De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBER

oissimae multi simul habitant. Et ij inter se staterne amant, libentErque alii

pro aliorum, quicum illis viii in altite vitam in quodvis discrimen iniiciunt

Bella non pro uendis aut propagandis finibus, ted pro dignitate luscipiunt, es o antur, se suis a vignis, aut ab aliqua longinqua natione con-

emptos. Tum vero homines senes,qui magnum in rebus bellicis nonae, me stetit iuuenes,habuerunt, inconsilium ad hi ni Ante deliberatione aqirantum quisque vult,tantum potionis exhaurit. idquid senes de bello aut Poedecernunt sine ulla recusatione pro viribus equuntur. Ducem eligunt, ut superius di tum est, quem acerrimum esse iudicant. Hunc vero, i dimiditatis significationem aliqua in re dederit,honore confestimi una lilbilituunt. H ic domos circumie iis,magnas vocibus omnes ad bellum adhoreatur: quibus rebus instrui debeant,admonet,&quanta victu te sit opus, edissenti Neque solum arcubus Jc sagittis, sed adijs etiam eli nodurissimos abre factis utuntur, quibus hostium membra frangunt dc distetant. Iniciis uti frequenter solent, &ineo pugnant,ut hostes inopinato aggrediatur. mos in bello capiunt,senes praesertim, statim comedunt reliquoS vinciunt.Em,qui ex seis in bello conciderunt, funere efferunt cum multis lacrymis eoriimque virtutem praedicatio ne celebrant. Captiuis cibaria largissime praebent , eisque mulieres,cum quibus cubent, elargiuntur. Cum vero festos dies agere voli nVnum ex taptiuis,quem iam satis fartum & opimum esse conspiciunt, funibus alligant.Primum illius amica in amoris lignum in colliam funem mucit,&delitias suas ad supplicium trudit. Homines deinde circim sistunt, &ventrem Abrachia, de tibias illius astringunt: tum columnae assixum coloribus depin-Runt, de plumis varijs exornant . Ne vero parum humani videantur, i antillum vinculis interdum, bc cibo atque potu sane laute atque liberaliter accipiunt. Interim vero omnes comedunt,& plurimum illius , quam diXImus,potionis absumunt.Saltant praeterea, & canunt, atque tripudiant, & hoc apparatissimo ludo consilinunt.Tandem post triduum, illum pedibuque manibus iam vinculis expeditis in caueam deducunt.Mulieres atque pueri uinctum secundum ventrem senibus trahunt. Homines vero& mulieres tali

quae mala citrea, &fructus varios in eum iaciunt. Ille vero 'uq pote e Cis pomis colligere, rursus in illos,a quibus suit impetitus , intorquet.Bibit in terim,ut apparet, iucundissime. nec enim ei cibus aut potus denegatur. l'rae lesert autem non mediocrem laetitiam. Illi sorticulum liominem, vile existimari cupit, conuitijs onerant,& multis contumeliis insequuntiar. Dabi n-quiunt Iomo perditissime atque prostigatissime,poenas Icelerum: &sanguine

tuo manes eorum , qui in bello ceciderunt ulciscemur . e enim codabimus, & dilaniabimus, & assim comedemus.Ille vero, nihil moror, in quit.Non enim ignaui neque inudi poenam sustinebo. Semper enim varii

tis ossicio functus sum. Si me occisuri estis, multos iple multis in locis o di

72쪽

Si carnibus meis saturandi estis, & ipse multorum carnibus saturanis saepe sui.

