장음표시 사용
101쪽
1 8 Bibliothecae Theologicae Li b. I.
alius habinis Theologiae opinatiuus,qui formaliter excludit Theologiam veram, vel statim , ut volunt multi, aut aliquo temporis successu , ut probabiliter docuimus in prima conclusione: quamdiu autem remanet ille habitus in corrumpi potest dici habitus cadauerosus, siue cadauer praeexistentis Theologiae , non in eo sensu quem supra refutauimus,sed quia non potest,sicut antea exire in suas operationes , veluti vitales ex desectu principiorum, quibus inniti debet,ut in eas prorumpere dicatur. Dico quarto, circa secuUum sensum praesentis dissicultatis initio propositam, quod habitiis acquisitus ab li retico circa materias Theologicas, durante statu haeresis, sit omnino diuersiae
speciei ab habitu Theologiae alterius Catholici. Hsc conclusio manifeste s quitur ex dictis; nam sicuti si ad praediacationem Euangelij erederet aliquis rebus auditis per fidem diuinam , & alius per fidem humanam, hae fides differrent specie, de corresponderent illis habitus specie diuersi, ita habitiis acquisiti conclusionibus deductis ex principiis fidei taliter creditis, debent etiam specie differte ; sed sic se habet, quod haereticus,
qui prius non erat Theologus,& durante statu hqreseos Theologiae studet , acquirat hibitum assentiendo conclusi
nibus deductis ex principijs fidei , non tamen ab ipis creditis fide diuina, sed sua fide humana tantum, & opinione, ergo talis habitus debet esse omnino specie diuersus ab habitu Theolcetiae Catholici,qui assentitur illis conclusi nibus deductis ex principsis fidei fido infusa, & supernaturali creditis; quare ille haereticus potest dici aequivocό, aut
materialiter Theologus si comparetur ad verum Theologum fidelem , quia versatur circa veritates materialesThmlogiae, sed non secundum eamdem rationem formalem obiecti Theologiae, quae in Catholico reperitur.
Inquiret aliquis in fine huius capiatis an sicut amissa fide diuina deperditur vera Theolosa in eo, qui ex Theologo fideli fit haereticus, ita semel hili, ea fide, acquiratur vera Theologia ab eo qui ex Theologo heretico fit Cassi
Respondeo ex dictis , quod sicut amisso habitu fidei in hqretico, non a sertur per illam infidelitatem Geol Ost,rmaliter, & immediate cum sic non opponantur, sed excluditur causaliter tantum, & mediate, quia remotis principiis remouetur scietia quae ab illis essentialiter pendet, & generatur habitus Theoli giae opinativus, vel erroneus quiis aliter destruit veram Theologiam. Ita similiter cum restituitur, aut de nouo insunditur fides Hsretico, non acquirit Theologiam sermaliter, & immediate , sed causaliter vel radicaliter, quatenus positis principijs certis,potest rursum elicere assensus certos & infallibiles circa conclusiones, quibus generatur, & acquiritur de nouo vera The
logia . QVod totum facillime fit, Mquasi insensibiliter, quia licet fides auferatur, aut restituatur ii retico anent tamen eodem modo dispositae Se coordinatae specios in memoria, in qua sp cierum coordinatione sita est tota difficultas comparandi scientias: unde illa ordinatione lemel posita, seu non minia, facile acquiritur scientia, quantum
ad id quod est luminis, & certitudinis ex principijs in conclusiones deductae ,
auomodo Sacra doctrina instam viae acquisita remanere posit in
IN pnsenti dissicultate aliqua ut ceriata supponuntur, in primis quod sam doctrina, pro ut reduplicatiue filii in statu viae, non remaneat in patria reum enim sacra doctrina sic reduplicative sumpta, includat actum vel habrutum fidei, & secundum opinionem pr habiliorem non remaneant in caelo neci
habitus, nec actus fidei, sed illis suco dat
102쪽
dat visio beatain clara eorumdem oblaetorum , quorum in hac vita fidem h huimus , iuxta illud Prophetae Psal. 47. Sicuι diuimus ita ct vidimΛs in ciuitvie Dei nostri , cte. manifeste sequitur ex desectu perseuerantiae fidei in patria coelesti , perseuerare etiam non posse doctrinam sacram reduplicatiue consideratam, pro ut antea fuit in statu viae. Secundo tanquam certum lappon, tur, doctrinam sacram in via proprio uniuscuiusque studio, & labore comparatam aliqua ratione perseuerare in cetio iuxta notissiimum illud dictum D.Hieronymi Epistola Io3. ad Paulinum. D
