Opera post lovaniensium theologorum recensionem castigata denuo ad manuscriptos codices Gallicanos... Sancti Aurelii Augustini

발행: 1854년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

HIn P R AE R A T i oliare, neque rursum approbare se posse, declaravit. Prosper vero de eo non a-

iter atque Augustinus loquitur: idem lamen agnoscit exhibitam Pelagio indulgentiam, quae justos limites non nihil excedere videretur. XI. Pelopius haeresis guae P t morum liton- pynodum relimnii tam Detriu8 εοriptiones cinno il6. Perruleti. mmdem haeresim ct ergus quia ini et Uieronymi dissertiationes tutatur Theodoru8 Mumeglenus. Pelusiuni covg- dum stomae Nauli M. ouantumlibet adjumentum speraret Pelagius sibi accessurum ex Dios politano judicio, tamen ejus acta , quae publica lieri ejus intererat, si quidem illis

vere purgatus fuisset, in lucem edere, atque ad Romanum pontificem aliosque primarios antistites transmittere adeo non maturavit, ut etiam, quoad potuit. ue vulgarentur, moram injecerit. Eorumdem publieationem praevertit epistola

vanitatis plenissima, quam passim disseminari omni studio curabat. Rae jactitabat inter alia, id quod dixerat; D se hominem εine Pereolo egre. et Dei mun- siles fustilo custodire, si Velit, quatuordecim episcoporum sententia comprohatum: siuae Sententis , inquiebat ille, nti uillationis Os confugione perfudit et Omnem in motum conspiruntem g teletlem cth inDicem geptiruDit. Sicque divina gratia, quam in Synodo confiteri coactus fuerat, silentio praetermissa, restahat, ut sola gloriaretur velut victrix humana superbia. Addebat hic et vocem istam, molle; cujus mentio nulla in Srnodi gestis: quippe nescimus quo Pacto Conligerat, ut eam, etsi Pelagii maxime illa esset, suo in libello ueros et Lagarus prorsus omitterent. Et certe quidquid super ea quaestione in Synodo dictum fuerat, omnino repugnabal sic tiliae isti saei litati, immo et eam verbis conceptis excludubat. Rescribebat hac epistola Pelagius cuidam presb)tero ex amicis, a quo benigne admonitus fuerat, caveret ne quis per ejus occasionem sese a corpore Ecclesiae Separaret.

Chartulam quoque tunc pervulgavit apologeticam, in qua scilicet gestorum

Palaestinorum auctoritate pro defensione contra adversarios utebatur. Illic Epi, is. enim' ad Gallorum episeoporum Se objecta respondisSe, seque omnino pur- gatum esse venditabat. ri gestorum veritatem ab eo in quibusdam obscuratam et corruptam fuisse, Augustinus domonstrat. Pelagius ipsi Augustino per Charum quemdam, ei vem quidem ilipponensem, Orientalem autem diaconum memoratam defensionis suae chartulam misit, nullis adjunctis tamen ad ipsum

litteris . ouocirca sapientissimus antistes, cum animi sui in illius purgationem cogitata scripto explicare peroptis rei, quippe qui statim judicavit. Pelagium ,

eo tantum quod Suis responsis orthodoxas opiniones prae se tulisset, a Palaestina synodo absolutum; id tamen exsequi auctoritate scriptionis, quae vel negari poterat. vel ab autographo discrepans inveniri. non est ausus. Pelagii ri iii ire scriptionem illam idem Augustinus in litteris Innocentio papae hoc anno il6.

directis, simulque epistolam ad Pelagium ( quae hactenus desideratur a soliae occasione scriptam commemorat.Ηis etiam temporibus suos de libero arbitrio libros Pelagius in lucem emi sit quippe illos composuit' post Dios politanam synodum. do cujus gestis gloriabatur in iisdem libris; et non multo anto epistolam, quam idem Sub un-ui a II. exordium ad Romanum pontificem Innocentium scripsit. In illa praeis

32쪽

dictum opus, tamquam certum fidei suae testimonium laudabat. Lessunt Nium. inquiebat ipse, recens metim ut Sculam, quod pro libero nuper iarbitrio ederem uisi SumtiS; et Octnoscent qucim inique nos ne tione 'utiae infumure pe-3titerint . qui per totum pene imius tectum veris porse Ie utque inlestre ei li- herum Irbitrium consilemvr et priatium. Verumtamen tiuuido apparebat, nihil eum aliud sentire de gratiar auxilio, quam id quod in Palaestino concilio damnas Se videtur: quemadmodum Augustinus ostendit allatis indidem variis locis. quorum uno quodam totum dogina Pelagii omnino diligenter expressum continetur. Duidquid vero ibi pro gratia videbatur dicere, id omne ad naturam et legem reserri nullo negotio poterat: ita ut ipsas quoque orationes ad nihil aliud adhibendas opinaretur, nisi ut nobis divina revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens homini g, ut id quod suciendum esse didicerit, etiam dilectione et actione perficiat. Et existimari poterat, auxilium gratiae tamquam ex abundanti concedi' velle, eum illic ideo duri hominibvrum diceret, ut quod facere per liberum jubentur orbitrium, futilius posSint implere per qrotium. Upus hoc Pelagius partitus fuerat in quatuor libros, quorum editione occurrebat dialogus Ilieron mi. Nam de his dialogis ad Augustinum dulianus: De

