Variae Exercitationes medicae... paucae sed valde doctae privatae lectiones Stephani Roderici Castrensis,... His accesserunt in hac secunda editione Expositiones in aliquos Hippocratis aegrotos admodum practicabiles...

발행: 1656년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go Variae Exercitationes

quod nam est membrum quod primario pati.

tur . Cerebrum namque cut in libro de glandulis habetur) si aegrotat magnam affert cladem , siquidem humoris acredine arroditur, vigilias , mentisque perturbationem adducit, conuisiones adsunt, suffocatur aeger&aphonicus fit. Vt autem in febribus cognoscatis an dolor fiat per consensum a ventriculo, representabitur vobis ante cephalalgiam cardialgia ; ac tunc non est valde timorosum symptoma. Si vero primaria affectione caput laboret,a plenitudine &Oppressione. pendet, unde non solum dolor, sed vertigo & scotomia oboritur, si aurium tinninus,olfactus & cuiuslibet at terius sensus amissio adsit suppressa in capite materia significatur, quae nisi evacuetur, exeunte sanguine, aut pure, aut seroso humore, ut exaphorismo Hippocratis diximus, diffunditur in propinquas partes, ac debiles, & tun coia

senso neruorum principio conuulsib oritur, vel materia in neruos decumbente parapie-gia: vel cerebrum occupante fit a poplexia. Exspecie autem doloris eiusdem causam venabimur, flatus dolores inducunt tensivos, biliosa excrementa mordaces, plenitudo grauitatis sensum affert, cui si rubor & calor accedat calidorum humorum copiam, sine his frigidorum multitudinem indicat. Etiam ei sedem dolorum differentijs pars affecta cogno scitur ἔ

92쪽

Medica. 8iscitur: nam si dolor pulsatorius sit, membranosi corporis inflammatio adest, si grauitas,

multitudo intra membranas contenta significatur. Quae etiam pars dolet vobis signum afferet a quo nam membro consensus fiat, uti pars dextra, dolet ob consensum iecoris, sinistra lienis, posterior pars renum; anterior ve-triculi, media uteri, atque haec, dummodo ex alijs signis dolorem non esse per essentiam cogno statis, sunt autem hec interpoliatio,dol ris , membri mittentis manifesta laesio, & ad eiusdem curationem mitigatio doloris. Attamen neque sit manifesta est isthaec cognitis, G z. to vut Galenus te statum. ς 1

Est autem dolor capitis, uti iam diximus, ob mala quae afferre potest periculosus, nempe ob conuulsionem, para plegiam, a poplex iamve; nam quod attinet ad vehementiam doloris nunquam in capite tanta est, quae perie, sola possit interimere, dicente Galeno, ob G.a. loca

capitis dolorem vehementem neminem unquam; animi deliquio comprehensum perijsese, neque se ipsum occidisse, quemadmodum

quidam ex colico dolore vexati fecerunt. Vtcumque autem doleat longe minor dolor est, quam qui coli, auris, aut oculi, aut dentis dolore vexatur . Plinius tamen asperrimum ait dolorem calculorum esse a stillicidio vescae, proximum stomachi, tertium eum qui in capite continetur. Forsitan tamen Plinius ca-

93쪽

81 Variae Mercitationespitis nomine aures, aut oculos , quippe in capite sunt, comprehendit .

Exercitatio de ruinarum rubore.

Color rubeus in urinis triplex spectatur

praeruber , seu valde ruber; ruber, & subruber. Urina praerubra interdum ab Hippo crate dicitur ἐς ρυθρα, hoc est valde rubrao interdum esματωδες hoc est cruenta, & licet hoc duo vocabula indistincte ab eo accipiantur, nihilominus ad confusionem tollendam ωρα appellabo eam, quae renum vitio ming, tur, quando scilicet sanguis, vel solus Exit per viam urinae,vel simul cum urina emittJtur. So .aph. os let autem hoc contingere quia sui Hippocrates ait siquis sponte sanguinem mingat renibus venula rupta significatur , renum autem nomine ventilas renibus vicinas intelligite , praecipue emulgentes, qua satis pendulae sunt,& facile possunt rumpi. Rupturae autem nomine 1,5 solum intelligatis hoc.est ruptionem, quae est unus ex modis quibus sanguis effluit, scilicet per 'asorum ruptionem, sed intelligite omnes alios videlicet ἀνάς, μι m anastomo- sim, hoc est apertionem osculorum venarum, ἀνώρ-iq anaurosim, hoc est erosionem quae fit ob ulcus a materia corrodente σιν dia pedesin, hoc est transcolationem . It/que duo vasa in renem dextrum, & to tidem