scamus in terris quorum nablinientia se fenerat in caelo. Et sane nihil vetat , ut beati recordentur eorum, quae prius is hac vita didicerint, recordentur etiam
demonstrationum, quibus hic uti, & ar gumetari solebant,etenim si diues Ep lo qtiamuis damnatusin in medijs inserorum flammis iecordatus est nihilominus fratrum suorum, agnouit quinu
Lazarum, cui antea eleemosynam nUM uerat, quanto magis memoria rerum
'Τheologicarum in beatis remanebit, adornatum simul, &ad exercitium, &vvPluribus modis, ac mediis unum idemque obieetum cognoscant. Quod igitur in controuersiam reu cari potest ; est niam doctrina sacra in statu viae acquisita perseueret lblum o lective in caelo , siue eX parie rcrum cognitarum , non modi cognoscendi, qui nunc est imperfectus,ibi perfectissimus 'an vero perseueret etiam sormaliter, &ex parte luminis , ita ut substantialiter, di formaliter loquendo idem sit numero habitus Theologiae acquisitae in via, &in patria,disserantque accidentaliter solum, penes euidentiam & ineuidentiam, claritatem obscuritatem. Prima sententia quam plures The Iogi tam intra, quam extra scolam,Sancti Thomae sequuntur , asserit eamdem numero Theologiam essentialiter, quae fuit in statii viae , perseuerare ira statu patriae. Probant primo, quia non minus vi-
dentur dependere dona Spiritus Sanetia fide quam Theologia acquisita, si quiadem iuxta doctrinam Sancti Thomae I. 2.q.68.arta.& a a. quae Z8.& p. virtutes
Theologice se habent ut principia regulativa donorum Spiritus Sancti ideoque dignitate superant dona ; sed non o stante tali dependentia , docet idem
D.Thomas 1.2. art. 6. manere in patria
dona Spiritus Sancti, sublatis inipersectionibus, & mutato statila ergo idem possumus assi are de scientia Theol giae, quamuis dependenter a fide in via , acquisita. Secundo scientiae naturales ,& acquisitae manent in patria sublatis impersectionibus, ut docet D. Thomas
etiam, & Theologia. Tamen ut fatear verum duo iam allata fundamenta non videntur incacia, sussiciens enim disparitas in nostro casu afferri potest, inter dona Spiritus Samcti&scientias pure naturales m Una parte,& inter Theologiam acquisitam ex alia, cur duo prima formaliter , & eL sentialiter remaneant in caelo, secus vero Theologia. Nam primo dona Spiriatus Sancti ad intellectum pertinentia , non sunt habitus acquisiti per actus, itari sequi debeant praecisam limitationem actuum imperfectoru ad quos adiuuant in hac vita, sed siunt per se infusi, atque ita possunt habere persectionem superiorem , quae sit sussiciens ad imperfectionem huius vitae,& ad persectionem patriae, unde etiam habent ut insepar biliter concomitentur gratiam sanctificantem, quae persectissima est in patria,& ita non est mirum si cum illa remaneant, de perstiterent ; at vel A Theol gia est habitus acquisitus , atque adeo formaliter naturalis , unde sequi debet naturam actuum quibus acquiritur, qui sunt eius causa , cum igitur eiusmodi actus sint essentialiter ineuidentes, utpote fundati in praemissis fidei essentialiter ineuidelitibus,posset etia dici quod habitus Theologicus , sit habitus clientialiter ineuidens; quare sicuti fides ob
illam imperiectionem non manet in cae lo
103쪽
8 o Bibliothecae Theologicae Lib. l.
Io , sed ex suspensione diuini concursus desinit esse, ita exigente statu illo M titudinis,eodem etiam modo ex labstractione eiusdem concursus diuini,desinet esse habitus Theologiae in via acquisite. Similiter quia aliae scientiae pure uaturales procedunt ex principijs lumine
naturae cognitis, quorum notitia permanet in caelo, etiam ex eodem lumine , cum gratia naturam non destruat, ideo
recth dicuntu tales scientiae in patria remanere ; secus vero Theologia, ut pote acquisita ex principijs lumine fidei
cognitis, quod lumen non remanet ilia
patria . Quae disparitas sufficit ad eneruanda duo iam allata fundamenta, desiimpta ex paritate ad alias virtutes imfusas,3t ad scientias puct naturales.
