Variae Exercitationes medicae... paucae sed valde doctae privatae lectiones Stephani Roderici Castrensis,... His accesserunt in hac secunda editione Expositiones in aliquos Hippocratis aegrotos admodum practicabiles...

발행: 1656년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

II o Variae Exercitationesteria maligna intelligi nequit: quippe haec venenatam quandam sabet conditionem, quae non deponitur coctione; ac proinde,ex materia non maligna pars exigua relicta Aperatura natura, neque recidiuam essicere est potens; Verum ex maligna, ouantumuis minima pomtio, quasi scintilla ignis, potest vires acquirere eundo & incendium excitare. Hinc est,quod in malignis febribus, & pestilentibus frequentiores sunt reuersiones quam in alijs. Agroti incontinentia essicit,ut tametsi non maneat materia valde multa, sed sola praua dispositio, huic dispositioni ex prauo, aut ex isuperfluo victu, materia detur in qua possit debachari. Argenterius hanc dispositionem malignitatem esse ait, eam enim quae a solis qualitatibus pendet non existimat: posse reci. diuas facere; propterea si ulcera maligna,in quibus nec calorem, nec frigus,nec humiditatem,nec siccitatem damnare possiimus, postquam cicatrice sunt tecta ψpius recrudescere, ob malignam dispositionem,quae ex liuore,nigritieque relicta in parte apparet. In his omnibus meo quidem iudicio decipitur. Ita primis no recte malignitatem dispositionem appellat; quippe malignitas no disponit ad malum , sed ipsa sola est quidpiam sal de malum, quod si per aliquod lepus, vel ex desectu materiae, vel ex mutatione loci,non producit suos effectus, non tamen proinde censeri debet no

122쪽

matum . deinde disipositiones in qualitatibu

primis aptissimae sunt ad . inferendos morbos iquippe discrasia , quae post febrem remanet, nisi moderetur & refraene turri poterit materia disponere ad putredinem si calor est, sin friguq ad crassitiem obstruentem, si humiditas ad laxatitatem infirmantem,sii siccitas ad angustii

meatuum commeatum spirituum impedientem; hae sunt verae dispositiones. Livor autem, aut nigrities relicta in ulcere post inductam cicatricem, fit a sanguinis portiuncula, quae extra vasa remansit, atque licet resoluta fuerit aliter non poterat cicatrix induci, & plaga fanario manet tamen eiusdem tinctura

quaedam non noua, quae non est recidivae vi ceris causa.

offert se hic dissicultas, quae multos tenet

irretitos, num scilicet recidiva sit eadem cum sua radice ita tenent non pauci, in quorum numer' est vallesus, qui tamen contrariam Vall. 16.c., sententiam non omnino improbat: quippe re- Πῆ -- 'cidiuam,& radicem,hoc est priorem morbum eisdem uniuersalibus totius morbi teporibus includi diciti, quod monstrant exemplo An xionis, morbo laterali laborantis, in cuius hi s . .

storia dies recidivae, & dies prioris morbi si- searlii mul numerantur: fiquidem vigesimo sudauit, ' liberatus est, vigesimo septimo redi)t febris, trigesimo quarto est iudicatus . trigesimo quart0, inquam ab initio prioris morbi.

Deinde

123쪽

Da Variae Mercitationes Deinde considerant febrem intermittente, Quae inter unam & alteram accessione ad iu- febricitationem desinit, suntque per aliquot horas aegri a febre omnino liberi: neq; tamen febrem intermittentem: dicimus plures morbos , sed unum duntaxat, cur ergo recidiuam& suam radicem plures morbos esse dicimus . Tertio radix a J recidi uanas terminatur quippe prioris morbi terminus adirecidiuam protenditur, igitur recidiva est pars.suae radircis, conueniuntque ambo in uno tertio, hoc est unam numero aegretudinem emciunt. .

Nihilominust magis rationi consonum est dicere, recidiuam & priorem morbum specie quidem conuenire, specie tamen non prorsus specialissima : nam potest prima radix esse intermittens , recidiva autem icontinua, vel e contra in reliquis autem conueniunt: quandoquidem quando ad unum morbum alius c genere differens successit metasta sis est , non .erii Vero recidiva. inquit, in quartanas abscedebant , quare hosi morbos , qui ad alios di uersos consequuntur

quas ab stellius qiuosdam imaginiatur,e. g.

hydropes, quae ex acuto morbo eueni unis pa- ralyse S in quas a pDple, ae mutantur. multa alia huiuscemodi . .

Recidi uani autem a priore radice diserre Mumero probatur , quia morbus quilibet solutus nisi accedat recidiva per se solum integςrest.

