De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

LIBER

runt,quo se Garsa Sousa cotulera .Eo iam tempore multi Enostris ceciderant: complures vulnerati grauissime fuerat: & desperatio iam omniti an imos occuparat. Hostes ad turrim in eam partem,qua Garsia Sousa consistebat, impetu tulerunt.Res cominus hastis sum ma partis utrius, pertinacia gerebatu r. At bu quercius in litore,in quod turris illa prominebo,cu magno animi cauciatu periculum suorti,cui remediii afferre non poterat,spectabat.Sousa illum interrogauit,quid te facere vellet.Albuquercius lanes iis,qui in turri decertabant,praeberi iussit,ut per illos se e turri demitterent Ea parte murus erat altissimus, ita,ut necesse suerit duaru hastam longitudine,ut ines possent nostris exhiberi Sousa indignum genere suo,& indigii u rebus a se gestis esse dixit, per senes ex eo loco,in quem virtute conscenderat,vlla sormidine demitti.Ide multi,qui cum eo tunc erant,arbitrati sunt.Itaq; tanto animo repugnabant,uthCstes eorum congressum valde formidarent.Sed cum alij lapidibus contusi alij missilibus cofixi cecidissent,Sousa sagitta secundu frontem vulneratus occubuit: reliqui per su-nes demissi periculum effugerunt. Qui vero in urbem fuerant ingressi, sortissime dimicabant. Sed cum viderent se frustra contendere, se rursus in muros receperun i,& per scalas,quas Emmanuel Lacerda,& Ioannes Decius muris eoru gratia applicari iusserant,descenderunt. Quidam cit se saltu deijcere crura per-kegere. Albu quercitis,postqua omnes qui muros subierat,&euaserant, receptissent,in classem reuersus est.Erat parua quaeda insula muris Obiecta, inde classi turris imminebat,e qua ciebro pilae iaciebantur,suibus haud mediocre damnunostris inserebatur.Albuquercius Duces in consiliu euocauit,ut de ratione,quaturrim illa excinderet eliberaret.Interim illius iniussu magister nauis,cui L cerda praeerat,qui Alvarus Marrei rus appellabatur,nautarumanu coparata, in terra desiliuit,turrim expugnauit,hostes carcidit,& viginti septo serrea tormeta in classenr transtulit,tanta celeritate,ut antequam consiliu explicaretur, liqc Omnia cosecta fuerint.Albuquercius cum animaduerteret,urbe sine graui suoru

damno expugnari no posse, & suspicaretur sibi essecu Sullani classe confligen- du,&periculosum arbitraretur, viribus in ea oppugnatione fiactis & debilita tis,praelium quod instabat,inire:& praeterea metueret, ne nauigandi opponitis nitas,dum sine magno stuctu in ea cotentione tempus terit es nueret, naueSin altum deducere iubet. Prius tamen quam id fieret,naues hostium,quae erant in portu,diripe re,& incendere iussit Inde digressus,per ostiu sinus Arabici in intimus num penetrauit. In insulam deinde,nomine Camaram,d latus est, circi terquatuor passuum illia ab ora Arabiae disiuncta. Insula multas atq; perennes aquas habet: sylvis densissimis vestita est,& multis pecorii gregibus abundat. Incolae classis metu perterriti, in continentem traiecerant. Ibi septem dies in a quatione,&cibarijs undique comparandis consiimpti sunt. Ciuitatem deinde, quae in Arabiae ora sita est,nomine Iudam,petijt : sed aduersa tempestate iacta, tus, in Camaram rursus redijt. Vbi gentibus iam benignitatis specie conciliatis,

