De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER

bus, quibus ille imperabat, serro flammaq; minabatur. Paronem deinde prope terram remulco subduci suis imperauit. Rex ubi literas nimis aspere & ferociter scriptas accepit, ibosque crudelem in modum necatos & dilaceratos animaduerti maximo animi motu perturbatus est, omnisque ciuitas lamentis se dedidit. At Gama propius terram naues statui iussit, & postridie, ubi primum diluXit, tormentis urbem acerrime conquastari praecepit. Multae domus disturbatae ,& aedes regiae, quae erant prope litus, everse: multique mortales occisi sunt. Hac re gesta, Cochimum recta contendit, de Vincentium Soderium cum sex nauibus, qui totam illam oram infestam redderet, ibi reliquit. Vbi Cochimum peruenit, Lusitani, qui apud Regem manserant, ad eum continuo venere,&quanta humanitate suerant habiti,&quam singulari vigilantia contra Saracenorum insidias defensi, exposuere .Rex eum continuo pcr unume siris domesticis, qui magnum apud eum locum tenebat, honorifice admodum salutauit. Cum eo Gama constituit, ut postero die Rex locum deligeret, quem magis opportunum ad colloquium utriusque iudicaret. Velle namque se illi madata Regis Emmanuelis explicare. Et interim milit Emmanuelis nomine munera ad illum partim aurea, partim argentea, &auream praeterea coronam. Rex contra,vi cum Emmanuele magnificentia certaret, enixe contendit. Et cum alia multa, tum duas aureas armillas gemmis distinctas, Sc unam pergrandem gemmam ad Gamam serri iussit, quam illius nomine Regi Emmanueli deferret. Fuit Postridie colloquium cum non mediocribus amoris mutui signis inter eos institutum. Non multis eost diebus veniunt ad Gamam legati ex Christianis illis, qui Cranganorensem urbem incolebant. Legationis autem haec summa erat. Se gratias dignas Custi s To Optimo Maximo pro tam singulari beneficio non posse ullo modo perloluere. Id enim adepti fuerant, quod nullo unquam pacto seri posse crediderant, ut ex tam longinquis regionibus Christiani tantis virtutibus ornati, ad eas terras peruenirent. Se vel le deinde Emmanueli seruire, nullumque alium dominum in terris agnoscere. Idcirco Gamam orare & obsecrare, ut nomine Regis optimi dc inuictilsimi eos omnes in fidem reciperet. Gama manus in coelum sustulit, eosque ad spem multo felicioris conditionis excitauit: fidemque dedit , se pugnaturum , Ut omnes Lusitani duces,qui deinceps in Indiam a Rege mitterentur, eos a tyrannide perditorum hominum,& Saracenorum iniurijs tuerentur. Legatis dimisi is, Gama vi naues iustum onus acciperent, operam strenue nauabat. Interim vero unus ex Brachmanis, quibus Calecutis Rex multum utebatur, venit ad Gamam cum duobus adolescentibus, ex quibus unus crateius filius, alter sanguine ei valde coniunctis. AGama autem postulabat, ut illos adoles iantes in Portugaliam duceret,ut literas Latinas discerent,& religionem Christianorum,&disciplinam, Ac instituta cognoscerent. Gama illius postulatis satisfacere visus est. Sed postquam is se penitus in Gamar familiari ta-

