De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

admirari dixit, quomodo sortissimis horminibus ,& sibi diuturna familiaritate coitinctis simis in mentem venire potuisse vivet hostium potentiam timerent, vel de sua fide dubitarent. Manerent porro, & pro certo haberent,omnibus esse eandem fortunam subeundam.Se pro Emmanuelis Regis amplitudine ad extremum vitae spiritum pugnaturum. Exercitui deinde sororis suae filiu, qui erat in regno successurus, Naram ultimum nomine; Imperatorem constituit. Is autem valde strenuus habcbatur. Eum vero misit cum quinque millibus , &quingentis militibus, qui locum tuerentur, quo Calecutiensis transire cogitabat. Regni namque utriusque fines aestuario ingenti erant diuisi. Locus autem, quo Calecutiensis Cochimum contendebat,erat eiusmodi, ut aestu decedente,vado transiti posset. Eo cum Calecutiensis exercitum perduxisset, continuo ante signanis vadum tentare praecipit. Sed ij non modo transitu prohibiti sunt, verum multos e suis amiserunt. Postera die Repelynensem Dynastam cum magno delectorum militum numero ad vadum milit, ut Naram ultimum eloco pelleret, ut possct reliquus exercitus sine ulla offensione traduci. Quod ut facilius fieret, multos parones instructos ad inferiorem aestuarij partem, ubi maior erat prosunditas, non longe tamen a vado constitui iubet, ut suis auxilio esse possent, & sagi itis hostes configere. Eo tamen die Naramuhimus multo acrius repugnauit, maioremque numerum hostium interfecit. In his autem praeliis consilio Laurenti j Morent, viri valde strenui, plurimum utebatur, qui cum paucis illis Lusitanis, qui interesse poterant, euinsortiter adiuvabat. Cum hostes saepius vadum aggrederentur, semper cum eorum, qui antecedebant,strage repulsi liint.Tandem per eos pagos,qui ad ditionem Trimum parae Regis pertinebant,distributi, ut vastitatem maximam Cochi mensibus inferrent, omni studio contendebant. Sed Naramuhimus omnibus locis occurrebat,& aut per se, autIer alios duces, quos identidem summittebat,eorum impctum arccbat,& temper cum multorum hostium caede victoriam consequebatur. Clim vero Calecutiensis animaduertisset, apertam vim illi minime, ut cogitarat,processisse, ad fraudem conuersus est. Itaque Cochi mentem suaestorem,qui singulis prope diebus de gentis more militibus stipendia perlolucbat, per internuncium magnis muneribus atque promissis allexit, ut milites stipendio fraudaret. Qu. estor pecunia corruptus, morbum simulauit,& in urbem te continuo recepit, edixitque militibus, ut

qui stipendium sibi si,lui cuperci, in urbem ad illum tenderet. Quo facto

multi te in urbem conserebant, quos Naramuhimus continere non poterat. Quaestor solutionem de die in diem disserebat. Hostes interim vadum minime tentabant, ut Cochi mentes negligentiores redderent. Postquam Cale cutiensis ad hunc modum milites dilapsos,&eos, qui remanebant,minus ad defensionem intentos animaduertit, repente parones accedere, tormentis at que telis hostes undique propellere Das copias vadum cum celeritate transire,

102쪽

Naramuhimique praesidia magna vi perrumpere iubet. Milites in Regis sui

conlperui, quod erat imperatum incredibili alacritate conficiunt. Erat ad huc nox, cum haec gesta sunt, in qua per exploratoris & Quaestoris indicium co-snouit Calecutiensis, portum multorum militum discessione, de aliorum lacuritate minus diligenter asservari. Accurrit Naramuhimus. Sed cum hostium multitudinem & impetum sustinere non posset, sortissime dimicans, sagittis confixus occiditur. Eundem casum duo adolescentes illius cognati subiere. Ita enim mortui stat, et antequam caderent, virorum sortium ossicio fungerentur. Fit magna taedes,& utrinque multi grauissime sauciati cadunt. Praelium coensante sucem incepissset, ad vesperum protractiam est. Cochi mentes sugae se mandant. Calecutientes Primo ferociter insequuntur Aetn- de tenebris impediti, ulterius victos perlequi destiterunt. Tramum para huius cladis nuncio maximo animi motu conturbatus est. Voluit tamen ultimum belli casum experiri. Itaque omnes copias, quas potuit, instruxit, de, collatis signis cum hoste dimicauit. Exitus belli is fuit, qui solet este , cumst pauci timore herculsi&debilitati, cum maxima multitudine hostium, quos