332쪽

hyemare,&naues reficere constituit. Appetente vere, cum nullus classis rumor existeret,in India redire maturauit. Adenam tame inuectus,experiri voluit,an eam ciuitate sine graui dano expugnare posset. Sed ea erat tunc multo sortius contra omnes hostium impetus munita. E muris, & turribus, de e montis etiacliuo ingentes atque densi globi Laciebantur. Nostri vicissim crebro muros &moenia quatiebant, & multos occidebant.Turris 'uam Marretrusceperat,suit iterum capta, & milites,qui eam tuebantur , occisi. Post quindecim clies ante namque propter aduersam tempestatem fieri non poterat) Albuqueritu: cum classe discessit. Sic factum est, ut nulla re memorabili in eo cursu gesta, Dium classem appelleret. Melichiagius illum multis muneribus ad te allicere tentauit. Non tamen ita, ut Albuquercio valde confideret. Erat enim summa calliditate Sc industria praeditus,& ex fraude Sc mendacio compositus: & cum ex ingenio suo reliquos omnes fingeret, tum vero Albuquercium valde suspectum habebat. Noverat enim hominis ingenium, & astutiam illius metue -b at . neque eum latebat, quanta cupiditate Albuquercius flagraret urbis illius vel arte capiendae,vel viribus expugnandae. Albuquercius poli sex dies inde soluit. Illum Melichiatius cum nauigijs octoginta bene instructis consequitur: in alto cum ad nauem pretoria me eeta prius ab Albuquercio fide,propius accederet,setis verbis omnes opes suas fui t Albu quercio pollicitus. qui tame ne ea calliditate iunceretur, omnia se illius gratia factum confirmauit. Quatuor praeterea Arabes captiuos quinque enim naues Arabum in eo cursu ceperat )illi dono dedit. Fuit munus hoc Melichiazio valde gratum Erant namque Arabegopibus Scexistimatione Principes. Melichiagius ob eam causam pr clarum sibi ad laudem sore putabat, si homines ea dignitate praediti, per illum libertatem recuperarent. Albuquercius ita deinde oram illam praetervectus est ,ut omnes ouitatum Principes summis illum honoribus prosequerentur, & ei tributa sine ulla recusatione persoluerent. Cum vero in Chaulens portu constitisset, Trillanum Gaam, qui fuerat ad Cambesae Resem mistus,offend t. Is literas anserebat,quibus Rex potestatem Albuquercio faciebat in Diensi ciuitate arcis aedificandae. Vt autem magis amicitiam firmaret,cum Tristano Gaa legatum ad olbuquercium miserat. lnde proiectus AlbuquereiusAnte quam Goam appelleretoliam nauem multis aromatibus onusta cepit. Classis vero illa tantis opibus de industria comparata, quae vel propter imperatoris nomen, Vel propter

virtutem militum,maximam sui expectationem concitarat,& mulus nationibus ingentem terrorem iniecerat,hunc solum fructum tulit, ut animos successibus elatos,sibique nimi upiaefidentes,abea temeritate 5 insolentia ad modestiae studium reuocaret. Tum enim demum se vinci posse intelligere potuerui, de partas victorias non suisse illorum viribus, sed clementiae diuinae tribuendas. Classis enim nulla re memorabili,ut diximus,gesta, cumno mediocri sortium hominum iactura Goam reuerta est. Albuquercius duas naues ex illis, i 1 X 1 quas

333쪽

quas ceperat,cum intellexisset Regis Calecutiensis esk,cum quo isdus egerat,

sine mora restituit.Arcis tamen fundamenta,quae ex laedere erat in Calecutiesiportu aedificanda, nondum laeta suerant. Opus enim partim insita Regis mari lignitate,partim Lusitanorum quorundam inuidia,qui perpetuo querebatur, cum magna Lusitanorum pernicie tam multas arces ab homine temerario Sciniano fundari fuerat impeditum. Ulca Fernando Petreio Andradi qui tunc aduenit,de Malacensi statu,& de victoria parta certior factus est :. ex quo nuncio plurimum voluptatis accepit. Sub id tempus Ioannes Souia Limicus cum duabus nauibus Goam adueriis est . Cum tribus enim Olisippone loluerat, sed una ex illis cuius nauarchus Fraciscus Correa suerat,naulragio perierat. E legatus Regis Narsingae ad Albuquercium cum nouis postulatis aduenit. Petebat enim,ut omnes equi, qui Goam post eam diem adueherentur, illi certo dc aequabili pretio venirent, & Zabaimo Idalcamo potestas aliquam eorum partem emedi minime fieret.Hoc,ne isdus cum Idalcamo factum violaretur,ab Albuquercio impetrari non potuit. Interim Rex Calecutij tempestiua morte sublatus est. Naubeadarimus autem,qui rebus Lusitanis studebat,illi successit. Pax igitur fuit tunc optima fide,& summa utriusq; partis volutate confirmata

Conditiones pacis sueriit utilissimae, & arx aedificari coepta est, duoq; lefati ad