. tem

92쪽

me ausus fuerat: nempe se legatum Calecutiensis Regis esse rab coque mis s um, ut ostenderet, nihil ardentius illum optare, quam ut pax inter eos san, ctissimo scidere conciliaretur. Paratum es le Regem non modo ad bona Lusitanorum reddenda , sed ad omnia hominis amantissimi officia cumulate praestanda: Gamamque orare, ut inimicitiarum memoriam deponeret, & sam tisfactionem acciperet. Quod vero ad aromatum onus attinebat,nec alibi plura, nec minore pretio reeeriri polle. Proinde si vellet naves Caleculium duce re,futurum,ut ex animi sententia,quod in rem esse eliciter administraret.Gama voluit, an Regem admissorum flagitiorum aliqua ex parte poeniteret, ex iperiri. Itaque classe Stephano Gamae interim commissa,&Brachmana pro obside relicto, Calecutium cum duabus tantum nauibus proficisci maturauit Vbi Calecutium peruenit, duos illos adolescentes ad Regem mi sit, qui ultro citroque commeabant, & pacis conditiones a Rege ad Gamam,&ab illo rurissus ad Regem deserebant. Rex tamen insidias comparabat. Arabes enim cum eo magnis vocibus expostulare, animumque illius in nostros incendere miniri me desistebant. Is cum neque fidem coleret, neque constantiam ullam retineret,& copias,quas Gama eo tempore habeba valde contemneret, Arabum vocibus inattinus, quam maximo silentio fieri potuit. xxxiiij.parones instruxi qui Gamam improuiso adorirentur. Quod summa quadam celeritate factum est. Itaque in Gamam festinanter incurrunt. Gama re adeo repentina perculmsus,ancnoras praecidi, velaque fieri confestim iussit. In hoc discrimine res era cum subito Eurus paulo vehementior nauem a terrae conspectu beneficio coelestis numinis abstraxit. Parones tamen nihilosecius Gamam & remis & velis insequebantur. Sed accidit, cum iam appropinquare viderentur , ut Vincentius Soderius cum classe , cui ptiesectus erat, occurreret. Gama namquς cum

aliquid suspicione defraude illa assequeretur, quanuis non ita subito id scelus conflari posse existimaret, unam ex nauibus ad illum miserat, ut Calecti sum properaret. Gama adiuncta sibi Soderij classe, naues in hostes conuertit,&in eorum clas lem nimis acriter invadit. Aliquot autem paronibus depressis,& multis ex hostibus occisis, reliqua classis disiecta atque alacerata, suga salutem petere constituit. Gama deinde Cochimum reuersus Brachmanam suis spendi iussit. Adolescentes eualerunt, propterea quod in terram descenderant, antequam ullum fieri posset tam sceleratae coniurationis indicium. Calecutij Rex cum cerneret,nec insidias illi,neq; vim,ut cogitara processi qe,alia ratione perniciem coparare Lusitanis instituit. Literas enim ad Cochimi Rege misit, quibus illum rogabat,ut sibi Lusitanos traderet.Ad hoc aute scelus,eum ingentibus promissis impellere cotendebat: contra si id facere recusaret,quae pericula illi intenderentur,exponebat, &minas etiam iactabat. At Rex Cochimi se veis hcmenter admirari respondi quomodo tam illustri Regi in mentem veniret,

93쪽

LIBER

Reges alios in fraudem impellere. Minimet namque ad Regis ossicium pertinet

re,ndem violare,&eos,qui se illi commiserant,prodere. Vt enim nihil erat magis regium fidei stabilitate &constantia ita nihil esse perfidia magis a regijs moribus & institutis alienum. Fide namque gloriam comparari: perfidia vero maculam dedecoris sempiterni omnibus, qui eam frangerent, maxime Verosi Reges essent, inuti. Et idcirco se minime Regem arbitrari eum, qui fidem sanctam non haberet. Non enim imperium summum, sed virtutem imperio disnam, reges efficere. Se vero id minime facturum, quantili certo sciret, esse sibi e Regni statu propter fidei constantiam dimigranuum maximum periculum vitae subeundum.Nullam enim unquam potentiam, nec ullam vitae iucunditatem se officio antiquiorem duxisse. Institit nihilominus Calecutiensis, & ter in eandem sententiam literas , partim praemijs alliciendo, partim minis exterrendo, ad Cochimensem dedit. Is tamen in eadem perpetuo sententia permansit.Hoc autem Gamae Cochi mensis, quandiu nuncij haec cum illo agebant, indicare noluit, ne illius animum aliqua sinistra suspicione conturbaret. At postquam Calecutiens spes illius corrumpendi omnino praecisa fuit, tum demum quantis fuerat machinis oppugnatus, Gamar significauit.

