Opera post lovaniensium theologorum recensionem castigata denuo ad manuscriptos codices Gallicanos... Sancti Aurelii Augustini

발행: 1854년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

velut eursim transiens amputares. ouid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti Et tamen instinetu Dei laetum esse , fideliter sapienterque vidisti, veraciter sidenterque dixisti Ideo utique, quoniam praeparatur voluntas a Domino, et ut honi aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda siliorum. Ouotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi silii sunt Dei. Ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusve voluntatis humanae singulis motibus , magis illius valere non dubitemus auxilium.

XIX.

Pelopianorum domnosionem Rubscribunt viscopi Omno , praeter Octodecim, qui et det iri geo gionem Sciunt, clo senerese concilium Postulant. Zosimus decretoria sua epistola in Pelagianos, ab universis episeopis non

modo ut haeresim rejicerent, petebat, sed etiam ut ejus proscriptionem subscriptionibus ipsi suis comprobarent. Manc re ipsa epistolam narrat Mercator missam per totum orbem, subscriptionibus sanetorum patrum esse roboratam. Id quoque indicare putatur Prosper , cum dicit. ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armatas antistitum; deinde in eorumdem excidium unam cunctorum sacerdotum manu scriptam sententiam; ipsorum de- p-p. nique dogmata damnata suisse conciliis ' mundique manu. Certe quidem illud ' ipsum P agi aut conquesti sunt in haec verba. Simplicibo viscopi g, sine conpremtione unodi, in locis Suis sedensibus, eortia gubscriptio Gl. Ea occasione dulianus et reliqui complices ejus, ait Mercator, subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem patribus c qui subseripserant sacere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt; ex quibus plurimi rosi piscentes et a praedicto errore correcti, regressi sunt supplices ad sedem Apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt. Iulianus autem ejusque complices procul dubio erant octodeeim illi Pelagianae laetionis antistites , qui non multo post litteras ad Rufum Thessalonicensem miserunt. Nestorius ad Caelestinum papam scribens in gratiam Pelagianorum . numinat Iulianum, Florum, Orontium, Fabium episcopos: quietis Persidium ac Marcellinum addit Ephesina synodus. Igitur compellati illi fuere, ut eum Ecclesia universa Pelagium ae Caedestium damnarent, nec non Zosimi subseriberent epistolam. Illi vero id se facturos negarunt, caussali videlicet, fas non esse, abSentes ac inauditos , quique libellis suis errores sibi impositos proscripsissent, in lamisententia assistere. uac de re sulianus dedit epistolas ad Zosimum duas, quarum altera quae eius abdicatione prior apparet, ille ipse forsitan libellus fidei

egi, qui nostra a late ex Veronensi codice prodire coepit, plurimorum episcoporum . nempe istorum octodecim , qui se duliano conjunxerant, nomine seriplus. Primis tribus partibus fidei professio non multum a Pelagiana et Caelestiana supra memoratis discrepans continetur: latentur tamen per Adam omnes mori, sed peccatum originale, quod ipsi naturale vocitant, planissime rejiciunt. Pelagium quoque ac caelestium abunde sidem suam, rejectis qui sibi falso imponebantur erroribus, probasse existimant. In extremis partibus, ubi rationem reddunt, cur haeresiarchas illos damnare nolunt quod videlicet auditi

ipsi non suissent, hanc in rem iisdem loeis, quibus ante Zosimus in Africanos,

52쪽

p R E R A T i O Lui abutuntur, tamquam hoc paelo mutatam ei sententiam exprobrantes. Dicunt se, tametsi ei muneris sui et Christianae caritatis sit, quos reos esse non viderent, hos tueri velle, tamen medios, Siculi promiserant, manere, ut eosdem neque inauditos damnent, neque absentes defendant. Pontilicem, si quidpiam in his quae de doctrina sua et fide ad eum scribunt, minus probet, id sibi significare posse dicunt: at vero si injuria urgeantur, se statuisse nullis vexationibus quantumlibet violentis cedere: ac praeterea ad plenariae synodi judicium soprovocare, Pontifici declarant. Zosimus porro professione sidei prorsus Pelagiana haud quaquam contentus

esse poterat. duapropter constat aulianum ejusque socios ecclesiastica sentenistia ab eodem dictata pontisice, quem ideirco auliani damnatorem vocabat Augustinus, de gradu dignitateque dejectos suisse. Relata fuit in tabulas haec sententia; quando quidem in Ephesina synodo acta depositionis Pelagii, Caelestii. Iuliani, Persidii, Flori, Marcellini, Orontii et sociorum, lecta et confirmata

