Variae Exercitationes medicae... paucae sed valde doctae privatae lectiones Stephani Roderici Castrensis,... His accesserunt in hac secunda editione Expositiones in aliquos Hippocratis aegrotos admodum practicabiles...

발행: 1656년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

t 3 ο Exercitationes mollitie musculorum oculi fieri. Verum neque in tortura oris recte se gessit, neq; in Galeni reprehensione prudenter. Et quod attinet ad torturam otis , fit quidem aliquando quia musculis eius partis relaxatis, qui sunt alterius non possunt non esse in ossicio , & tunc verum est, quod ille dixit,nempe partem contractam esse sanam, quod intelligatis velim medice loquendo, quia scilicet parti contractae , ut pote sanae, non applicantur remedia,

sed si philosophice loquamur pars illa quoniain suo debito situ non permanet non est omni no iacia appellanda. iraque concedamus,fieri aliquando id , quod Ioubertus vult, videlicet distorqueri maxillam propter paralysim pamtis laxa cst non propter conuulsionem contractae, aliquando diximus , non semper imo hoc dissicilius est, facilius Vero fieri oris torturam trahente parte affecta pinernaturam, altera vero in otio permanente. Quemadmodum si in manu nerui claudentes contrahuntur clausa remanet ob eorum culpam externis nihil agentibus . Atque hoc qnidem commune est omnibus membris, qui oppositos habent musculos,ut scilicet uno contracto eius oppositus otietur. De strabysimo est eadem ratio, nec ideo cur ille magis ad musculi unius resolutionem , quam ad eius contrario contractionem affectum hunc referendum esse sentiat . verum de his plura diximus quam forsitan

142쪽

Medica. sitan ratio postulabat . Quatret aliquis in quo genere symptomatum conuulsio ponatur. Et in primis in hoc conuenire oportet, quod sit laesa actio, sed cuius nam facultatis actio Θ nempe animalis mouentis: quippe ad motum pertinet. Gale'nus autem de different. Symplomat. motbuarum actionum prima symptomata esse ait immobilitatem, & vitiosam mobilitatem,li

ius autem alium diminutum infirmumq; motum, alium prauum , prauorum autem alium tremulum,alium conuulsivum, alium palpitatem,alium vibrantem. Ex his colligetis,conuulsivum motum pertinere ad deprauatamia actionem. Sed dicetis, eum conuulsivos mintus dixisse, quos nemo negat esse deprauatos, non autem conuulsionem: quippe haec magis videtur ablata actio, quam deprauata, siquidem neruus conuulsus in termino sui motus est, in termino autem cessatio, atque quies. Caeterum Galenus de conuulsione legitima, non de spuria, hoc est de motibus conuulsiuisse intelligere declarat, dum addit. Horum symptomatum aliqua ubi in toto corpo constiterint,diuersam appellationem sunt sortita,veluti emprosthotonos, opisthotonos, &tetanos;constat autem hos affectus esse lesit, mas conuulsiones. Deinde Galeni mentemelle, conuulsionem referri ad deprauatam is actionem: constat iam toties citato ubi con-

143쪽

IIa Vria Exercitationes uulsionem inter motus illegitimos collocat, illegitimi deprauati censeri debent,sed multo manifestius de tremori rigor. & palpit. ubi

postquam inter alios affectus conuulfiones recensuit, ait : omnes etenim huiusmodi affectus vitiati motus sunt, instrumentorum eorundem , quibus arbitrario sanorum motus obeuntur. Probari etiam potest conuulsionem esse motum deprauatum: quoniam est motus, erggo non ablatus, neque etiam est deminutus,

ut patet,est ergo deprauatus. Quod sit motus ex Hippocrate colligi potest, in libro de viceribus,quem Galenus citat libro de tremore,rigore, & palpit. inquit enim magnus 'nex. Stare ulceribus minime conducit praesertim si crura infestent, neque sedere, neque ambulare, sed quiescere & otio vacare. Si igitur' stare & sedere quieti & otio opponitur, stare &sedere est motus & actio. Sed adhuc instabit aliquis, a nobis superius est dictum, musculum conuulfum esse in termino motus caeterum si motus suum terminum acquisiuit, non dicetur vitiatus. Imo maxime, quippe ter minum acquisiuit, quem acquirere non oportebat ; sedi adhuc dicet , terminum esse

eundem cum termino motus a voluntate

secti , quippe ut supra ex Galeno ostendimus , conuulsio a motu sanorum differt , duntaxat in eo quod sanorum motus a

