장음표시 사용
431쪽
rium virum ex Mauris foederatis in seruitutem abduxerant, castra posuissenta
Speculatisres tres Mauros capiunt, quos ad Norognam perducunt. Illi nunciant, castra hostium quatuor &quadraginta passuum millibus abesse. Is nullam moram interposuit , quin ad illos de nocte contenderet. Sequenti die se in latebras coniecit,ne ab hostibus sentiri posset. Inde primis tenebris prosectus, Tamarochium iter direxit. Prope namque oppidum illud hostium castra posita audierat. Ibi triplicem aciem instruxit, & singulis ducibus,quid fieri ab v no quoque vellet, imperauit. Deinde explorato cum incredibili celeritate in
hostes inuectus est,&eos ii cautos oppressit, , cillis partim caesis, partim in fugam compulsis, castrorum partem diripui t, praedamq; pecorum,&armen torum, & camelorum, Sc equorum, cum ducentis & quinquaginta captiuis abduxit. Ne vero nostri nimia praedandi cupiditate dissiparentur,& interim ex omni vicinitate maxima subsidia, ut fieri solet, hostibus aduenirent, receptui signum dedit. Media nox erat, cum copias suas a castris hostium reuocauit. Hostes interim undique prouolant,& quae cuique tela sors offerebat, se stinanter arripiunt: atque primum fustes, lapides, atque missilia torquentur tanta vi, ut maximum nostris damnum inserrent. Duabus horis acerrime dimicatum fuit. Interim prima luce nostri, quanta esset hostium multitudo clare cernunt. Tum Norogna suos rursus instruxit,& verbis ad certamen acrius ineundum excitauit. Et cum ex equo desiluisset, quem lassitudine consectum esse sentiebat, in alium conscendit. Res iam non lapidibus & missilibus,sed hastis& adijs acerrime ge*batur. Is autem sensim ordine minime perturbato cedebat,& interdum aciem in hostes conuertebat, ut eos ab insequendo retardaret. Cum vero in hostem, nimis in lacessendo pertinacem, equum calcaribus admotis concitaret,illum hasta transfixit. Sed clim ex hostis strati corpore hastam extraheret, suit siecudum galeam tam graui plaga percussus,ut ex equo omni sensu prorsiis amis decideret. Valcus Fernandius Caesar, qui iam propter anni tempus ex classe redierat, subito accurrit. Alius item vir sortissimus, nomine Martinus Egidius, cum alijs nonnullis opem festinanter attulit. Hi tantisper hostium impetum sustinuerunt , dum Norogna suorum auxilio recreatus,sensum paulatim reciperet, & in alium equum , quem ei famulus illius obtulerat, ascenderet. Deinde postremum agmen Ioanni Freitae,& regio pro curatori com mi sit: ipse in primum agmen cu regio signo se contulit.Erat enim viribus destitu tus, quibus posset in agmine postremo hostibus, qui nostris acriter instabant, obsistere. Qui erant in postremo agmine res memorabiles effecerunt. Nec enim sol sim praesi j molem inuicto animo sustinc bant, M'rum & multos interimebant. Sole exorto, hostes grauius nostros premebant, de nostri vicissim multo acrius repugnabat.Nostri tame sine ulla perturbatione praeda inuitis hostibus Agamorem perduxerunt .Ex hostibus ducenti caesi sunt.