94쪽

Medicae. 8atidem in sinistrum in quinque ramos diuisa

ingrediuntur, haec uniuersam renis utriusque molem circumdant, & extremis osculis mutuo coeunt. Pen haec vasa serum paucissimo sanguini mixtum distillat in renum carastin .sed quomodo ξ non per ora nam haec set diximu tuo coeunt. Ergo per laterum poras. Quare si sanguis plus solito destillat, vel sit per harum Venarum vulnus, aut ulcus, &sic est perruptionem, aut erosionem,uel rarefactis hisce venis; & tunc erit per dia pedesin,vel oscula illa quae mutuo coeunt,disgregantur,quod calculosis contingit calculo ita se habente , ut coitum osculorum impediat. Potest etiam co- tingere,ut rentina substantia rarefacta, vel debilitata, ut in senibus sanguinem a sero nori secernat , atque ita fiet urina cruenta similis excrementis, quae in hepatico fluxu ob iecoris imbecillitatem conspiciuntur: nempe velut aqua in qua carnes recenter mactatae fuerunt lota'. His omnibus modis fit urina ιι α τωδες, seu cruenta aut sanguinolenta,quae magis aut minus periculosa est iuxta affectum, a quo pendet . Fit etiam in mulieribus ita sanguinea,propter menstrua. purgationes,& est per ciapedesim seu per transcolationem: quoniam tenuior pars sanguinis confluentis ad uterum resudat in vesicam. Caeterum quot modis vitium renum exeat ex authoris libri cde renu affectibus sententia manet explicatu .

95쪽

s Varia: Exercitationes Vrina autem prae rubra, non quae ex mi

tione sanguinis fit, sed ex inflammatione sanguinei biliosique ichoris, cuin ex valde magno intra arterias ac venas incendio talis gigna- tuti periculosa est, iccirco breuitatem & periculum indicat, sicut sub rubra longitudinis securitatisque est index. Est, inquam, index longitudinis,quoniam,vi inquit Galenus, sanguinis serosa super fluitas istas urinas tingit:

oportet autem, non modo hanc, sed etiar aliquid ruis bilis admisceri. Si vero calor naturalis adeo esst imbecillis, ut neque rufam generet bilem, neque sanguinem exquisite coctum, sed adhuc serosium, atque humidum, quod quidem ad sui coctionem tepore egeat, es: manifestum . Temporis autem spatium Avicenna ausus suit praescribere, nempe ad diem quadragesimum , interdumque ad sexagesimum . Sed non debuit meminisse Cleanactem ad octogesimum aegretudinem prO- rogasi . Poterit tamen aliquis obikere aphorismum

Hippocratis. Quibus septima die crisis futura

est, his nubecula rubra quarta die in urina an ret, ubi Galenus ait nubeculam rubram bonam esse, & cito suturam iudicationem ostendere . Neque vero interest quod dixerit ruinbram , nos autem de subrubra sermonem habemus, nam si rubra bona est & breuitatem

ostendit, multo melius subrubra id essiciet:

96쪽

Medica. 8squippe Galenus urinam rubram, ait, in me dio praet brae & subrubrae, medium tum laudis, tum vituperij obtinere, & rubra etiasti hominem diu laboraturum, non tamen moriturum significat, ut sentit idem Galenus; quare si nubecula rubra cito suturam crisim pollicetur , subrubrae multo magis. Igitur si nubecula rubra, & sub rubra breuitatem morbi .gnificat, nos diximus urinam rubram significare longitudinem: nam & urinae, & conteu- torum eadem est coloris ratio. Actuarius fatetur contenta rubra, &subrubra cruditatem s.

significare,ac propterea si Hippocrates dixi Lset sedi metum quarta die,non inde possemuS, crisim septitna sperare, quia sedimentum demonstrat materiam non solum crudam, sed multam dixit autem nubeculam, quae mate riae paucitatem indicat,unde si quia cruda,indiget tempore ad sui coctionem, quia pauca tempus erit breue. Sedimentum quidem melius est quam nubecula in materi* cocta: quo niam cocta ; quo copiosior est eo melior. Sed quando significat imperfectam coctionem, uti significat fi rubra , aut subrubra fit, tunc quanto paucior, tanto melior , quia quod exiguum est facilius vincitur a natura, quam- quod multum. Dixi insuper urinam subrubram non esse periculosam, hoc ostendendum est ex qualitate humoris cuius indicat praedominium. In-

97쪽

8s Variae Exercitationes dicat autem praHominium, abundantiamve lsanguinis, non exquisita ratione confecti, anet 2 φῖR quo aegritudines prouenientes, inquit Gale- lnus, moderatiores habentur. Est enim san-G.1.de tep. guis ex eodem de temperamentis succorum ς ῖ optimus, & maxime proprius atque domesti- GaI.devia cus, quo, quemadmodum idem mei, de usu

Py x pari. scriptum reliquit,nihil est tilius,aut benignius ad nutritionem. . propterea affectio nes ab eo ortae salutares habentur . Praeterea natura nihil c'coquit, aut elaborat nisi commercio sanguinis, quod constat ex Averroissententia, & multo magis ex assicivo experimento. Ouum quod vitam siuscepturum est, antequam animal fiat rubescit; semen etiam ante istus sermationem rubrum accipit colorem, nulla nutritio sine sanguine fit, nulla etiam abscessus suppuratio, siuς tumor ex flaua, siue ex atra sit bit e, siue sanguine fit. Vt ex his intestigatis sanguinem naturae esse familiarem & ab ea elaborationem facile susci- pere, nisi aut ille multitudine peccet, aut illa imbecilitate, nam tunc licet periculum absit, longitudo adest, abesse periculum dico, dummodo facultas alias languida tantum habeat virium, quantum ad portandum perplures dies onus suinciat.