Regem Emmanuelem cum multis muneribus ab eode Naubeadarimo missi. Rebus ad hunc modii constitutis,Albuquercius Cananore contendit,ut remp. certorum hominum temeritate perturbatam constitueret, diincolaru voluntates alienatas insita benignitate & aequitate recuperaret. Dum haec Altaquer-cius gerebat, fuit illius animo viti cuiu ldam malignitate non mediocre vulnus inflictum .Gaspar Peretra secretorum scriba magnam auctoritate gratia muneris huius habebat. Is cum Albuquercij hostibus cietatem inierat, perpetuoque illius laudibus obtrectabat. Ad Regem vero Emmanuelem scripserat, Goam esse illi,si Indiam firmoptiesidio tueri vellet,omnino deserendam. Non posse urbem illam sine maximis praesidijs defendi. Maris i nterim imperiis deseri, & homines Lusitanos urbis moenibus inclusos multis periculis exponi. H cinuidi sue sermone quotidiano cum multis,siue oratione composita cum Rege in Lusitania perpetuo disputabant.Cum igitur Regis aures obtunderent, eo illum adduxerunt, viliteris iuberet in India consilium de ea re ab omnibus ducibus de primarijs hominibus haberi: Et, si maiori parti videretur, urbem continuo praesidio nudarent,&in hostium potestate relinquerent. His literis Peretra incredibiliter exultabat. Consilium habitum est: & clim in utramque partem sententiae dicerentur, vicit tandem ea sententia, quam diuinu numen praesentia sua coprobauit. Nulla enim est Indiu pars,vel qua plures opes possideat; vel in qua Christi nome clarius cu mira religionis amplificatione celebretur. Du haec in India fiebat, Rex Emmanuel maximam classem belli renouadi gratia coparauit . Quomodo Mole eiami sermonibus induetus Emmanus,' Ioannem

334쪽

Ioannem Menesium Aramorem cum exercitu misit,&Zelamus ipse fidem, quam dederat,violavit,ita, ut urbs eo tempore capi minime posset , ante dictitest. Teiamus deinde cum ciuitatis tyrannide occuparet,&ciuibus infestus csset, ut opes suas Regis Emmanuelis praesidio firmaret, pacem cum illo postea luxit illis conditionibus, quae Lusitanis utiles, de illi salutares esse videbatur. Is enim. certum tributum se soluturum, &omnibus Lusitanis, qui in ea ciuitate negotiarentur,immunitatem daturum,& quoties Rex bellum hostibus inferre vellet , auxilium allaturum promittebat: dc Rex vicissim eum in fidem & clientelam recipiebat, ut ab eo hostium vim,si bellum aliquod contra illum moueretur, viribus dc potentia sua propulsaret. Eam tamen pacem Telamus minime seruauit,& Lusitant,qui in urbe negotiabantur,ostenti illius perfidia,inde continuo semigrarunt: dc Rex ut in scelus hominis fallacissimi vindicarct,& urbem satis opulentam in ditionem suam redigeret, classem eam i nstruxit, qua fortasse nunquam in Lusitania maior visa suerat. Ea namque quadringentas naues omnis generis continebat. Exercitus erat circiter viginti millia peditum, dc duo millia 5: septingenti equites, e quibus quingenti erant cataphracti .Hunc exercitum Iacobo Brigantino Duci,cuius prudentiae multum confidebat,comisit. Ioannes Menesius ut secundam post illum auctoritate haberet, imperauit.Maxima nobilitatis pars, & multi praeterea viri Principes, ut Regis imperiti sequerentur,& decus sibi pararent,nomina libentissime dederiit. Ipse Dux suis sumptibus tria peditum millia, & quingentos equites, ex quibus centum erant in taphracti,ducebat: cum quibus is numerus,quem diximus,essciebatur. Multi Proprijs sumptibus milites educebant, inter quos Ioannes Gundissaluius Camara, insuta,quam appellant Materiae,praesectus,viginti naues,& pedites lexcentos,& equites ducentos agebat. Rex Emmanuel Ducem admonuit, vehostes virtute, nobiles comitate, reliquos disciplina sita obedientes esse compelleret: dc ut expectationi, quam de se concitarat, respondere rerum gestarum magnitudine niteretur: potissimamque victoriar spem in Christi numine propitio collocaret.Decimo dc septimo tandem die mensis Augusti,Dux Olysippone soluit.Cum tarde autem nauigaret nec enim ventus erat valde secundus non tam cito, quam sore crediderat, sacru m promontorium superaui t,&Algarbij regnum praetervectus, in Pharoiensi portu, qui no multum ab Ostbnoba antiqua ciuitate distat, classem constituit , ut copiarum partem colligeret. Vigesimo autem Augusti die inde soluit, δc vigesimo octauo classem inco-- lumem cum exercitu uniuerso in AZamoris ora collocauit. In fluuiii vero, qui Aramorem praeterfluit, eo quod ventus aduertus esset, penetrare non potuit.

