Ioannis Launoij Constantiensis theologi Parisiensis Varia de duobus Dionysiis Atheniensi et Parisiensi Opuscula, quorum fronti Iac. Sirmondi dissertatio de eadem materia praefigitur. Vbi ex occasione multa ad Gallicanae Ecclesiae originem spectantia

발행: 1660년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

1 PRAEFATIO. te possit Vix enim ea tracto, vix ea discutio, quae vel ingeni acumen vel iudici,

tui acrimoniam fugerint. Hippocrates, Galenus, Avicenna uniuersa Medicorum

Schola non continet animum tuum. Professio intra optimarum artium studia fere nulla est, ad quam aditus tibi faciles non Comparaueris. In huius argumento, quod est prae manibus , excellis. In editione prima censuram Areopagiticorum breuiter perstrinxi nunc paullo longius diduco,& in plures illorum partes diligentius inquiro. Hoc operaepretium esse duxi, sue quia cetera, quae intacta dimiseram, vera existimari possent, siue quia indaganda eo pacto, asserendae veritati de pietati magis consulitur , pietati dico; quoniam, ut ait Innocentius III. falsit, solerari non debet μι velamine pietatis, siue tum demum quia Hilduinus Gallorum omnium primus derivatam ab origine pri

matraditionem interturbare,, commenta sua posteris imponere est ausus. Quo in negotio Abbas aulae, quam cellae deuinctior, gratia, auctoritate, qua plurimum apud Ludovicum Pium, indeque apud multos Antistites valuit, abusum esse

sine difficultate ulla eognosces. In Hiia

62쪽

PRAEFATIO. duino igitur tanquam in fundo residet

quidquid Imperatoris huius aetate ad vindicandum Galliae Dionysium Areopag tam edi proferrique in medium potuit, siquid tandem potuit, quod ab omni tergiversatione, falsitate solutum Sc liberum foret. Expeditis Hilduini scriptis accedo ad Hincmarum Remensem Episco pum, qui nutritori suo Hilduinum ita Vocat suppetias venit. Laborabat nudubio, periclitabatut noua opinio,quam

Hincmari alumnus induxerat. Complures in antiqua traditione perseuerabant,

nec ab ea Hilduini vel commentariis, vel potentia, quam homo ad artes monasticas de aulicas iuxta callidus rationum loco adhibuerat, dimoueri poterant. Hinc accidit, ut discipulus magistri causam adiuuare ac tueri, quod magister nequiuerat, perficere constituerit. Constituit quidem, sed omnino frustrὶ Nam in epistola, quam ad Carolum Imperatorem

ieribit, nihil solidi, nihil expressi, nihil

eminentis obiicit, quo rem inchoet, adeo non ad exitum perducat. Adfert multa, quae Hilduinus non adtulerat, sed adserentis auctoritate sola nituntur: Maiorum carent testimonio quod legatur. De re

63쪽

hus antiquis sine antiquiorum sponsione

disputat, atque ut artificium suum occultet axioma hoc praetexit : Veritas pius

exagitata, magis undescit in lucem. Verum artifici suspicio imminuit, disputatoris auctoritatem, disputationis fidem. Expendo singula propemodum Epistolae momenta,&quid in eis insit veri, quid falsi

demonstro. Tuum erit iudicares, num scopum attingam. Ceterum in Hilduini Areopagiticis, .Hincmari epistola non huius unius, sed plurium quaestionum historicarum cardo vertitur. Nam si scriptores hi duo assequuntur quod intendunt, inprimis ratum erit , Dionysium Areopagitam Athenis Romam Roma Lutetiam immigrasse, ter totam Galliam Apostoli munus obiisse deinde constabit quidquid posteri illorum monumentis innixi de reuocanda multorum Antistitum ad Areopagitae tempus epocha tradiderunt: Si deflectunt, aberrant a proposito, ut contendimus, Hilduini, Hincmari de sectatorum consilia σαν- οι,eteri, commentari ac disceptationes in vagum puluerem fatiscunt. Cum in isto certaminis genere sint illi principes , quid alterutram in partem sentiendum sit, velint

64쪽

nolint, omnibus praescribunt. Hic Rhodus hic saltus in quo exploranda, praestanda est Hilduini, Hincmari fides. Hic

est denique, ut ita dicam, aequitatis campus, in quo vincent illi, aut vincentur, Mveritas triumphabit. Tu circunspectis rebus omnibus, subduct1sque rationibus summam facies , pro tua sapientia, iustitia veritati triumphum decernes. EX editione prima multa sustuli, ne repeterem, quae iam in aliis operibus meis reperiuntur. In horum locum longe plura cum ex Hilduini Areopagiticis, tum exHincmari epistola suffeci. Vtrumque hoc praemonendum fuit, ne quis meum in edistione secunda consilium ignoret,i nisi gratum habeat , saltem minus accuset. Tu verb, VIR OPTIME, aequi boni quo