98쪽

Nedica. 87

Exercitatio de Urina nigra . DE nigredine urinarum dicturus, Galeni tar ςris prius verba scripta in memoriam reuOcabo, sunt autem h ec . Pesma igitur est, tota vi a denigrata , adeo ut neminem unquamoseruatum vi crim ex js, qui talem urinam mimXCrunt , minus Hro perniciosa, si solum id quod subsidet , nigrum fuerit, atque adhuc minus, si solum id quod in mediol iacet, ac multo minus etiam si nebula. Hactenus ille; ex quibus verbis colligetis id, quod in bonis urinis est optimum, in malis esse pessimum. In bonis vrinis optimum est imo salutare totam urinam esse bonam: in prauis perniciosum totam esse nigram rursus in bonis urinae contentis id, quod subsidet, si bonum sit,primum bonitatis locum obtinet; in prauis id, quod subsidet, primum obtinet locum prauitatis ; secundo

loco in bonis aeneorema ponitur, idem etiam in prauis ; tandem nebula omnium minimum bonitatis gradum possideo , omnium inlinimum etiam in prauis . Porro urinarum nigrarum triplex est ratio: aut enim fiunt propter adurentem caliditatem; aut propter nigrum humorem, tum qui decre torie a toto expurgatur; tum qui ab aliqua parte v.g. a lienes aut tandem propter frugi ditatem ab extinctione caloris natini or

99쪽

88 Vara Exercitationes internoscitur . si sitis adsit, anxietas, iactatio,& reliqua incendium significantia, praecipue linguae ariditas, asperitas , nigredo 'am lin-

r. 'δ' 'φ' adest. Si autem nigras urinas liuidae praecesserunt, Si aliqua concurrant signa , quae mortem in propinquo esse denucient, tune frigiditas,extincti caloris soboles huic nigredini urinarum causam praestat. Tandem si nigra urina, secum afferat aegri leuamen & sympto ma- tum remissionem, sit quae superueniens in die critico expulsio haec decretoria est & bona, a toto quidem si uniuersalis est affectus, ab aliqua vero parte si particulare viscus v. g. lienlaborauit.Itaque possunt urinae nigri aliquan do utiles esse, ut in expulsione critica,aliquando inutiles,ut in icteritia in qua, nec bonii aliquid, secum afferunt,nec malum praeter ipsum morbum. v t plurimum tamen sunt pernicio- , ut quae adustione fiunt,perniciosissimae,quae extinctione. Arbitrantur aliqui nigras crassas, nigris tenuibus deteriores esse, ducti verbis Hippo-Η- pingo. crati S, quem perperam interpretantur. Nam cum magnus Senex inter exitiosas urinas reponat nigras, & crassas , accipiunt has duas differentias coniunctive,dicuntq; nigras dum modo crassae sint, valde exitiosas esse.Asi unt B.; .epid. in opiniones confirmationem historias

Herophontis, & Nicodemi qui urinas nigras

100쪽

tenues minxerunt , & euaserunt sicut Heroinphon , de quo in praesente, cum urinis nigris tenuibus euasit.

Ueeum si ad historias resplaiendum est,etia eodem lib.aegria. mulier, quae apud frigidam aquam in Thaso habitabat,octogesimo ob ijt,

urinae huius nigrae erant, tenuesque, & a quo

. . Refertur etiam a Galeno quidam,qui 'ri' 6 his ,

nam substantia tenuem colore nigram excre- sect.

uit,&visus est quarto die bene habere, adeo μψm y7 ut sequentibus diebus lauaret, septim Hebrire caepit, & tabefactus obiit. . Itaque euentuS nihil probant, quandoquidem stant pro utraque parte . Si vero ratio spectanda est, tenues & nigrae deteriores sunt: utpote quae duplice nomine sunt prauae, tum quia nigrae, tum quia tenues, de nigredine; per se solam iam diximus, de tenuitate hoc selum possumus dicere, eam nunquam esse bonam, utpotequae cruditatis est soboles, crassities aliquando iuuat,ut in febribus quartanis, & in ijs quae ab humore atro expurgantur. Videtur tamen contrarium sen' di rire Galerius, qui obseruasse se ait, urinas ni- ,s ygias, quo crassiores, eo esse deterioreS . Caeterum debetis considerare crastitiem per se solam absque mutatione coloris ut ibidem Galenus vult duplicem habere euentum, interdum ad mortem, interdum ad sanitatem propinquam terminando. Si igitur crassities

SEARCH

MENU NAVIGATION