Idcirco Magaganum, quod oppidum Agamore duobus millibus passuum abest, petijt, dc in eo loco copias omnes exposuit. Ibi tres dies in rebus omnibus, quae ad obsidionem necessariae videbantur, parandis consumpsit . Hostes tamen incurlabant, dc tumultum in castris interdum faciebant: Sc si quos

335쪽

LIBER

332 extra ordinem ferri conspexerant , interimebant. Ductaq; tandem exim ij cimi quinque millibus equitum, de septem millibus peditum aduenere, ut manum

consererent. Cum tamen castrorum situm,&exercitus magnitudinem,& militiae disciplinam animaduerterent, in ciuitatem reuersi,ciues suos non mediocri metu perturbarunt. Itaque continuo mulieres &paruulos, &omnem gentem im bellem, & opes,quas habebant,& preciosam supellcctilem ex urbe deportari mi,&in locis tutissimis posuerunt, neque quisquam in urbe remansit, praeter eos,qui erant urbem defensuri. Operaepretium tamen erit, aliquid interim de urbis huius situ,& de opibus de potentia dicere. In ea Africae parte,que ad occasum Solis, extra fietum Gaditanum, ad Austrum inflectitur, est prouincia valde fertilis & opima, quam Arabes appellant Aduecalam. Per eam regionem ingens fluuius illabitur, quem Arabes appellat Omirabili: multi Asamam esse credunt. Ad huius fluuij ripas no procul a mari urbs haec sita est quae

quidem murorum ambitu supra quinque millia domorum continebat . Gens erat lauta, ardes amplar,&magnifice multis in locis extructae. Fuit autem inquatuor partes distributa, suarum quaelibet suum rectorem habebat, ita tame, ut eo quod omnes unum lummum imperium agnoscerent,nulla inter eos dissensio, aut tumultus existeret. Ager est latissimus, cuius maximam partem rusticani Arabes colunt: qui propterea quod a luxu ciuium plurimu absunt,multo sortiores urbanis existimantur. Ii ardes nullas habent, sed in tentorijs latissimis vitam degunt. tenuissimo victu contenti sint,& armis frequenter Ger- centur. Erat autem haec prouincia in tres partes distributa. Quamlibet autem nomen a certo genere Arabum,qui primi eam, colonis eiectis,occuparunt,nomen traxisse serunt. Vna Xerquia, altera Dabida, tertia Garabia nominabatur. Quaelibet deinde in tribus erat diuisa: quaelibet autem tribus pro gentis multitudine tentoria indistincto loco ponebat, & peculiarem ducem habebat: quo tamen omnes cum essent inter se scedere consociati, mutuam sibi opem , cum opus erat, afferebant. Ex his rusticanorum turmis facillimum AZamorensibus erat, maximam equitum & peditum multitudinem con gregare. Sed ut ad bellum reuertamur, Iacobus halendis Septembris AZamorem versus exercitum instructum mouit. Petrum vero Alsonsum Aquilarem cis rebus maritimis praeerat) minoribus nauibus tormenta,& munitiones importare, fluuiumque subire iussit. Et quia hostes moles maximas, di machinationes ingentes, pice & eiusmodi materia, qua flammarum in cendium concitatur, oblitas, in fluuium detrudere parabant, ut fluuij ipsius impetu delatae,Lusitanis nauibus ignem implicarent eas primum,ante quam

deijcerentur, in ipsa ripa fluminis disjci, & inflammari praecepit. Ad eam rem Garsa Melius simul cum Aquilari, & sagittarijs quam plurimis, quibus ille praeerat, missus suit. Ij csim urbem propius accessissent, imperata confecerunt, quamuis id hostes prohibere,& nostros tormentis propellere conarentur. Franciscus