Gama gratias egit, quas debuit,&Jt omitteret timorem, admonuit.Se namq;

eam classem in India reli immim,quq facile posset perfidi Regis immanitati re

sistere.Inde prosectus est Cananorem cum tredecim nauibus oneratis , Ut alias tres,quae in Cananoris portu erant ad anchoras deligatae, ut onus similiter acciperent, cum ea classe coniungeret.Sed cum non amplius duodecim passuum millibus Pandarane abesset, viginti nouem naues, quas Calecutij Rex ad illius perniciem armis,& telis, & militibus instruxerat, offendit. De consilio reliquorum ducum, cum ea classe pugnare constituit. Vincentium vero Soderium, & Petrum Raphaelem , desacobum Petreium, eo quod illorum naues essent minus oneratae, ut in principio praelium committerent, in prima acie collocauit. Illi impigre imperata conficiunt, & in duas naues Arabum, quae reliquas antecedebant, in irant. Qui erant in nauibus, ante quam Gama appropinquaret, exanimati me tu , se se in mare dehciunt, ut nando

confugiant. Nosto in scaphas repente desiliunt, & supra trecentos homines in medijs fluctibus interimunt. Reliqua classis cum duas illas naues in terceptas, & homines occisos animadvorteret, conuersis proris se in terram trepide recipiunt. Eas Gama insequutus, propter oneris impedimentum consequi minime potuit. Nostri cum naues spoliarent, signum ex auro factum, in speciem monstri cuiusdam similem figuratum, inuenerunt. Pondus erat librarum quadraginta. Pro oculis habebat id fronte duos ingentis pretii Smaragdosi similiter Pyropum mirae magnitudinis, instar prunae incensae collucentem , in pectus inclusum gestabat, & pallio aureo ami ciebatur. Nauibus exinanitis, Gama ignem implicare continuo praecepit, ut in

94쪽

vi in conspectu classis hostilis exustae tenorem inijcerenti Inde Canatiorem peti jt, &cum Rege scedus percussit, quo cautum est, ne unquam Cananoris Rex bellum cum Rege Cochimensii gereret: neve unquam cum Rege Cale α iij de Cochimi pernicie conii iraret neque cum Calecutiensis in Regem Cochimi bellum compararet, illi suppetias vllas mitteret. Illius deinde fidei Lusitanos, qui crant negotia Emmanuelis Regis administraturi,commisit. Inde

digrestus es ac xviii .die mensis Decembris , anno a CHRisTO nam M. D. III. Vincentium vero Soderium reliquit cum sex nauibus: cui hoc munus assignauit, ut a Regibus amicis pericula propulsaret, de continenter cum hostibus

sellum gereret: & si cerneret bellum a Calectitii Rege Cochi mensis regni si,nibus inserti , Calecutiensis impetum, quoad pollet, a Cochimi rege reprimeret. Si vero vique ad Februarium mensem nihil hostile geri videret, tum in Arabicum fretum nauigaret, ut Arabes aceretino bello contunderet. In de Morambiquem peti jt, ubi aquationi & commeatui prouidit. Cum vero a promontorio Bonae spei non procul abesset, aduersa tempestate iactatus est, & nauis Stephani Gamae a reliqua classe segregata, eundem tunc cursum tenere non potuit.Gama tandem kalendis Septembris anno.M. D. III. in porritum Olysipponis cum duodecim nauibus onustis feliciter inuectus, non modo Regem, sed omnes regni Proceres , & uniuertam Rem p. ingenti gaudio cumulauit. Post Sex dies Stephanus Gama vitis eadem selicitate nauisandi, portum similiter ingressus est. In Africa sub id tempus haec acciderunt. Caserqui birium oppidum est in Mauritania Tingitana , non ita longo interuallo a Gaditano freto disiunctum, quod aquis fluuij Lixi alluitur. Flu uius quidem non valde masnus est, sed cum aquis pluuiis impellitur, ita