Solidius igitur, & eficacius fundamentum, quodque sententiam hanc do perseuerantia racologiae in caelo valde probabilem reddit,deiat desumi ex hoc quod Theolmia nostra ita acquiritur
generatur in via per actus ineuidentes ,&obscuros , ut illa ineuidentia solum se teneat ex parte sibieisti, atque adeo per accidens conueniat habitui Theologico , non vero se teneat ex parte ipsius scientiae, & rationis formalis eius.Nam
ratio formalis intrinseca habitus sciemtifici sumitur ex resolutione, quam talis habitus facit in sua principia. Ex vi autem talis resolutionis petit Theologia nostra tendere, & resolui in principi vi euidentia, non quidem ratione sui, cum sit scientia subalternata, sed ratione auterius scientiae superioris, scientiae nimirum beatificae , eui iubaltematuri deficiente autem scientia superiori in subiecto propter aliquod impedimentum ,
non redditur propterea scientia inferior obscura, & ineuidens ab intrinseco, dc ex vi propriae resolutionis, sed per accidens , ac veluti ab extrinseco ex desectu
superioris scientiae quae in tali subieeto non est ad perficiendum, & formandum
actu scientiam inferiorem . Quare negandum est scientiam subalternatam ωqtie adeo Theologiam nostram , esse intrinsece, & essentialiter, id est ex vi ipsius rationis formalis euidentem , itineuidentem,sed solum participaliud, de praesuppositive id habet. Dicitur enim
intrinsece,& essentialiter conuenire euidentia, aut ineuidentia alicui habites, quando ex vi proprij luminis & rationis formalis petit resolui usque ad principia per se nota, aut per se ineuidentia,&obscura r quod tamen Sacre Theologiae non competit, nam eo ipis quod sit scie-tia substemata de se non facit euiden tiam re luendo usque ad prima principia , sed factam a scientia superiori participat , & sic licet euidentia illa princ,
piorum sit ei connaturalis , non tamen essentialis, sicut nec ineuidentia , alias nulla unquam scientia subalternata poLset in eodem intellectit continuari cum scientia subalternante, quod tamen est
falsum ι solummodo ergo partici patiue, di praesuppositive utrumq; habet Theologia, dicitur enim aliquid esse participative, & praesuppositiue euidens , ausineuidens,quando Iumen aliquod scientificum non est ita efficax, ut possit ipsa resolutione a se facta peruenire usque ad
prima principia per se nota , sed indiget subijci, & subordinari alteri scientiae s perioli quae illam resblutionein perficiat, & ad scientiam inseriorem pertinet selum praesupponere illam, non autem facere,& hoc vocatur extrinseca euidentia , id est praesupposita, & facta ab alia
scientia, non ex propria resolutione viaque ad prima principia orta: sicut per oppositum extrinseca ineuidentia dicitur , quando propter aliquod impedimentum, ita caret subiectum illa scientia superiori, ut loco ipsius substituatur in subiecto aliquod lumen Obscurum ,
certum tamen, quemadmodum contin
git in nostro casu, ubi statu viae id ita exigente, fides gerit actu in nobis vices scientiae superioris,in quam petit resolui
sacra Theologia, & sic assensus fidei ita
concurrunt ad productionem habitus Theologici mediante discursu naturali, ut influat intrinsece certitudinem ad rationem scientiae essentialiter requisitam, extrinsece velo solum, di tanqtiam aliquid
104쪽
quid separabila ineuidentiam, &obscuritatevi, ratione videlint subiecti quod
nondum est capax euidentiae a superi
ri scientiae faciendae,sive quod idem est coniunctionis scientiae subalaeniantisin:
Ex qua doctrina sic argumentum efformari potest. Sacra Theologia est habitus solum de se inclinans ad partiacipandam euidentiam a superiori icientia beatorum, non de se illam habens , aut faciens, ergo adueniente illa euide-tia sine sui corruptione illam participat, ct ablata illa, etiam potest manere idem habitus sine tali euaentia si
Probatur consequentia, nam ut sta thn diximus euidentia illa non oritur
ab ipso habita scientiae inferiorissed illi
solum conuenit ut presupposita, & c6- municata ab alia distincta scientiain coinsequenter si coniungatur illi; etia si eae tali coniunctione aliquam persectione participet inferior scientia, quia tunc mouetur a sto proprio de eonnaturali principio clase per scientiam superiorεnaanisestato & illuminato , talis nihilominus persectio proueniens ex illa euidentia sic participata, non destruit, audeonstituit scientiam inferiorem, sed solum perficit, dc format ponendo in illae