124쪽

est pars eius, sed quidpiam super additum,

quod numerum auget . Deinde supponamus .morbum priorem habuisse suam constitutionem optime ordinatam usque ad vigesimum, tunc autem fuisse iudicatur quis negabit mo bum fuisse acutum, accedat postea recidiua ,& producatur ad quadragesimum Prosecto si est idem morbus iam habuit integram acuti

morbi constitutionem, nunc habet constitutionem chronici & sic unus & idem morbus erit chronicus & acutus, quod rationi contradicit. Si vero dicatis multoties m*bum acutum produci usq; ad terminum chronicorum. hoc quidem non obstat: nam dum morbus non fuit solutus non habuit suam integram . constitutionem k potuitque ex acuto in chronicum degenerare,at vero aegritudo semel soluta,& suam constitutionem sortita, non potest manere eadem & simul in aliam transmutari.

Quicquid autem in contrarium suit adductum facile solvitur. ἱNam ad primum non admittimus eadem esse & radicis & recidivae uniuersalia tempora: quippe si ita foret includerentur etiam dies , quibus durauit sanitas interiecta, & ex duobus morbis & una sanitate fiereti unum, quod est risu dignum. Ad axionem respondet Brasauola,eum a principio usq; ad diem trigesimum quartum,mor

125쪽

II 6 Varia Exercitationesbum lateralem habuisset quamuis febris vigesimo die desierit , & vigesimoprimo iterum

redierit. Caeterum haec responsio non est recipienda : quippe febris, quae cum inflammatione adest, ut iam superius diximus symp-

toma est illius inflammationis,ac proinde desinit cum morbo.deinde cum inter pathognomonica signa pleuritidis,comprehendatur se-bris acuta, iam si febris de*t, similiter desi)t

signum pathognomonicum, ac proinde desinente febre non erat pleuritis. Dicendum potius reor, Hippocratem vario modo dies numerare, nunc a principio prioris momi, nunc a principio recidivae, ut constat ex hiis floria Herophontis, quippe dum ait quinto redijt, attendit no ad principium prioris morbi sed ad eius finem,deinde cum ait tertio die post recidiuam residebat lien, non respicit ad

radicem, tandem cum dicit decimo septimo fuisse indicatum includit radicem . Haec tamen in numerando varietas nihil nocet,dum modo consideremus recidiuam suos habere dies decretorios,cum ergo recidiua suit qui

ta post nonam fuit decima quarta a principio radicis, in hac morbus redi jt: qui die tertia fuit iudicatus , hoc est die decima septima a prioris morbi initio. Sic Anaxion recidiuam habuit die vigesima septima, suit vero iudicata die trigesima quarta, quae fuit septima dies recidivae, & notatu dignum est, trigesimairta

126쪽

Medica. III quartam,si radix & recidiva no differrent numero , non potuisse morbum persecte iudicare, quem tamen iudicauit persectissime. I u.

dicauit quidem persectissime quoniam erat dies septima omnium iudicantium princeps , Ad secundum dicimus inter unam & alteram accessionem ordinem seruari,& prs stitutos habere reuertendi dies, imo etiam & horas : neque una accessio dicitur per se morbus integer, licet enim habe t peculiaria tempora caula coniuncta, hoc est humori in minera putrescenti respondentia, non dum habet tempora uniuersalia, hna: ς uis antecedenti, nimirum mater,ix intra venas existonii, sunt debita , Iccirco post multas accessiones adhuc morbus esse in principio dicitur, quia uri

na,quae Ostodit,quomodo se habeat causa antecedens,non dum signa coctionis saltem obscura praesesert. Ad tertium. Non terminatur qRidem radix ad recidiuam: terminari enim unum ad aliud tunc dicimus cum se tangunt, ut si prior

morbus tangeret rςcidiuam, caeterum quoniam mediat salubritatis tempus, non est ς urdicamus recidiuam esse terminum radicis, ac proinde,nec erus partem. C*terum Vallesius

abscessum diuersa habere tempora a febre

admittit; & asteri HippocratiS verba, nempe, recidivas autem non ita se habrere, sed iudicatio inum tempus in eis computari ab initio suae radi-

127쪽

Ii 6 Vara Exercitationes eis. Verum in hoc secundo decipitur: siquidem Hippocrates aliquando expresse a rectis diuae initio calculationem orditur ut videres A ἡ ςst, ait, inermisit se musa pecidiva, iudis, ' eatus est die quinto, ct rursus aliquibus intermisit septimo a recidiva, iudicatus, est die tertio , est quod mirer Vallesium, qui dixi Hippocratem, hic unicam dierum computationem facere dprincipio totius morbi , i dormitabat certe , dum hac scribebat.