suere

Post hanc etiam, uti nobis videtur, condemnationem suam Iulianus epistolam aliam, cujus excerpta legere est apud Mercatorem, Zosimo scripsit; ubi quosdam ex erroribus in Caelestio damnatis specie tenus reprobat, quos aperte postea docere non est veritus. Ante quam in manus Pontificis epistola haec per- .veniret, per totam pene Italiam nonnullorum a Iuliano deceptorum studio circumlata erat, et cum permultis tamquam egregium quoddam opus communieata. Aliam quoque idem Iulianus confirmandis iis, qui Pelagianorum partes sectabantur, nomam suh anui lib. exitum misit. Illic prositebatur se eum Manichasis, id est, Catholicis , tum temporis non communicare. Et re ipsa disSidium ab eis eum Ecclesia faelum 'testatur Augustinus. li presbyteros suos atque episeopos aliquantisper habuerunt: verum cum ea factio se in per tenuis admodum infirmaque suerit, sacris aedibus in quas convenirent destituebantur. ouocirca eorum plerique non dubitabant in ecclesias Catholi eorum venire, et unam communionem accipere: i Sti tamen et ceteris factionis suae horrori erant, et sic ubi deprehendebantur a Catholicis, puniebantur Severissime. Et si autem laetiosi se cum Catholicis, quos Manichaeos per injuriam nominabant , communicare nolle jaetarent: nullam tamen operam aut industriam praetermisere, ut egeommunicationis poenam a se ipsis amoverent. ut sane ad imperatorem nonorium Adiere, a quo judices ecclesiasticos, qui negotium ad examen revocarent, postularunt, caussati Se per dolum et fraudem condemnat . Verum illorum molitiones valerius Comes auctoritate sua fregit, obstititque ne tempus ac locus examinandae rursus eorum caussae ab imperatore assignaretur. Ac merito quidem donorius, cum de antiqua catholica si de dubitari nollet, nequaquam novas disceptationes fidei inimicis concedendas esse ratus rat, verum eos legum potius ac disciplinae severitate coercendos . Atque ita Ecelesiae auctoritati suam junxii, et Iulianum aliosque, quibus episcopatum Zo- simus ademerat, ejiciendos ex Italia curavit. ouo tempore id factum suerit, nondum liquido apparet: neque sorte contigit ante annum iis . quo Imperator sanctione nova ' propositis abdicationis atque exsilii poenis universos antistites ad comprobandam subscriptionibus suis damnationem haeresiarcharum adstrinxit: quod dicit a se constitutum ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendum, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu adstruunt, vel publiea oppugnatione non destruunt. Negatam sibi concilii copiam multum questi sunt Pelagianir eamque denegationem in victoriae suae argumentum trahere voluerunt. dulianus certe dissi-

sviet Aug

53쪽

dentiam Catholicis quodam modo insultabundus, ob recusatam sibi suisque audientiam, objectabat. Respondit Augustinus, eorum caussam ab episcopis competenti habito judicio abunde discussam, alio examine haud indigere: de . inde apertam nimis esse haeresis Pelagianae perniciem; et haereses plerasquo

sine generalium s3nodorum convocatione suis Se damnatas: at ipsos orbem catholicum, quem pervertere nequeant, conari Saltem commovere, necnon qua

superbia voluit, non in Deo, Sed in se gloriari, hanc etiam captare gloriam, ut propter illos Orientis, et occidentis Synodus congregetur: similes hae in re Maximianistis, qui se ad agendam in carthaginensi collatione caussam suam admitti petebant, nihil aliud cupientes, nisi exiguitatem suam nomine saltem Perlaminis consolari, et inde videri aliquid apud eos quibus contemptibiles erant, quod inire cum Catholicis sinerentur examen. XX.

Pelopii DIIoeias libris de protia Christi et de pereolo orisinali editis retepit

Iust linus. Inde ud optutum scribit, ta Meroetorem, et cid Statum. Pelagiana haeresi cum suis auctoribus a Zosimo jam condemnata, cum caris thagine adhuc post plenarium anni al8. eoncilium ageret Augustinus . conseripsit in ejusdem haeresis auctores libros duos. in quibus, quidquid Asrieani antistites in litteris ad Zosimum, quarum jacturam dolemus, ad retegendas CBlositi vel Pelagii fraudes asserebant, reperiri posse opinamur. llis libris occasionem praebuit colloquium Piniani, Albinae ejus socrus, conjuζisque Melaniae cum Pelagio, hahitum sorte in Palaestina: nam ille quidem anno ii 5. ibi versa-hatur, et anno it . derosol mitanus episcopus Pra lius Romam una cum ipso atque in ipsius gratiam litteras misit: Athina autem, Pinianus, et Melania inde anno at s. per Ilierondi mi litteras Augustinum Salutarunt. In eo colloquio egerant illi eum Pelagio, ut errores omnes , quorum insimulabalur, calamo proscriberet. Pua de re Pelagius ipsis responderat primum, a Se cimthemuri, qui res sentit, rei dieit, yrctticim Dei, quet Christus renit in hum mundum pere

tores sulcos fustere, non solum Per Simularum horias, ciui Fr Sinsula momenta, sed et tum per pinctulos iactuS nOStros non egre nec Rctrium. Tum se, et hetylli unum tenere, quod iisdem Scoriamenti Verbis in infantibus, quibus elium ininooribus dioeret raso Pelehrαndum: et cum ulterius interrogaretur, inscintegin remissionem Pediutorum percipere huytissimum. ore proprio confessus erat.