ordinem ,& continuationem ad scientiam superiorem sibi in eodem intellectu coniunctam, quam antea non habebat . Vnde sicut virtutes morales posisunt aliquando esse formatae a prudentia , ad cuius directionem passiua ex natura sua inclinant, & tamen possunt carere taIi formatione prudentiae, a M'eo quod essentialiter entitatiue corrum-
Pi dicantur, quia hic directio est participata, non ab ὶpsa virtute morali originata,eodem mclao ratiocinari possumus de doctrina sacra comparative ad scieu-tiam beatam, in quam sic petit retavi, ut tamen non repugnet, quod aliquando propter aliquod impedimentum careat illa, atque adeo ad laesi euidentia ab illa Participanda, & tamen remoto illo iii
pedimento illam participet, absque ulla tinniutatione substantiali aut esscstiali,
sed accidentali solum , transeunda drastatu imperfecto, ad persectum, sicut spuer in virum mutari diceretur. Itaque secundum sententiam iam
explicatam Theologia secundum se c5sderata non prςscindit a nostra,& beatorum , ab euidentia, & ineuidentia, eo
modo quo prς scindit genus a suis speciebus, ita ut specie essentiali distinguatur ab inuicem Theologia nostra acqui-
sta& Theologia beatorum, sed solum priscindit priscisione si ibiecti a suis accidentibus, quae successuὰ potest habere , secundum diuersum ipsius statum , & ita ex ineuidenti potest fieri euident,
stante & perseuerante eadem entitati
Dires non potest intelligi quod ac-eus ineuidens successive fiat euidens,
stante eadem actus entitate, ergo neque
habitus, si quidem non minus videtur intrinstea esse tendentia in obiectum inhabitu, quam in actu ; ex ipsa aurem tendetia humitur claritas, vel obscuritas. Respondetur quod tam habitus,qua actus Theologicus conueniunt in hoc,
quod uterque est euidens sollam euide aia praesupposita in scientia superiori,
non vero.a se facta di resoluta. Est tanmen differentia, quod habitus est achiis primus, habens indifferentiam ad procedendum cum tali applicatione euideritiae sit perioris, vel sine illa, secunduntiquore pro diuersitate status eu tali tac-,tia superiori coniun*tur, vel non coniungitur, quia actus primus de se solum, est applicabilis non de facto applicatu &.potest hoc, vel illo modo applicari At actus secundus determinatam appli-Gationem importat, quia iam de facto est exiens a suo principio. Unde actus
semel euidens etiam euidentia praesurposita & applicata ab alio, aut vice versa, non potest reddi ineuidens,quia non
potest applicatio sua iam factain exitus. a sito principio sie manifestato & probato tolli; quamuis etiam posset dici eumdem actum posse fieri ex ineuidenti euidentem supposito quod talis cui- dentia, vel ineuidentia se habent tam
105쪽
Bibliothecae Theologicae Lib. I.
quam modus illius , sicut in sententia multorum idem actius voluntatis su stantialiter ex libero potest fieri neces.sarius, aut vice versa ex necessario liber.
Et hoc suscit pro prima sententia, qua valde probabile reddunt iam allata fundamenta; nunc veniamus ad secundam, quam etiam probabilem esse putamus. Secunda igitur sententia asscrit doctrinam sacram in via acquisitam, rem nere solum in patria obiective,non vero formaliter aut ex parte luminis. Quid sit autem sacram doctrinam in via comparatam , obiective remanere in cacto ,
dupliciter potest intelligi, primo ita ut
beatus cognoscat in caelo, easdem res
quas in via cognouit, sed per alias sp cies inflasas perfectiores. Secundo ita ut remaneant in patria eaedem species quas in via acquisiuimus, eo fere modo quo in eo qui ex Theologo catholico sit haereticus, diximus dubio superiori remanere species Thetamiae , secus v. ro lumen aut habitum. Itaque sicuth reticus semel deperdita fide infusa , romanentibus tamen ijsdem , quae prius , speciebus Theologicis, generat nouum
habitum Thetilogiae quantu ad id quod est luminis, ex fide acquisita qua solum credit, ita proportione seruata discurrere possumus de beato, quod desinentehabim fidei, ut pose incompossibili cum statu gloriae , remanentibus tamen im dem, quae fierent in via speciebus, acquirat de nouo habitu Theologiae perfectiorem, ut pote innixum lumini j tiae, loco imperiecti quem habebat antea in via, quique solum innitebatur habitui fidei. QSamuis inter exemplum allatum sit ista disparitas , quod in haeretico ita remanent species Theologicae
antea acquisitae, ut non inserviant amplius , quamdiu est in illo statu, habitui scientifico,sed opinatiuo solum; qui lo.