'aeterea fiunt mihi fratres atque cognati, quos scio meam necem haud impunitam relicturos.Ad hunc modum in caveam tandem includitur.Tum ille cui fuerat captiuus in custodiam traditus,in caueam simul infinditur.Corpus autem habet depictum,& collum plumeis ornamentis excul tum: manibus vero ingentem Hadium vibrataum saliat, & sibilat,& gladium intentat. At is, vegladium illi e manibus extorqueat,summo studio cotendit. Sed dum in unam partem impetum da mulieres atque pueri eum sene, quo est alliratus, quem manibus tenent, ad 1 rahunt. Dum rursus in contrariam partem se contorquere nititur, ex alia parte similiter mulierum manibus impeditur. Vtrinque enim ita distinetur, ut se eodem loco commouere non possit. At strenuus ille gladiatoreum gladio contundit&debilitat, atque tandem medium illius caput ingenti vulnere dissindit, cerebrumque dispergit. Manus deinde praecidit. Tum mulieres accedunt,& corpus exanimum in pyram conijciunt, ut omnibus pillis adustis illud facilius abluere queant. Disiecto utem ventre, ilia cum extis euellut reliqui corpus in frusta disterpunt:&ne plura persequar,illius carnibus omnes cum magna voluptate vesicuntur. Sunt & alii sylvellies atq; motam homines,ctui cum his,qui in domibus habitant,continenter bella gerunt, eisdemque se sceleribus & eadem immanitate colaminant. Nullum apud eos delictum plectitur,praeter homicidium. Coguntur enim hi,qui sanguine coniuncti homicidae sunt,eum tradere illis,qui caesi necem propter sanguinis communionem &propinquitatem iure persequuntur. Hi vero eum strangulant, atque sepeliunt, & cum multis omnium propinquorum lacrymis atoue lamentis utriusque mortui senus instaurant, epulasque dant, in quibus omnes depositis inimiciti js accumbunt. Quod si casu aliquo homicida subternu)iartum eorum filia: vel lorores,vel cognat. e occisi propinquis in seruitutem traduntur,&sic dein lim omnis utrinque dii cordia obliuione lepelitur.Operaepretium mihi visum est, tam barbaros & immanes mores oratione describere, ut intelliginosiit, in quantam errorum colluuionem incurrat humanum genus latens & humanitate destitutum,&, quod multo senestius est, praesidio sanctissime religionis orbatum:&simul cognoscatur, quata benignitate clementissimus rerum omnium Dominator huic miserrimae genti, Portuosensium In eas oras aduentu, pro exerit. Christianorum enim consuctudine & familiaritate α hominum sanctorum ex societate, quam IEsvnominant, quos

1 Ortiagaliae Reges in eas partes misere,disciplinis factum est, ut multi, dispulsis

tenebris,erTorcs,in quibus versabantur,clare petimiant,&ad C H RIs T i optimi maximi studium ardentibus animis excitentur, & ingentes nEo ratias ob tam diuinum beneficium grata atque memori voluntate persioluant. Capralise Uralitiae: regione prosectus est tertio nonas Maij Nono autem halen. Iunii

nautae nebulam aduentare, coelumque atra caligine circunfundi conspiciunt.

73쪽

Cum verδ mare cernerent commoueri, & fluctus excitati, trepidare id antennas demittere cum festinatione coeperui.Sed tam subita tempestas eos oppres sit,ut antequam multi se comparare potuissent ad tantum periculum fugiendum quatuor naues incitatis turbinibus impulsae atque depresse sint,& num-bus ita demers,At nemo ex ijs,qui illis vehebantur,euaderet.Fuit quidem reliquis hoc spectaculum supra quam dici potest acerbum atq; luctuosum, cernere in medio mari homines laborum socios,atque natura coniunctos,&minios etiam propinquitatis necessitudinibus implicatos,voragine ingentis illius gurgitis absorberi,neq; esse potuisse sese in tanta calamitate ominibus miserrimo genere lethi consumptis auxilio Inde cum multis lacrymis reliquae eptem naues digress e, rursus alia coorta tempestate dispulsae sunt. Tandem sexto kalen. Augusti lex tantum naues iii et e cursum tenuerunt. Vna nimq; ex illis septem aduersia tempestate iactata,in sinum Arabicum penetrauit, at inde in Portu galiam redi jt cum lex tantum hominibus. Reliqui namq; morbis Jc tame atq; ii ii cruciati,inultisque periculis atq; tormentis amictati petierant. At lex naues post flexum promontorij bonae spei , conspiciunt tellurem amoenissimam r-Doribus restitam,& gregibus abundantem, quam multi pellucidi amnes irrigabant. Ad eam igitur Capralis naues conuerti iussit. Sed nemo ex incolis cum