Ipsis etiam recitavit libellum, quem Romam ad Innocentium miserat : deque hoc apud eosdem questus est, quod in Coelestii damnatione, non quidem a Zo-simo, nec enim id sam ad ejus aures pervenisse crediderimus, Sed ab Innocentio A irisque episcopis esset comprehensus: at e contrai io Suam a Dios politana synodo innocentiam declaratam fuisse gloriabatur. Veteratoris hujus dolos et ambiguitatum nodos neque Pinianus, neque praesentes matronae pervidere valuerunt. Ouapropter eo modo. quo in votis habu hant. loquentem illum audivisse, ipsis quidem gratissimum accidit: non ausi tamen in re tanta ingenio suo credere, Augustinum tamquam oculatissimum consulere de illisis verbis maluerunt. Datia igitur eοmmuni nomine litteris eidem sermonem, quem eum Pelagio contulerant, significavere ; quid super eo sentiret, sciscitantes. Rarum litterarum perlator sanetum Praesulem. ut jam dictum antea, reperit Carthagine: ubi quamvis nerotiis multo quam alibi don-εioribus occuparetur, non lamen responsum distulit diutius, nec minus reddi

54쪽

P R E F A T l odit, quam volumina duo, de fratia Christi unum, alterum de pereola oristinest. In his quaenam esset Pelagii vera mens circa hoc utrumque caput ex illis ipsis operibus docet, quae haerebiarcha ille sui purgandi caussa in epistola ad Innocentium citabat; maxime vero ex ejus libris de libero arbitrio , in quibus quoniam Pelagius Ambrosii per quam honorificam faciebat mentionem, ac ejussidem eximia commendatione praedicabat, illi Augustinus in utriusque voluminis sui calce eiusdem antistitis varia opponit testimonia. Primo quidem volumine ostendit Pelagium gratiam vel in natura et libero arbitrio, vel in lege ac doctrina cοllocare; praetereaque ipsum velle gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem, ut vocabat, non ipsam voluntatem et actionem adjuvari; et illam insuper adjuvantem gratiam secundum merita dari, atque ad id solum juvare homines, ut praecepta facilius possint implere. Itaque locos omnes opusculorum ejus, quibus ille gratiam diserte a se commendatam jactitabat, de lege ac doctrina, seu de divina revelatione ac de Christi exemplo, quae ad doctrinam aeque revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse demonstrat; neque apparere omnino an vere Christianam gratiam, id est, adjutorium bene agendi adjunctum naturae atque doctrinae per inspirationem sagrantissimae et luminosissimae caritatis agnoscat Pelagius. Uuem etiam in quaestione de originali peccato ac de parvulorum baptismate nihil re ipsa a discipulo ipsius Caelestio dissentire, secundo volumino ostendit: post cujus medium refellit novam illam adversus originale peccatum argumentationem, sorte a Theodoro Mopsuesteno excogitatam: Emo, objectabunt adversarii. molam gunt nuptiae, et non est opus Dei homo quem peneram nutiae. Ηoc rursum in volumine, quaestionem de originali vitio non earum esse, in quibus praeter lidei perieulum errare contingit, quod Pelagiani, ne haeretici dicerentur, volebant, sed ad sidei caput pertinere, demonstrat. Isthic etiam narrat quae sub Zosimi pontificatu Romae circa Pelagium ac caelestium fuerant gesta, et quo tandem pacto uterque damnationis sententia nolatus esset. ouin et

hisce duobus voluminibus libellum a Ceolestio Pontifici oblatum junxit, additis omnibus iis quae illud idem negotium speetabant; atque haud scimus an non decretoriam quoque Zosimi epistolam, au quam Albinam, Pinianum, et Melaniam

remittit, annectendam curaverit.