eo scientifici dicitur succedere; at ii Beato ita remanent species prius in statu viae ab illo acquisis, ut infinitam
semper habitui scierifico,sed persectiori, te excellentiori ut iam diximus t &sie Theologia secundum hunc explic di modum est quidam habitus generia ad illum, qui in via acquiritur ex fide ad illum qui in patria acquiritur ex lumine gloriae, per nostros discursus extra verbum, manentibus in nostro inte, lectuac memoria speciebus eodem mmdo dispositis,& ordinatis, ac erant in statu viae, solaq; mutatione facta ex parte luminis, & claritatis ex principijs deductae. Nam sicut reuelatio ut sic abstrahit ab hoc quod sit obscura vel clara , ita n reuelatio obseura, cuiusmodi est fides, distinguatur specie a reuelatione clara, cuiusmodi est lumen gloriae
in beatis; ita habitus Theol Ricus , qui per hoc distinguitur ab omnibus alijs
scientiis, quod innitatur reuelationi dis uinae, debet diuidi tanquam in duas species essentialiter diuersas, in illum habitu qui in via innititur reuelationi o
sturae fidei ,& in illum qui in patria innititur reuelationi clarae luminis.gloriae. Probabilitas huius sententiae sic explicatae, dependet ex fundamento directe opposito illi , quod primam sententiam probabilem effecte diximus; videlicet quod fides & ineuidentia illam 2-quens, non se habeant respectu habitus Theologici in viatoribus, tanquam ali quod accidens separabile, sed potius ta- quam aliquid essentiale, unde sic argu mentor primo. Habitus Theol Micus, qualis est in hac vim, non solium red
plicaries, sed etiam se casia, rari ne suae ultimae, & essentialis differentiae est ineuidens, & obseurus, licet certus ἔsed si aliquis est illi eorrespondens in patria, non est ineuidens, & obseurus , elo si aliquis est illi correspondens in
patria, non est eiusdem speciei cum n stro , atque adeo habitus Theologicux in via acquisitus non remanet formaliarer in patria. Minor conceditur ab auctoribus oppositae sententiae , ct supprnitur ut certa. Dissicultas igitur est in maiori, quam sic probo primo, quia bichabitus cum sit aequisitus ex actibus es sentialiter ineuidentibus,non potest esse perfectior illis, nam habitus acquisitus uitur impersectionem suorum actuu
106쪽
qui sunt evis causa , ut constat inducti
ne in omnibus habitibus, sic enim habitus opinionis, ut fidei humans non pintest perficere intellectum ad eliciendos actus scientiae ; si igitur actus, quibus acquiritur in via Theologia , sunt actus, essentialiter ineuidentes,ut pote fiandatii in praemissis fidei ineuidentibus,non potest non esse Theologia habitus. cssentialiter etiam ineuidens,&obscurus, atque adeo non potest remanere in patria, nec. perficere intellectum in ordine adactu&esaros,&euidentes, quales sumiactus scientiae in patria. Secundo quia nullo modo repugnat , invi est necessa rium ponere , quod aliquis habitus ratione suae ultimae differentiae sit ineu, dens, ita ut ineuidentia non sit accidens
ab illo separabile , sed conueniat illi per se, saltem in secundo modo.dicendi persu , utconstat in habitu fidei diuinae; ergo etiam tali modo ineuidens erit habitus.Theologiae,si quidem nulla rationabilis disparitas in cotrarium afferri posse videtur; sicuti enim fidei essentialeis est , quod sit habitus ineuidens , quia exsaa vitiina differentia habet, ut attingat rationem formalem sui obiecti , ut o leure credibilem , ita ut huius rei nilli
alia ratio a priori pol sit assignari, ni siquod hoc intelligimus per fidem diui
nam , sitque eius essentia & natura; ita etiam habitui Theologico ainobis viatoribus acquisito , essentiale erit ferri circa suam rationem sermalem, suaque 'principia, qui simi articuli fidei , ut ob 1cure erωita per ipsum Libitum fidei
neque enim repugnat, iam dixi, quoadetur talis essentia habitus,ali uin e dem modo dicere quis pωIet,ineuiden .iam in lirabitu fidei , esse prorsus accidentalem , di separabilem, dc manere
eumdem habitum fidei in specie in patria, sliblata solum accidentali illa disse rentia & impersectione ; fingendo quoa obiectum formale fidei, non sit veritas
Prima,vi Obsture reuelans, aut credibi' si sed praescindendo ab eo,quod obscu-xe,vel clare sit cognoscibilis, at vero tu Praesentixit impersccte attingi ratione
status, quae imperstetio postea tollatur in patria, manente codem prorsus habitu fidei secundum speciem suam,si enim hoc licet fingere dc concipere in habitu Theologiae , quare non liceat in habitu fidei Supposito igitur, quod in patria non remaneat, sed ex suspensione diuini concursus desinat esse habitus fidei,consequenter Uirmari debet quod ex su stractione eiussem concuruis diuini desinat esse habitus Theologiae, qui essentialiter in fide fundatur participando ab ipsa essentialiter ineuidentiam de obscuritatem, quae felici beatorum statui re-
Pugnat. Et est id quod in defensionem huius secundae sententiae probabilius dici posse videtur.
Ex dictis infero tres in uniuersim
distingui posse Theologias in beatis . Prima consistit in faciali,& intuitiua visione diuinae essentiae , quam Theologi
communiter ex authoritate. S. Augustini libro undecimo de ciuitate Dei, capite septimo, & alijs locis, cognitionem, seu Theolaetam matutinam appellant. Secunda est Theologia insusa, seli indita , cuius nomine intelligunt Theologi cognitionem illam , quae per species a Deo insuis,fit extra essentiam diuinam qua res ipsae cognostuntur in proprio genere, seu in propria sua natura, quaeque cognitio non potest ab intellectae comparari humana industria. Tertia tandem, est Theologia aequisita, sic dicta, quia pertinet ad naturalem perfectionem nostri intellectus, potestque se quenti actuum Tbeologicorim repetitione, speciebusque acceptis a sensibus proprio uniustui usque labore, di industria comparari, ita ut si infundatur a Deo,dicatur selum per accidens insula. Et quamuis hae duae ultimae The logiae eiaem cognitionis vespertinae nomine possint appellari, intelligendo per
cognitionem vespertinam , Omnem cognitionem extra verbum, est tamen magna differentia inter utramque, siue per Theologiam acquisitam intelligatur illa,quae prius acquisita fuit in via, de s ςvndum primam opinionem supra ait DL a tam,
107쪽
8 4 Bibliothecae Theologicae Lib. I.