E nostris nemo desideratus suit, quamuis multi vulnerati, & debilitati, & qui-
432쪽
MO LIBER' dam etiam membris capti e praelio discesserint. Fuit hoc sicinus memorabile, quod magnum hostibus metum iniecit. Alvarus enim Noro a cum ducentis & quinquaginta tantum equitibus ,& triginta quinque peditibus ex urbe egressus fuerat . Mauri Enxovienses quingentos equites, & magnum ridi tum numerum contra nostros eduxerant. Et quia primum ab hostibus lapidibus certatum fuerat , euenit , ut nomine lapidum diu celebratum factum illud extiterit. Lapideam namque eam hostium incursionem milites appellabant. Hoc facto multi ex hostibus pacem petiere, &se sub Emmanuelis imperium subdidere. Ioannes Cou tignus sub id tempus cum in pagum maximum, in quo sertissimi equites habitabant, inuadere statuisset, ab Odoardo Menesio auxilium postulauit. Is illi centum equites misit. Eorum dux Andreas Henricus extitit. Coia tignus primis tenebris egressus, ductoris inscitia nequiuitia pagum, nisi clara luce peruenire. Sed cum fama praecessisset non potuit enim tanto silentio acies educi, ut non hostes,quo intenderent nostri , ex his, qui in agris vagabantur, explorato cognoscerent) Coutignus pagum prope deserture perit. Maxima enim pars incolarum diffiigerat. Illi tamen qui restiterant,
acriter repugnarunt. Sedecim tamen caesi sunt, quatuor S quadraginta capti. Enostris tres ceciderunt. Coutignus inde cum praeda commodiore via se recipere maturauit. Illa autem via, quam reliquit, Petrus Lupnas Areu edius cum
equitibus septem veniebat. Hostes vero, auxilijs undique subito accitis, in septem illos irruunt,& primum Aluarum Vascium Tauirensem occidunt, deinde Meuedium illi subsidio celeriter occurrentem intaimunt:&famulus quidam illius, dum patronii tueri contendit, similiter occumbit. Gasparem quoque Cugnam tribus iaculis hostes configunt. His cum opem an resignanorum ductor afferre voluisset, equus illius consostus fuit ,ies eque summum vitae periculum adluit: filius eius duobus in se iaculis emit sis grauissime vulneratus suit. Erat locus angustus,quem hostes petebant, ut nostris exitum intercluderent. Eum locum ut primus occuparet Coutignus,ea via, qua iter faciebat,accelerauit. Ibi eos, qui ab hostibus se recipiebant, excepit, de sagittarijs oppositis, hostes aliquantulum ab insequendo retardavit. Angustia suerunt cum maximo labore, & insenti periculo superatae. Coia tigno , p0stea quam e eo loco egressus fuit, exploratores renunciant, incredibilem hostium multitudinem aduentare, ut iter illius impedirent. Is cum hunc nuncium accepisset, multo celerius copias cum praeda non magna domum reduxit. M ulti quidem ex hostibus ceciderunt: ita nimque nostri eorum impetum sustinebant, ut multis necem afferrent: periculum tamen fuit grauissimum. Parum enim absuit, quin Coia tignus ipse cum omnibus suis copijs interiret. Non multis post diebus Emmanuel Mascaregnas a Ioanne Coti tigno sexaginta equites postulauit, quibus excursionem, quam animo destinarat, saceret. Cum his copijs egressus, in fluuium, quem Benamarentem appellant,iter instituit.
433쪽
Eo deinde transmisso, montem subijt:&cum Sol in occasum vergeret ,cum non mediocri praeda,&quinque tantum raptiuis domum redibat. Cum ve
ro ad pagum,quem Benamarensum appellant,in ipsius montis lingula situm
ccederet,hostium concursus undique fit . Mas regnas paulatim cessit, atque tandem substitit, ut eos qui nondum se receperant,expectaret. Interim centum sagittari j cetrati cum nonnullis equitibus conserti constiterunt, & vim sagittarum in nostros immiserunt. Hic Petrus Menesius itineris dux Mascaregna admonuit,ut boues,&pecorum greges cum praesidio in fluuiu praemitteret. Hostes enim ripam molibus obiectis munireconari, ut transitum impediret. Mascii regnas decem equites cum praeda in fluuium misit, quibus curam dedit, vi hostes ope reprohiberent. Idybii hostes conspicati sunt, muIto acrius institere. Tum Menelaus,prelium,inquit,vitari non potest .Hur enim,aut in fluminis ripa necessario committendum est. Quocista censeo, ut hic potius in loco libeθriote,quam in fluminis transitu praelium ineas. Sententia,inquit Mascaregnas, placet. Agite commilitones: in state, & caedite. Haec ubi dixit, equum incitauit. Cum vero equus esset summa pernicitate, factum est, visolus,antequam eum quilquam confeci ut posset,in hostes irrueret, Sc unum equitem ex equo detur' baret. Hostes in illum repente infestis irastis iniiceti siluit.Arma suerunt impedimento,quominus occumberet . Equus tamen occisius fuit. Petrus Menesius,& Antonius Coutignus,& Ludovicus Valens,primi,ut Mascaregnam ex circu- fusis hostibus eriperent,equos incitarunt . Tum reliqui tanto ameetu in hostes inuaserunt,ut aciem continuo dissiparent.Sex&septuaginta occisi stant;&quadraginta duo capti. Enostris nemo desideratus est: multi tame vulnerati sunti
paucis post diebus Rex Fessensis cum tribus equitum millibus in Argilensem agrum inuasit. Nihil eo die memoria dignum,uel ab illis, vel a nostris gestu est, nisi mors ArroaZij,viri sortissimi, cum quo Em manuel Mascaregnas congredi cupiebat. Is tunc Habrahemi latus claudeba cum unius ictu piis pIumbee,quasse tor quidam, qui cum fistula serrea ex equo depugnabat,emiserat,c5cisus occubuit. Simili ter de sutor alia pila ab hostibus percussus,non siti toris, sed egregii
militis mortem obij t. Hostem enim strenuum, qui multis Christianis necem attulerat,interemit. Dum haec fiunt,Nonius Mascaregnas, Safiniesis urbis prς- sectus,pace quam cum Garabiensibus Mauris secerat,valde fretus, nihil in illos hostile moliebatur.Cum vero accepisset eos a fide desciuisse, id minime seren' dum esse decreuit. Duo vero Mauri Garabi enses illi fidem dederunt,se Ducem Fesscnss Regis, qui Garabienses ad desectionem solicitarat, occisuros. Eos non masnis muneribus Masica regnas gens enim est natura venalis, & ad- facinus Icelestum propensa :& ita fit, ut mediocri mercede operam suam locare solita sit) ut in promissis manerent, confirmauit. Itaque&sponte sua, dc
muneribus allecti,Ducem interfecerunt. Garabienses sedes comulabant,& sibi valde metuebant. Occiso vero duce,cuius virtute Sc consilio nitebantur,pacem
434쪽
a Masearegna possularunt,& tamen illius dbedientia retiit aliquod petie hanc
Respondit Mascaregnas,non mediocre ossici j pretium esse, liberam agrorii colendorum facultatem. Hoc responti minim e contenti,cum Mauro,Oleidam bramo nomine,foedus percuti unt. Deinde cum prope latinas castra ponerent, Dabidenses,qui tunc in fide permanebat; cti bello vexabant. Dabidenses M sca regnae nunciant, hostes in eos die praestituta cum magnis copiis impetu facturos. Is ducem ante signanorum cum equitibus septuaginta,&Taidem cum Maurorum acie illis subsidio misit. Hostes ci Lusitanos aduenisse cognesce rent,des uspicarentur Mascaregnam adeste,congressum illius sormidantes fereceperunt. Dabidentes an illos inuecti sunt. Hostes cum valde premerentur cie in Dabidensses conuertunt, quatuor interim tini, dii quos cedere compellunt. Sed cum aliquot ex nostris iubisidio venirent, hostes repressi sunt . Sic tunc non magno utriusque partis incommodo praeli uiti diremptu fuit. At Malcare an cum post hoc praelium per exploratores certio famasessct,omnes copias Garabienses ad latinas castra locauisse, neque procul inde teidam bramensem exercitum constitisse, ducentos & quinquaginta equites,& centum S viginti pedites cum scorpionibus & serreis nstulis eduxit 5: septem equites Dabidenses voluit secum ducere, ut testes essent poenarum,quas a Garabiensibus expetere sta
ruebat Quarto die Nouembris huius anni, qui fuit M. D.xix. post meridie Sas-nio prosectus est. Cum vero viginti quatuor millia passuum progressus esset, conquieuit. Castra duodecim passuum millia aberant. Noctis igitur silentio profectus, cum primum diluxit, acies duas instruxit: primam ante signanoruductori assignauit, secundam i pse duxit. Itaque duabus partibus Castra tan to