Sed adhuc poterit quispiam dubitare di

cens tanguntur quidem rations. materiae, quae relinquitur exprima: radice; cum enim

haec sit eadem , quae recidivae causa est, vide' tur posse dici ratione causae se inuicem tange- re . Quod autem recidivae causam habeant ex priore morbo relictam manifeste constat ex praecitati phorismi verbis, quae relinquuntur in morbis post iudicium, recidiuas facere co-sueuerunt. Constat etiam, quia prior morbus non dum est omnino extinctus siquidem a huc eius vestigia appare ne q93ς Hippocrates expressit, ea sunt sitis intus relicta ,& oris ex in siccatio, & insuauitas, & in appetentia eadem

Quid autem relinquatur si a Galeno quar-r tis, ille vobis in commento aphorismi respondet esse humores alienos a natura corporis in quo continentur, aptos ad eius nutritionem: qui necessario ad putredinem con

128쪽

Medica. III uertuntur cunsvero locus calidus fuerit in quo sunt collectit, facillime putrescent. Idem-met Galenus 6. epidem. citato, bifariam intus relinqui ait, uno quidem mddo humorem morbi auctorem, altero autem morbosum aia

sectum, & addit quando praedicta recidivae

sutura: signa, sitiin videlicet, oris insuauitatem, & inappetentiam, narrat; intelligere intus relictum morbosium affectum. Possumus itaque ex hac Galeni distinctione colligere, tria illa' signa non esse verae recidiuae , quae ad morbum prorsus solutum consequitur, sed reciditiae non verae, quae non excipit corpus in statu salubri constitutum, sed adhuc morboso affectu laborans. Atque ita videtur respondera posse praepbsitae dissicultati scilicet signa

illa, quae eueniunt morbo hon plane soluto non enicere quominus perfecte soluatur &recidiva sit a priore morbo saltem numero di

uersa

' Non tamen adhuc exhausta est dissicultas nam quamuis nee sitis ad fit, nec reliqua qu uis etiam non relictus sit morbosus affectus, sufficit quod remanserit humor morbum faciens , ut recidiva cum sua radice perpetuitate causae sit eadem. Respondent aliqui, esse quidem eandem perpetuitate causae, non tamen perpetuitate affectus, atque hoc silassicere , ut duo affectus sint,non unus. Ego tamen aliter sentio : nempe nec perpetuitate cauis

129쪽

1 1 8 Variae Exercitationes esse unum morbum: quippe materia, quae reis linquitur vel putrida est,sed pauca,utpotequet ab alia denuo superueniente aucta morbum accendere potest, Vel cocta, sed quae non potuit tota euacuari, unde pars aliqua remansit, quae licet non sit apta ad nutriendum, non est etiam apta ad morbum gignendum. Si est putrida nec tamen morbum effcit, nisi auctae quantitate nouae materiae superuenientis , non potest dici causa eadem, ut e. g. si quis poculum unum vini biberit, a quo inebriari nequit superbibat plura alia pocula & in hrietur , non dicetur ebrietatis causam esse primum illud poculum. Sed dicetis esse saltem causam partialem; fatebor partialem,sed

quae minima sit pars totius, ac proinde a minima parte, causa non accipiet totam de nominationem. Si vero materia , quae relicta fuit est cocta, nec apta ad gignendum modibum, nisi denuo putrescat , non debet dici causa eadem: si quidem in priore morbo ccoctionem obtinuit , .in recidiva autem propter aliquem errorem in prauam lapsa est na

turam

Porro cum Hippocrates dicat, quae relinquuntur ex morbis post iudicium, videtur de solis morbis agere, qui per crisina terminan- inrt quid ergo ἡe alijs dicendum, qui per simplicem solutionem evanescunt Crises, saltem nostro hoc tempore infrequentiores sunt,

130쪽

Medica. ii ssunt,quippe rarae fiunt crises,quod & ad veterum temperantiam reducendum est, propter quam natura erat magis compos sui,& ad calidam intemperiem illius regionis , quae liu mores gignebat valde stimulates,& ad medicorum peritiam, qui locum dabat naturi nostro hoc amo qui medicinam faciunt, tum ut videantur aliquid agere, tum ut aegro obtemperent remedia semper expetenti, obruunt vir naturae eiusque operationes intercipiunt. Praecipuum autem signum, ex quo sumitur recidivae suspicio, est defectus precedentis coctionis i si enim vel diminuta, vel nulla cocti humoris signa adsint quatumuis perfecta suerit morbi solutio,nec maneat sitis, nec oris timsuauitas, nec inappetentia, semper solutio ita hac infida est, postulatque medici vigi Iant, am, ut scilicet post solutum morbum & coctioni humoris incumbatin euacuationi. De magnitudine autem periculiHuod securecidiua affert, etiam medicus solicitus sit oportet. Verum quidem est, recidiuam se per eo nomine esse prauam, quod aeorum ex priore morbo defessum accipit,quod Galanus in libro de affectibus, in omni morbo qui ait ri superuenit considerauit. Attamen si prae-

perieciae, si evacuatio satis copiosa, sperandueit, ut materia quae recidiuam affert, non sit

SEARCH

MENU NAVIGATION