victoria confidentes atque nimis seroces effecit, re iam desperata congrediuntur . Ad hunc modum fusius Trimvmpara , insulam quandam traiecit, de Lusitanos, quos secum habebat, in eandem insulam transduci iussit quos in illa ruina, tanta fide conseruauit, atque si illorum opera, quorum gratia in tantas calamitates inciderat, suisset aliquando ab omni calamitatis acer bitate de sensius. Calecutiensis legatos iterum ad illum in insulam misit, qui dicerent, se ei omnia redditurum, si vellet sibi Lusitanos, quos potestate continebat, tradere. Respondit, sibi regnum, atque adeo vitam eripi poste, fidem non posse. Hoc responso Calecutiensis acerbius irritatus, vinem incendi continuo iussit. Deinde insulam oppugnare instituit. Sed insula erat situ atque natura egregie munita, & illis copijs , quas Rex in eam transimiserat, facile defendi poterat. Itaque Rex Calecutiensis cum in eam conaretur inuadere, virtute militum fuit saepe cum non mediocri damno de conatu depulsus. Cum vero hyems aduentaret, obsidionem soluit,&Cochimum reuersus, locum fossa & vallo muniuit, in quo praesidia disposuit, eoque animo inde digreti iis est , ut primo vere ad oppugnationem insulae rediret. Multi cum Trimum parae fortunam afflictam post mortem Naram ultimi desipicerent, a fide non illi solum , sed nostris debita nefarie desciuerunt. Inter I uos duo Mediolanenses extitere, qui cum Gama in secundo illius in In --

iam aduenti in permissu Regis Emmanuelis venerant. Ii religionis immores, ad Calecutiensem transfugerunt, multique detrimenta nostris intulerunt. Sed quo illorum perfidia, qui se Christianos ementiebantur, sceleratior extitit, eo fides illius barbari Regis clarius eluxit: quae tanta suit, ut pro hominibus parum notis, cum quibus nullam communionem sanguinis, aut iuris,auzG i religionis

103쪽

LIBER

reliolonis habebat , summo studio conservandis, extrudi regni snibus , si1

li ad cunctis opibus, vitae summum discrimen adire voluerit. Rarissimum profecto fidei atque probitatis specimen , sempitexnae memoriae commendandum. Interea vero Soderitis in Arabiam nauigans , cum oram Cambaiae legeret, incidit in quinque naues Arabum multis opibuῖ Onustas, quas expugnauit, diripuit, de incendit. Inde in infulas delatus est, quae paruo interuallio dissident a promontorio, quod Guardasum appellant , neque procul ab aditu sinus Arabici distant. Appellantur insulae Curia Muria. Ibi naues reficere instituit. Saraceni insulas incolebant, qui nostros hospitaliter acceperunt, dc omnia, quae ad victum petetinebant, pretio tolerabili eis suppeditarunt. Erant enim aratores, &abellandi studio nimis abhorrentes. Cum autem cernerent nauem Petri Ataidei in terram, ut per otium compages obstrui,