336쪽

Fransscus Pedrosa, qui equitibus antesignanis praeerat, exercitum , ut itcr exploraret, antecesserat. In eum equitum turma lane ferociter impetum dedit. nostri sortiter restiterunt. Sed cum hostes undique prouolarent, de multitudine Lulit,nos opprimerent Joannes Menesius, qui primum agmen ducebat, clim delectis equitibus auxilium afferre maturauit. Hostium tamen multitudo lingulis prope momentis augebatur,& recentes multo vehementius irrue bant, ita, ut fuerit necesse Borbenti Comiti cum equitibus, ut eo periculo Menesi um liberaret, accurrere. Ipseque tandem Dux cum instructa phalange, Scpaucis equitibus,ut per se liablidio occurreret, approperauit . Phalangis erat duetor Gaspar Vascius, vir valde strenuus, qui se medium inter nostrorum aciem dc hostium multitudinem interposuit. Hostes,Vt ordinem perrumperer, enixe contendebant sed tandem cum nihil proficerent, retro concesserunt. In eo

cono ressu aliqui ex hostibus cecidere, inter quos fuit vir quidam sortissimus,

ct i ius virtute AZamorenses ciues plurimu nitebantur. Itaq; cum illu mortuum acii maduertissent,repente cesserunt. Appellabatur ille Cidaco.Fuerat aute summe in Regem Emmanuelem studio de volutate propensus,illiusq; gratia multa gesserat : sed postea ab eo desciuerat. Lulitanorum exercitus eo ordine, quo pro tus fuerat, urbem ea nocte propius accessit. Castra cum propter fluuiunon longe a nauibus abessent, cotinuo locata sunt. Postridie Dux ex classe tormenta, testudines,& munitiones extrahi iussiit, omniaq; ordine disponi,ut muri quaterentur,imperauit. Meridie autem tres hollita acies egressa lint, pugna-diq- facultatem nostris offerebant. Vascus Coutignus Comes Borbensis a D u-ce postulauit, ut sibi permitteret, praelio cum illis in acie prima decertare: quod illi minime concessum fuit. Non enim dignitatis esse statuit Dux , excursionibus,& velitationibus re gerere,sed uno praelio , aut urbis ipsius celeri expugna

tione bellum conficere. Itaque testudines muris applicare, tormentis moenia Verberare,scalas etiam admouere continuo praecepit. His, quibus hoc praescriptum fuerat, praesidio Ioannes Menesius erat,cuiusc5silio haec omnia gerebantur. Is tunc per Ludovicum Menesita,& Georgium Barretum cum Algarbiensibus militibus, & per Ioannem Sylvium cum copijs,quas Sylvensis Episcopus

milerat ut non lolunt i mpigre,sed ordine cunei a fierent,operam dabat.Oppugnatio fuit acerrim t. Nostri testudinibus muris applicatis, muros subruere, de tormentis moenia disturbare coeperunt. Hostes e muris, misis ilibus & pilis, de saxis,ut impetum a moenibus repellerent, summa ope contendebant, multosq; grauissime vulnerabant : quinetiam& trullas ignitas ,&alvearia cum apium innumerabili multitudine in aminata demittebant, ut simul Sc operas incenderent , dc nostros non igne tantum, sed crebris aculeis stimularent. Cide ManZor, qui magnum nomen in ducibus obtinebat, & mul la de praeclara decora virtutis militaris obierat,&tunc,vidietiim est, curam urbis tuendae susceperat, per muros discurrebat, de ubi suos magis premi, de muros vehementius

