excelleti persectis,dono misit. la praeterea ex auro, atq; monilia maximi poderis & preti j vestibus adiecit. Opus erat eiul modi,victim materia nihil preciosius excopitari possset,artificiu tame ipsam materia multis partibus superaret.Misit prς tergi elephantia Indicia mirae magnitu dinis qui non solii Romae ubi homi nes,post inclinata Romane maiestatis am-ζlitudine,illud animal nunqua oculis aspexerant, sed quacunq; gradu insere-at,nemo circunfluente undiq; turbam, admiratione obstupe facta,fubmoue re poterat. Panthera etia venatica missa fuit,quod munus haud scio,an olim Romae AEdiles,cum ludos magnifice tissimos apparabant, Sc praeter alias immanes beluas, paniberas etia in publicis spectaculis exhibebat , praestare potuerint. Ea

namq; mansuefacta,non in circo cu bestiarijssed in syl u is cum apris atq; ceruis

V Y s praelium

349쪽

LIBER

mum voluptatis afferebat. Ea insidebat equi Persici tergo, integumentis au ratis eleganter instrati. Equum regebat Persa venator eximius, qui ad id munus obeundum ab ArmuZij Rege cum equo & Panthera missus suerat. Tristanus Cugna cum esset vir & nobilitate, & auctoritate, & existimationc no vulgari praeditus, tum proprijs sumptibus eam legationem exornandam susce- Perat. Ducebat autem tecum tres filios, & cognatorum copiam, amplamque familiam, quibus stipatus non abiecti Principis speciem prae se serebat. Legationis scriba Garsia Resen dius, vir non mediocris apud Regem auctoritatis erat. Nicolaus Faria , qui equis Regijs curandis praeerat, agebat equum pulcherrimum, ephippiis aureis,& phaleris aureis, emblematis & gemmis maximi pretij distinctis instratum, & ornatum, qui etiam Pontifici donandus crat. Duodecimo tandem die mensis Mariij, anno. M. D . xiiij. legati in urbem hoc ordine iter instituerunt. Familiae vestibus admodum eleganter excultae praecedebant. Panthera tergo Persici equi, quem Persa regebat, insidens, de elephantus cum rectore sequebantur. Nicolaus Faria equo, quem diximus

inuectus, post elephantum interuallo modico disiunctus, primu illud agmen cogebat. Nobiles deinde viri, qui comitatu suo legationi non parum dignitatis adiungerent, loco suo progrediebantur. Post illos caduceator Lusitanus cu insignibus regijs legatos antecedebat. Deinde Tristanus Cugna sequebatur, cuius utrumque latus legati reliqui claudebant. Fuerunt a Cardinalium

domesticis, deinde a Principum legatis, multisque principibus, antequam in

Urbem ingrederentur, omnibus honoribus excepti. Ad urbem cum accederent, urbis Prauectus cum Pontificibus,&iplius Pontificis Maximi domesticis atque familiaribus obuiam prodijt, Pontificisque nomine orationem habuit, qua legatis de aduentu gratulatus est, omniaque Regis Emmanuelis clarissimi Principis officia,qui pro Christi nomine,&religionis sanctitate perpetuo dimicabat,illi gratissima , ut merita illius postulabant,perpetuo sore dixit. Responsum pro dignitate redditum ab illis est. Romani deinde designatores aduenere,&ordinem pompae illius instruxere. Omnia interim tubarum cantibus, dc tibiarum symphonia & concentu personabant. Nullus fuit princeps, qui non Ordine adesignatoribus constitut 'legatos deduceret.Eluetiorum etiam agmein structum eos antecedebat. Turba undique vilendi gratia confluens, Omnes viarum aditus obstruebat, ita, ut vix iustibus coercita cedere,& locum dare vellet. Cum ad molem Adriani ventum esset, tormentorum ingenti strepitu

ciuitas uniuersa tremefacta suit. Fumi tandem caligine dispulsa, cum Pontifeste senestra spectaret, elephantus accessit, & ter genibus flexis, & demisso corporis habitu venerabundus illum salutauit: quod non mediocrem admirationem spectantibus incussit. Tum proboscide in dolium ingens aqua resertum immissa, aqua hausit, qua omnes, qui in senestris altioribus insidebant,asper-

350쪽

geret. In plebem deindetonuersius, eam aqua, quasi ludum exhibere vellet, immodice perfudit. Cum hac pompa fit erunt ea die legati in hospitium deducti. Vigesimo vero die mensis eiusdem,legati eadem hominum frequentia& cclebritate in Pontificis aedes deducti liint. Pontifex in sublimi sede vestibus sacris cultus, ut fit eos expectabat: Cardinales in sedibus suis considebant. Legat i primum Pontificis pedes osculati sunt. Alij deindς ordine adesignatoribus instituto idem ossicium praestitere. Tristanus deinde Cugna literas Pontifici Regis Emmanuelis obtulit, quae pubetice lectae sunt. Eae nihil aliud continebant, quam postulatum, ut legatis fides haberetur. Tum Iacobus Paciecus

egregiam orationem habuit, quam ita voce &actione luculenter expressit, ut non mediocrem ea die laudem eloquentissimi oratoris assequeretur. Pontifex responsum latine, verbis luculentissimis,& eleganter & grauiter dedit, Emmanuelisque nomen, &Lusitanae gentis virtutem laudibus summis exorna uit. Postridie legati in viridarium, quod post Pontificis aedes in Vaticano monte conlitum est, intromissi sunt. Eo in loco eos iam Ponti sex expectabat. Ibi munera accepit,quoru fulgorem & artificium admiratus vehementer est.Inde in hortum, ut elephantu & pantheram videret no enim facile elephanto erat in superiorem aedium partem, unde in viridarium exitus patebat, candere co-tinuo descendit. Ibi voluit spectare, qua ratione panthera venaretur. Fuerunt igiturad illum bestiae perditime. Panthera repente a venatore,qui eam regebat, immilla, in illas insiluit, easque celeritate incredibili iugulauit. Non multis post diebus legati postulata Resis Emmanuelis explicuerunt . quorum pars ad communem rei p. Christianae statum, pars ad ipsius Regis comodum&emolumentum pertinebat. Quae ad commune bonum spectabant, erant haec, Vt indictum concilium continuaretur, illiusque decreta sancirentur : ut sacerdotes a vitae luxu morumque licentia,ad continentiae Se sanctimoniae disiciplinam reuocarentur: ut opera daretur, qua Principes Christiani ab intestinis discor- dijs ad bellum contra Turcas consensione iii mina comparandum traducerentur. Haec omnia postulata, non enim temporis erant, repudiata sunt. Reliqua singulari benignitate concessa suerunt, nempe ut tertiae atque decimae partes vectigalium, quae alendis sacerdotibus, de sacris usibus destinatas uni, in belli, quod in Mauritania gerebat, sumptus illi tribuerentur: ut bona pars ecclesiarum sic enim trito iam termone templorum bona nominare solemus)cum monachorum etiam quorundam vectigalibus, in usus eorum, qui in Christiane militie ordinem cooptantur,conuerteretur ut diplomata scribi iuberet,quibus iis,qui vellent bellii Asricanum pecunia iuuare, coelestia beneficia E Christi

thesauris deprompta large tribuerentur .Quae quide largitas homi nureprehensione carere non potuit. Utenim Rex hominu cupidorti importunitate victus, id a Pontifice contenderet,aequum tamen esse dicebant,ut Pontifex esset in largiendo restrictior.Sacra enim vectigalia lata religione no solum apud hominesa diuinis

SEARCH

MENU NAVIGATION