& oblini possent, subduci laborabat enim,de aquam nimiam accipiebat ad

nostros adeunt, atque monent, ne diutius in eo loco morentur. Nam initio mensis Mai j omnes naues Septentrione vehementissimo ad litus iactari de allidi, nullaque ratione exitium vitari posse, si tempus illud expectarent. Soderius monita contempsit: & cum illi multis obtestationibus uterentur, Screliqui etiam Duces instarent,&dicerent, non esse negligendum consilium, quod tam facili negocio suscipi posset: naues in alia in sillae parte, quae pertinebat ad Austrum, in aprico loco facillime posse constitui: stationis mutationem line periculo fieri : mansionem , ut homines regionum peritissimi iureiurando confirmabant, esse nimis periculosam: Soderius tamen in instituta sententia permansit. Qua quidem pertinacia Petrus Raphael, dc Fernandus Rodericus Badarcensis, de Iacobus Petreius, trium nauium duces , offensi , ab eo discesserunt pridie kalendas Maij, dc te in aliam insulae partem contulem runt. At Soderius in naui animo curis vacuo atque solitio consistebat, cum subito coorta Septentrione tempellas naues ad litus eiecit, Sc allisit: tantique fluctus extiterunt, tomnes scrine, qui in nauibus erant, interirent: inter quos Vincentius Soderitis, dc Blasius Soderius illius frater fluctibus obruti fiant, de illorum cadauera in litus cum reliquis eiecta. Diuino autem iudicio factum existimabatur, vi non modo Soderius eo genere mortis interiret, sed ne particula quidem praede, quam ceperat , colligi posset. Fractis enim nauibus, cum senes, armamenta, mali, dolia, tabulae, multaeque res elusinodi nu-ctibus eijcerentur, non tamen aurum ex praeda, nec aliquid, 'uod esset premtio dignum , neque arcae , in quibus lautissima supellex asseruabatur,via quam comparuerunt. Tres illi ducci, qui vim tempestatis effugerant, ea tedata, ad locum, unde suerant a Soderio digressi , reuertuntur. Atat deus eo quod in terra consederat, cum suis euasit. Naue illius reiecta, fuit is a reliquis Ducibus in locum Soderi j constitutus, qui classi praeesset. Duces inter se consultant, quid optimum factu sit. Omnium sententia haec suit. Soderios fratres

T perfidia:

104쪽

perfidiae poenas exoluisse. Idcirco nihil a se, nec ad numinis placationem san-

istius, nec ad nominis claritatem illustrius fieri posse, quam naues in Indiam reducere 't auxilium Trimum parae,atque Lusitanis,qui cum eo manserant, an serrent. Itaque quantiis hyems esset, quodvis periculum adire minime dubitabant, dum illam nominis Lusitani maculam delerent. Sed tempestatibus aduersis excluli , ad insulam Ancheditiam naues conuertere coacti sunt,ubi quod reliquum erat hyemis, quando aliter fieri non poterat, transigeren t, ut primovere Cochimum intenderent. Hoc anno peperit Regina Maria filiam , cui pater Emmanuel Ilabelaenomen imposuit, quae postea Carolo Imperatori nupsit. Fuit eximia pulchritudine, magnisque virtutibus ornata: ad maximi status amplitudinem semperas trauit, adeo, ut constantissime affirmare se nisi maximo reip Christianae Principi nulla conditione nupturam. In huius anni fine Rex in oppido,quod Tomar appellatur,Vbi sacerdotes militiae CHRis τε amplum & magnificum templum lumma religione tuentur, concilium equitum eiusdem ordinis indixit: dc multa, quae ad eam religionem constituen dam pertinebant, sapienter instituit, moresque dilapses ad severiorem disci. plinam reuocauit. Hoc eodem anno Alexander Pontifex Maximus vita sun

eius est: & Pius non multo post,quam ad illud honoris fastigium euectus fuit. E corpore excessit, & in illius locum Iulius, natione ligur, fuit immo omniuPatrum consensu fhbstitutus .Principio vero inlequetis anni Emmanuel multos homines rei igionis opinione praestantes in AEthiopiae partem, quae Congo appellatur, misit, ut homines illos multo melius, quam a Principio fuerant instituti, ad disciplinam religionis instituerent. Haec regio est ultra plagam aequinoctiali circulo subiectam , ab eaque gradibus leptem ad Austrum distat. Est admodum fertilis, varijsque frugibus & gregibus abundat, multisque fluuijs irrigatur. Regnum latissimis finibus continetur. Quemadmodum vero regnum illud fuerit ad Custis Ti fidem conuersum, est altius a principio repetendum, ut melius intelligi possit, quam singulari consilio Rex Emmanuel