Lusitanis commercium habere voluit. Itaq; quan uis commeatus inopia nostri

laborarent,cum nihil tame possent ab hominibus illis obtinere, proiecti sunt,

de totam illam oram lustrauere,donec ad duas insulas contra terram continentem oppositas peruenirent ibi duae naues inanchoris consistebant: qui in illis erant, uni Portugalenses naues conspirati sunt, fugae se mandarunt. Eas naues Capralis insequutus cepit. Cum vero intellexisset , eas elle principis cuiuidam, nomine Foteimae, qui erat Regi Meltiadio coniunctis simus, liberas cu ingenti auri pondere, quod e Zosela exportabant, & cum mercibus maximi pretijdimisit.XII. kalen. Augusti ad Morambiquem appulsus, aquatione sine ullius impedi mento secit, emptisque cibarijs,i magistro,qui eum Quiloam deduceret,

conducto, iter conficere maturauit. Clim vero a terra non procul abscederet, cernebat multas insulas egregie cultas atq; nitidas, quarum omnium imperiusiimmum penes Quiloae Regem erat. Illius namque regnum supra nongenta

millia passuum in longitudinem orae illius patebat. Rex&omnes Quuoentes Mahumeti placitis addicti sunt. Homines partim sunt nigri , partim colorati.

Arabice loquuntur,& multas praeterea linguas norunt, propter multarum nationum,quae ad oras illas veniunt,commercium. Arabum aut Turcarum more vestiunia. Vivunt admodum laute. Abest Quil a Morambiquensi tellure circiter quadringenta passuum millia. Angusto mari a continenti diuiuitur. Insula consita est plantis Scarboribus: sontes habet gelidos atque perennes zar mentis oc pecorum gregibus abundat: animantia multa in sylvis atque nemo obuo nutrit,ex ijs,qua venatorum opera capiuntur.Tellus est serulis,&adbibi a

74쪽

mediocri hominum cultura varias fruges effundit.Mare continet pisces varios&optimos.Vrbs est magna, habitatorumque multitudine reserta. 2 essiunt amplae&extructae magnifice,coenaculis & laquearibus, & tectorijs pulcherrime aedificatae, & ornatae multa & varia supellectile. Naues non sunt absimiles Mogambiquensium: thure tamen notho propter penuriam picis oblinuntur.In huius urbis portu cum Capralis anchoris iactis constitisset, misit ad Re sem,cui nomen erat Abrahemus,qui dicerent te iv ssu Regis Portugaliae ad eas

artes peruenisse,cum ipsius Regis mandatis atq; literis ad illum scriptis,e quius intelligi posset studium, quo Rex Emmanuel tenebatur foederis & amici-riae cum illo iungendae. Severo non posse ullo modo in terram descendere, ne Regis sui imperium aspernari videatur,qui vetuerat, ne unquam rei ullius obtentu e classe discederet. Proinde videret,quem locum magis opportunum sta tueret ad utriusque colloquium .Rex nuncios perbenigne excepit: Capralique per eosdem responsum dedit,sibi gratissimum esse illius aduentum. De Regis Emmanuelis amplitudine, & de virtutibus regijs, quibus erat ornatissimus, multa se percepisse,quanuis illius regnum tantis locorum interuallis esset ab ea terra disiunctum: quibus admonitus, libenter sese ad quamuis amoris mutui pactionem deuentulum. Et quando fieri non poterat, ut legationem illam in terra audiret,se postridie daturum operam, ut in mari cum Caprali loqueretur. Haec ubi dixit, unum e suis domesticis ad Capralem cum muneribus misit.&stridie igitur parua nauigia ad eam rem instructa & ornata cum sitiis ingreditur. Erant omnes vestibus aut aureis aut purpureis Aut sericis&bombycinis exculti, gladijs& pugionibus accincti, in quorum manubria erant gemmae miro splendore sulgentes inclusae. Buccinarum praeterea & tibiarum concentu summa laetitiae significatio dabatur. Lusitani contra tubis atq; tormentis uo gaudio tenerentur,indicabant Capralis iubet omnes duces,qua vestium elegantia possent,ornatos in scaphas descendere .Qiuod ipse similiter fecit. Itaque omnes ad nauigia Regis accedunt. Cayralis vero ubi ad Regem peruenit, eum ut Regem salutat Rex honorifice respondet deinde de Capralis manu literas Arabice scriptas accipit,legationem audit,&At apparebat, fronte & vultu bellissimis. Ostendit postremo, se Regem Emmanuelem in loco fratris semper habitur hi, operamque daturum, ne studio erga illius maiestatem ab aliquo vinci posset. Fuit deinde ab utroque statutum, ut sequenti die Capralis mitteret ad Regem, qui amicitiam institutam scedere confirmaret. His ita constitutis, mercatores Arabes interueniunt nostros sceleris& immanitatis insimul an simplicitatem Regis admirantur, quod statum atque dignitatem suam piratis crederet, qui niti eorum insidijs esset occursum, intra paucos annos erant illum per simulationem pacis omnibus bonis euersuri. His sermonibus animum Resis immutan ita, ut non solum pacem turbarent, sed etiam odium illius satis acerbum in Lusitanos incenderenti Rex isitur urbem munire, milites euocare, vigilias