eamiormaliter in caelo remanet,siue intelligatur illa , quae , manentibus solum speciebus antea acquisitis , de nouo a quiritur in caelo ex parte luminis,ut ex
plicuimus in secunda sententiamam primo Theologia per se infusa suas coclusiones immediate resoluit in principia per se nota, ita quod immediat postu- set ex natura sua oriri ex lumine supe
naturali diuinae reuelationis, non autem
id praesupponit ab alia scientia factum, ut contingit in Theologia acquisita respectu visionis beatificae, cui propterea subalternari dicitur,ut suo loco explica tum fuit. Secundo disserunt, quia per
Theologiam infusam veritates ipsae non solii supernaturaliter cognoscuntur tam ex parte luminis, quam ex parte specierum, sed etiam ipsa connexio, de consequentia illativa supernaturaliter est nota,non autem lumine naturali acquisita,
ut accidit in Theologia nostra, iuxta ea quae diximus supra,ostendendo quom do Theologia a nobis acquisita sit habitus formaliter naturalis.
Circa quam multiplicitatem The logiarum in beatis, eodem fere modo discurrere possumus, quo insigniores Theologi ad quaestionem nonam tertiae partis, ponendo in Christo Domino , pretier scientiam beatam, duas alias scie-tias insuper creatas,quarum primam infusam per se, aliam vero acquisitam, aut
per accidens infusam appellant. Unde primo sicut illae multiplices scientiae in Christo Domino non sunt superfluae, ita nec in beatis. Quod ut intelligatur breuiter noto, obieeta scita posse duobus modis considerari, primo secundu multitudinem , deinde iuxta modum quo percipiuntur, idem enim obieetum p rest percipi distinctis etiam specie cognitionibus , scientia igitur infusa, licet
per se no esset necessaria intellectui beato propter multitudinem, & numerum obiectorum, seu scibilium,est tamen reisquisita in illo ad cognoscendum ipsa obiecta alio modo, nimirum in suo proprio genere ; nam creaturae videntur inessentia diuina, ut in alio cognitora per intellectum luminae gloriae collustrata P per scientiam vero infusam per se, non in alio tanquam in medio cognito, sed 'per species acceptas a Deo, & in seipsis cognoscuntur ; quod idem proporti naliter dicendum est de ipsa per se in-susa , comparatine ad Theologiam acquisitam sine formaliter, siue obiective
solum in patria remanentem . Itemnias
sieue in Christo Domino , secundum opinionem magis probabilem, lumen , seu habitus huius scientiae per se iniust, non est idem ae ipsum lumen gloriae,seam ipse habitus quo intellei has beati c5sereatus, & elauatus videt et aes,& intuiti vh diuinam essentiam , & res alias in illa, sed quid ab ipso es lentialiter distinctum, eo quod habeant nationes sub qua specificativas specie distinctas ac
diuersas; 'p ratio sub qua specificatiua luminis gloriae, est ipsamet diuinitas intuitiue, & quidditatiue cognita squia primo per se tendit in Deum cognoscendum sicuti est in se, in alia vero obiecta distincta a Deo, quatenus dixi,
na essentia est ratio cognoscendi illa , .