redundat, ut in oppidum tape impetu concitetur, & influat. Hanc ciuitatem aiunt aedificatam suille a ManEore Marroquiensi Imperatore , qui Regis simul &Pontificis , ut reliqui, quos Arabes Mahumetani Caliphas appellabant , munus & ossicium sustinebat. Cives sontibus & puteis carent cisternis tantum & aqua dicti fluminis utuntur. Est tamen xabs illa a multis mercatoribus & viris nobilibus frequentata. Florebat in ea philosophiae studium , artiumque bonarum gymnasium , ita, ut multi undique in eam excolendi ingeni j gratia conuenirent. Erat praeterea ingentis AEdis hospitalis nomine celebrata , in qua multi egentes & peregrini varijs morbis impliciti curabantur. Regio circumcirca multis arboribus & oleribus abundabat , hort6sque habebat egregie consitos. 4 clius est fertilis Se opima, ita, ut cum trigesimo frequenter esciat. Rex Fessensis, postquam Araila fuit opera & artute Alsonsi , hoc nomine quinti, Porrugaliae Regis expu nata, hanc urbem munierat, multisque pravidijs cinxerat, illiusque custodiam ducibus assignauerat, qui inde crebras excursiones in fines Araitae fuciς-bant : quocs Emmanuel indigne patiebatur. Itaque scripsi x ad Ioannem a Menesium.

95쪽

LIBER

Menesium,qui,ut dictum est, Aretilae praeerat, ut continenter cum illa bellum gereret Erat eo tempore urbis Tingita me praesectus Ioannes ille Menesius Taraucensis Comes, qui, ut supra memorauimus, auxilium contra Turcarum

Imperatorem Venetis iussu Regis attulerat. Menesius igitur ut, quod sibi praescriptum fuerat,commodius ei liceret, gentilem suum Taratacensem Comitem ad societatem facti quod in animo habebat, per literas inuitauit, & quid ab illo fieri vellet,expol uit Comes Tingi prosectus cum ducetis equitibus, Ar, Zilam contendit: Menesius equites ducentos & quinquaginta satis acies eduxit. Ita coniunctis copijs, magno silentio Casei qui birium verius iter sulcipiunmedia ferme nocte in pontem perueniunt, qui abest Aretida circiter triginta passivim millia. Sed ibi exploratores hostium fallere minime potuerunt. Vr- bis praesectus ubi id resciuit, signum belli dare, &classicum canere, & milites euocare iubet &prima luce cum omnibus copijs, quas habebat, collem pro pe urbem insedit, qui collis Voluptarius ab illis nominatur. Ibi aciem stio more instruxit,&nostris eugnandi potestatem fecit. Comes Menesus de Mene , so per nuncium quaeliuit,quid illide exercitu hostium uideretur.Bene inquit. Quod enim inuenire cupiebamus , offendimus. Ibi igitur cum nemo prae

lium inire recusaret, uterque Menesius suos instruxit, & in hostes signa inserri praecepit. Hostes interea velitari ,&leuibus pugnis certare, de variis cursbus nostros lacessere cceperunt, ut ordinem, quo erant instructi,ardore pugnandi desererent.Sed ubi neminem extra ordinem velle dimicare vident,&ipsi conserti ut in nostros impetum daturi viderentur, e colle paulatim descendere incipiunt. Nostri collem subeunt,&hostes aggrediuntur. Illi confestim terga vertunt. Nostri illos insequuntur,& centum & octoginta ad portas occidunt. Cives metu perterriti,portas occludunt. Cum multos ex suis reciperent, multos tamen excluserunt. Timebant enim ne nostri in hostium tergis haerentes, urbem uno impetu caperent.Qui exclusi suerant,desperatione commoti, globum eis iunt, & in nostros impetum faciunt. Praelium redintegratur, multi ex Lusitanis aut ex equis cadunt, aut vulnerantur. Odoardus Menesus Comitis Taraticensis filius in facie vulnus accepit, & Petrus Leitanus codem etiam in loco vulneratus suit. Sed cum a reliquis eis qui ceciderant subsidio occursum suisset, nemo intersectus est. Ducibus auicio visium fuit,exercitum rursus eodem ordine reducere. Cum autem in pontem paritum, qui ab oppido duo millia passium aberat,peruenissent,oppidi presectuscum non ingentis equitibus eos inse utatus est. Nostri pontem transierunt, &in campi planicie acie instructa hostes expectabant,ut si pontem transire conarenturAn te quam omnes copiς traductς fuissent, in earum partem impetum ferrent. At hostes cum id metuerent, pontem transire noluerunt,nisi postquam nostrosi ponte longo interuallo secessiste conspicati sunt. Interim undique Mauri confluebant,& quo longius progrediebantur, eo magis eoru numerus augebatui.