. L 4 disponere,

75쪽

γ . LIR ER disponere, omniaque moliri, quae fieri a maritimis ciuitatibus solent, cum hostes in portu sunt. Haec omnia ubi Capralis Homeris,qui regis Melindi j frater erat, & tunc se Quiloae tenebat, indicio cognouisset, noluit ibi tempus sine ullo fiuctu conterere, Melindem versus cursum tenuit. Quod cum Rex Melindius intellexisset, suit incredibili gaudio cumulatus. Confestim autem curauit, ut classis omni commeatu de fructibus, quos tellus illa suppeditabat, reficeretur. Capralis ducebat secum Mel in dij Regis legatum,muneribus ab Emmanuele ornatum, dc dona praeterea, quae Emmanuelis nomine ad Regem deserenda curaret. Nostri igitur postridie iussu Capralis munera Regis Emmanuelis serunt. Melindius, ut omnis populus tantum honorem tibi a potentiisimo Rege habitum fuisse cerneret sunt enim Reges illi meiusmodi rebus nimis ambitiosi , nihilque honorificentius arbitrantur, quam a Regibus magnis aliquo munere decorari equum ingentem ephippio de bullis aureis, dc phaleris pulcherrime fustis, quae inter alia dona ab Emmanuele missa fuerant, ornari continuo praecepit , in quo insidens ad mare contendit , ubi Capralis cum reliquis ducibus in scaphis eum expediabat. Ibi se mutuo complexi sunt, multisque verborum ossicijs inter eos certatum cst, cum neuter alteri quidquam de humanitate concedere vellet. amiis autem a Rege detineretur, noluit tamen Capralis ibi diutius immorari duos tamen exules eo in loco relictuit, ut viderent, an pedibus iter in AEthiopiam, quae supra AEgyptum est , ubi Christianum imperatorem dominari Emmanuel acceperat, facere aliquo modo pollent,& ritum, de mores, de instituta gentis explorate cognoscere. Septimo Aususti die Melinde profectus, &secundum ventum nactus, pelagus transmisit, dc vicesimo secundo die ad Anchediuam inlitiam naues appulit, ubi ut nautas atque milites ex labore reficeret, aliquot diebus commoratus est. Inde Calectitium nauigauit, dc tertio decimo tandem die classem in Calecutiensi portu constituit. Quod ubi Regi minciatum est, duos ex Nairibus suis cum mercatore summae apud illum authoritatis ex ea regione, per quam Indus in mare influit regio Cam- baia, homines Gurarates appellantur in classem misit, qui praesectum nomine illius salutarent. Capralis remisit illos ad Regem cum Ioanne Sala, equestris ordinis viro, qui Vasci Gamae, cum ille viam in Indiam fecit, comes extiterat. Misit praeterea cum illis Gasparent Gamam hoc enim cognomen Iudaeus ille, qui Zabato operam dabat, cum Christianus esseetias est, ut Gamae , quem patronum adoptarat, nomen sequeretur , assumpserat. Cum his autem,quatuor ex illis Nairibus , quos Gama in Lusitaniam abduxerat reliquos enim obsidum loco retinere voluit) cultu de ornatu Lusitano vestitos ad Regem misit, quorum aspectu Rex mirum in modum laetatus est. Nuncijs deinde ultro citroque missis fuit a Rege constitutum, ut in aedibus