impetu est adortus,v omnia terrore,& trepidatione,atque caede compleret supra trecentos hostes caesi sunt: capti centu & leptiuaginta & sex. Hoc metu coacti plerique sunt pacem rursus petere,& tributum, ut antea soliti erant, persoliuere. Cum tamen non omnes ad Emmanuelis nome adiungi vellent,sed Xe-riss pCesidio freti,agros colerent,qui quadraginta quatuor millia passuum Sa-finio aberant, eos Masca regnas etiam domare constituit. Locus, quem sbi ad habitandum delegerant, MiZquella nominatur. Ne autem foederati, qui in Sa finiensi agro castra fixerant, fidem frangere, de cum hostibus coniungi possent,
.cxpectauit diem,in quo mercatus more solito erat constituendus, in que multi foederati conueniebant. Cum primus mercatus dies aduenisset, is Maurorum
Principes,tanquam obsides,domi per speciem humanitatis, quasi aliud ageret, sine offensione retinuit. Et ne indiciti rei ullius fieret,portas occludi iubet. Itaq; primis tenebris cum equitibus ducentis,&sexaginta peditibus profectus est. Cum vero octo millia passuum processislat,quatuor equites speculatu misit,&locum in quo eum conuenturi cum indicio essent,illis assignauit. Aliquot autem horis ad quietem datis,milites excitauit,& montes, & in uia peragrauit, nei vel tigijs pollet quispiam, quo ille intendebasiconiectura projicere . in nem
435쪽
autem densum prope quilium, Iolgum nomine, abditus, iterum cum exer-.citu conquieuit. Vbi vero Sol occidit, rursus iter institutum tenuit, donec ad templum Mahumetanis institutis dedicatum peruenit, quo iusserat, ut specu latores couenirent. Ibi nemini propter metum leonum, tuorum maxima copia in illis locis erat,dormire licuit. Septima serme noctis hora,speculatores venerunt, atque renunciarunt, hostium castra inde passuum viginti millibus abessse. Mascaregnas viginti pei tes,qui lassitudine cosecti, gradum facere nequibant, &equites decem, quibus non valde confidebat, in illo templo reliquit: reliquos pedites iussit post ephippia,equorum tergis insidere. Iam tenebras aurora dispellebat,cum ad locum,in quo castra hostium posita suerant,peruentii fuit. Blasius Sylvius, qui primum agmen ducebat, cum centum equitibus, Vc fuerat a Mascaregna iussus, in vallem descendit. At cum illi, qui cum Sylvio ibant, agmine simplici, gradum celerius, quam par erat, inferrent, & unus expostremis ex equo decidi siet, quindecim, ut illi opem afferrent, substiterunt. Deinde cum Sylvium sequi vellent,& is iam se se longius ab eorum conspectu
remouisset,viam,quae in collem serebat,tenuerunt.At Mascaregnas eorum vestigijs institit. Existimabat enim Sylvium,eo fortassequbdaudi si et hostes locum utasse, in eam viam ingrestum fuisse. Qui in collem primi ascenderant, ingentem clamorem atque tumultum in valle sublatum auribus acceperunt. Quidnam autem sibi faciendum esset,explicare non poterant.Vnus ex cis a reliquis ad Mascaregnam missus,&errorem aperit,&quid illis faciendum esset, interrogat. Mascaregnas accelerauit,& Sylvium iam praelium cum ijs , qui erat in valle, commisisse, clarilsimis argumentis accepit. Tres maximae turmae in colle castra posuerant,dc duae similiter in valle tabernacula collocarant . Masca- regnas cum eo iam peruenisset,veritus, ne si opem Sylvio inserre vellet , hostes a tergo uchementius instarent,nihil existimauit commodius sere, quam proximos hostes aggredi,ut his deuictis,tutius posset Sylvio opitulari. Itaque praeliuacriter intuit: multos occidit, vivos septuaginta cepit. Pecora & armenta, quae iter impediebant, serro concidere iussit, ne quid obstaret, quo minus subsidio suis occurreret. Hostibus ad huc modum ea parte deuictis, Mascaregnas in vallem descendere festinabat.Sed qua parte nostrorum vestigia serrent,ignorabat,& hostes e suoa redeuntes,qui postremum illius agmen carpere contendebant, illos impediesant,ne regiones agnoscerent. Sed cum clamores in coelum sublati ad aures hostium, qui nostros insequebantur,perueniret,illi,ut suis opem serrent, accurrunt. Malcaregnas id,quod erat,suspicatus, iter illud idem luscepit. Sylvius rem praeclare gesserat, multos occiderat, praeda ingentem e castris eduxerat . Sed hostes a timore resecti, cum multis equitibus valde strenuis, qui eo