quo vere, inquit, tu dici8. Pelustium Scripturarum tib eo Oppregsum molibus, urbitrium liberum Dindiecti e non posset rerum illi operi et stultatico uetro, qui Imigulus fueriat, sicium est. At uteronJmus epistolam Suam, eam forte quae ud Ctesiphontem est, iisdem libris petitam a Pelagio dicit: Irimen multum evimus, ut dum epistolie meae revondere conutur, vertiu8 Se prodersit, et

blasphemius omnibus Putemeeret. Additque, Puidquid enim in illa miserubili nodo Diovolutino, illaeisse se, donectat. in hoo Osiere prositetur. Lbi jam eos

libroS. quorum auctorem eum Pelagio Anianum superius indicaverat, illi magis qui res et cogitata sua blasphema, quam huic qui stilum et verborum suorum naenias, ad eos coniiciendos contulisset, merito jure adsignat. De istis Pelagii libris constat Augustinum, nisi post accepta S3 nodi Dios politanae gesta. nihil comperisse: sed eosdem tamen ad Augustinum ' prius . et posterius ad I ieronSmum pervenisso liquet. I orum porro Ss. Doctorum contra Pelagianam haeresim opuscula non ita longo post tempore vidit Theodorus Mopsuestiae in Cicilia episcopus, cui nimirum ejusdem haeresis progenitori aut magistro inter ceteros praecipuo Pelagiani collabentium rerum suarum statum denuntiare haud dubie maturarunt. Iste igitur ut laboranti haeresi subsidio veniret. libros ' quinque adversus originalis peccati assertores condidit. Ibi hujus doctrinae auctorum ex occidente oriundum, sed in Oriente tum versantem, libros de recens ab se excogitata haeresi ( sic enim ipse loquitur compositos emisi Sse narrat, at, eoque integras Ecclesias iisdem illius opinionibus imbutas. uarum hunc a Theodoro appellari, apud Photium legimus. corrupto scilicet nomine Ilieronymi, in quem unum referri valent adjunctae ibidem contra siclitiae illius haereseos auctorem alumniae: alia se ille et de conficto per eum quinto Evangelio; quia is Evangelii cujusdam Nagarenis usitati meminerat in dialogorum opere: alia de rejeeta veteris testamenti versione Septuaginta interpretum, ab eo qui debraicae linguae minime a puero assuetus, neque aliis ad discendum Scripturarum sensum magistris nisi i ehraeis quibusdam abjectae sortis usus, propriam sibi editio

Sectae fero illius, ait ex Theodoro Photius, summet rapita Deo fere sunt:

dili ch initio conditusque egi . Idum; eum enim bonum et bonum Dei opus

u. 2.

33쪽

roe, in quum per pereulum lapsus Idum, nasum mae Ditio mulorum omnium eramen in Re Fusceperit. Duinti hujus capituli calumniam ipsene Theodorus primus commentus fuerit, haud sacile dixerimus: eam Augustinus cum postea audisset Pelagianos intentare catholicis, ab his depellendam suscepit opere de nuptiis et concupiscentia. Alterum Similiter quarti capitoli non semel in suis contra Iulianum libris diluere eompulsus est. Aliquot ex istis Theodori libris excerpta eum asserret Mercator, hoc titulo primum praenotavit: Theodori Mopsurate ni episcopi de Meundo codire Iibri orti, folio deeimo, contru scinctum Iu Stinum defendensem Oriqiniae peccatum, et uitam Per tronSpressionem mortialem mclum miholice disserentem. tiaud multo post vulgatam s3 nodi Dios politanae famam eum Augustinus Sermonem habuit, cujus in fragmento, quod etiamnum superest, de Pelagii absolutione disserit in haec verba: , , Illum nemo dicat absolutum esse ab epi- , , Scopis: absoluta est, sed consessio. quasi correctio ipsa est absoluta ; quia si ea quae dixit ante episcopos, catholica videbantur: quae autem scripsit in li- , bris suis, episcopi qui absolverunt, nescierunt: et forsitan correctus est; de- , Sperare enim de homine non debemus, qui sorte fidei catholicae adjungi ma- , , luit, et ad ejus gratiam auxiliumque confugit, sorte hoc sactum sit: tamen , , non haeresis est absoluta, sed homo haeres i m negans. , , Ex quibus verbis sat manifesto cognoscitur, nequo Augustino visos adhuc esse Iibros illius delibero arbitrio, neque a Zosimo in gratiam sive in condemnationem ejusdem

Pelagii scriptum; quin immo nec ab ipso Innocentio hac de re quidquam pronuntiatum.