quibusdam regijs, quae sitae erant in lilyre , Capralis illum conuenncti dc 'M

76쪽

vellet, nomine Emmanuelis exponeret. Erant aedcs ornatae & instructae magnifice . Rex stipatus undique magna nobilitatis multitudine, de Dynastis quam plurimis circunscptus, in eas aedes se contulit. Tubicines antecedebant cum tubis partim aureis, partim argenteis, singulari opere factis , qui earum modulatione & concentu laetitiam , qua Rex affectus erat, ut videbatur , demonstrabant. Venit Capralis cum aliquot ducibus. unum porro ducem, Sanctum Thoarem nomine, ut interim praelecti munere fungeretur, in classe reliquit.Vbi primum terram attigit, multi viri nobiles atque Dynastae obuiam illi prodierunt. Is quidem lectica sublatus est, illi vero omnes pedibus in aedes Regias eum prosequuti sunt. Domus erat aureis&sericis peripetasmatis ornata. Regis cultus miro gemmarum splendore collucebat. Postquam Capialis Regem salutauit, suit iαargentea sella prope illum collocatus. Tum Gaspare interprete accersito, quaesiuit de illo Rex ea, quae solent amici in familiari congressu percontari: num bene valeret: num ex animi lententia nauigasset: num Emmanuel frater tuus eo tempore, quo classis Olysipponetbluerat, suisset optima valetudine. Tum Emmanuelis literis per interpretem explicatis, agi de scedere coeptum est. Rex admodum prolicie omnia de sua voluntate promittebat,plusque dabat,quam erat a Caprale postulatum. Omnibus Portugalensibus potestatem secit libere in ciuitate negociandi: se

enim curaturum, ut sine ullo periculo commode rem gererent. AEdes praeterea satis magnas nostris prope litus assignauit , in quibus habitare,& merces anseruare possent. Et quia Saracentis,cuius aedes erant, continuo fraudes in nostros machinari coepit lias maiores,&litori viciniores Regi Emmanueli donauit,in quibus omnes,qui illius negotia procurarent,habitare laxius, & negotia gerere commodius possent. Hanc vero donationem literis in aurea tabula incisis ad sempiternam memoriam consignauit.Saraceno autem ditissimo,nomine Colebiquio,qui erat studio Lusitani nominis incensus, & ob id suit postea

omnibus bonis euersus,cuius aedes erant,cumulate latisfecit.Sanxit praetcrea,ve

in earum fastigio vexillum insignibus Regis Emmanuelis illustratum figeretur,ut esset omnibus testatum, eas ad Emmanuelctra pertinere,seq; , ut monimentum Regis sibi carissimi in ea ciuitate perpetuo conseruaretur,effectiarum Dum h c geruntur,suit Regi nuncius allatus,s dluisse Cochimo nauem ingentem onerariam, quae elephantum ad bella gerenda praeserocem convehebat,& in regnum Cambalaenauigabat. Hac re comperta, misit ad Capralem qui nomine illius peteret per amicitiam institutam, ut eam caperet. Esse namque hominum, in quos odio iustissimo erat incensius. Vt autem scire postet, quo animo nostri nauem aggrederentur aliquot Saracenos ex suis domesticis, ut praelium speetarent, immisit. Capralis unam tantum paruam nauem ad eam rem gerendam expedivit, cuius Nauarchus appellabatur Petrus Ates deus. Huic autem tres comites adiunxit: uni nomen erat Odoardus Paciecus,

77쪽

- LIBER

alteri Vastus Sylveria, tertius fuit Ioannes Sala. Rex ubi vidit unam tantum

nauem, & eam non magnam, a reliqua classe, Vt nauem m imam, magno

militum praesidio, & telis , dc tormentis , & multis praeterea armis egregie munitam inuaderet, segregati,vehementer admiratus est. Itaque exitum rei animo suspensus expectabat. Nostri vix arma sumpserant, cum nauis hostium in conspectum se dedit. Nostri expansis subito velis in eam seruntur,

non ita tamen, ut cominus eam oppuSnare contenderent, ne telis hostium

e superiori loco missis opprimerentur sed mediocri interuallo disiuncti, in eam pilas partim lapideas partim serreas iaciunt, & glandibus etiam plumbeis acerrime pugnant. Multos interimunt, multos convulnerant, nauem