337쪽

LIBER

quassari viderat,eo opem celerius afferebat.Nec solum voce & imperio,verum& manibus suos ad certamen pro laribus atque socis, pro religione Sc libertate, virtutis exemplo acriter incitabat. Q aandiu igitur ille vixit,nemo erat,' ut non acerrime periculum a patria propulsare conaretur. Sed accidit, ut chira iam Sol in occasum praecipitaret, globus e campo in illius pectus emissus, illi&audaciae simul atque vitae finem asterret. Hostes ingenti dolore perturbati,clamores ingentes cum eiulatu miserabili sustulerunt,& sic hominis illius nece consternati sunt, ut statim de urbe deserenda cogitarent. Itaque nocte illa per diuersas urbis portas effugerunt. Tanta autem in fuga trepidatio fuit, cum quilibet primus omnium exire contenderet, &alij alios praepedirent, ut supra homines octoginta multitudine suffocati, ad portas occumberent. Antequam dilucesceret, Iudaeus quid im, nomine Iacobus Adibitis, natione Lusitanus , qui cum relictuis Iudaeis in exilium pulsus fuerat , ε muris Iacobum Berrium, virum egregie fortem, qui erat in salse, nominatim inclamauit Illo namque plurimum v sus fuerat) a Berrioque contendit, ut se ad Ducem sine ulla mora perduceret. Quo facto Iudaeus pro tam laeto nuncio sibi de Iudaeis, qui in urbe relicti fuerant, vitam & securam bonorum possessionem a Duce pet ijt,& impetrauit. Dux flexis genibus, de manibus in coelum intentis, luminas gratias egit Christo,coelestium agminum imperatori,cuius numine & beneficio ciuitas illa magnitudine fatis ampla, ciuium multitudine frequens,opibus summis,& valido militum praesidio munita, intra diem unum, sine ullius caede, in Christianorum potestatem venerat, ut in eo loco, ubi dira Mahumetis superstitio miserorum hominum mentes insecerat, CHRIs Tl nomen sanctissimum praedicatione sempiterna coleretur. Rebus deinde compositis,signa Regis Emmanuelis in moenibus constituta sunt,&ipse Dux in urbem ingressus est. Saracenorum templum expiatum continuo, & ritu solenni consecratum fuit,&altare festinanter extructum,in quo res diuina sanctitsi me fieret . Nostri milites ad praedam conuersi, praeter maximam frumenti vim, nihil aliud, quod esset aliquo pretio disnum, repererunt. Tite ciuitas non multis millibus passuu AZamore distans,hoc metu ciuibus omnibus nudata fuit: quam Dux occupari co-tinuo iussit. Similiter Almedi nentes ciues urbem deseruere: cuius urbis occupandae, firmisq; praesidijs vinciendae curam Dux Nonio Fernando Ataidio comisit illius autem praefectura Iehabentasu se concessa fuit. Vtrisq; autem ma-dauit,ut data fide omnes,qui aula gerant,euocarent,ut urbes colerent,& imperium Repis Emmanuelis acciperent lolitumq; tributia penderent:&sic demustaturu,cum sub inuictissimi Principis tutela & praesidio lateret, ut impune suis bonis omnibus frueretur. Ad hunc modii utraq; ciuitas coli &freque tari coepit, multoq; magis opibus & potetia floruit, tua ante floruerat.Vrbis captae nucius cotinuo Regi Emmanueli allatus suit qui istitia elatus,supplicationes decreuit,& vota reru in omni u Domino, cuius numine bellorii omniti momenta tan derantur

338쪽

NONVS.

derantur,magnifice atque religiose persoluit. Id etiam cum Leo decimus Pon ' tifex Maximus ex literis Regis Emmanuelis accepisset, dies sestos egit , supplicationes instituit, ipseque publice rem diuinam solenni ritu atque eremonia confeci t: & concionator egregius oratione de laudibus Regis Emmanuelis habuit,quod eo tempore, quo reliqui Principes Christiani odijs acerbissimis irritati , in mutuam perniciem ruebant, intestinisque seditionibus hostium vires

amplificabant,solus Emmanuel pro Christi gloria bellum susciperet, &Christiani nominis hostes in India,& Mauritania profligaret. AZamore Vero motus quidam non apud multitudinem solum,ucrum &apud eos, qui Principes habebantur, conci tari coepit. Cum viderent enim ciuitatem munitissimam sine ullius caede in manus Christianorum peruenis , non dubitabant, quin si Brigantinus Dux cum uniuerso exercitu in Marrochiense regnum inuaderet, illud totum, cum maxima nominis sui gloria, sub imperium ditionemque Regis Emmanuelis sibi ungeret. Nam si cum parua admodum manu duces Lusitani Regem ipsum in fugam compellebant, quid esset expectandum, si cum iusto exercitu bellum fieret Adcedebat, quod eo tempore Mauri neque tantis

erant armis muniti, neque tam scienter acies instruebant, neque ciuitates ita muniebant, ut arduum munus esse Videretur, Uno impetu caSexcindere. Reges vero neque magnas opes habebant, nec erant inter se scedere consentientes,