clamoribus excitati confluxerant, eum acriter vexabant. Malcaregnas viginti
equitibus,dc quinque praeterea militibus cum scorpionibus,&alijs quinq; cumferreis listulis hi omnes ex equis sagittas do glandes iaciebant Sc foederatorum E e Mau-
436쪽
Maurorum subsidijs,ut gradum celerius inferrent, imperauerat. At hi Syluiu,
dc omnes, qui eum sequuti fuerant , hostibus circumuentos inueniunt. Sexa
sinta tantum equites Sylvium stipabant. Reliqui enim abire cum praeda iussi
fuerant. Eo tempore iam Sylvius tribus magnis vulneribus sauciatus erat. Garsias Decius totidem vulnera acceperat,& equus etiam illius vulneratus suerat.Aliquot viri nobiles,quorum equi fuerant occisi,pedibus magno cum periculo decertabant. Quidam Ioannis Magallani filius pedem hasta transfixum trahebat. Franciscus Nouius letali vulnere percussus erat. Antesignanorii ductor non leuiter sauciatus in praelio versabatur. Quidam Mastare gnat famulus Maurum sortis simum aggressus est, qui certamen minime recusauit. Sed culibenter alter alteri coniungeretur, ita copulati sunt, ut nec hastis, neque gladiis uti possent. Lacertis acerrime decertarunt. Vterq; enim eorum hostem ex ephippio detrudere conabatur. Ambo tandem in terram brach ijs arctissime colligati conciderunt. Alij multi erant vulneribus concisi, & res in ultimurn
discrimen adducta. Nostri tamen, ne inulti morerentur, Operam strenue nauabant.In hoc statu res erat,cum subsidia venerunt.Quibus nostris animus additus est, de hostes illis aliquid laxamenti dederunt. Itaque liberius campo magis aperto depugnabant. Mascaregnas cum periculum, in quo nostri erant, animaduertillet, accelerauit. Mauri cum illum agnoscerent, multo plus,quam antea secerant,de pugnandi contentione rem iterunt. Mascaregnas cum iam liberum iter aspiceret,ordine suos reduxit. Hostes a tergo ferociter instabant.Sed cum ordo minimc turbaretur, de quoties nostri in illos equos conuerterent, graue damnum acciperent, nihil minis Zc serocitate limabantur. Locus erat
Sylvestris,& aditus perangustus,& loci frequentes, arcti, de confragosi semitis
imminebant. Has angustias hostes ut occuparent, summam celeritatem sus ceperunt. At Mascaresnas cum ad illas angustias ventum fuit, aciem ex utraq;
parte scorpionibus de nstulis muniuit . Cum aliqui ad hunc modum sagittis de pilis icti concidissent,reliqui nostros insequi destiterunt. Hoc facto,ut vulnerati curarentur,diligentiam summam Mascaregnas adhibuit. Deinde paulatim, ne vulnerati grauius afflictarentur,ad Diucem fluuium peruenit. Sequenti die Safinium cum captiuis de ingenti praeda, cum Sol in occasum praecipitaret,ingressus est Ex hostibus centum&quinquaginta caesi sunt.Cum enim non liceret propter itineris longinquitatem eos insequi,factum est,ut non multo plures occumberent. E nostris Franciscus Nouius in itinere e vulnere,quod accepera mortem obijt . Sex dies Mascaregnas in hoc facto consumpsit, quod ingentem hostibus terrorem praebuit. Iam neque munita propugnacula dicebant, neque itineris magnitudinem eos ab imminentibus dies atque noctes cladibus tutari
posse. Nihil enim elle, quod hominem audacia summa praeditum, dc in rebus gerendis industrium,&admirabili sagacitate dc astucia confirmatum, ab hostibus perpetuo vexandis retardaret. Itaque pacem petunt, imperium accipi ur, obsides
437쪽