multis in locis perforant, dc nunc a dextera parte, nunc a laeua eos impetu iacto perterrent. Hostes in principio nostros contemnere visi s uni, & sublatis clamoribus probra iacere , arma corripere , tela Vibrare, tormentis nostros impetere coeperunt. Sed postquam se tantis damnis affectos animaduerterunt, omnem salutis spem in fuga collocarunt. Nostra nauis eam insequuta. Cananoris portum , qui abest Calecutio Septentriones verius passuum circiter quadraginta millia sub noctem subire compulit, ubi quatuor Arabum

naues in anchoris consistebant. Nostri vigilabant, ne de nocte nauis elaberetur. Vbi diluxit, in eam passis velis incurrunt, tantaque formidine perterrent, ut a nauibus, ad quasse receperant, diuulsa altum peteret. Sed Portu galensis nauis cum eam cursu longe superaret, ita se illi semper infestis tormentis Opponebat, ut non quo vellent hostes, sed quo nostri eam flectere proram cogerent, nauigare donec tandem ictam & superatam prae se agentes , in Calecutij portum intrare compulerunt. Obstupuit Rex, de ab ijs, qui se iussu illius praelij sipecitatores Praebuerant, exquisiuit, quo pacto res gesta fuerat.Respondent, nunquam se parem in hominibus vllis industriam,

neque sertiorem animum, neque maiorem in periculis adeundis alacritatem perspexisse. Rex misit ad Capralem, qui nomine illius ab eo contenderet,ut homines eos, qui se in eo praelio excellentius gesserant, ad illum venire praeciperet. cupere namquc homines videre , dignos, qui ab omnibus Regibus summis ornamentis assicerentur. Satisfecit postulato Capralis. Rex omnes laudibus de muneribus ornauit, in primis tamen Paciecum, cuiuS, Vt Arabes qui interfuerant practio,reserebant,clarior virtus extiterat. Sed quo magis hoc facto Lusitanos efferebat,eo grauius eis periculum odio & initiata mercatorum Arabum intentum fuit. Nam cum eos extinctos propter religionis dissidium cuperen tum ne apud Regem tantam gratiam inirent,ut ipsi excluderentur, anxie formidabant. Itaque modis omnibus nostris erant impedimento , quo minus eum numerum piperis, &aromatum reliquorum,quem emere cupiebant, ab incolis acciperent. Ob id igitur omnes fraudes excogitabant, calumnijs animum Regis exulcerabant, dc latrocini j crimen omnibus . . i Lusitanis

78쪽

. Lusitanis intendebant. Ad haec multo maiora pretia aromatum dominis polliceri,omnia clam coemere,&compressa tenere, ne quidqua ad Lusitanos perueniret. Rex in eorum dolis connivere,fidemq; datam fallere. Iam antea Caprali in perfidiae suspicionem venera antequam domus esset nostris asiisnata, eo quoci obsides,quos habebat in naui,se in mare deiecerant, ut ad suos nando coniugerent Equibus aliqui capti sunt,alij euaserunt, neq; tame Rex eos restitui aut Caprati,ut debuerat, satisfecit. His rebus offensus Capralis ad Regem misit,qui de iniurijs sibi factis quereretur. Illum dedisse fidem, securaturum,

ut naues Portugalenses intra viginti dies onus acciperent: tres menses esse consimpios,nullamque nauem oneratam esse,cum ante suos oculos Arabum nauci onerari conspiceret: quod etiam contra percussum foedus esset. In foederen inque cautum fuisse,ne ullis nationibus aliquod piperis aut Zingiberis pondus ullo pretio tribueretur, antequam Portugalensibus nauibus iustum pondus esset impositum Illum igitur orare, ut fidei suae atque dignitati consuleret. Iter enim instare,neq; se poste diutius in eo portu consistere. Rex cum hoc accepisset, se ea iniuria grauiter commoueri timulauit: dixitque, se imprudente Basilia illa ab hominibus fraudulentis admissa suisse .Et quando Saraceni tam

scelerati &audaces extitissent,ut contra illius imperium naves onerarent,se facere potestatem Lusitanis Arabum naues, perloluto mercatoribus aromatum pretio,exonerandi, ut citius inde nauibus onustis ibluere possent. Hoc audito Capralis veritus est,ne Regis indulgentia ad staude pertineret,ut videlicet Arabum animos irritaret,& aliqua turba commoueretur,qua nostri possent ab illis,qui erat multo plures,& potentiores,opprimi,dc sceleris culpa vel in nostros,