studium ad gentis illius institutionem applicuerit. Cum Ioannes totam mentem in explorandis AEthiopiae regionibus maritimis collocauisset, ut via, quae ferret in Indiam,aperiri portet,iactiim est,anno a CH R I S TO nato.M. CCCC. lxxxiiij. ut quidam eques, vir acris animi, nomine Iacobus Canus,qui iussu illius oras AEthiopiae perlustrabat, in fluuij altilsimi & rapidissimi fauces incideret. Clim vero magnitudinem fluuij, &aquarum naturam perspiceret, fieri non posse suspicatus est , quin multae gentes ad illius ripas haberent sedes atque domicilia constituta. Innuuium vero cum penetrare Voluisset, paulum progressus, multos homines conspexit, reliquis AEthiopibus, quos saepe viderat, colore & capillo simillimos. Ii neque timore ullo, nec ignotae gentis inselentia perturbati, ad nostros accedentes, egregiam lenitatis&mansuetudinis speciem prae se serebant. Cum vero Canus eos, qui varias AEthiopiae linguas nomG 3 uerant,

105쪽

LIBER

iterant, iussisset cum illis loqui, nemo hominum sermonem intelligere quiuit. Signis igitur agi cum illis coeptum est. Illi vero signis demonstrabant, csse Regem in illis partibus,opibus ex potentia florentis simum urbemque regiam,

in qua se continebat, inde aliquot itineribus abesse. Hoc cum Canus intelle-Xillet, eos praemijs atque promissis allexit, ut certos homines ex illius comitatu ad Regem deducerent. Per illos autem ea dona atque munera Regi misit, quibus gentes illas oblectari compertum habebat. His autem, quos misit, certum tempus praestituit, intra quod erant cum aliqua terrae clariore notitia reuersuri. Cum ij duplo maiorem moram facerent, quam Canus fieri posse crediderat, anchoris ibi utis, quatuor ex illis, qui in nauem ventitabant, sc- cum in L usitaniam duxit. Erant autem illi homines nobiles, dc acuto ingenio praediti. Quos Canus in via sic diligenter instituit, ut cum ad Regcm deducerentur, iam multa Lusitana lingua explicare possent. Eorum ingenio Rex mi- rifice deleetatus est, hominesque donis & muneribus affecit: Canoque praece- .pit, ut sine cunctatione in eam rursus terram nauigaret, & homines cum mu-ineribus ad Regem continuo reduceret, elimque admoneret, Vt CHRISTUM summum Deum uniuersaeque naturae parentem coleret.Redijt ad eundem locum Canus, unumque ex illis AEthiopibus, quos tecum duxerat, ad Regem misit, qui nomine illius postularet, ut sibi mitteret eos Lusitanos, qui apud illum versabantur , seq: similiter sine ulla mora remissurum eos tres, quos . interim retinebat. Esse sibi ulterius progrediendum, quod postquam,ut iusse:

sus a Rege suo fuerat, perficeret, se continuo rediturum, ut illum conueniret,& mandata Ioannis Regis exponeret. Rex per unum e Ducibus suis Lusitanos statim remisit. illis receptis, Canus tres illos aethiopes missos fecit cum muneribus,quae Ioannis nomine ad Regem deserrent. Rex &muneribus,&suorum praedicatione, qui Ioannis virtutem & magnificentiam in coelum laudibus enserebant, in ipsius Ioannis studium acriter incitari coepit. Cum vero Canu post alias oras diligenter exploratas,ad locum eundem reuertisset,nullam mO

ram interposuit, quin ad Regem adiret: a quo fuit nimis honorifice acceptus. Deinde cu in multa de Ioannis Regis statu, de moribus Lusitanae nationis, de legibus &institutis percunctaretur, tum de Christiana religione diligenter inquirebat, & paulatim ad illius studium animo propendebat. Canum tamen dimisit,&cum illo statuit ut rediret unus ex illis, quos Canus Olusipponem

duxerat, nomine Zacutem , cum legatione, cuius naec erat summa, Vt a Ioanne contenderet quantum posset, dc per D EvM, quem colebat , obtestaretur,

ut in illius regnum mitteret sacerdotes, quorum disciplinis posset ille cum toxo regno ad verissimi D E i notitiam peruenire. Canus cum Legato, & aliquot . pueris nobilibus,quos Rex in eum tinem in Lusitaniam mitte Dat,ut Christiani fierent, & cultum animi caperent, ad Ioannem reuersus est, dc magnam

eboris vim, cum stragulis vestibus ex palmarum solijs contextis, illi nomine Regia