ita,ut facile alij in alios non magna mercede concitari possent Fraus deinde punica,&insita in hominibus leuitas dc inconstantia faciebat, ut cum neque fidem sancte colerent, neque iurisiurandi religionem conseruarent, nullus corum fidem socijs adiungeret: dc cum ex suo ingenio quisque alios fingeret,reliquos suspectos haberet, & sibi perpetuo insidias ab illis intendi suspicaretur. Quod ubi fit, ibi nullum firmum vitae atq; salutis propugnaculu constitui potest. Quocirca necesse erat, si iustus exercitus in mediterraneas regiones moueretur,ab ijs,qui temporibus &successibus rerum seruiebant,suis insidias fieri,dc dolos strui, & proditionis metu quenlibet eoru perpetuo solicitat i. Nec enim dubium erat,quin multi,ut victorum gratiam captarent, principibus suis insidias machinarentur. Vt enim gentem amoris scedere inter se mirifice consentientem,& constanti fide cogi utinatam aggredi periculosum nimis est: ita homines odijs,& fraudibus,& perfidia dissidentes, nullum sere negocium iudicaban armis euertere. Praeterea sic bellum administrari posse existimabant, ut nullis sumptibus duci posset. Agri namque sunt uberrimi, fruges laetissimae,pecorum dc armentorum incredibilis multitudo, ita, ut commeatus assa

tim,si tempore bellu fieret,suppeditari facillime posset. Ad hoc accedebat, quod

cum in bello reru opportunitas omnia moderetur,nulla maior rei bene gerendae facultas dari posse multis videbatur. Exercitus erat iustus,milites acres,duces

acerrimi, hostes exanimati quocirca nemo dubitabat, quin si nostri perculsis Instarent,bellticu maxima Regis Emmanuelis utilitate, & Christiani nominis gloria

339쪽

376 LIBER

gloria intra breue tempus profligaretur. Haec & alia in hanc sententiam vulto iactabantur: neque deerant , qui ipsius Ducis aures eiusmodi sermonibus obtunderent.Quin etiam facerdos quidam,qui diui Francisci institu tum sequebatur, cui nomen erat Ioannes Chiauensis, qui postea Episcopus Visen sis creatus fuit,cum i n templo sacram concionem habuisset,de hac materia copiose coram Duce ipso disseruit,& tam praeclaram occasionem amitti,acerbissime conque stus est. Itaque cum Dux omnium sermonibus carperetur, coaetias suit in ipso templo,monacho,qui cum ad bellum stimulabat,publice respondere. Non se ignorare dixit, nomen suum maledictis multorum passim conscindi, sed se norum oribus hominum,s ed ratione &cosilio moueri. Sibi fide dc obedientia erga Regem nihil esse antiquius: Regem autem non ut in Marrochium signa inberret,ied ut AZamorem expugnaret,illum in Africam misisse. Si quidpiam vitra moliretur, id se contra Regis sapientissimi imperium facturum. Si multis, inquit, mensibus urbem hanc obsidione premeremus, si maxima militia multitudo prius caesa ab hostibus suis Iet,quam eam caperemus, tuc tam clara victoria putaretur,ut nemo quidpiam praeterea desideraret. Nunc quia Dei benignitate intra diem v nu,sine ullius caede,eam cepimus,uictoria contemnitur, quasi sit praeclarius, hostem caedere,quam ciues ab omni clade incolumes conseruare. Ego contra cens eo,multo esse ad sempiternam laudem praestantius,ciuem unutueri,quam hostium multitudinem trucidare. Bellum non tam leue est,quam