qui materiam turbulenti dissidij dedissent, vel in Arabas, qui Regis iniussit se

vindicare auli fuist en derivari. Itaq; se continebat,neque quid optimum faetuesset,satis explicabat.Arius interim Correa,qui in aedibus relictus erat, ut Emmanuelis Regis negotia procuraret , a Caprali summo opere co tendebat, Vt e indulgentia Regis uteretur, S a Saracenis viribus eriperet, quod illi fraudibua auertebant.Aliter enim futurum, ut naues in Portugaliam inanes redirent, renullo lucro tantet impensae factae copen larentur.Cum Capralis haereret,&cunctaretii Correa instabat,& obtestabatur eu, ne pateretur nomen seu nomine timiditatis & inertiae maculari,neue Regm Emmanuelem eo comodo priua

ri,quod ostendebatur Ad haec testes, & a scribis testimonia publicis literis con signata postulabat, ut esset testatum omnibus, non per se stetisse, quo minus Regis negotia commode fierent, sed ducis ipsius culpa. Capralis igitur Correae querimonijs & obtestationibus impulsus, aliquid sibi geredum arbitratus Est,ut crime quod intendi facile poterat,aliquo modo dilueret.Erat autem iam

paululum extra portu nauis mercibus onulla,quae anchoras soluere, & vela facere instituebat,cum Capralis perunti ex suis domesticis Nauarcho atq; magi

stro denuciauibile inde abirent.Sibi namq; facta suisse a Rege potestate naues

79쪽

omnes , quae in illo mari consistebant, retinendi. Naius autem dominus erat Saracenias quidam ditissimus, qui multum gratia dc auctoritate Cale iij apud Regios poterat. Dux atque magister& reliqui omnes Capralis imperium

irrident.Capralis scaphas expedire de armati iubet,& nautas atque milites confestim misit,qui nauem funibus alligatam in portum remulco traherent.quod illi sine ulla mora conficiunt. Saracenus, cum id factum esse cognoui siet, graui iracundia commotus, omnes suos propinquos atque nece harios accersiti rem exponit: de nostrorum iniuria de iniquitate conqueritur: contumeliae indignitatem verbis exaggerat. Pro se quisque quantum potest illius animum, iam fatis sua sponte incensum, verbis inflammat, morique satius esse dicit, quam tam in ignem contumeliam pati. Itaque omnes continuo ad Regem adeunt, facinus esse indignum clamitant, tantum animum Christianos homines assumpsisse , ut in Calecutij regno homines in ipsius Regis patrocinio latentes inuaderent , de quasi iam regnum possiderent, ita cogere imperijs, minitari liberis, vinetas naues abducere, Sc i ii ipsius Regis oculis, vim nominibus, qui illius imperio continebantur, in serre. Eam vero iniuriam non tam ad illos, quam ad ipsius Regis contumeliam pertinere. Quam si non stati in vindicaret, re, ut maiora facinora molirentur, de in ipsit marma conuerterent. Clementia illius factum este dicunt, quod homines externi, de am ,ribtis Indicis abhorrentes, omniumque praesidio destituti, Regem praepo tentem despicerent, tantumque sibi in ipsius Regis imperio, atque tam inso lenter arrogarent. Rex ita respondit, ut facile ua telligeren t, eum non graui tecesse laturum,si quidquam sceleris fuisset ab illis in nostrorum perniciem comparatum.Omnes igitur conferti in aedes,ubi nostri nihil hostile suspicantes iuniti regis habitabant, irruunt, Nairesque multos sibi socios adiungunt. Correa sublato signo discrimen,inquo versabatur,classi denunciat.Erant autem Lusitant,qui cu illo erant,ad septuaginta.Saracenorum vero cum Nairibus ad quatuor millia conuenere.Capralis quartana laborabat. Itaq; praecepit Sancio To-hari,ut cum omnibus scaphis inlitus properaret,ut sublidio nostris occurreret, dc fugientes exciperet.At Saraceni taedere ianuam secutibus , conuellere parietas trabibus,tela conijcere, Sc summa contentione pugnare, Ut prius quam auxilium venire posset, omnes interficerent. At nostri acri animo restiterunt: de