obsdesilant.&tributum sine recti tionem iuunt. Ηας in Aphrica gerebitur. In India vero anno in sequente Iacobus Lupitis Siquetra,qui Suario succes sit,magnam classem, ut in Arabi cum sinum penetr ret, instruxit. Classis ςr tmuium viginti sex. Militea Lusitani duo mille, Indi mille. mense Februario Goa loluit. Alexium Menesium,qui Indiam in terim gubern/ret Goae reliquit, Antonium autem Saldagnam cum quinq; nauibus ante praemiserat, ut in Za- colora,quid in rubrumari gereretur, quireret Eunderii vero Midagnam non procula Guardasumensi promotorio offendit . Quo in loco trox Vasciui Vcra quem Suarius io de ad Emmanuelem mi erat,ad illu veni , Ab Emmanuelenamque in eum laicum redire iussiis fuerat, in quem sperabat Sique ira mea Opportunitate xemporii adfuturum: quod eum minime sesellit Vera literas bEmmanuele ad Siquetram deserabat , quibus illum, ut Arabiςum mare tenerret, stimulabat. Aquationem Metens portu, qui est in AEthiopiae litore , facta, in Arabicum mare cursum direxit. Navis illiu incursu fracta suit, Omniaquet illa vehebantur praeter homines hausta sunt. Siquetra in nauem, cuius praesectus erat Petrus Faria,transcendit. Ciura i ii ostium sinus Arabici penetraret,ad uersutem pellatibus impeditus, ludam, quo intendebat, deserri non potuit. In insulam, Maguam nomine e communi omnium sententia subuectus est. Ea instilla AEthiopiae intimis litoribus adiacet, &ad ditionem Regis Ethiopia
cui Matthaeum legatum ad Emmanuelem miserat, pertinebat. Incolae classis formidine perterriti, in continentem traiecerant. Est in continente oppidum, Archiquum nomine, tuo se contularant. Siquetra insulam petierat,vi inquireret,utrum Matthaeus verus legatus Regis extiterat , an , ut Niso si Albuquercii inuidi confirmabant,vaniloquus,&praestigiator esset. Archiqui praesectus cum accepisset classem Lulitanam esse, Siquetram per literas humanissime s luta uit. Seque gratias ingentes Deo a re testificatus est, quod antiqua propheta Ium oracusaeuentu felicissimo comprobaret. Hoc enim a viris olim diuinis, ut in resionibus illis maximum admirandae virtutis specimen dederant, prae- ictum fuisse,sore , ut eo tempore Christiani,terrarum marium interuallis disiunctissimi,in eas oras classe peruenirent. Siquetra nuncios benignet accepit, R bombycinis vestibus ornauit : ad Praesectum vero misit vexillum felicii pul- clite factum n quo rubra Crux erat intertexta. Praefectus cum signum praeserri accepisset,in litus accurric Supra duo hominum millia cum illo veneriit: qui omnes cum signum Crucis in vexillo vidissent,in tetrasse proiecerunt,&Chri- si nomen cum admirabili pietatis studio saepius inclamarunt, ita, ut Lusitani, qui aderant, lacrymas tenere non possient. Praefectus tandem in litus peruenit, de eo Siquetra se contulit, & Matthaeus simul aderat, qui fuit ab omnibus cum eximia gratulatione&honoribus summis acceptus. Post colloquium Siquetra cum Matthaeo in classem redi j t. Inde Petrus Gomeatus Teixeira,qui iuridicundo cum no mediocri integritatis laudo praeerat, Siquetrae permissu aliquot passe 1 Ee I situm
438쪽
67ssuum millia progressus,ad monasterium magnum peruenit &a monachiae cuadmirabili significatione caritatis exceptus suit. Is mira de illorum religione &abstinentia memorabat . a quibus tamen sciscitatus est, cur non Ecclesiam Romanam,quae summum in uniuersa repubista Christiana principatum tenebar, agnoscerent. Responden t illise Potificis maximi nome ut par erar, debita pietate venerari: sed quo minus Romam libere commearent,Saracenoru& Tu tatum armis impediri.Eo tempore quo Siquetra in insula commoratus est,in sulam perlii strauit, &cisternas aquationis faciendae gratiadiuisit,& locum , in quo arx comode aedificari posset, de signati it . Sed nec ullusJocus erat satis idoneus,& munitiones,quas naue sua ad arcerin muniendam deportabat, naufragio perierant. Portus est optimus: sed solum macrum & sterile, de aquae sum , ma penuria. Ambitus vero insulae octo millia passuum no continet. Archiqui Praesectus ad Barna gasium sic enim Principem, qui regionem illam nomine Regis moderatur, dc abhostium incursione defendit,appellant) literas statim dcdit,quibus nostrorum aduentum nunciabat . Is sine ulla mora magna equi tum & peditum multitudine constipatus aduenit. Siquetra in terram descendit,&suos instruxit,&paululum a litore digressus,Barnagasum expectauit. Is vicissim ducentos equites, & duo