Inter id temporis alia sancta Praesuli occasio, ut novis susceptis laboribus amorem erga Ecclesiam suum testatiorem saceret, oblata est a Zosimo papa, ' qui tum ipsum , tum alios aliquot episcopos, Caesaream Mauritaniae ob ecclesiasticam aliquam necessitatem prosicisci, missis ea de re litteris compu- .id . e. Glit. Cum ergo Carthagine ' digressus est, hinc in Mauritaniam Caesariensem ' Episti M. perrexit; in cujus provinciae urbe primaria , Caesarea videlicet, quae et regioni nomen dedit, die Eo Septembris hujus ipsius dis anni versabatur. Illic vero licet rebus aliis occupatus, epistolam ad Optatum episcopum de animae origine, Muresse episcopo Suadente, Renato autem monacho vehementer instante, dare compulsus est; quam tamen se relicta jam urbe Caesarea scripsisse signi sieat verbis illis, ' eum in inpra dicto oppido remorare r. Ilac in epistola sedulo 'Epist M. monet, Sic tractetur perplexa illa quaestio, ut integra sit in primis sides, qua credimus neminem nasci ex Asiam, nisi vinculo damnationis obstrictum, neminem inde liberari , nisi renascendo per Christum: et caveatur nova Pelagiana haeresis, toto jam Christiano orbe damnata, quae adversus Dei gratiam disputando, antiquissimae sidei molitur fundamenta convellere. Mittit quoque optato exemplum recentium litterarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos in illius haeresis damnationem datae suut a Zosi-

55쪽

mo papa: in quibus litteris ipsa etiam Pelagii contra poeealum originale argu

mentalio inter alia dicta ejus damnabilia reserebatur. Tandem ex litteris iisdem Zosimi, quae hactenus desiderantur, fragmentum huic epistulae suae Sanctus D ctor inseruit. Epiu iM. Augustinus uipponem reversus, ' litteras illic reperit a Mureatore sibi directas : librum quoque ejus labore adversus Pelagianos compositum , quem ille saneto Doctori e insiderandum probandumque mittebat. Iam aliae ejusdem litterae ad ipsum Carili agine agentem, an tu quam Caesaream iret, allatae suerant, quibus quidem nihil reSponsi redditum querebatur Mercator paullum aspere et cum indignatione quadam : ut id gravissime accepit Augustinus , quod i Sihaec indignatio sibi videretur non esse simultatis initium sed indicium caritatis. Cum itaque Albini Ecclesiae itonia nae a colythi se se tunc obtulisset occasio, huic responsionem dedit ad Mercatorem perferendam. Eo jam udducti erant Pelagia- ibis n. s. ni, ' ut infuntes Confiterentur PQr eos et quibus hylietundi Osseruntur, credare: at exeipiebant; (quemadmodum Signi sicaverat Mercator. non itu credere

in remissionem perectiorum, tiamquum et illis remittuntur; sed hune remis,ionem eredere fieri in Oliis, quiae non sit in eis. Verum hoc ipso quod parvulos

in baptismo quadam ratiοne credere latentur, sacere non posse adversarios, quin originale in eis peccatum admittant, contendit Augustinus. Deinde monii a n s. strat, ' eosdem ex Enoelii et Eliae ante obitum translatione . sive ex fidelium vivorum pd Christi adventum raptu , frustra argumentari, ut mortem poenam. p; i. peccati non esse Suadeant. ouod ad quaestionem resurrectionis, ' an aliqui sciis P - licet vere ex ista mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri

sint, de hoc edoceri ab aliis cupit; quia plus amat discere, quam docere. Nam ut discamus, inquit, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus,

cogere necessitas caritatis.

iis .isi. Idem ille Albinus Superioris epistolae portitor, illam quoque breviorem duarum ad Sixtum detulit, qua huic liomano tum prest, tero, postea autem pontifici , gratulatur Augustinus, quod adversus Pelagianos . quibus ipsum savere rumor fuerat, de sensionem gratiae Dei susceperit: hortaturque curam adhibere pergat, non solum ut ii coerceantur , qui errorem sive liberius garrire

adhuc, sive secretius inSusurrare non cessant, sed etiam doceantur sanenturque illi, qui etsi prae timore laceant, eum sorte animo fovere non desinunt.

Ilaud multo post Albini professionem Firmo presb3tero Romam ex Africa remeanti dedit prolixiorem ad eumdem Sixtum Epistulam: quam aliquot post

annis dicebat, eo tempore a se scriptam, quo adversus Pelagianos licerrima conssietatione certabatur. uorum ibi effugia et subtiliora quaeque eontra Dei pratiam argumenta dissolvit: qualia haec erant, ' primum. Auferri liberum nr-' 3 6 hurium, si neo ipsum luintim noluntutem sine u Qvsorio mi huberamus. Deinde, Injustum egre, in unci redemque motu musso, huno liberiari, illum puniri: ac proinde, Irulium quom in Palaestina s3 nodo confessus est Pelustius Sinuullis praecedentibus meritis siri, ipsum humunum erae nutui ctm in quci Ponditi SumuS. Praeterea. Erimuluma go homines. qtii nolunt recte et fideliter 6icere. licentes, Ovid nos fecimurum, qui mula Diaeimus; quundo quidem qrutium unde henu Uineremus, non Occepimus' Ad haec, Personurum Icceptorem steri Deum. Si in unia ectilemque mugm Systr titiost renitit miserim tu ejus, Ruper ulios rem muneul Oct ejus. Itaque, Nondum nutorum ideo ullum Odisse, puta Esau, ulium, scilicet Jacob, dii isse, gula eorum fulvi et veret praecidebui. Nam Deus, inquiebant, in eis quos him Oufert .prinidet quem Odum raeturus esset quisque, si Diueret; et ideo quem nequiter nouest misso licturum, sine M-