quia videbant sibi moriendum esse,ne inulti caderent, sortissime dimicabant. Paties interim ex una parte machinis admotis disiectus suit. Hostes ferociter ir- ruunt, Lusitan6sque taedunt.Atqui ex illis euadere potuerunt, globo facto ad mare se conserunt,ubi iam multi ex Lusitanis, qui subsidio veniebant, impetum in hostes secerunt, ut illis parumper repressis, suos in scaphas recipere facilius possent. Ceciderunt ex nostris ad quinquaginta, in quibus Arius Correa fuit. Viginti tantum euasere, saucij tamen, eorumque bona pars ex eisdem vulneribus inteiij t. Henricus monachorum praefectui aliquot vulnera

accepit.

80쪽

SECUNDUS.

accepit. Atius Correa duxerat secum in Indiam silium, nomine Antonium

Corream, annos natum decem clitem eques quidam, cui nomen erat Nonius Leitanus,in hoc tanto discrimine lumina cotentione protexit,& incolumem

ad litus usque perduxit. Hic cum haesitaret, neque posset puerum in scapham

perserre, nauta quidam pueri orbitatem miseratus, accurrit,illiimq; cum magno vitae periculo humeris sublatum in scapham imposuit. Fuit hic Antonius Dostea vir admodum strenuus,multasq; res memorabiles in bellis effecit. Fuit hoc tantum scelus agente perditissima conflatum xvij. die Decembris, anno a CHRisro nato.M .D. Capralis tulit admodum dolenter hunc casium, & febri multo vehementius afflictari coepit,& Correae mortem lacrymis prosequutus est: non tamen quidquam hostile moliri voluit, expectans , an Rex se aliqua tolerabili exculatione defenderet, S: in auctores sceleris an imaduerteret. Cum

autem ex Regis silentio & taciturnitate intestigeret, illum tam scelesti facinoris esse non modb conicium, sed etiam fautorem, postridie ex Ducum consi

lio, decem Arabum magnas naues, que erant in portu,aggressus est.Fuit utrinque summa vitium contentione dimicatum. Lusitani tamen magno impetu in naues irrumpunt,multorumque nece suorum mortem ulciscuntur,& supra sexcentos serro concidunt: deinde naues exonerant, & paucos,qui se metu occultauerant,capiunt,& per omnes naues distribuunt, ut ministrorum nauticis in rebus penuriam supplerent. Tres elephanti fuerunt inuenti, quibus occisis & salitis, nostri erat enim magna commeatus inopia) vescerentur.Postremo sub noetem naues omnes incensae sunt, inter quas suit nauis Arabis illius,

Qui tantam dilcordiam concitarat. Appellabatur autem Cogecemus Mici clius. Exterruit hoc incedium omnes,tam ciues,quam peregrinos,cilli Calecu iij morabantur. Conueniunt undique: clamores ingentes tollunt: nauium ia- euiram plangoribus atque lamentis prosequuntur: manus in coelum tendunt,& diras imprecantur nemo tamen ad resistendum se comparat. Incensis in Regis conspectu nauibus, cum primum diluxit, naues ordine constitutae sunt, Vt Vrbem tormentis,quam acerrime fieri posset,concuterent. Multas aedes disturbarunt multos mortales occiderunt magnάmq; multis in locis stragem ediderunt. Rex ipse,cum ad illius pedes unus ex suis familiaribus ictu ingetis pilae dilaceratus concidisset,inetu perterritus, omnem salutis spem in praecipiti fuga collocauit His rebus gestis,Capralis Cochimu versus nauigare instituit. Acceperat enim,Cochimi Regem amicitiam Lusitanorum expetere. Abest autem urbs haec Calecutio Austrum versus circiter passuum septuaginta millia. Vndique vero flexibus fluuij, qui non longe ab illa in mare influit, alluitur. Portum habet optimum,& stationem nauium tutissimam. Solum est macrum de sterile,arborum tame viriditate ad aspectum iucundum. Abundat pipere. Regis opes erant tenues , dc Calecutij Regi tributa pendebat. Mores gentis sunt

Calecutiensiu moribus & institutis vitae persimilis.Capralis Cochimi portum

SEARCH

MENU NAVIGATION