At ratio specificativa si ib qua luminis , seu habitus scientiae per se infusae est
modus ille quo resin singula eius obiecta cognoscuntur ut in seipsis,& in proinptio siuo genere , sub ratione quadam perfectiori, & magis abstralia, quam cognoscantur per omnes alias scientias naturales, scilicet independenter a corpore, & phantasmatibus per species inissas per se, quae ratio est quidem minus perfecta, quam sit illa, qua videntur
in verbo, aut in diuina essentia clare visa habente rationem medij c niti; pem sectior est tamen illa, qua videntur a
Theologis beatis per species ab ipsis invia acquisitas. Sicut inquam tales scientiae distinguntur essentialiter in Christo Domino penes sua lumina,ita & in be tis, ob easdem prorsus rationes, & idem dic de alijs. Unde omnia argumenta, quae possunt fieri contra hane triplicem Theologiam qua in beatis reperiri posse diximus, militant etiam aduersus timplicem illam scientiam in Christo in
108쪽
Iandem pro coronide huius capiti do sacram doctrinam in statu vise acquisita remanere adhuc in beatis veluti effective , ratione scilicet aureolae; siue laureolae, quae est mkctus moralis assidui diuinarum ac Theologicarum rerum studii, quo tale praemium apud Deum promeriti sunt. Sicut enim per Ma trium& Virginitatem, aliquis perfectissimam victoria obtinet de carne, & mundo , ita & perfectissima viastoria contra diabolum Obtinetur, quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit,sed etiasn eum expellit non solum a se, sed etiam ab alijs: hoc autefit per studiu doctrinae sacrae,qua Theologus propulsat ignorantiae, de infidelia talis tenebras in his quae ad saltitem pcr. tinent, quibus princeps tenebrarii Di bolus couatur in dies Omnes decipere , ac in errorem mittere. Igitur sicut vim ginitati , Sc martyrio, ob eam rationem quod sint insignes viastoriae , correspondent in caelo duae aureolae, ita & doctri- Me, sicque Danielis I a. dicitur, Qui aia
iustitia, erudiunt visitos,fulgebunt tan- qua elusirmamenti in perpetuas are
nitares. & Matthei capite quinto. iatiis e ι ct docuerii hic magnus vocabisar in
Quod si inquirat aliquis Priam sint proprie doctores dicendi . quibus eiusmodi Aureola doctrinae competit, Respondent quidam, solum deberi Prulatis, quibus competit m ossiciis praeducareat docere, veriun meli ira Dahom. in . asserit Aureolam doctorum ncmi, competere solis Praelatis, &Episcopis qui ex officio docere tenentur: imo nec iis concedi, nisi actu doceant, quia cinrona non debetur habitui, sed actuali gnae, secundum illud et ad rasinot. a. Non eoronabitur nisi qai legitime certauerit, sed potius dari omnibus qui re vera exercent munus docendi & praedi andi, quamliis sola charitate id fatiant. Non enim Aureola haec debetur ratione st tus , aut obligationis, sed tantum actus secundi, in 'uo nempe sita est utilitas operisin dissieultas saboris. Vnde S.B
nauent. in . distinct. 33. art. a. ad 3.&Henricus Gaudanensis quodlibeto a. quaest. I a. recte aiunt ad consequendam istam Aureolam non requiri nec Licem tiarum gradum, nec titulum Doctoratus . Intellige non requiri necessario resias enim constat multis modis iuuare,
ac prodesse posse. Secnndo obsiemat D. Thomas Aureolam doctorum iis tantum deberi,qui Theologiam & salutis scientiam profitentur, per quam diabolus a cordibus hominum expugnaturuicut quibusdam spiritualibus armis, de quibus dicitur a. Corinth. Ioia1rnia militia nostrae non sunt carnalia, si s ritualia. Unde apparet non extendi ad ius ciuile, nec ad alias humaniores litteras praecise sumptas &cosideratas.
Tertio addunt Neolcsi unum aut alterum docendi actiim non sussicere ad hanc aureolam, sed multis esse opus, id enim legitimum certamen, cui solieoronam pollicetur Apostolus expost lare videtur. Ita Dominicus Soto ira . distri9. q. . arcia. ubi etiam notat nil interesse virum aliquis doceat viva v
ee, an solo scriptor tat quemlibet horum modorum suffecte ad aureolamidoctoris promerendam, accedente cha
ritate, & alijs ad metitum necessui js.
109쪽
8 6 Bibliothecae Theologkiat Lib. I.
De doctrina Sacra,quo ad diuersa eius munera , procedendique modos, unde etiam varias suscipit deno
in Sacra Doctrina sextuplex monus , mel procedendi modus ditavi posset: vade huius speris diuiso.
V M ratio formalis do- lactis , supple adiective , id est, ratiociqctrinae Sacri, quatenus nans , non enim est duilectica, si hoc vo- est habitus scientificus cabulum; substantiue accipiatur . Alii realiter a diuina fido etiam ab hoc praesertim munere Schola' distinctus, consistat ilia flicam , illam appellant; etsi enim pluratiocinatione & discur- res , varieque sint huius vocis etymolo se ex reuelatis, eliciendo per euidentem giet, ac signifieatioties; nam hominem consequemiam, conclusiones, & veri- de Schola voeat Cicero r. de orat. quitates , quae virtualiter, & impliciis con- eruditus ει doctus optime fuisset a M tinebantur in propositionibus fidei; gistro; Scholas item quinque dierum quod visus est innuisse Diuus Paulus appellat re Tuscul. quaest accuratas, SBoman. I. scribens iustitiam reuelarii i politas disputationes, quε habitet fumat Euangelio ex fide in fidem , nimici praest intibus viris. Poris Scholasticus in una re, que fide teneanu, accipi al- 1 Seneca dieitut,is qui probe erat in do. teram quae fide nm tenebaturo clamationibus exercitatus. Bona,inquit, inquam , res ita se habeat in doctrina lib. iox trouers.fide Scholasticus erat Sacra, bet esse maxime argumenta' in illis declamationi ruis, quae benε illi rem, ac nocessario rii forma, regulisque successerunt, nulli postptimum Tetra- Logis libus; bonitas enim conclusio- deum praeferendus . Immo venerabilisnum, ac euidentia contatuentiae noris Beda de arte metrica 'Prudentium nobisendatur in aliis tegulis, quam in Lo- lissimum Hispanorum Scholasticum x Segicalibus, ita ut, si in argumento Them Genn adlux in vita Iuliani Capuaesinu Iogico negatur aliqua consequentia,non saeum, Iulianum , Eucheritim, ac ple- possit aliunde melius probari, quam per rosque alios inter Scholasticos, hoc est regulas Logicales. - inter Scholasticae eloquentiae professisSic igitur primum mqnus, primus- res nominat. Idem in vita Prosperi, que procedendi modus Sacrae doctrinae,c pylum, ait prosperi esse Scholastici ritu, ex parte formae communis ipsi cur , qui inter antiquos fere est disertissimus. omnibus alijs scientris, est quod respe- Sidonius Appollinaris lib. I 6.Epistolanehu suarum conclusionum si simpliciter Epist. 17. loquitur ad eumdem modum. Argumenta a , vel , ut alii vocant, dia- Et Hieronymus in Epistola ad Titum .