millia peditum ad letum sagittae ordine concstitui iussit. ibi prope litus alter alterum humanissime complexus est. Multas deinde verbis ultro citroque habitis,dum quilibet eorum alterum amoris in si ii testificatione superare nititur, & nomine Rcgis sui omnes regni opes pollice tu bona diei pars consumpta fuit. Pace lolenni ritu confirmata,Barnagasius in oppidum, Siquetra in classem se continuo recepit . Muneribus deinde ultro citroque misiis certatum est. Siquetra tandem a Barnagasio postulaui ut legatu, quem Rex Emmanuel ad Regem 2Ethiopiae mittebat, deducendum curaret. Barnagasius id Archiqui Praefecto commisit. Legatus in Odoardi Galliani locu suffectus Rodericus Limicus suit:cui adiunetus erat sacerdos,nomine Franciscus Aluarus, qui librum huius legationis edidit. Matthaeus, cuius iam fideserat uniueris propemodum aEthiopiae testimonio comprbbata, cum illis simul ibat. Qui tamen cum circiter leptuaginta passuum millia progressi suissent,in coenobio, quod Bisam appellabant,mortuus est. Rebus ita constitutis, Siquetra insulam Dalagam,quae a Saracenis colebatur,exussit: inde vela dedit;& Armuzium petiit, & in Calaiatensi portu Georgium Albuquerctu offendit: qui cum veniret, ut suerat iussus,in Guardasumense promontorium, &ibi Si
queiram minime reperiret, Armugium versus cursum direxerat. Qua ratione motus Siquetra,Iudam no oppugnari tyncertum est. Sive enim semper aduersa tempestas extitit,siue inutilem urbem illam Regibus Lusitaniae fore statuit, siue quid aliud obstiterit, hoc certe constat, classem illam tantis sumptibus instructam & ornatam hoc unum tantum opus effeci me , ut Matthaei fide exploraret Lusitanum legatum in AEthiopiae finibus,ut ad Regem deduci pollet I. Christianis,
439쪽
Christianis,exponeret. In Augusti mensis exitu Siquetra in Indiam nauig uit:
in curs u duas Arabum naues cepit,classem ad Dium applicuit: & cu intellexisse set,urbem esse militum praesidio, de armorum, de tormeptorum multitudinuegregie munitam, dc ipse classem quassatam,& copias imminutas duceret magnam enim illarum partem morbi consumpserant) quamuis in mandatis haberet,ut eam urbem oppugnaret, id nullo modo tunc tentandum existimauit. Melichiarius aberat. Siquetra filium Melichesagam per nuncios salutauit,& ab eo similiter salutatus,&muneribus affectus suit. Cochimum tande peruenit, ubi Georgium Brittium offendit,qui hoc eodem anno Olysppone cum classe nouem nauium profectus fuerat. Ex classe Siquetrae duae tantum naues a minia sunt. Prima fuit praetoria, qua ipse Sictuetra vehebatur. Altera suit triremis, cuius erat nauarchus Hieronymus Sousa quae cum demersa fuisset, undecim tantum homines euaserunt,in quibus ipse Sousa fuit. Qui cum per oram Arabiae pedibus quadraginta passuum millia cosecissent, in oppidu tandem, quod additionem Regis Armurij pertinebat, maximo cum labore peruenerunt. Ibi ab oppidi Praesecto hospitaliter accepti,dc vestitu culti, dc pecunijs adiuti,de Calaiatem perducti sunt. Hoc anno res parua,si numerus militum censeatur, satis vero magna,si magnitudo animi,qua persecta fuit, ponderetur, apud Septa euenit. Duo piratae fratres,qui Tettianum incolebant, duabus longis nauibus quatuor iam annis Gaditanum fretum,Scoram,quae extra fretum in Austrum inflectitur,infestam reddiderant. Septae praeerat Gomecius Sylvius Valconce-lius. Vnus ex piratis inter insulas obiectas occultari voluit, ut inde in naues aliquot imparatas inuaderet. Frater interim mare I peculabatur, ut fratrem cum opus esset admoneret. Hoc cum Praefectus per speculatores exploratu habuissisti,duas confestim celoces instruxit. Vni Andream Vasconceliri, alteri Michae
lam Sylvium praefecit. Ambo erat illius fili j. Locus ii quo Septa sita est,in mare procurrit,ita,ut ab ortu Solis sinum ericiat.Lingua igitur,quae longius in aletum excurrit,duos urbis ipsius portus disiungit. Vnus enim ad occasum, alter adortum pertinet.Praesectus cum in eo portu,qui spectat ad Solis occasum,celoces comparari iussisset,filijs praecepit,vi circuitu linguam superarent,de hostes inopinantes aggrederentur.Michaeli vero,Mi iunior erat,praecepit, ut prior in hostes incurreret. Dum vero uterque sic supra modum dicto parentis audiente