144쪽

Nedica. 133 voluntate fit,conuulsio a morbo. At ego,aio, terminum acquifitum a morbo, licet sit idem cum termino motus sanorum ratione loci, differt tamen ratione modi. siquidem motus sanorum est liber, nempe ita estin termino ut pro arbitrio poni t ibi esse & non esse, conuulissio vero musculus in termino quidem est coa.ctus, hoc est, ita est ibi ut inde non possit distrahi. Quaeritis insuperinum fit vitiata facultas an sola actio; m ex una parte videtur actiod taxat laesa,quippe vitium est in instrumentum, quod ex morbo ineptum est admotionem , quantumuis facultas non sit heia; ex altera cum musculus a facultate habeat, quod ope

rari possit, si nequit, semper dicitur facultas laborare. Caeterum in hoc dubio dicendum est , dupliciter posse considerari membrum

conuulsium, vel prout est contractum & sic actio est cisar,nempe deprauata,quod satis iam manet probatum, vel prout libere nequit dilatari, & tunc impedita dicitur actio, imo ex hac parte omnino ablata. Rudius dicit iis peditam actionem, ut indicet vitium esse i strumenti, nam si labefactatam dicamus, ad facultatem pertinebit. Haec tamen grammaticalis est consideratio, dicemus igitur corei quidem instrumentum ad deprauatum m tum, nempe contractioris, facultatem vero impediri propter istum affectum atque ita re

I a spectu

145쪽

N, . meis.

33 Varia Exercliniones spectu facultatis impeditae erit liberae dilatationis ablata actio. Sed cum motus iste vitiatus symptoma sit , cum rursus omne symptoma morbum habeata quo procedit, hic morbus curiose ab aliquibus inquiritur. Sunt qui putent ex Galeno deduci posse morbum esse continui solutionem: siquidem continui solutione n in membris, conuulsionem appellari ait; sed decipiuntur; nam ubi spasmum legunt, oportuisse legere spasma, quam vero differant spasmus, & spaLma initio diximus. Melius ergo est dicere morbum esse in compositione, videlicet in vitio pororum, quippe, siue humiditas, siue si citas ut mox videbimus) conuulsionem faciat , semper eam essicit meatibus preter naturam dispositis, in humiditate namque dilatantur in latitudinem, eorum vero longitudo decurtatur: in siccitate item propter defectu substantiae humidae minores redduntur. Sunt qui dicant morbum esse in quantitate nempe, si conuulsio fiat ab homido,erit in quantitate

auctat si a sicco in eadem diminuta, non est inconueniens unum symptoma, quod non est pathognomonicum, esse commune pluribus morbis, conueniet namque omni, sed non so-Ii potest etiam conuulsio ab humiditate,morbus esse in compositione,i siccitate vero morbus in temperamento;vno,aut aliomodo sentire cuilibet sine erroris periculo datur. '

146쪽

Nedica. I 3s 'De causa maior est decertatio. Hippocra- κι ites duplicem duntaxat commomorat, inquit enim, conuulsio fit vel ex repletione, vel exinanitione ita vero α singultus . Caetςrum . Argenterius, ne cum magno Hippocrate simultates habere videatur, qu*s cum Galeno

libenter suscipit , excusari quidem Hippocratem posse ait, imo potius defendi, Galenum

vero nequaquam : nam Hippocrates non dixit conuulsionem fieri ab inanitione nemo

rum, sed quod inanitio conuulsionem pariat, id quod verum est. Siquidem per inanitionem

corporis acres redduntur humores, maligni fatus, generantur , & alia mala oriuntur, ex

quibus conuulsiones, pra siςrtim, quae fiunt per consensum excitari possunt. conatur deinde probare a siccitate porta fieri conuulsionem: quoniam antequam tau ta siccitas accedat, quanta gignendae conuulsioni est necessariat mors pramentet: quippς ad conuulsionem requiritur humorem, illum absumi, quo neruus constat, ante quim hic absumatur, humoros in vasoru m cauitatibus contenti exhauriunturi Deinde si siccitas conuulsionem facit, talata, qui ad summum siccitatis peruenerunt conuulsiones patiuntur , contrarium autona ςxperimento constat. Praeterea similitudinem quam ffert Galenus sepe ductam a fidibus mitrumentorum muscalium, quae siccitate dirumpuntur,& acori S,

147쪽

Varia Exercitationes quae igne contrahuntur,. non admittit, nam cythararum fides iam prius exsiccata: postea in loco sicco repositae, non habent partes ci cum uicinas,a quibus humiditatem possint sugere, ut nerui habent , coria ita contrahuntur ut non possint amplius reduci, at siquis ne uum hominis, qui conuulsus perijt manibus tractet eum sequacem reperiet. Haec tamen omnia frustra ab Argenterio sunt excogitata, & in mediu producta, siquidem facilem, S expeditam habent responsionem. In primis siccitas, quae potens est conuulsionem facere, non est necesse ut tanta sit

quantam ille supponit: si enim humiditas ,

quae partes terreas glutinat, absumatur non conuulsio, sed incineratio consequetur ad contrahendos duntaxat meatus minor siccitas suffcit, sed simul est humiditas, quae ex camnibus circumuic mis calore liquatis ad neruos confluit, eosque humectat, quod si non fiat,s., ά ά ςonuulsio febri superueniet,quam prauam eli ι. 'ξ' se dicit Hippocrates. CTabidi non couelluntur: quoniam sti He 44 A1-hι sulanus ait) siccitas in hectica est,uniformis e. 1a. & fere aequalis, per totam nerui subita iam, ex eo quod inducta est paulatim ; in conuubsione autem ab agente violeuto , paruo tempore inducta, nec uniformis, nec toto nemo aequalis, unde una pars, magi S quam alterata, contrahitur , e contra qui in sole aut in loco cali-

148쪽

calido permanent paulatim exsiccantur absque contractione . Sic lateres etiam in fornace si ignis sit mitis coquuntur, si sortis contorquentur. Siquis vero ob ijciat , colligi posse contractionem in c0nuulsione factam esse dusit, aut ut loquuntur scholastici, in fieri; liquidem considerat contractionem pro visensim inducitur. Respondeo in conuulsione no nisi inductam contractionem considerari, caeterum alio modo inductam, quam in hecticarquippe in hectica eo deuentum est, ut omneSparticulae parem obtineant siccitatis gradum, in conuulsione siccitas celeriter introducta,licet omnes partes occupauit quasdam tamen minus quam alias . . Fuid igitur initio tanta ab humiditate resistentia, ut propterea conuul sim fierent motus, deinde resistentia hac serecessante motus cessauit,& pars in eo situ mam quem morbpsa causa postula empe contracta . sisse autem conuulsionis siccitatem inaequalem ex eo vel maximo constat s quod Galenus non semel dixit conuulsionem esse aitectum doloris plenum,dolor autem ab inaequali in temperie fit, ideo hectica febre labo

rantes non sentiunt a calore febrili dolorem , quia siccitatem habent omnino aequalem ι, Alia etiam potest dari ratio, cur in hectica febre non fani conuulsiones, quae etiam rati Q a paulatino siccitatis ingressit accipitur. Nam dum paulatim partis humiditas exhauritur ,

149쪽

138 Varia Exercitationes partes, quae remanent inanitae,aς re replentur, quare non adest necessitas, quae ad meatuum angustiam cogat. At vero si velociteriinaequaliter,&disperse exsiccatur humidum, Pocon. cursu, si dispersione loca partium concutiuntur . Ex concursu aut partium propter iugam vacui cocussio fit, ad quam sequitur conuulsio. Etenim si siccitas fuisset moderata,

neque ad concursum partium ςogeret, Vt vacuum impediront, profecto utilis foret, & a

litatem propstaret: cum autem eo peruenerit, ut partes ad implendum vacpum succurrentes concutianxur, iam vitiosa ςrit, & c0uulsionem G 3 sympi, inducet. Hoc Galenus agnoscit, ut addiscere S i 'in' poterimus, ubi sic ait. Instrumentum,quo ari

dius est, eo magis aptum ad arbitrarium motum, nisi eo magnitudinis siccitas accedat, ut flecti membrum vix queat prae duritie, qua tempore covulsione sicca capi promptum e st. Sic ille, qui duritiem a siccitate merito supponit: siquidem ex siccatae partes non ob aliud

tortiter uniuntur, nisi ob impetum, lao ad vacuum impς diendum concurrunt.

Itaque hactenus infeliciter se Argenterium in suis obiectionibus gessisse vidistis , non autem magis feliciter se gessit in reprehendendi. exemplis , quibui Calenus ad conuisionem ςxplicandam est vGs . Nam quod ait sides cythararum non habere partes circum uicinas, iquibus humiditatem hauriant, neruOS autem habe-

150쪽

Nedica. 1 39 habere, si verum esset, utique nullus esset morbus a siccitate, siquidem semper vicinae partes humectatione exsiccationem impediret. Non tamen existimo illum morbos a siccitate negaturum , quod si negasset exsibilandus esset Sciat autem oportet siccitate meatu S. conmuere & membrum decurtari, subinde cotrahi: at si connivent meatus, potius humiditatem a se expellunt, quam illam attrahant. Exemplo vobis sint madidae vestes aquilonari aera expositae, quippe prae siccitate omne humidum, quod imbibitum habebant exprimunt,& ex se eiiciunt. Praeterea, quando neruus exsiccatus attraheret, ex vicinis partibus, vicinae etiam partes propriae conseruationi consuletes humiditatem sibi suam retinerent. Nec supponendum est superga humiditate semper carnes laborare; quod si non nisi eania quam habere oportet habeant, valenter retinebunt; sed dicetis valentius agere siccitatem humiditate; sit: ita, sed hac vos ratione conuincaln : nam tune carnes exsiccatae trahunt rursus a neruis,nec est maior ratio in una parte quam in alia,sed ad sophismata labi videbi

mur.

Conuincam praeterea Argenterturn suo ip- sius dogmate: induit enim eam humiditatem, qua terrenae partes conglutinantur, non nisi putredine posse separari. At choria & cythorarum chordae contrahuntur ex ipsius dogma-

SEARCH

MENU NAVIGATION