Narrat sanctus Doctor eodem loco, Urbanum, qui ex presbytero ecclesiae illius, in qua tum ipse verba faciebat, fortasse Ilipponensis, Siccensium consecratus suerat episcopus, Romae eum Pelagiano quodam disputasse; cumque

illum vi Dominicae orationis urgeret, nos Deo ne nos in tentationem inferat, incassum supplicare demonstrans, siquidem in potestate sit nostra, non peccare, et omnes peccatorum tentationes solis voluntatis noStrae viribus superare; respondisse ad hoc Pelagianum: Nossa S Deum ne rim inferat in tentorionem, M otiquita mali pallamur, quod non hobemus in Potegmtes', ne ruam de equo, et ne friansam pedem, ne latro me insemeiat, et 8i quid hujusmodi; Isim

enim non Miso in Pin Iule: nam Dincere tentationes P mlorum meorum, Si Nola, et possum, nec Dei adjutorio possum. Fatetur Augustinus hoc responsi horrorem sibi non mediocrem incussisse, ad quas etiam Pelagianas voces non minus universa concio inhorruit.

34쪽

meroni mi uriptiones tiliquot ab Orosio in Afrieum osseruntur. oo simul ID- rotis et Loetori litteras de eotism Pelustii Carthoqinemia synodus Innocentio contra Pselasticinum haeream Scribit. Idem praestui Miser iliana. Idem et gulaque oonjunctim episcopi. De Augustini epistolis cid mlarium, et stil

Paulus Orosius, quem Augustinus ad dieronymum anno superiore miserat, hoc praesenti revertit in occidentem, eoque ' primus omnium aliquas Stephani martyris reliquias importavit: quae porro quo apparatu exceptae fuerint, quotve prodigia Deus earum occasione edederit, iste non idoneus est dicendi locus. Orosius certe jam inde a Veris initio e Palaestina pro secius eSt: quandoquidem ad reditum jam tum accingebat se se, eum beati Protomartyris ossa retecta sunt; tanto ille patriae desiderio tenebatur. Extra dubium est, Ilieron mum eodem illo bajulo direxisse ad Augustinum ' epistolam, quae sic incipite Virum honorabilem fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium trest, terum, et sui merito, et te jubente suscepi. Ubi quidem . quod ejus duo-us libris, nimirum de anima, deque epi Stola Jacobi, non responderit, Se temporum infelicitate excusat: quonam autem modo sit erga ipsum assectus, ita exprimit: Mihi autem, inquit, decretum te amare, te suscipere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo' quem nuper edidi, tuae beatitudinis, ut dignum suerat, recordatus sum et magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur: quae semper simulat poenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat lacultatem: ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. Reperitur haud multo post citatus ' ab Augustino hic ille dialogus: unde merito credas, ad ipsum id operis ab Orosio allatum suis Se . Idem litteras 'illuc detulit ab Ilerole et Lagaro. quae Pelagium ac caelestium excogitati nefarii detestandique dogmatis postulabant. pelagium to-siabantur agere Ierosol mis, ibique nonnullos decipere: quamvis ei sagacis-Simi quique, a quibus ejus sensus indagari potuerant, ac maxime omnium Ilieronymus sortiter reluctarentur. Neque prosecto iidem, ut judicare est, praeteribant Diospolitanae synodi historiam: quippe qui Pelagii ' caussam apertissime ventilabant. Istorum litterae ab Orosio exhibitae sunt 'Proconsularis provinciae episcopis, qui consuetam ac sollemnem synodum, diversis de caussis congregatam, id temporis in ipsa urbe Carthagine habebant, sorte circiter mensem Iunium. Provinciales enim synodi videntur, aut hac anni tempe State, aut circa autumnum celebrari per Africam solitae. ouod vero ad annum reditus Orosii, quin is il6. fuerit, nobis per totam historiae seriem dubitare haudquaquam licet. Ipse etiam responsio Innocentii ad epistolam memoratae sJnodi, mense Ianuario anni at T. data in serius demonstrabitur. Convenerant ad hanc sano dum sexaginta octo episcopi, quorum omnium perscripta sunt nomina; nec magni negotii res erit, eorum episcopatus propuomnes ex Collatione eum Donatistis eodem loco anno lii. nabita cognoSeere. Ilorum antistilum celeberrimi sunt ii. Aurelius Carthaginensis. Vincentius itarie Culusitanus, Theasius Membresitanus. Illic recitatis Ilerotis ae Lagari litteris, Praesules ' aequum esse existimarunt, ut quidquid episcopali auctori- . tate valebant, valerent defendendae jam Ecclesiae causSar. llaque aeta, ' qui

v xviii

D. S.

Epist. set i

n. d. Eoisi . M. D. a. Epist. l M.