multi predicant. Reges enim quamuis inter se dissideant,comune tamen,quod uniuersis impendebit,periculum,facile animos omnium ab intestinis seditionibus ad commune malum propulsandum auocabit.Si igitur Rex Marrochien sis Ic Fessensis,& Xeri fius, & montium Principes coniunctis viribus nobis ob st iterint, multi fortasse , qui nunc oratione seroces multitudinem tumultuari cogunt, in periculis constituti trepidabunt. Solet enim hoc accidere.Vt quilque in pace furentius&audacius de bello disserit, ita magis in ipso belli discrimine tumultuatur,&a mente consilioque deducitur. Praeterea non vident,maximia exercitum ex rapto diu sustentari non posse Si igitur hostes voluerint,quo plures sumus, eo grauius periculum intercluso commeatu adibimus. Si enim seu ges in agris existerent,tum facile suisset, rei frumentariae prouidere. Nunc vero cum iam messis praeterierit,& frumentum in longinquas oras asportatum sit,si hostes voluerint nos fame necare, quis illos ab eo conatu depellet . Frumento, quod habemus,intra paucos menses absumpto,quomodo bellum, quod non paucis mensibus gerendum est,administrabimus' Praeterea aestas in exitu est,&hyems intra breue tempus instabit,quae poterit esse impedimento, quo minuutanta breuitate bellum finiatur, quata homines audaces de temerarij suspicantur. Praeterea bellum hoc maximum,quod suscipiendu in iussit Regis arbitrantur, Rex ipse sibi designauit, & nos si desponsam illi laudem praeripere conabimur,non modo imperium illius contemnemus, sed fidem illius maiestati debitam

340쪽

tam nefarie violabimus. Ego quod ille i perauit, exequutus sum: si fuerit opus, me vitam pro illius dignitate profundere,moti minime recusabo: dc duillius voluntati satisfecero,quid homines de me iudicent, minime laboro. Nec enim intelligunt,quoties aliquis bellum sui Principis iniussu susicipit,offensionem esse pelli seram,& victoriam inuidiae plenam, ita, ut necesse sat et , qui aliquid abique Regis praescripto molitur,calumni js innumerabilibus proximum

fieri.Nunc vero nemo me calumniari iure potest. Meum ossicium erat,vrbem istam capere , eam Dei clementia cepi: celeritate summa bellum conficere a tradiem unum id non mediocri felicitate confeci: exercitum incolumem reducere,id Dei singulari benignitate perficiam. Quo negotium dc facilius,& celerius, de minore cum periculo transactum est, eo clatiore numinis beneficio deuincti sumus. Quocira fatius esset, Deo gratias agere,quam famam hominis ossicio suo praeclare functi maledico dente corrodere. Haec cum dixisse sermonem quidem hominum compressit, non ita tamen, ut non extent hodie permulti, qui doleant, maximam suisse tunc ab illo summi decoris opportunitatem praetermissam. Ille tamen rationibus, quas diximus, inductus, id sibi licere minime putauit. Aliud etiam incommodum interuenit, quod illia co- retin Lusitaniam redire . Tubere namque stemur alterum illius ita laborabat, ut is equo vehi non posset. Exercitu igitur comiso Francisco Portugalen si cuius i nsignis nobili tas erat iam eo tempore cu non mediocri laude prudentiae coniuncta,Magaganum contendit. Ballam deinde Lustaniae ciuitatem in Algarbio sitam traiecit,unde Almeitinum Abi Rex Emmanuel morabatur, se contulit: a quo suis magnis honoribus, ut aequum erat,acceptus .Exercitus deis de magna pari reducta in Lusitaniam fuit. Rodericus Barretus, de Ioannes Menelius AZamore relicti, Barretus ut urbem tueretur,Menesius vicum exer- et tu bellum finitimis getibus in serret. Nonius Fernandius Ataidius Safinium reueritis,insti tutum suum petiequutus,multis incommodis Mauros agitabat. Similiter Ioannes Menelius & Banctus suos otio torpere minime permittebant. Itaque Menesius per exploratorcs certior factus, paganos, qui xerquia mincolebant in locis,qui circiter triginta passuum millia ab urbe aberant,sine ullo metu vagari, initio Anni M. D.xiiij ad vesperii ex urbe cum equitibus mille di ducentis, de mille peditibus,cum Barreto egressus, viginti &quatuor millia passuum ea nocte consecit. Inde Montem viridem sic enim propter amoenitatem,t c frequentium herbarum , dc plantarum viriditatem appellare solent)petierunt.Prima luce in pagum Bencafigium inuassere. Pagus estin mole situs, qui ab imo modice assurgens,in orbem desinit. Incolae partim caeli,partim capti, partim erupe infitiatum,qui Mamorem preterfluit, praecipites eiecti sint,

α oppidum direptum &exustiam. Similiter Bernardus Emmanuel, de inanes Sylvius, qui ab eodem Menesio missi fuerant,in alium pagum,que Tasusum appellant,inuecti sun q& pagum omni presidio nudatu aspiciunt . hostes enim Mi: - . Y diffuge -

SEARCH

MENU NAVIGATION