56쪽

primo fucit mori, gio in eo puniens Opera mettia non quaei fecit, ged quae meturva fuit. Refellit quoque eosdem haereticos contra peccatum originale sic a guentes: homo , ajebant, peccatim transit in filios fidelium, quod in purentibus non dubitamus dimissum rege per taptismum. Et hic rursum explodit quod Mercator indicaverat ab illis exeogitatum effugium, ut dicerent, Porrulas Ceriaciter quidem per Orct festontium revondere, in rem gionem re ore re Peccatorum; non icimen Dici sibi remittantur, Sed eis in quibus inteniuntur. lis funditus eversis Augustinus rogat, ut sibi Sixtus, et quae alia Pelagiani adversus eatholicam sidem excogitabunt, et qtraecumque adversus cos ipse pro side catholica disseret, nota facere non omittat. In epistola ad Asellicum hoc forte il8. exeunte anno data, observat Pelagianam haeresim in Iudaismum quodam modo inciderer hujus vero impietatisasSertores acerrimos, Pelagium et Caelestium, recenti judicio etiam catholica communione privatos , in Sua adhuc , propter cor impaenitens, damnatione

persistere.

Dum Augustinus profanas Pelagianorum novitates scriptis consulabat, eorumdem conatus Valerius Comes auetoritate sua et gratia apud Principem comprimebat. tiae quippe ratione, ne concilium ab illis post suam ipsorum damnationem expetitum concederetur, essicaciter obstitit: quod Comitis in Ecclesiam obsequium in ejus laude ponit sanetus Antistes. At haeretici, quo potentis hominis patrocinium eriperent Eeclesiae, atque a Catholicorum doctrina eum absterrerent, litteras ei quidam scripserunt, quo Augustinum originale Peccatum asserendo nuptias damnare significabant. Calumniam illam Valerius side robustissima praeditus exploserat irriseratque: Augustinus tamen doctrinam Eeclesiae contra ejusmodi criminationem sibi defendendam esse putavit. Bac igitur de eaussa primum composuit duorum librorum, quos de nuptiis et concrumificentici inscripsit. In hoc quae sint nuptiarum bona demonstrat, hiec distinguens a concupiscentia, quam omnino esse malum, non de natura nuptiarum veniens, sed nuptiis ex antiquo peccato allatum; eoque nihilominus malo conjugalem pudicitiam bene uti ad liberorum procreationem asserit. Propter

hanc autem concupiscentiam seri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei nascantur filii saeculi, qui peccati vinculo, licet ab eo liberatis parentibus oh girieti sunt, atque sub diaboli potestate eaptivi, nisi eadem similiter Christi

gratia liberentur. Exponit quomodo concupiscentia in hapti ratis maneat actu, non reatu. Baptismi autem sanctitate non hunc tantummodo originale reatum, sed peccata alia et omnia prorsus hominum mala aulerenda esse docet.

Librum hunc primum post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsit, anno ineunte i s. aut exeunte sit 8. quo anno il8. epistolas a valerio tres, unam per vindemialem episcopum, et duas per Firmum presbyterum, per quem Sisti litterae simul allatae sunt recepit. Plura vero de valerio se Firmi relatu didicisse, Augustinus responsione sua, eum eodem data libro, testatur: atque inter hare sorte, illud etiam quod se auditione accepisse postea ' recolebat, ex

57쪽

eodem Firmo comperit, puta Pelagianos de ipso scripsisse ad valerium, quod

nuptias peccatum originale asserendo damnaret: quod adversus originalem culpam commentum novum refellere jam alibi hoc anno hi S. eceperat. Istum librum a se inter ecclesiasticas, ut ait, curas, non sine molestia propter longitudinem et quaestionis disticultatem elaboratum ut Valerio Comiti potissimum diearet, mulliae rationes impulerunt. Ilinc tamen Iulianus occasionem arripuit jactandi, eum non alio consilio illud scripsisse ad militarem Virum, nisi ut ab ipso impotentiae contra adversarios precaretur auxilium. Ad quod AuguAtinus: lion impotentiae, inquit, contra vos precamur auxilium; sed pro vobis potius, ut ab ausu sacrilego cohibeamini, Christianae potentiae laudamus ossicium. Exceperunt eumdem librum obviis manibus Catholici: quae res Pelagianorum querelas expreSSit, atque exacerbato pubblica hae approbatione Iuliani animo, pluribus utrinque scriptis caussam praebuit. Nescimus an ejusdem Valerii Comitis instantiae accepta referenda sit altera Ilonorii contra Pelagianos data sub hoc tempus constitutio, an potius curis ae