106쪽

Regis Congensis obtulit. Rex hoc nuncio incredibilem in modum Ietatus est, eo quod videret aditum apertum,ad custi s Ti disciplinam in terris illis lati in si me propagandam .Legatus cum pueris plus duobus annis in Lusitania commoratus est,ut melius & linguam,&religionis Christiane disciplinam perciperent.Cum vero iam omnes essent lustralibus aquis expiati hristique nomen Sacramento professi,Ioannes tres naues instrui iussit, quibus Gongatum Sousam,viru insigni nobilitate, er feci quibus tam Legatus quam pueri veherentur.Misit praeterea cum illis lacerdotes religione praestantes , cum sacris vasis Minfulis,dc Christianae religionis insignibus,qui gentem sacris sanctissimis expiarent,&ad dilciplinam Christianae pietatis erudirenicum Vero eo tempore pestis Vrbem maxime infestam redderet,illius contagione faetiim est, ut postquanaues Eportu soluerunt,pestis multos in eo cursu conficeret, inter quos Gon ratus Musa fuit. In cuius locum Rodericus Soula,qui erat illi languine coniunctissimus,consensu omnium successit. Postquam naues eo,quo tendebant, p-puli, sunt,& omnes in terram,qui erant ad Regem Prosecturi, descenderunt, tantis cantibus,tantaque significatione eximiae cuiusdam voluptatis accepti ab omnibus suere, ut suae etiam atque nemora laetari viderentur. Qui primus Omnium ad C H R i s T i nomen adiunctus fuit,erat Regis patruus,qui terras latissimas imperio tenebat: cui fuit nomen Emmanuelis impositum. Audierat enim esse in Lusitania Principem summis virtutibus ornatum,Regis ipsius fratrem patruelem, qui Emmanuel vocabatur, & ea de causa nomcn illius sequi constituit. Hic tanto studio religionis disciplinam excepi ut satis appareret, illius mentem esse radijs diurnae lucis illustratam .Duces autem cum innumerabili hominum multitudine de more gentis instructa,Regis ipsius iussu , obuia nostris prodiere. Omnia i nterim tympanorum de buccinarum cantibus & hominum vocibus petionabant. Postquam ad Regem ventum est, Solis a illii ut Regem salutauit,&ille vicissim Sousam more dc instituto suo honorificentissime recepit. Postquam vero Sousa legationis summam exposuit, & ille gratias summas Ioanni Regi verbis amoris exim ij significantibus egit, a Sousa postulaui ut sacras vestes, Sc alia, quae ad religionis cultum pertinebant, quae adhuc erant inuoluta,explicari,& in omnium conspectu proponi iuberct. Tum singula contemplari,&cum veneratione luscipere,& vehementer admirari,&religiosos homines intueri.Cum vero Crux lublata sui omnes qui aderat, cum viderent nostros flexis de more genibus in terram procumbere, idem secerunt. Rex neque singula quaeq; inspiciendo,neque de illorum usibus inquirendosa tiari poterat Quae autem a religiosis dicebantur,memoria firmissime continebat,& Reginafdeinceps luculenter enarrabat. Fuit statim constitutum,ut tem plum aedificaretur.Quanuis autem lapides e longinqua resni parte suissent co- Uecti,tanta tamen celeritate propter flagrantissimum Regis studium, & innumerabilem multitudinem,quae operas vigilantissime dabat,aedificari coepit, ut