d ita

65쪽

DE AREO WAGITICIS

HILD VINI

i. , primis iam tum fere Eccle-

siluae temporibus sua quidam som-

Ui morias pro veris venditarint

i nemo prudens ignorat, quantus in disquirendo labor, quantum in discernendo iudicium, quanta demum i aD serendo debeat esse fides illius, qui in recensendis, aut vindicandis Sanctorum agonibus occupatur. Etenim si labor in disquirendo desit, aliorum lucubrationes quibusdam immutatis vocibus, sed inerudito plagio transscribentur , si iudicium in discernendo,ninc alia inter se pugnantia, inde multa inconsiderate ab aliis dicta rursus dicentur si fides in asserendo , pleraque falsa pro veris asserta ingenti partium studio nouae memoriar prodentur. Huc Laodicense Concilium spectat in Canone x xxiv. u. omnem Christianum non oporaea deserere martyres Christi, ire ad pseudomari res s Id est, hareticorum ,

quoi Ese constet iamicos extitisse : Hi namquι

66쪽

De Areopaghicis Iudicium. 31

sunt alienati a Deo igitur anathema , qui ad

tales acceserint. Huc beatus Martinus Turonensis Episcopus spectat, de cuius prudentia, labore fide Sulpitius Seuerus ita loquitur in libri de vita illius capite m. Sed ut reliquas virtutes eiu , qua in Episcopatu egit, aggrediar, erat haud unge ab ovido proximus monasteri locus, quemo se hominum opinis , velut consepultis ibi martyribus sacrauerat. Nam ct altare ibi a superioribM D scopis constitutum habebatur. Sed Martinus nona mere adhibens incertis Mem, ab his , qui maiores natu erant presbyteris, et clericis, flagitabat, sibi nomen martyris vel tempora passionis ostendi, grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset. Cum aliquanis diu erra a loco illos abstinuisset, nec derogans rei

gioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans , ne superstitio conualesceret,

quodam die paucis secum adhibitis statribus ad locum pergit. Deinde super sepulcrum 'sum stans,

orauit ad Dominum, ut quis esset, vel cuius meriti sepultus , ostenderet. Tum conuersus ad Duam, vidis prope Usistere umbram sordidam, trucem Imperat, nomen meritumque ut loqueretur. Nomen edicit, de crimine confitetur, atronem se fuisse, ob scelera pedicussum, vulgi errore talebratum,sibi nihil eum amuribus esse commune, eum illis guria, se poena ret neret Mirum in modum vocem loquentis, qui ad rarit, audiebant, personam tamen non videbant. Tum

Martinus quid vidisset, exposivis, i sitque ex eo Deo altare, quod ibi fuerat, submoueri, atque ita ρο- pHum sivestitionis illius absoluit errare. Huc Asticani Patres spectant in Canono

iiij

67쪽

1 De Areopagiticis

xxxxiii. Codicis sui Item placuit, ut altaria, qua pals per agros per via tanquam memoria mamyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquia mari rum condita probantur, ab Episcopis, qui locis eisdem praesunt, Afer potest, euertantur: si autem hoc per tumutas populares non sinitur, plebes tamen admoneantur ne illa loca sequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibisuperstitione deuinta teneantur. Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus, aut aliqua reliqui sunt, aut origo alicuius habitationis, vel possessionis, vespasonis fidelissima origine traditur. Nam qua per somnia , ct per inanes quasi reuelationes

quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo improbentur. Hos inter Patres praecipuus consedit Augustinus, qui in hanc rem ita scribit in libri vi contra Donatistas capite xxU. Multorum preces emendantur quotidie, si domoribus fuerint recitata , est alta in eis reperiuntur contra Catholicam fidem. Huc Gallicana spectat Ecclesa, quae Canonem hunc renouauit, suumque fecit apud Carolum Magnum in libri I. Capitularium num. xvii. de falsis nominibus Sanctorum.

Item in eodem Africano Concilio ut falsa

nomina Martyrum. incerta Sanctorum memoria

non venerentur.

II. Hanc igitur γλο πισκειαν Ecclesia, quae ad sui commenclationem hominum mendacio non eget, semper, ut apparet, detestata est, hodieque detestatur, dum quae diuersarum Ecclesiarum ossicia, ut vocant, quorumdam imperitia

yel imprudens pietas deprauauerat, corriguntur,

68쪽

Iudicium. I

& ab incertis narrationibus identidem expurgantur. Quare vehementer errant, qui similium narrationum, historiarum vadem aliquando faciunt Ecclesiam, contra ipsusmet Ecclesiae voluntatem dc qui pro traditionibus obtrudunt, quae veris aliquando carent traditionum notis.