precibus Bonifacii Romani jam episcopi . diem pe Zosimo sub anni l8. exitum de iuncto, ejus in locum . non sine quadam populi Romani de constituendo episcopo dissensione, (quam quidem Iulianus divinae ultioni ob damnatos ab Romana Ecclesia Pelagianos impudenter tribuebat suffectus est Bonifacius. Is summo studio gratiae Christi adversarios, cum auctoritate sua apostolica, tum edictis imperatorum, debellavit. llirius ergo forsitan diligentiae adsignanda epistola nonorii Aurelio episcopo V. Idus Iunias an . iis . scripta. donorius

ibi significat, a se constitutionem, quam anno superiore dederat adversus Pelagium atque Caelestium ', novissime renovatam esse; simulque sancitum, ut qui Squis eos, ubicumque terrarum agerent, sciens non denuntiaret aut expelleret, ipsemet in exsilium pelleretur. Iluc addit, esse antistites, qui eorumdem haereticorum prava dogmata non palam oppugnare atque evertere Studerent, immo ea tacito quodam modo approbare viderentur. Ac proinde ab Aurelio universos admoneri oportere sui ossicii, nec non omnes episcopos ad subscribendam Pelagii atque Caelestii damnationem adigi, Sub iis poenis, ut recusantes dignitate sua exuantur, expellantur e suis urbibus, et a communione in perpetuum resecentur. uirius epistolae ad Aurelium contra Pelagianos ab Ilo norio datae meminit Pholius. Epistola autem distinguenda videtur a constitutione, quam Aurelio simul mittebat donorius, et qua subscribendi rationem distinctius praecipiebat. Id intelligere est ex Aurelio litteris ad episcopos BJEa cenae provinciae atque Ar-χugitanae fialendis Augusti hae de re datis : in his si quidem satis aperte con-5titutionem imperatoriam ab epistola sibi directa secernit, quam epistolam et ad eosdem deferri curati eosque omnes, tam videlicet qui condemnationem illam in plenario totius Africae concilio anni proxime elapsi jam subscripserant, quam quibus eidem interesse non licuerat, ad subscribendum cohortatur, ne in quoquam ipsorum vel negligentiae, vel dissimulationis, aut occultae cujusdam propensionis in haeresim suspicio ulla resideat.. Eadem porro epistola ab Imperatore similiter inscripta est Augustino, quippe etsi honores minime sedi suae Ilipponensi debitos propria virtus promerita

fuerat. Et sane ipsi potiori jure , quam alii eu quam , id convenit, quod hac epistola prosilietur donorius: In quo, ait, id est Pelagio damnando et Caelestio.-cula eis Clementia nostra judicium Sanctuatig tuae, quo congior eos Q uni-Versis justa gententiae reaminatione rese domnalog. Etsi enim Africanorum

58쪽

antistitum ardor ma3num momentum ad victoriam de Pelagianis ab pcelesia reportatam contulerit: ejus tamen praecipua laus debetur diligentia, scientiae. que Augustini, de quo Prosper.

I tius ergo inier enneios . qui de grege saneio in unas 'pulere seras , industria major, Madus opus , iotum prestantius tui huit orbem.

Ilic ille antistes, jure merito. PRVCiPu A PORTio novilii SACERDOTLM dictus, cujus duetu catholica acies inimicos gratiae Dei vicit, in quorum excidium unam eunetorum Sacerdotum manu Sententiam scripsit. Et hoc quidem sensu gloriosum illud crimen Augustino Julianus exprobrat, eum cAPET EORUM , quae in P

lagianos acta querebatur, ET CAUSSAM MLLORVM extitisse.

ob tam insigne Augustini in Ecclesia meritum, Ilieron mus post devietos eosdem haereticos ipsi scribens Sub annum sorte il8. testatur, venerationem in eum suam et dilectionem, quae jam ante plane cumulata videbatur, tanto nia hilominus auctam esse cumulo, ut ne unam quidem horam sine illius mentione durare possit. Tum eas, quas Romae passa fuerat fidei eaussa, disti cultates procul dubio indicans, addit, ipsum contra sanies ventos ardore ii dei porstitisse. Tandem sum ungit illam sancti Viri laudationem: Macte virtute, in orboeelebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et quod Signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur. l ac in re sane Alypius gloriae Augustini particeps fuit . a Iuliano per injuriam appellatus cernula Pediolorum eju8. Ilinc anno iis . in ' epistola utrique inseripta idem dieronJmus. Testem, ait, invoco Deum, quod si posset sieri, assumptis viis columbae, vestris amplexibus implicarer, semper quidem

pro merito virtutum veStrarum, Sed nunc maxime quia cooPERANTillus ET Au--oAisus votIS RAE RESIS CELESTiARA IucLLATA EST. Eisdem in sine Albinae, Pinia.