G 4 intra

107쪽

intra breuissimum temporis spatium absolutum, Je Sanctae Crucis nomine consecratum fuerit. Dum haec geruntur, cum fuisset illi nuncius allatus, gentes illi subditas, qua: insulam in medio ingentis lacus sitam incolunt, quam fluuius nomine Zairusessicit, ab illius imperio defecisse, finitimisque terris non mediocrem populationem crebris incursipnibus intulisse, illarum impetum & audaciam per se comprimere & vindicare constituit. Antequam vero proficisceretur, sacris aquis expiari, dc nomen CHRisTi profiteri voluit. Quod similiter Regina,&aliquot viri nobiles effecerunt. Is Ioannes appellari volui Regina vero Leonora,Vt studiit, quo erga Reges optimos erant incensi, nominibus indicarent.Tradidit illi vexillum Soula imagine Crucis illustram, illumque admonuit,ut confideret,se virtute Crucis victoriam de hostibus adepturum. Is fiducia nominis Christiani subnixus,hostes primo impetu profligauit, mulesque celerius, quam potuisset quisquam suspicari, bellum confecit. Domumque reuersus, Sousam cum multis amoris lignis dimisit. Solis a vero non modo religiolos homines,qui munus institutu peragerent,sed alios etiam, qui terram peragrarent, & lacum illum ingentem,quem diximus, explorarer, α terrae situm & latitudinem,& mores hominum cognoscerent,reliquit. Post Solis discessum, venit Regis situs natu maximus e regni finibus,in quibus bellum contra hostes finitimos gerebat,ad patrem peramque dedit, ut antiquorum flagitiorum sordes aquis lacratis elueret, & in fidem CHRISTI reciperetur: Ahonsique nomen, propter Alsonsum Ioannis Regis filium, usurpauit. Multique viri nobiles similiter Christiani essem sunt. Magna praeterea multitudo undique confluebat,ut ijsdem lacris expiata, noua coelestis vitae luce frue retur.Qui crant recepti,incredibili laetitia esierebantur, &Christianorum numerus in dies augebatur.Sed ijs tam salutaris atque repentin conuersionis initiis sempiternus hostis generis humani magna cotentione repugnauit. Ad eamque rem gerendam alium Regis filium, nomine Pan sum Aquitimum, qui a Christianae religionis sacris vehementer abhorrebat,instigauit,Vt patrem astudio religionis auerteret.Facinus esse indignum clamitabat,instituta patriae dederi, Deorum simulacra conuelli, fana, quae fuerat ad illum diem sanctissima, iotari.Ad haec,Rex molestissime ferebat, esse sibi per homines religiosos con cubinis interdictum, nec qum illi nisi tantum unius uxoris legitimae concedi. Et ipse mulieres clim oernerent se Regis coniunctione destitutas, &de honore, in quo fuerat, deiectas, Regem per se &per regni Proceres solicitabant,& utcud sententia deducerent, Naximo opere contendebant.Ac dcbant augures atq; venefici,qui apud gentem illain summo honore suerant,qui minas adiis proponebant,diraque supplicia denunciabant illis,quia pristina religione deiciuif--sent.Cum vero Al sensus summa vi perditis hominum impurorum conatibus obstitisse acerbissimum patris odium in illum concitauerunt: in eamq; saudem Regem impulerunt,ut crederet,sibi a filio insidias comparari.Itaque eum

108쪽

in ultimos regni fines relegauit. Et quantum steterato filio indulsit, tantum de religionis Christianae studio remisit. Sed cum fraudes detectae fuissent, Rexsilium in pristinum honoris gradum cum amplificatis opibus reuocauit.Is autem instinctus diuini spiritus appulsu,in terris sibi a Patie commissis capite sanxit, si quis simulacrum aliquod fallacissima religione dedicatum domi contineret, aut ei aliquo in loco supplicaret. Hac re nunciata, magnus hominum motus factus est, multique contra illius statum cum fratre coni urarunt. Pariter illum euocauit, ut admoneret, ne tumultum excitare vellet,& ab ea sententia desisteret. Sed is cum sene*otijs innumerabilibus impeditum esse diceret, nec ad patrem ire, neque decretum rescindere ullo pacto voluit. Itaque multi ab illo ad fratrem deficiebant. Interim pater cum esset & senio consectus,& morbis oppressus&impeditus, e vita paulatim discedere videbatur . Cum mul ti Alsonium certiorem de valetudine patris essiceren si& eum accerserent, ut fratris, qui copias ad occupandum regnum comparabat, sceleri resisteret, ille tamen quandiu de morte patris certus esse non potuit, Venire non est ausus. At ubi illum vita functum esse resciuit, nocte sic enim mater illum ut faceret admonuerat) in urbeminoressus est. Postero dic conuocatis illis regni Proceribus,quibus multum fidebat, in modici campi planicie, quae ante regias aedes erat, orationem habuit, sua ius haereditatis, quod obtinebat,& humanitatem,qua suis consulebat & fidem, quaerant illi omnes obligati, pruden ter exposuit,& ad fidem & ossicium omnes cohortatus cst. Illi, quod faustum felixque esset, Alsonium Regem continuo salutant, ei m.que musicorum instrumentorum concentibus, S maximis clamoribus de regni maiestate & amplitudine gratulantur. Id frater cum accepisset, cum iam magnas circum se copias haberet, duplicem aciem instruxit,&in fratrem recta contendit. Alsentus perexiguo militum numero stipatus erat. Quo tamen ad spem victoriae vehementer excitauit, adhortatusque est, ut firmisesime crederent, coeleste auxilium eis minime defuturum. Facillimeque maximos exercitus a paucissimis hominibuI Christi ope desensis profligari. In eoque loco fratrem expectauit. At frater magno cum impetu in eum inuehitur, tantaque erat sagittarum copia, ut in nubis modum umbram cssicere videretur. At Alsonius quanuis sortiter dimicaret, omnem tamen spem habebat in Dei praesidio collocatam . Itaque maximis vocibus Christi numen inuocabat, & opem Apostoli Iacobi quod Hispanos facere in bellis