110쪽
sexibit se calentibus adhuc in ipsis RG
thorrem studiis , multa de sacris rebus Seholastico flore pinxisse,atque ait Paulum Apostolum , cum in Areopago con-
rimaretur, argumentum concionis ab
intainione Arae Atheniensium Schol mea quadam elegantia traxisse . Libro quoque de Scriptoribus Eeclesiasticis memorae , Serapionem quemdam i Aegypto Episcopum,ob ingenii elega tiam cognomen Scholastici meruissO , quem & refert scripsisse librum egregium contra Manichaeum . Etsi , inquam , tot ac tantae sint huius vocis&holasticae significationes, quae sacrae doctrinae , illiusque pMessoribus non incongrue possemi accommodari : -- do tamen Theologiam Scholasticam, i deque Theologos Scholasticos dicimus, qui certiore methodo, & rationibus imprimis ex diuina Diptura , ac traditi nibus , seu Decretis Patrum in Conci lijs definitis veritatem emunt, ac discutiendo comprobantis inod cum inis Scholis praecipuε argumentando , digerendique arte , & solertia , quae dialectica vocatur , comparetur; inde Sch Iassicae Theologiae nomen sortita est doctrina Saera , eiusque professores Sch Iastici dicti , hoe est ingeniosi quidam diuinarum rerum disputatores , & a
Secundum munus, seu procedendi modus sacrae doctrinae, est, quod sit in dinati in expIicativa suorum locorum, vocantur autem loci Theologici, non mysteria ipsa , nec materiae , de quibus Theta Midis mint , sed potius sedes quaedamin promptuaria,in quibus eo tinentur media , quibus in potestin s let Theol s ad argumentandum,quae
etiam mediadicuntur at mmta,qui νει illis procedunt disturius,&argumen- rationes Theologicae. Et ab hoc potissumum munere ordinandi , ct explicandi suos locos, iam doctriRa vocari debet Psima , siue sundamentalis, ita ut non dicatur Positisa ex eo quod agat de iure positivo libero, de per solam Dei volum
tatem imposito,ut docuerunt aliqui, eodem sere sensu putantes Sacram doctrianam, seu Theologiam debere dici Positivam, quoius positiuum vulgo dicimus, quod scriptum , & arbitrarium ex mera voluntate superioris; sed a , Mut Graece Thetica a thesibus,quia ne-μ positiones, & theses vulgo accipiuntur , tanquam firmamenta de fundamenta praecipua cuiuslibet artis vel disciplinae de qua fuerit disputandam; unde di Tullius sua paradoxa Thetica nominauit. Tertium munus , procedendique
modus, qui distingui potest in sacra doctrina , est circa sua principia, ipsismeoque fidei veritates, cum enim superi rem aliqua in hac vita non habeat scientiam , debet ipsemet disputare cum n gantibus sua principia, quae sunt articuli fidei alie veritates immediath a Deo reuelatae. Iuxta quod munus,ac procedendi modum sacram doctrinam,rie logiam refleximam , seu Polemiram rectEPossumus appellare , eo quod se habeae ad modum sapientiae , seu quod idem est seientiae si perioris in reflectendo supra sua principia , illaque desende
do contra Omnes impugnantes', secundum uniuscuiusque naturam , & quali
Quartum sacrae doctrinet munus c6sistit in debita , & ordinata materiarum Theologiearum dispositione, etenim
si omnem stientiam,omnem artem,omnemque distisinam, methodo aliqua tradi, & absque methodo consistere non posse manifestum est;hoc prisertim ha- t locum in sacra doctrina stientiarum omnium petivistissima ; ab hoc igitur munere sie ordinate disponedi suas materias, recte sibi M is nomen ve
Quintum munus, procedendiquo modus ad sacram doctrinam pertinens , quique oritur ex differentia quadam avocabulorum,quibus utitur in explicanda fide , consistit in Metaphorarum usu ad diuinain spirimalia significanda, in-