96쪽

Illi igitur ferocius instare, & nostros audacius insequi, & acrius oppugnare coeperunt , donec ad pontem alterum peruentum est. Iam eo tempore praefectus hostium mille & trecentos equites sub signis habebat. Cum Mauri arbitrarentur sore, ut Christiani in pontis transitu tumultuari, & trepidare, & instituitum ordinem deserere cogerentur, longe secus euenit. Neq; enim primum agmen maiore ordine, quam nouissimum, in quod hostes incursabant, trans jt. Itaque traductis copijs duces , acie ruritis instructa dc explicata, hostibus pugnandi facultatem praebuerunt. At illi pontem transire minime ausi sunt:&retro se in urbem,& in vicinos pagos contulerunt.Ex nostris autem nemo desideratus suit. Non multis poli diebus uterque Menesius copias eduxit, ut in Maurorum multitudine, quae no procul Alcasserquibirio in certis pagis prope flumen habitabat, improuiso irruerent. Sed illi transfugae cuiusdam indicio, qui erat e Gallia Belgica oriundus,eadem nocte certiores facti,diffugitit. Christiani tamen ad quinquaginta ex his,qui nondum te recipere potuerant, occiderunt,& totidem captiuos abduxerunt. Deinde cum exercitum reducere vel

lent, magnus hostium numerus in cos inuehitur. Christiani ita pedem reserebant,ut identidem agmine facto in hostcs incitati, multos occiderent. Illi vicissim in Christianos incurrentes, non mediocre detrimentum illis inserebat. Fuit in hac pugna Petrus Solis a vir sortis simus in magnum discrime adductus, cum suos ordine reducere, Sc ab hostibus tueri contenderet. QManuis autem pugna pro numero militum nimis atrox extiterit, quatuor tantum e Christia nis ab hostibus interfecti sunt. Itaque nostri,hostibus inuitis, cum praeda ArZilam peruenere. Hoc codem anno cum Menesius accepi sset,in monte,qui abe-xat Argila passuum viginti millia, mulieres eximia pulchritudine a sortissimis militibus,qui eas nimis ardenter amabant, asseruari, constituit eo proficisci, ut illas caperet, Reginaeque Mariae dono mitteret.Sed erat illi iter per multos pagos maximo cum periculo faciendum. Sub noctem igitur densis tenebris dccaligine, propter tempestatem, quae vigebat, inuolutam, cum ducentis equitibus' eo tanto cum silentio contendit, ut omnes falleret,& de tertia vigilia in montis illius frequentis simum pagum perueniret. Ibi ante quam hostes illius aduentum sentire possent, multas caereas faces, quas in eum Vlum com portari iusserat,incendi praecepit, ut earum splendore Christiani cernere possent, quid esset in hostium trepidatione gerendum. Tum tubarum langore, & armorum strepitu, tantus pavor hostes semisomnes occupauit, Vemaxima eorum pars se repente in fugam daret. Quidam tamen in ultimo illo vitae discrimine , in quocunque loco institerant, sortissime dimicabant. Mulierum vero plangores , & lugubres ciulatus, & hominum clamores in coelum sublati, omnes, qui vicinos pagos incolebant, de somno suscita uerunt. Sed ij cum neque quantus esset Christianorum numerus, neque quanta repentinae illius calamitatis magnitudo, cognoscere possent, di omnia

97쪽

multo tristiora animis fingerent, nullumque ducem, quem seqirerentur ba berent, non modo auxilium non tulerunt, verum cum liberis & mulieribus summam in fugiendo celeritatem suscipientes , se in intimam montis partem,oc in densissimas sylvas abdiderunt. Nostri ex ijs, qui erant in armis,&pem nacissime repugnabant, octoginta tantum, aut paulo plus occiderunt: sexaginta viros atque sceminas ceperunt, & pagum sine ullius impedimento diripuerunt.Inter Captiuas foeminas,ali litot ex illis,quarum forma laudibus summis esserebatur, quarum praecipue gratia nostri tantum periculum adierant, abductae sunt. Hac re gesta, Menesius exercitum reduxit, & dum nox fuit,nemo illum vestigijs persequi ausus est. At prima luce magnus hostium numerus impetum in illum tulit.Sed tam singulari ordine Menesius exercitum reducebat, ut minimum detrimentum ab illis acciperet. Magnum tamen aliquot in locis periculum nostris intentum suit,& utrinque magna contentioneptignatum,intiliique ex nostris sauciati,& equi etiam vulneribus concisi, ipseque Menesius in summum vitae discrimen iniectus nemo tamen ex Christianis desideratus fuit. de ita cum omni praeda domum rediere.