Epis . M

Epis . a. n. i.

35쪽

lius ante ser me quinque annos judicatus suerat Caelestius, legi iussa: et quamquam ejus damnatio sententia in eum tempore illo dicta manifestu constaret: nihilo minus tamen, eumdem rursum, (quamvis et ad presb3terii honorem in Asia, ut serebatur, jam subrepsisset, ipsumque cum eo Pelagium, nisi haere

Sim cujus auctores erant apertissime anal humarent, anathemari debere censuerunt: hanc videlicet severitatem rati opus esse sanandis ingeniis multorum,

quos illi vel jam corruperant, vel etiam in posterum poterant corrumpere. E- . iiii, nim vero ' plena jam erant omnia pugnacibus hominibus, qui adversus Dei gratium indesinenter disputando et infirmos animos parumque eruditos abriperent, et perpetuis contentionibus in sit de quoque firmiores de salinarent. Cui malo ut omni ex parte obviam iret Carthaginenso concilium . rem quoque ju- ri ist. n. dicavit ad Innocentium papam deserri oportere: quo scilicet eorum decretis ei iam Apostolicae sedis adhiberetur auctoritas. uoc autem eo cupidius exo- l tu mi T. ptabant. quod jactitarent nonnulli, non modo gestis Palaestinis purgatum es- se Pelagium, sed etiam ejus rationibus manus dedisse Romanum antistitem.1. ' ζ Certe quidem Possidius ' auctor est, Pelagianos perfidiam suam Apostolica sedi persuadero molitos esse, ob idque Africanas synodos in Stantissima egisso opera, ut Innocentio primum, deinde Zo Simo demonstrarent quantopere de testanda eSset, atque a catholi eis omnibus condemnanda illa factio. Cum ergo

sperarent Africani praesules, soro ut Innocentii ponti si eis Itomani auctoritati' ' de sanctarum scripturarum auctoritate depromptae facilius cederent haeretici,' Ei i li I. nec non in ' tentatio no v deo gravi cuperent certiores ex Pontilicis responsis' fieri, utrum suam ipsorum sententiam reperiret suae ipSius consentire Sententiae, atque adeo utramque ex eodem tanto depromptam esse constaret: ea propter eidem Innocentio m nodus epistolam Ilerotis ac Lagari, una cum actis concilii alterius Carthaginensis, quibus anno li2. damnatus suerat Caelestius, misit: propriam quoque addidit, episcoporum omnium nominibus munitam, qua ipsum illi, ut pastoralibus sibi compateretur visceribus, simulque perpenderet quam pesti serum et exitiale Christi ovibus Pelagianum dogma esset, obsecrabant, atque ad extremum damnationis sententiam serebant in haec verba: Etiam si Pelagius Caelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecuinque Scripta contra eos prolata suerint. sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tumen quicumque dogmatigat et allirmat, humanam sibi ad vitanda peccata et Dei mandata saetenda Sullicere poSse naturam, et eo modo gratia: Dei, quae Sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per haptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere Sempiternam, anathema sit. De celeris autem, quid Pelagio Caesestioque objiciebantur, Ponti scis relinquunt arbitrio, ut quidquid, perlectis Dio spolitanae synodi gestis, expedire videbitur, ipsemet statuat. Numidarum antistitum 53 nodus provincialis in urbe Milevo congregata, ubi

rescivit quid a Carthaginensis provinciae episcopis gestum suisset. Eorum EX-'rpsit tet6. emplo decrevit ' epistolam ad innocentium scribere: qua postea quam ei po-Au Ti. suit ob oculos, quam perniciosa esset lueresis ea, quae orationis ab adultis, ab insantibus baptismi necessitatem auferret, ipsum rogat atque obtestatur, ut Si minus Pelagii ac Caslestii saluti consulere valeret, eos a nesariis suis placitis avocando, saltem eosdem condemnando aliis prospiceret. Episcopi comptu res eam obsignarunt, quorum nomina ad sexaginta unum in ipsa fronte re censentur. llorum insigniores habentur ii, Silvanus Zum mensis, qui tum Nu

midiae primas, Aurelius Maeom die usis, Alvpius Thogastensis, Augustinus

36쪽

nipponensis, Severus vilevtianus, Fortunatus Cirtensis, Possidius Cala mensis. Perlatae sunt itoniam utriusque s3 nodi epistolae per quemdam aulium episcopum, cujus dioecesim sitam fuisse in Africa, vel illuc intelligamus licet, quod per eumdem rescripsit innocentius, et simul Aurelis in peculiari epistola