praebet,ambo a parentis consilio deflexerunt. Iunior enim tanta celeritate celocem incitari praecepit,vi grandiorem natu fratrem minime expectandum arbitraretur grandior autem frater lentius,quam res postulabat,celocem remis impelli faciebat. Itaque Michael Sylvius in hostium nauem magno animo inuasit. At hostes cum essent numero plures, de ex maiore naue cum minore decerstarent,dc dux acer,de ani mosus,dc rerum maritimarum peritus esset, de milites exercitatos in nauem imposuisset, celocis congressum facile cotemnebant. Hostes autem in celocem insiliunt fit atrox praelium. Nostri tandem metu pertur
440쪽
bati , sese in sentinam Celocis abdunt. Prassectus cum certo equitum numero per oram,ut congreiliam cerneret, discurrebat . Cum vero celocem ab hostibus occupari conspiceret, alterum filium clamoribus & signis admonuit, ut fratri confestim opem afferret. Sed antequam is adueniret,Sylvius hostes e celocear-m is expulerat, & se ab hostili naue retinaculis sublatis disiunxerat. Deinde eos, qui se occultarant,increpitos e latibulis eduxit,& a metu resecit . Tum rurius in hostes inuasit. Navibus aute arctissime colligatis, intermissa pugna recruduit. Celocis magister hasta confossus occubuit: quidam illius filius similiter occilus cst,& item alius etiam magistro sanguine coniunctus. Alius, Petrus Vieira nost.mine,grauiter sauciatus decidit .Quatuor hostes deinde in Celocis proram repente desiliunt. Michael Sy luius hastam in eos magna vi coniecit, & unum expiratis fratribus natu maximum occidit. Ita namque Dei praesentis auxilio hasta directa fuit,ut guttur illius transverberaret. Sylvius deinde aliam hasta corripit,& in tres illos,qui adhuc Celocis proram tenebant,impetum tulit,eosque e celoce praecipites eiecit, & rursus se ab hostili naue seiunxit. Tum in puppim excurrit,& de magistro quaesiuit,quid sectedum censeret. Ignorabat enim magistrum esse extinctum. Tum ad Petrum Vieiram conuersus, horribilem specie oculis vlurpauit. Iacebat enim Vieira concisus vulneribus, & ilia ventre disci se effuderant: & tamen Syl uius ut iunior natu maiorem, & in bellis exercitum
interrogaui quid optimu facto iudicaret. At ille, Abi,inquit, & eos, qui se rursus abdiderunt,e latibulis expelle,& remorum vehementi concitatione te,qua-do solus relictus es, ab imminente clade subtrahe. Is continuo rursus homines metu turpiter exanimatos e tenebris eduxit. At hostes cum cernerent alios interemptos,alios vero timore necis occultatos,alios postremo vulneribus impeditos , in celocem impetum secerunt. Interim Anci reas Vasconcelius apparuit. Hostes cum essent pugnando defessi,&ducem amitissent,&nostros integros aduentare conspicerent,retro cesserunt. At Michael Sylvius Vieiram rursus interroga num hostium nauem insequeretur. Vieira eum admonuit ut ex alto in terram cursum dirigeret,ut hostilem nauem in vadum compelleret.Is consilio paruit. Hostes exterriti, nauem maxima remorum vi in aduersum litus impellunt. Et cum in mare desilirent, maxima eorum pars fluctibus hausta suit: octo in terram enatarunt, qui ctim in Praesectum inciderent, ab illo capti sunt. Itaque antequam Andreas Vasconcelius accederet,iam frater illius iunior re totam consecerat. In quo nescio quid magis laudandum sit: virtusne,qua vel lus, vel cum paucissimis, qui vulneribus debilitati illum sequi minime potuerunt, tam praesenti animo hostibus ferocissimis repugnauit: an modestia , qua in ea trepidatione nihil sine maiorum consilio moliri voluit. Non multis post diebus hos es se in urbis conspectum dederunt.Gomecius Sylvius in eos impetum dedit. Illi se fugae mandarunt.Gomecius illos longo spatio insequutus est, donec ad fluuium perueni quem hostes partim vado,partim nando tran siere.