acceperat) implorabat, & has voces magna contentione identidem repetebat. Nec illum spes in cristis Toreposita sesellit. Hostes enim subito timore perculsi, terga verterunt. Et cum prima acies se in fugam con hceret, secundam aciem impressione facta perturbauit, atque similiter fugere compulit. At frater exanimatus metu, cum in sylvas se abdere voluisset, in cippum incidit

109쪽

& ibi captus est cum Duce, quem secum propter virtutis milita is opinionem

coniunxerat.Is Dux cum se captum animaduerteret,misit ad Regem,qui diceret,se mortem minime deprecari,quam se meruitse iudicabat. Hoc tamen petillum summum o Ev M,quem Rex Ule colebat, orare, ne se pateretur ad supplicitim trudi,antequam Christianus neret.De vita hac exisua miserijs innumerabilibus circuuallata minime solicitum esse: ab illa vero tempiterna ne prorsus excluderetur,id maxime sermidare .Addidit praeterea,tantam hominum multitudinem a tam paucis hominibus nulla ratione vinci atque superari potui ste. Sed te magnam militum copiam in equis insidentem, & crucibus insignitam, tantaque luce splendentem,ut omnium oculos perstringere in pnelio conlpe-Xisse,cuius metu perterritus,tersa repete dare coactus sit.Quare se minime dubitare, solius Christi numen esse summa fide colendum,& lempiterna praedicatione celebrandum. At sensus vero non modo pio illius postulato satisfecit,sed etiam viuum conseruauit,fidelique illius opera multis in locis usus postea fuit. At stater partim ex vulneribus, quibus in praecipiti ruina percussus sui sipartim ex dolore intra paucos dies mortuus est:&,quod fuit multo lanestius,nulla ratione potuit a suscepti laeteris & impietatis pertinacia dimoueri. Alsonis verbin regni possessione constitutus, multas victorias de hostibus Dei propitio numine consequutus est.Tantoque studio religionem Christianam coluit,vi noplus temporis in rei p.negotijs gerendis,quam in lubditis ad cultum pietatis in- ' citandis contumpserit. Habebat praeterea frequentes ad populum conciones de iustitia & pietate,de iudicij diuini seueritate e semoiternae vitae praemijs, de Christi disciplina, & sanctorum hominum , qui veitigia illius sequebantur, exemplis. Quandiu denique mansit in vita, regnum perpetuo in Christianae pietatis officio, cum singulari probitatis & iustitiae laude continuit Emmanusi ritur cum tanto ardore religionis studium in illis partibus excitari conspicoret, cum essetipse natura, & studio, & disciplina, cupiditate religionis incensus' id quod fuerat a Ioanne Rege seliciter institutum, ut perfectum & absolutum cerneret, elaborauit. Itaque anno a C H R I s Tonato. M. D. IIII. homines