ni, Melaniae, et Paulae junioris nomine salutem dicit: hanc autem epistolam 'Ilierondi mi, qui subsequente anno migravit ad Superos, ultimam nobis restarepulant. Inter illud tempus quaestionem perplexam de animarum origine, quam ab Hieron, mo explicari Sihi Augustinus expetierat, cum temere tractandam in sorde episset Tincentius Victor, juvenis ex Mauritania Caesariensi, catholicae do-etrinae rudis, Blque expers, in errores Pelagianos quosdam et iis pejores impegit. Nam inter alia dicebat, si v cnimo mertierit egAe pre triae, iante Omne phoestum. Contendebat, Inluntes iante quom hylietemur. morte praeDent , pertenire posge Od Orisimi iam induoensim perectoriam. Praeterea, gum Dominus praedestinuDiι ctu MPIt5mum, Protae Stinutioni ejus eripi pogge, et timo fumi, quom in eis fuerit, Dud Omnipotens praedestin it, impletum. Ad haec, Alclusa eorum, qui sine hvsismo Christi eae sis fuci emi' erint, interim non ire in resnum, Sed in miradisum, 'Stra fero in resurrectione mortuorum elism od resni coelorum Molitudinem percenire. victorem Augustinus sub hujus anni sit s. finem quatuor libris resutavit. Ae erranti quidem juveni, quamvis idem deterius saperet quam Pelaeius , id patrocinari posse vidit, quod in operis sui exordio modeste atque humiliter profitebatur, in iudicandi, de suo opere, non credere se sibi, nee propriam sententiam lueri, si improbabilis deprehenderetur; sed sibi cordi esse . proprio judicio damnato , meliora et Ieriora Sectari. Ea porro modestia, quam vinceram suisse eventus comprobavit, honam in eo mentem denotabat; ac simul Leiebat, ut opinando sidet adversa catholicae, non tamen a fide catholica rece-

59쪽

- PII ERAT iocleret. Iste quippe animus, inquit Augustinus, etiam in dietis per ignorantiam

non catholicis, ipsa est eorrectionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. Quapropter juvenilem quidem 3rrogantiam ea vehementia . qua par fuit defendi si dem, coercuit sanctus Doctor: sed interim tamen lenitatis quantum licuit, adhibere curavit: quod nimirum juvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum putaret; nec damnari, sed emendari cuperet. Neque pro-

a Reie M. secto spes eum sesellit; nam responsum ' accepit a Victore, quo se is demum errores abjecisse testabatur.

Prodierunt ei rei ter anni ejusdem lib. sinem cum epistolae Pelagianorum duae, una Romam, altera Thessalonicam missa, tum Iuliani contra librum primum de nuptiis et concupiscentia volumina quatuor. Ilaec volumina duplici opere, uno ad Valerium, alio ad Claudium directo; illas autem epistolas libris ad Bonifacium seriptis, quemadmodum confutaverit Augustinus, jam narra-

iuri sumus.

XXII.

Au stinus tinno 12q. librum de Ruptiis et mn Piscentiet recundum, nomon quatuor od Bonifcteium contra ducta epistolas Pelasticinorum libros com

Liber ad Valerium Comitem primus circiter anni . s. exordium seri plus vix in lueem prodierat, cum Iulianus episcopus Pelagianus, qui Christianorum

quorumque animos ejus lectione in odium haeresis commoveri intelligebat, quatuor contra eum grandes libros evulgavit. dis ille Augustini librum, ut sibi quidem blandiebatur, omnino revincetat: quamvis ejus partem nec quartam adtingeret, contentus quae infirmiora videbantur exagitare. At se futurae adversarii expostulationi satis occurrisse existimabat praefatione sua, qua professus erat, se silentio, quae ad rem probandam nihil conserrent, praetermisisse. Veritatis praesidio destitutus, coniugiebat ad convicia, quibus passim quatuor suos libros perfundebat. Augustinum et catholicos omnes Manichaeorum nomine designabat. Detrahebat etiam nonnullis, qui a Pelagiana secta se se ad Ecclesiam receperant: sed Valerium Comitem tractabat honorificentius. uos ille libros Turbantio ejusdem sectae episcopo nuncupavit. Eodem quoque tempore epistolat omam auctore, ut serebatur, Iuliano mis a est, per quam, quos posset, ut eum AuguStino loquamur, suos aut inveniret, aut saceret; nimirum quotquot in magna illa civitate posset seducere stu- ' dens, metu horroreque errorum eorum, quos Catholicis Manichaeorum nomine traductis imponebat, ibidem audientiae, hoc est, synodi, quam Pelagiana laetio flagitabat, recordatur. Videtur autem Iulianus vana quadam de caussa voluisse illam abnegare: Augustinus vero sincera- ne sit. an stela ejusmodi ah- negatio, parum curans, Iuliano ut suam esse hanc epistolam inlicietur concedit. Quod porro in eadem scriptum est, ab suis ipsorum inimicis ea, quae Augu- Slinus eorum adversarius sparserat, in veritatis odium excepia fuisse, id similiter in epistola Pelagianorum octodecim episcoporum ad Thessalonicensem antistitem directa legebatur. Unde sub idem tempus eam quoque scriptam fuisse, conjectare licet. Ilac illi Rufum Thessalonicensi tum Ecclesiae preeseelum ad suas partes allicere tentabant, ejus videlicet atque aliorum orientalium antistitum societatem adversus impiam Manichaerum haeresim . toto Occidente Suficeptam, poscentes. In eo quippe sita erat omnis illorum industria,