illum se ei restituere dixit. Baronius eidem isti M i levitano concilio adscribit octo seu novem canones in Pelagianos, qui canonus, ut infra dicturi sumus, nonnisi anno i ld. in si nodo Carthaginensi conditi sunt. Verum in hoc ille secutus eSt s3 nodi Mileuitanae,aeta dicamus, an actorum confusionem. Illorum quippe exordium ad primam Nileuitanam sInodum anno io2. habitam, proindeque longo tempore ante ortos Pelagianos pertinet. Puae vero subsequuntur ea tribuuntur in collectione Africana diversis aliis conciliis: excepto tamen canone 23. quem quidem nus piam alibi reperias. Praeter sdino dicas conciliorum Carthaginensis et Mileuitani epistolas, ' Prae- .E, net. sules quinque Asricani, scilicet Aurelius, Alypius, Ausustinus, Evodius, ac Possidius, aliam communi nomine eidem scripsere Innocentio epistolam,

tamquam amico, ' familiarem, qua totam Pelagii cauSSam uberiuS Et enuclea- Epin. ire.tius exponebant apud illum, et qua ratione ' idem Pelagius absolvi ab Orien- . talibus potuisset, si tamen hoc factum fuerat, (neque dum enim acceperant v i- synodi Dios politanae acta, edisserebant. Docebant etiam, ipsius Innocentii Praesertim interesse, huic tanto malo mederi; propterea quod in urbe plurimi essent dogmatis Pelagiani sectatores, ' qui si cognoverint, inquiunt illi anti. Ibid. stites, eumdem librum quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum

catholicorum auctoritate, , , et maxime Sanctitatis tuae, quam apud eum esse, , majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque da- . , , mnatum, non eos ulterius existimamus au Suros, loquendo contro gratiam, , Dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora si-delia et simpliciter Christiana turbare. , , Addebant accersendum Esse Romam ipsum Pelagium, ut diligenter, an veram Christi gratiam agnoscat, ex eo quaeratur, sin minus, id Saltem cum eo per litteras agendum: quo in posterum sine ullo Ecclesiae scrupulo et sine latibulo ambiguitatis absolutus, possit sidelibus de sua ipsius correctione laetandi praebere materiam. Librum quoque nunc memoratum, quem a Timasio et Jacobo AuguStinus acceperat, una cum ejusdem per Augustinum consutatione, ad innocentium mittebant: adnotatis in

eodem Pelagiano libro deterrimis quibusque locis, ut eis Pontifex animum adverteret. Ad hunc etiam direxere Augustini ad Pelagium epistolam, qua scilicet ipsi ad ea, quae purgationis suae Seripia post concilium Dios politauum ei miserat, respondebat. Rogabant igitur Innocentium, ut istam epistolam curaret reddendam Pelagio, rati nimirum hunc ad eam perlegendam dubita illius dignitati veneratione adductum iri. Testati Sunt interim, utrum ad consummatam persectionem in hac praesenti vita perveniri possit, an tantummodo in sutura, nolle se desinire: dum tamen omnino certum maneat, quisquis quandocumque persectionem hanc suerit consecutus, non potuisse illam nisi gratiae beneficio adipisci. Contigit eo tempore, ut Palladius quidam maro trajecturus. cum dippone-

regio esset in procinctu ad conscendendam navem, ab Augustino commendationem epistolarem ad episcopum nomine ullarium peteret. Ea arrepta oc- ' Epini. yri.

casione Augustinus untistitem illum his de rebus certiorem factum voluit, quae recens in Alrica gestae fuerant adversus liae resim Pelagianam, cujus et praeci-liva ea pita ipsi paueis aperit, eo consilio, ut is quoque pro munere Suo, iis lio

37쪽

minibus. qui forte hujusmodi veneno essent imbuti prospiceret. dilarium hunc

non alium quam Narbonensem, cui Zosimus anno it T. Scripsit, cur nos opinemur, alias ' diximus.

Satis etiam verisimile sit, ad hoc ipsum tempus pertinere Augustini episto-

Ei ii Us tam Johanni Ierosolymitano scriptam. Iam tum enim, cum eam scriberet, missam sibi a Pelagio, gestorum Palaestinorum vice, chartulam ab ipso conscriptam suae defensionis acceperat; ipse vero aeta Palaestina nondum viderat.

Igitur quamquam sanctus Episcopus antea litteras dedisset ad Iohannem a quo responsi nihil tulerat; nanctus tamen quemdam Dei servum cui nomen Lucae, prolieiscentem in Palaestinam, ac inde brevi reversurum, iterato has ad illum seripsit. Earum argumentum est unus Pelagius, cui Iohannem admonet sic dilectionem exhibeat, ne interim existimari possit ab eo deeeptus. Ηuic simul transmittit et seriptum a Pelagio do viribus naturae librum, et suum de natura et gratia . quem priori isti refellendo luelibravit: ut quam prava, quamque poriculosa essent haeresiarchae illius placita, doli annes cognosceret. Demonstratillum in suo libro plane diversa tradidisse ab iis, quae ab se in Dios politano concilio responsa assereret in chartula de sensionis suae. Petit denique a do-hanne. ut vera ejusdem concilii acta ad se dirigat, non uni sibi, sed aliis quoque plurimis episcopis, a quibus illa etiam expeterentur, gratum lacturus.