LIBER TERTIUS.

VM HAEC IN AFRICA

geruntur, in India Trimum para hoc enim erat Co chimi Regi nomen) maximis motibus agitari coepit. Calecutij namque Rex delectum habere, dc maximas copias parare instituit, ut illum propter amicitiae sce-dus,quod cum Portusalensibus icerat,& regno de Opibus euerteret.Multi fuere in Trimum parae cosilio, qui illi persiuadere conabantur,ut Portugalentes, quos in fidem e Camae manu receperat,Resi Calecutij traderet,& paucorum hominum externorum, & ab illius institutis abhorrentium, interitu , salutem suam atque totius regni redimeret.Quod consiliu non modo non accepit, ed in eos, qui id suadebant,asperis vethis inueetus est. Dixit preterea,non esse tam hostilem Calecutiensis animum,qui eum regno spoliare, de vita priuare conabatur, quam eorum,qui eu, ut fidem proderet, admonebant. Vitarn mque spatium breue esse, regnique usuram exiguo termino definitam, perfidiae vero maculam sempiternam. Idcirco malle exturbati regno,& vitam in maximum discrimen inducere, quam fidei parum sancte cultae infamia flagrare. In hac rerum perturbatione, Vincentius Soderius Cochimia cum classe peruenit. Cum vero inde rursus abire costr- tuere Iacobus Fernadus Correa, tui fuerat Cochimi a Gama relictus, ut quod

esset

98쪽

esset in rem Emmanuelis Regis adminisbaret, illum,b testatur, ne vellet eo tempore Regem amicum, propter Lusitanum nomen & gratiam in tan to periculo consti tutum, deserere. Ea namque potissimum de causa in illis parti Bus cum instructistima classe relictum tuisse, ut ab amicis inimicorum impe tum propulsaret. Recogitaret praeterea, quantum esset in se dedecus admis. iuriis, si ciues hostium immanitati Ρroderet. Nec enim proditoris nomen in eos solum conuenire , qui contra fidem suis pestem molirentur , sed in eos

etiam, qui eos in rebus afflictis tueri nollent. Respondit, illud sibi negotium

a Rege minime datum suisse, sed ut cum nauibus, quae exArabia in Indiam nauigarent, bellum gereret. Se nolle muniis sibi impositum ullo pacto aueconditione negligere. At Correa rursus ait, non esse semper, quid Rex imperauerit, sed potius, quid fieri voluerit, spectandum. Varios esse rerum euen-ytas, d consilia pro rerum incidentium nouitatibus immutianda. Non fuisse Vero eam Regis optimi mentem, ut is Regis amici, & suorum salutem negligeret: sed ut cum esset otium a vicinis hostibus, tunc alijs hostibus vltro bel jum inferret. Haec &alia multa in eandem sententiam cum diceret, &diui

ni numinis fidem imploraret, & huius postulati publicum testimonium peteret, nihil tamen profecit. Valuit enim plus apud Soderium siue timor, liue praedς insentis spes, quam fides aut officium.Itaque profectus inde Solis occa

sum verius,angustias Arabici sinus obsedit. At Naubeadarimus,luuenis &na tura disertus, & Brachmanarum disciplinis eruditus,sororis Regis Calecutien

sis filius , qui erat gentis legibus unicus illius haeres, cum bellum ab avunculo susceptum improbaret, huiusmodi apud illum orationem habuisse dicitur. Quantiis aetas mea ad consilia accipienda, quam danda magis opportu na Videatur, ex una tamen parte amoris vis, ex alia periculi magnitudo me stimulat, ut quae sentio de summis rebus aperiam. Es enim tu mihi auunculus natura, amore vero penitus insito pater amantissimus. Accedit, quod si sinistris consiliis regni tui opes suerint comminutae, maximis ex eo casu in

commodis afficiendus sum: si vero regnum salutaribus consilijs suerit stabi

litum, id etiam in meam utilitatem cedet. Idcirco te suppliciter oro, ut Orationem meam, quasi hominis tecum& natura, &amore, & periculi locie late coniunetissimi, ad aures admittas. Si aliquid commode dixero , id velim comprobest si secus euenerit, tunc id facies, quod ex re magis esse iudicaueris. Bellum maximum in Trimum parat exitium comparas. Mini' ne mirandum est, cum sit admodum usitatum Regibus, inter se bello conitendere. Sed causam belli videamus. Bella enim, quae sine legitima causa sunscipiuntur, diros plerumque exitus habere solent. Quid igitur s Num in butum pendere recusauits Num in fines regni tui armis inuasit Num deternicie tua coniurationem secit' Minime. Quid ergo dictu saltem specio sum potes Qbtendere .cur contra illum tantum bellum moueras Hoc certa

e . . dices,

99쪽

LIBER

dices,quod homines in fidem rectetos,tibi,ut imperabas,minime tradiderit, in quos insitum contra gentem Lusitanam odium adhibitis tormentis expromeres. Hoc igitur doles,quod is ius gentium violare,de fidem prodere minime voluerit. Quid igitur facies illis,qui contra diuinum dc humanum ius scelera

infinita suscipiunt,si tam insensum te illis praebes, qui nihil fide de officio antiqui iis arbitrantur' Nunquid beneficijs eos ornabis, qui supplicijs omnibus di. is gni sunt inime vero. Resium enim est, vindicare perfidiam supplicio, nonis conferre immanissimo sceleri beneficia. Sed dices,illum hostibus qui tibi graues iniurias intuleruntiauere.Te quantii possum oro, ut in bona partem,quae sum de ea re dicturus,accipias. Nemo enim aequum est ut grauius serat, si qua suerit in maiestatem tuam hominum scelere offensio concitata. Sed quod ad Lusitanos adtinet,nihil mea quidem sententia gerunt, quod valde vituperandum sit Id ensm faciunt,quod sortium hominum ossicium est.Oisensi dolent, lacessiti pugnant, illatas iniurias acerrime pcrsequuntur. Si illi prius aliquod contra tuum statum facinus suscepissent, merito poenas de illorum improbitate repeteres. Sed nihil hostile gesserunt, imo ut postulato tuo satisfacerent, nauem cum ingenti praeda captam tibi dederunt. At cum ij,qui erant in terra, in fide atque patrocinio tuo conquiesceren sine ulla causa proditi, spoliati, de

crudelem in modum necati sunt. Non igitur illi,qui tam immane facinus vlciscuntur, sed qui caulam tam repentinae dissentionis attulerunt, malorum omnium,quae fiant postea consequuta,aequum est,ut poenam sustineant. Arabum mores diu pertulimus : eorum fraudes dc insi)ias explorate cognouimus: uam singulares mentiendi artifices sint, no ignoramus.Sed h c omnia quan-iu supplices erant, tolerari poterant. At nunc opibus, quas sibi in regno tuo parauerunt, tantos spiritus assumunt,ut ferri non possint. Iam imperium pati nequeunt, sed leges etiam tibi Regi potentissimo dare contendunt. Quam tetri autem Sc quam seroces incedunt ' Quanta fiducia animorum subnixi volitant Quam impudenter se inserunt de in trudunt ' Quam minaciterate, quae Volunt, efflagitanti deniq; progressi sunt,ut si illos audieris, sit tibi regnum ex eorum arbitratu gerendum.Quid enim postulant Tolle de medio gentem nobis odiosam dc in ullam cur ita tandem Nunquid si admissa fuerit,uos continuo expellendi estis minime. Sed non possunt oculi nostri sustinere Chromanae gentis aspectum. Et praeterea veremur, ne quaestus quem ante faciebamus, illorum aὸuentu minuatur. Itaque iam non humiliter poscimus, sed te pro iure nostro compellimus, ut tam delicato oculorum nostrorum fastidio, dcauaritiae tam immani , quae nullis opibus expleri potest, cum tui regni periculo, de cum insignis turpitudinis infamia satistacias. Inquiunt tamen,multum salutis communis interesse gentem in armis acrem cx Indiae finibus exterminati Quid eigo'Si paucos illos homines, qui apud Trimvmparam lunt,extinxeris, continuo totum Porrugalensium genus interimess Non certe.Et eos qui Venturi