60쪽

P R E R A T I out catholicis horribili haeresi . quam omnes cum illis pariter exsecrabantur,

impacta, proprios errores obtegerent, atque natura, lege, liberoque arbitrio commendatis, gratiam condemnarent. Ilanc epistolam ipse Iulianus ei tat. Fecit Romanorum catholicorum vigilantia atque sedulitas, ut utraque haecepistola in Bonifacii papae manus veniret. llic illas Augustino curavit deserendas per Alypium ; quem inde colligunt in Italiam id temporis prosectum esse ,

eius quidem itineris caussam ignoramus: constat vero illum et Romam et Ravennam petiisse.

Is Ravennae Valerium Comitem invisit, a quo et accepit litteras, quibus illo

Augustino gratias ob librum de nuptiis et concupiscentia sibi transmissum agebat: Simulque eum admonebat, quosdam locos inesse, quos impeterent haeretici: rogabatque ut Alypium Ruper iisdem locis audiret. Eidem Alypio Ravenna posthac Romam prosecto Valerius chartulas quasdam misit. Continebantur hisce chartulis excerpta ex primo quatuor librorum auliani, quae quispiam ad libitum, nonnullis etiam mutatis, collegerat. Poscebat valerius ut ab Augustino eadem illa excerpta quantocius refellerentur. nomae porro Alypius brevi admodum spatio commoratus, in contubernio vixit Bonifacii, qui eum et excepit amicissime et singulari familiaritate dianatus est. ouocirca se se Alypius, atque eadem occasione Augustinum, huic ponti siet arctissimo amicitiae nodo devinxit. Ipsi Bonifacius duas ante mem ratas epistolas idcirco dedit, quoniam in iis Augustini nomen calumniose expressum reperit. Rediit ergo At pius in Africam duabus hisce epistolis, ac supra dictis excerptis onustus.

I aec Augustinus excerpta ex opere Iuliani collecta esse, statim persensit, οptassetque ipse illis non ante respondere, quam integrum opus, unde suerant desumpta, conspexisset: verum judicavit maturandam interim ad illa respousionem, ut Valerio Comiti satis saceret. Quam ob rem librum alterum Valerio sub eadem inscriptione, de nuptiis et mncupiscentia nuncupatum celeriter edidit: in quo dogma catholicum de originali malo sic vindicat ab adversarii calumniis, ut id a Manichaeoru in errore procul abesse demonstret. Ilunc ideo priori libro subjungimus anni tantum interjecto spatio, quod eum Augustinus confestim post acceptas de priore illo gratiarum actiones composuerit, nec vivdeatur veri simile, ut ei gratias ageret, Valerium lotos duos annos exspectasse. Praeterea libros quatuor contro duo8 epistolas Pelopionorum , quae Sibi a Bonifacio per Al Spium allatae fuerant, elucubravit: ita ut primo libro epistolam, quam aulianus Romam misisse dicebatur; tribus sequentibus aliam, quid octodecim episcoporum nomine Thessalonicam directa erat, redargueret. In primo libro haereticorum sensum in fidei professione Pelagiana, quae catholiris opponebatur latentem retegit. In seeundo calumniam praevaricationis in Pelagii ac Caelestii damnatione admissae depellit a Romanis clericis; et gratiae nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui demonstrat. In tertio exponit quid vere ea tholici dicant de legis utilitate, quid de baptismi effectu ac virtute, de utriusque Testamenti discrepantia, duProphetarum Apostolorumque justitia et persectione, de appellatione peccati in Christo quid postremo de praeceptorum in sutura vita impletione doceant. In quarto libro aperit insidias Pelagianorum in quinque doctrinae eorum capi tibus latentes, in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laudeliberi arbitrii, et laude sanctorum. Istud opus ipsi Boni laeto, honorifica men tione, quam apud se de eo Alypius fecerat, permotus dicavit: rogans ut illud non tam discendi, quam examinandi et emendaudi gratia evolveret. Principio

SEARCH

MENU NAVIGATION