hu od Putilinum. Tribus memoralis epistolis, concilii Carthaginensis, Concilii Mileuitani. et

quin lite episcoporum , Innocentius papa totidem ' alias reseripsit ipso aniliter Aue no it . eadem Ianuarii die 2T. consignatas; quae ab Iulio episcopo in Africam Mener in omnes illatae sunt. Credunt ' eas ab innocentio non nisi post coactum S nodum es et perscriptas esse: cum apud Pontifices Romanos tunc temporis non esset in 'i ' more positum. ut de rebus tanti momenti scriberent, nisi prius, non solum eloricos suos. sed etiam sinitimos episcopos, cum iis quoque, qui tum Romae versabantur, ud conellium vocarent. Passim eruditionem. Zelum, ac vigilantiam laudat Africanorum antistitum: quippe qui non modo Ecclesiarum sibi creditarum curam gererent, Verum et Dixi is l. iam alias omnes pia Sollicitudine complecterentur. Utriim suo concilium eoisa I. praesertini nomine honorificentissime praedicat, quod Apostolicam sedem con-. ,: Ai s. Stilui S Ent: cujus non parum elltollit dignitatem auctoritatemque. Aeta Dio v. si, spolitamP synodi quorumdam laicorum opera jam tum acceperat: at vix ullam

eorum rationem habebat; tum quia desiderabat in responsis Pelagii sinceritatem, tum etiam quia eadem illa acta sine ullis Pelagii, Episcoporumque, a quibus is absolutus lustrat. litteris, reddita sibi fuerant: quod erat in caussa , cur ipse partim de veritale ae torum dubitaret, partim iugi caret Pelagium ab- Solutioni, quam venditabat, parum admodum considere. Ita quo nulla hujusco' Mini. M. iudicii ratione hahita. Africanorum praesulum secutus relationes, ' Pelagium ae Caelestium Ecelesiae communione segregatos declaravit, utpote sancti illius' niid. n. s. torporis societate, immo vero ' omni catholicorum commercio indignos. Eos Dinitigo

38쪽

pariter eadem poena damnat, qui pari contumacia illorum errores tueri praesumpserint. Porro in litteris ad quinque episcopos dicit, suturum sperare se, ut Pelagii damnatio ad sanam iisdem revocet eos omnes, qui vel in Urbe essent,(si tamen essent, non enim illud audere se nec assiirmare, cum id de se nemo profiteretur, neque rursus insiciari, propter multitudinem civium, vel in qua-

eumque demum orbis regione versarentur.

Bane Augustinus saepe in dulianum citat sententiam Innocentii: qui sanctus vir, ait, quid potuit Africanis respondere conciliis: nisi quod antiquitus Apo. stolica sedes et IIomana cum ceteris tenet perseveranter Ecclesia Y quique, ut mox idem observat, nihil aliud de hac re Sapuit, quam quod Cyprianus. I ilurius, Ambrosius, aliique percelebres praesules Ecclesiae, posterior iis tempore, prior loco. Ac rursum alibi: ' Ad omnia, inquit nobis ille rescripSit eo mo- . R,M , M. do, quo fas erat atque oportebat Apostolicae sedis antistitem. Cumque concio. R inem ad populum Carthaginensem haberet IX. Ral. Octobris die Dominico, qui dies in ann. li T. incidebat, jussit redargui contradicentes, et resistentes

ad se adduci. ' , , Iam enim, ait, de hac causSa duo concilia missa Sunt ad Se - seem vi. si dem Apostolicam; inde etiam rescripta venerunt: caussa sinita est; utinam ' si aliquando finiatur error.' Gennadius narrat, Innocentium scripsisse decretum occidentalium et o- Gennad.

rientalium Ecclesiis adversus Pelagianos datum, po Si quem suceeSSor ejus eri,i: . Papa Zosimus latius promulgavit. ovibus verbis quid intelligat. nos quidem

ingenio non assequimur. Pelagianae historiae scriptor in ea est sententia, ut ad putet, quoquo modo voces illas interpretemur, dicendum non esse, decretum tin

aliud a tribus epistolis de quibus non supra, Innocentium condidisse, ad qua- ' 'et i

rum epistolarum sormam Zosimus decretum, quod per totam vulgavit Ecclesiam concinnavit. Atque haud scimus, an non jungat Possidius ' utriusque NM a. Pontificis statuta, cum dicit, utrumque Pelagianos, datis litteris et ad Asriea- ' 'nas Occidentis, et ad Orientis Ecclesias, anathematigandos et devitandos ab omnibus catholicis censuisse. Cum litteras quinque episcoporum nomine ad Innocentium scripsit Augustinus, ei nondum (uti observavimus in manus venerant acta concilii Dios politani: unde Iohannem derosol3mitanum, ut illa Sibi mitteret, obsecrabat: quae quidem ab illo-no, an ab Innocentio, an ab alio quopiam acceperit, obscurum est. Id Solum constat, exeunte anno al6. vel li T. ineunte haud ita multo post eam molestiam, qua Pelagiani uteronImum exagitarunt, cadem acta in manus ipsius incidisse. In eis non sine summa voluptate reperit, quod persua- Sum numquam non habuerat, Pelagium ideo tantum absolutum fuisse, quod