Quo genere imprudentiae, siquid intelligas, nihil esse potest in Ecesesia Dei periculosius. Sedo procul id genus homines ρι, τοι, φιλ οι dc φιλομυλι qui malunt virginitatem ac pudicitiam Ecclesiae, quam opinationes suasvi commenta solicitari. Porrd vero hac elusinodi praefationis cautione munienda nobis necessarib via

fuit ad Iudicium, quod de Hilduini Areopagiticis ferendum suscipimus. Haec autem, quae recepto loquendi modo dicuntur Areopagitica, sunt numero tria Rescriptum Hilduini Abbatis monasterii Sancti Dionysi ad Ludovicum Imperatorem: Epistola eiusdem ad cunctos Ecclesiae Catholicae filios Eiusdem passio Sancti Dionysij. II. Quae ergo in Areopagiticis Hilduini tractantur, ad rerum capita duo revocamus; unum

id est, quod ab aliis antiquioribus assertum auctoribus commemorat alterum, quod ipse s opte ingenisacumine disserit. Cum autem de

ab Hilduino iam tum primum certo affirmatum constet, eundem esse Dionysium Parisiensem cum Areopagita, Mab aliis antiquam retinentibus traditionem contra tunc negatum, faciunt ista sane partium studia , ut quae ea super rescripsit Hilduinus, non aeque recipiantur in a ctoritatem, atque reciperentur, si ante exo

iam controuersiam scripsisset Quoties Latini

69쪽

s De Areopaguleis

cum Glaecis quingentis abhinc annis decertarunt, non alios auctores in controuersae quaestionis decisionem adduxerunt , nisi qui ante exortum schisma scripsere. Verum ut nihil indelibatum quicquam, ac non discussum relinquatur, 3 quae ab aliis dicta recenset, quae proprio marte disputat, expendemus. xv. Ad prinisu autem caput quod attinet, duo quoque sunt genera rerum, quas ab alus memoriae proditas tradit Hilduinus earum aurerum reperitur, alterum qualibet disquisitione facta non reperitur. In eo quod reperiture legi potest, cum reperiatur falsitas; in cete- Iis, quae non reperiuntur, fidem opinor nullam meretur Hilduinus,cum mendaci nec vera etiam dicenti credatur. Multiplex allegationis falsae specimen damus, ex quo quidquid de Hilduini sinceritate iudices in posterum, ostenditur. v. Primum illius ad Imperatorem rescriptum sic obiicit: Genere siquidem eum Dionysium)-o

biissimum, philosophia magisteri insignem apud

Athenas claruisse,st aliarum storiarum s Actuum Apostolorum testimoni secula prisca, seu instantia cognouerunt. At Lucas in Actibus Apostolorum neque de Dionysi genere, vel generis nobilitare, neque de magisterio Philosephiae loquitur, aut aliquid tradit, ex quo alterutrum vel Trumque legitime colligatur. Haec tantum habet in cap. XUM. Quidam vero viri ei Paulo adha-νentes crediderunt, in quibus 9 Dion Areopagiara, ct mulier nomine Damaris, ct ali cum eis. Vbianam quaeso DionysisAreopagitae genus, nobilitas, magisterium Philosophiae ubinam quaeso

70쪽

Iudicium.

verbum unum, ex quo Dionysi potius quarn Damaris genus amplitudo generis deducaturὶ vi. Secundum quaeritur ex his verbis Guia

vero mim omni domkest Damari uxore sua credide

adhaerentes crediderunt, in quibus MDion ius reqyaota , est mulier nomine Damaris, est aliis eum eis.Ubinam legitur,cum omni domo sua ubinam Damaris uxor Dionyse vocatur Cum scriptura

citatur, pura puta cita=nda est. V Vox -η, qua Lucas utitur, itari vox mulier, qua Lucae interpres,pro Uxore non semper accipitur .Ex antiquis unus fere occurrit Chrysostom qui Damari minis reopagitae Uxorem nominauerit, l. IV. de sacerd.

cap. vii sed id senior suppressit homil. xxxv m.&xxxix in Acta Apost Sed hoc non agitur, agitur

citatio Scripturae, quae non bona fide citatur. VII. Tertium petitur ex his verbis: Sed O RAmbrosius in epistola ad Vercellenses eandem uxorem eius Dionysj ex nomine designans perspicuὸ

manifestat. At Sanctus Ambrosius Damari non appellat uxorem Dionysii. Sic enim loquitur in libri iii epistola xv. ad Vercellenses. Si quidem Diovsius Areopastites eum Damari muliere aliissus multis eradidit. Mitto'ubd epistola suspectae fidei a pluribus habeatur. VIII. Quartum ducitur ex his verbis, quae post alia sequuntur: Quoniam non ibi in passione S. Dionysii,scribitur, eum Episcopum a B Clementa consecrathm,sed Apostolum totius Galilafuisse ordia natum de qua ordinatione Apostolatus, nisi ad asia

se intentio nostra dirigerat, ct ex Ammon m a.

SEARCH

MENU NAVIGATION