100쪽

xenturi sent, in re multo acrius irritabis.Si igitur tam sortes sitiat, quam homi . rata illi prgdicant, dum,ut ab eis malum metuas,admonen si& terrorem tibi ex eorum armis incutiunt,inluto certe tibi ad salute melius est,eos amicos,quamis inimicos & infensos habere. Plerunque enim fit, ut qui hostes acerrimi sunt, , , iidem sint amiciti missimi. Vtrumque enim ab eodem virtutis sonte profluit. Vereor autem, ut opibus tibi eorum viribus detractis, opes Cochi mensis Regis augeantur, & multi tibi tunc in calamitatibus insultent. Nec enim dubito, quin maximae classes in has oras venturae sint,&vastitatem in terris eorum' quibus fiant infensi , propter iniurias, quas acceperunt,efficiant. Quare Arabes mos odio maximo dignos existimo.Primum quidem,quia te Principem clari Dismum,& regio isto imperio dignissimum,propter insitum odium de auariis iam, in eam fraudem impellere nituntur, ut fidem & officium deseras. Deinde quia tanta sit perbia tument, ut arbitrentur,esse tibi regnum ad eorum libidinem administrandum. Tum quia facinore,quod in oculis tuis suscepere,indignam nomini tuo notam sempiterni dedecoris inus Ierunt. Nemo enim cre det,eos tam immane scelus,nisi te connivente ius cipere autos fuisse. Postremo quia tibi auctores sunt,ut homines egregie sortes,quorum fideli opeia regni tui opes amplificare potuisses, cum magno regni periculo hostes tibi ex aduers, constituas. Quare censeo, ut bellum hoc omittas, dc pacem cum Lusitanis hominibus, qui fidem &iustitiam colunt, Scamicitiam summa,vt fama est,fide

conseruant,&hostibus debitum supplicium irrosare solent, fideli pactione

constituas, eisque pro detrimentis, quae Arabum sceleribus accepere, satisfacias. Aliter enim vereor, ne quamplurima mala, quod dij omen auertant, in hanc nostram regionem ex hominum perditoria consilio redundent. Me quidem, quod fides facere admonet, cuiuscunque fortunaesocium habebis. Neq; enim pro tuae dignitatis amplitudine vitam profundere recusabo. Ad ossicium tamen meum pertinere arbitratus sum, ea, quae sentiebam, explicare. Deos autem precor, ut quae gerenda esse putaueris, approbent.Haec cum saepe dixis. se nulla tamen ratione Regem ab instituta sententia dimouere potuitRt Trimum para milites euocabat,& omnia summa diligentia comparabat, quae ad depellendum belli periculum necessaria videbantur. Sed cum tant essent opes Calecutientis, S multi fortunam Cochi mensis inclinatam,ut opinio erat,iae-spicerent, se se ad Calecuti en sis nomen adiungebant, de Cochi mensis causam deserebant, usque adeo, ut non pauci ex illis, qui Cochi mensis imperio tene bantur,ad Calecutiensem descerent. Inter quos suere Dynasta Chirabi pilen-ss,& Dynasta Cambalamensis,&insulae cuiusdam princeps,que est Cochimo opposita. Calecutiensis igitur cum maximo exercitu in Repesinum peruenit, qui locus Cochimo distat millibus passuum sedecim. At Lusitani ad Cochi-

mensem adeunt, orant, ne velit propter illos tantam belli molem sustinere. Se Cananore ituros,ut ibi clusium Lusitaniae praestolen tur.ῖ ex te vehomenter

SEARCH

MENU NAVIGATION