in is cie ea tholicae fidei professionem edidisset. Puo sanctus Doctor omnino inductus est ad scribendum in illud argumenti, ut planum saceret, eos a quibus judicio dimissus fuerat, placita ac doctrinam illius neutiquam approbuSSe. Confecto super ea re libro, (tametsi ab ipso nonnumquam liber de pextis

Iristestinis appelletur, litulum fecit de sestis Pelapii; sive quia jam vulgo

receptum erat, ut illa dicerentur gesta Pelagii purgationisque ipsius , quibus se ille purgatum jactitabat, sive quia agendum hoc libro erat de ipsis gestis, quae idem ille prius emiserat breviata et corrupta, id est, de chartula defen-Sionis suae, quam vice gestorum, tamquam eorum breviationem quamdam,

Spargi in vulgus curaverat; ita ut eam ob caussam Possidius eumdem librum Contra sessu Pelopii jure nuncupaverit. Dicavit hoc opus Aurelio episcopo Carthaginensi. Illic singula errorum capita Pelagio apud Palaestinam s3n

dum objecta, cum ejusdem ad illa responsis, minutatim excutit: deinde exa-Diuili

39쪽

XL PRE lominat, nulla ne de conversione ejus aut innocentia dubitalio relinquatur. quod sane ereditu non ita pronum esse ostendit: et probat denique, hominem Synodi sententia sic suisse absolutum. ut ipsa nihilo minus haeresis ob quam in judicium venit, in cunctanter domnata suerit; Pelagii nomen, quod in opere de natura et gratia tueuerat, hic aperte proseri: , , At nunc si Pelagius, inquit, Deum cogi-

, , lat, si non est ingratus ejus misericordiae.... gratius accipiet litteras nostras, , quando expreSSo nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas, ubi , . cum dolorem lacere timeremus, tumorem quod nos paenitet, augebamus. , ,

lius quam ibi utitur epistolis ad Africanos antistites ab Innocentio scriptis; unde quis sorte eonjicere possit. tum eas ad ipsum perlatas nondum suisse: Sed nec ibidem earum, quas Africani ad innoeentium miserant, litterarum in

minit

In ejusdem operis sine Augustinus injurias memorat, beato literonymo a cuneo perditorum hominum, qui Pelagio lavebant, illatas. In hac seditione diae onus unus necatus, aedilicia monasterii incensa, ipse uteronymus firmissimae turris beneficio vix eorum crudelitati Subductus. Ouin etiam sanetiae virgini Eustochio, et Paulae ejus nepti, trucidatis sub eorum oculos domesticis, extrema omnia ferro et igne intentarant. Vuo tam atroci lacinore animi omnium, qui id fama usquequaque volitante didicerunt, praxiter vulnerati sunt.' l-on. ad Ilieron mus litteris per Aurelium episcopum, eumque,' ut putant. Carthaginensem, transmissis de hoc apud Innocentium quaesius est: a quo eadem illa via responsum tulit. idem quoque Pontifex virginis Eustochii querelis ad se delatis, ejus injurias sibi dolorem ac molestiam peperisse respondit: seripsitque Johanni Ierosol3mitano epistolam admodum severam, in qua satis indicabat, illum a culpa minime alienum sibi videri: et quamquam uteronymus

et Eustoe hium quemquam nominatim non expreSsissent; testatur tamen numelorem, unde pro laeta illa sint. Sihi non esse in eo entium, quibus haud dubie Pelagium designatum voluit. Obscurum non est, Praesules Numidiae eventum illum. si fama ejus ad illos pervenisset, silentio non iransituros fuisse tum: cum de Ilieronymi contra Pelagium in Oriente eonflictu Innocentio narrarent, neque etiam creditu proelixe est, Innocentium, si rumor ejus jam Romae atque in Africa pervagatus suisset, de eo in suis responsionibus taciturum: atque ita commodius quam ad exitum B nni illi. reserri non potest . illud satis credibilo est, epistolas in eam rem ab Innocentio da larum Iohanne jam vita iuncto pervo-nisse in Palaestinam. Zosimus enim die 2 l. Septembris anni l l . scribens ad Asrieanos, Pra lium diu ante Sussectum in Iohannis demortui locum fuisse do-eet. Innocentius ipse post collata illa in Ecclesiam bene fidia migravit ad superos: cujus obitum hoc anno die l2. Martii contigisse manifestum est. Epiti. M. E vivis egeesserat sanetus ille Pontifex. ' Moloe memoriae titulo jam tum exornatus; nec tamen quid suam adhuc Xosimus in Pelagianorum gratiam exorat, eum Augustinus Paulino episcopo prolixiorem epistolam contra Pelagi a- nos per Ianuarium misit. I ae lola in disputando de Christi gratia distinetur,