sanctissimis literis eruditos, & religionis laude praestantes in illas partes mi sit. Multos praeterea ludorum magistros, qui scholas aperirent, & pueros litet fis instruerent, & artifices etiam multarum artium eo similiter mittendos exi stimauit. Multas praeterea sacras vestes, partim aureas, partim sericas, multos libros Christianam disciplinam, & sacrorum omnium rationem, & Christi vitam,&hominum sanctorum exempla continentes, argenteos praeterea calices sacrificijs dedicatos, dc Cruces argenteas,&thuribula,&omnia den ite, quae tam ad C A R i S T I disciplinam tradendam , quam ad lacra rite procurata pertinebat,in naues imponi iussit,ut facilius gente in fide suscepta confirmaret. Ad haec, acerdotibus,& reliquis omnibus, quibus onus lustradae illius regionis

impos uit, stipendium, & comeatum laro atq; munifice suppeditari praecepit.

110쪽

Cum autem in ius rebus omnibus maximos sumptus saceret, nullum tamen

sibi studium & emolumentum,quibus Regiae opes amplificari pollent,sed di

uinum tantum atque sempiternum inflammato studio proponebat.Cum autem homi ncs religiosi cum muneribus sacris a Rege missis in eas oras peruenirent, magna repente hominum multitudo confluxit, ut eos humeris suis tolleret. Omnes qui conuenerant, homines religiosos venerabundi sus iciebant,& quasi coelo delapsos intuebantur.Rex cos valde amanter accepit,Emmanuc lique pro tanta benignitate felicitatem sempitemam precatus est. Multi vero certatim ad illos undique conueniebant, vicia R i s et o nomina darent, & Ω-cro sonte abluti , in nouum vitae genus ingrederentur. Et quia neque sacerdotes linguam eorum nouerant, neque plebs Portusalensem linguam intelligebat, Rex interpretis ossicio fungebatur, A quod ab illis acceperat Iam enim nostram linguam probe tenebat)habita concione suis enunciabat. Egit Emmanuel praeterea cum illo per literas, ut filios suos in Lusitaniam mitteret. Senamq; daturum operam, ut non latinis tantum literis,sed etiam maximarum artium disciplinis erudirentur. Ita factum est,ut non selum Regis fit ij, sed multi pueri nobiles olysipponem venirent,&Emmanuelis sumptibus alerentur, ct omnes artes homine libero dignas acciperent. E quibus aliqui, qui sese sanctis literis impense dediderant,in AEthiopia reuersi, multos mortales ad C H R I 'S T i Ecclesiam de concionibus de virtutis exemplis asgregarunt. Opera deniq; Emmanuelis hoc tam praeclarum opus absolutum fuit. Hoc anno cum nullo modo studium Indiae retinendae intermittendum arbitraretur, classem marsnam instruxit, cui praefecit Lupum Suarium Aluarengam. Quid vero ab illo actum in India suet it, suo loco dicemus. Nunc vero consequens est,ut, quid Albia quercijs acciderit, aperiamus. At sensus Albuquercius octo diebus antequam Franciscus Albuquercius soluere posset, Olysippone prosectus est. Franciscus tamen prius in Indiam peruenit, atque cum duabus tantum nauibus in Anchediuam insulam delatus est. Nicolaus Coelius, cui altera nauis erat attributa, simul cum illo ad eandem insulam nauem constituit. Tertius Dux, cui nomen erat Petrus Vascius Velga, vel fluctibus, vel flammis, vel quouis alio calu certum enim sciri non potuit) miserabiliter ablumptus suit. Ibi vero Albuquercius cum Petrum Ataideu,&reliquos Duccs,qui cum illo erant, onsendille intellexit, quo modo Soderi j perierant, & Cochi mensis Rexe regno Calecutientis viribus eiectus suerat. Hoc autem cum accepisset, minime cunctandum ratus,quanuis ad huc hyems vigeret, Cananorem cu illis sex nauibus petere contendit. Quatuor enim illas , quae in Anchediuae portu consistebant, duabus suis adiunxit.Rex Cananoris illi Trimupari aduersum casum,& nimis afflictam sortiana uberius cnarrauit. Inde igitur cu celeritate prosectus, in insulam, qu*COchimo adiacci,nomine Valpinum,ubi adhuc Trimum para se co-tinebat, accessit. Nostri cum naues aspicerent, incredibili citia allecti sunt. Rex

SEARCH

MENU NAVIGATION