M. non ea tantum voluptate illectus, ' quam ex ejus crebra mentione capiebat; litas u S. Sed eo potissimum quod audierat. Nolenses inter ' clericos aut cives inveniri, qui adversus eam certarent, quique peccatum originis ita oppugnarent, ut ii, ii Ox per summam insaniam ' libertatis usum insantibus etiam adhuc materna alvo ' ' ' elausis, eum honi malive electione, adeoque merita ei peccata propria tribue rent: quorum etiam alioqui in errore mentem sic obfirmarant, ut dicerent Sua Pelagio, qui peccatum originale negantes anathematitaverat, citius diseeS-

Suros, quam ob Sua Sententia a voeari se paterentur. Quid porro de istis sibi Diuiti

40쪽

pa ERAT io xia narratum esset, aut quinam essent ii, ' Ianuarium Paulino declara lurum pol licetur: ipse vero non aliter indicat, quam illus ' magna et Astuta ingenia vocando. Erat forte eorum ex numero Iulianus: quem tametsi Nolae tum tam poris fuisse non constat; haud longe tamen ab ea urbe morabatur: isque in Pelagianorum laqueos jam dudum inciderat. Aupustinus Africanorum antistitum ad Innocentium epistolas, una cum Innocentii responsis mittit Paulino; ut qui profitendas Dei gratiae studiosus esset, quod ejus satis commonstrabant scriptiones . armis quoque ae praesidiis, quibus eam ab adversariorum molitionibus de senileret, inStrueretur. Non pauca etiam e Diospolitana synodo ei transcribit, ac meminit ibidem librorum quos de libero arbitrio Pelagius ' nuperrime ediderat. Postea Semipelagi uni

quaedam in illa epistola improbarunt, neque ob aliud quidem, nisi quod eorum

errores de praedestinatione ac perseverantia convelleret.

Per hujus quoque anni aetatem librum ad Dardanum scribens, in illo ' adversus Pelagianam haeresim, quamvis ejus nomine abstinuerit praecipua mentis intentione vigilabat.

XIV.

Nomom renit Caelestius, et fidei suae libellum Zosimo porripit. Innocentem

Pelagius ae Caelestius ubi damnatos se ab Apostolica sede totaque simul Eeclesia Asricana audivero, actum esse de sua ipsorum fama, si damnatio illa vim obtineret, haud dissicili negotio intellexerunt. Et haec procul dubio eaussa fuit, cur Pelagius innocentio sui pursandi gratia Scriberet, Caelestiusque R

mam se se ipse conferret. ouantumvis sibi mali conscii, rebantur tamen non ita se dolis ac fraudibus destitui, immo nec forsan ab amicis usque adeo Romae deseri, quin Romanae Ecclesiae sucum facere valerent; ac non paucos etiam ex Urbe clericos in suas, uti spera hant, partes et nefaria S opiniones pellicerent.

Vulgatum in primis fuerat a Sixto Romano presbytero , qui pustea in pontificem est cooptatus . non parum adjuvari gratiae adverSarios : quorum placita jam tum quoque dulianus Eclanensis in Campania episcopus fovebat. Caelestius porro ex Africa post quam anno ii 2. n Carthaginensi concilio excommunicatus fuerat discedens. properaverat Ephesum; ubi etiam ausus erat, teste Mercatore, presbJierii locum per obreptionem petere. Et certe quidem Africani praesules ad se fama perlatum ESSe, ' anno il6. scripSerunt, ipsum in Asia ad presbditerii dignitalem evectum: isque praeterea praesb3ter a Zosimo, cui in hoc quoque convenit Nestorius, appellatur. Idem post aliquot annos relicta Epheso Constantinopolim prosectus, hac in urbe, quemadmodum olim in Africa lacerat impietatis suae dogmata proseminare aggressus est. duod ubi primum detexit Atticus ejusdem civitatis episcopus, eum inde magno studio ac diligentia expulit: adversus quem etiam litteras ad episcopos in Asiam, Thossalonicam, et Carthaginem misit. Illum tunc Romam similiter scripsisse . non legimus; idque procul dubio non aliam ob rem, quam quia cum Romano ponti sire Iohannis Chrvsostomi caussa ab Se alienato necdum in gratiam redierant. Volunt Atticum ex auctoritate concilii eam in rem coacti hoe ipsum praestitisse: id enim solis conciliis ex disciplina usuque Ecclesiae concessum, ut ad provincias, qualis erat Asia . publicas epistolas dareui. ouid vero, si dicamus, Atticum ad Ephesium tantum antistitem scripsisse' Eo qui-

Retraei. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION