Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

citandos, eodemque modo calori magno cito concipiendo aptissima deprehenduntur, uti patet ex attritu et percussione. Clavus ferreus duro impactus ligno ubque ad caput, simulac ulterius intro pelli non potest, valde incalescit, non prius; ex repetitis, sciet. mallei ictibus, hoc in casu, oportet ut partes agantur in treis

morem quendam vel motum vibrantem, quoniam motus earum progressivus penitus impeditur : Simili prorsus modo ferri frustum solidum percussione ita incalescere solet, ut sulphur injectum accendat. Ostenditur autem harum vibrationum celeritas ex motu partium si ammae, atque ex eo quod ferrum, corpus maxime elasticum, in hujusmodi motus celeres et reciprocos cito agatur, ideoque in suo menstruo multo citius solvatur, et vehementius calescat, quam aurum; quod minus elasticum, lente solvitur, ideoque absque

magno calore. Est etiam cur credatur, expansionem

ipsam a vibrationibus partium oriri posse, hanc quem orem vel minorem fieri, pro Vibrationum amplitudine, quae, cum calor est major, latius se diffundunt.

Secundum vero hanc sententiam, OmneS Corporum partes interiores in agitatione perpetua veriantur.

Huic motui partium vibranti ad apicem deducto, ut mutuas earum cohaesiones superare valeat, diliolutio corporum ab igne deberi videtur ; denique, ita minutissimas metallorum partes ab invicem separari, eas demque diversorum in Ctallorum partes magis intime intermisceri, quam ulla alia arte fieri potest, verisimile apparet: itidem duo frusta eorundem metallorum ita

invicem jungi per fusionem. Apta hic ordinis et perspicuitatis gratia videtur distinctio caloris, in eum ubi lucis aliquas esse partes manifesto

112쪽

manifesto apparet, et eum in quo nulla percipitur Iux: Ita ut de lumine sit primo agendum, et calore iride

Orto. Lumen cum calore propinquam admodum habere cognationem, apud omnes semper in confesso suisse videtur ; et revera, si inquisitiones nostrae de calore ex sola ipsius natura petantur, nec praeterea luciS actionem et naturam Consideremus, parum utique Pr

movebimus : Summae enim sui ait nobili T. Baconus)s est imperitiae, rei alicujus naturam in ipsa sola per- scrutari ; quoniam eadem natura, quae in aliis vide- tur latens et occulta, in aliis manifesta est, et quasi

palpabilis, atque in illis admirationem, in his ne

attentionem quidem movet.'Liquido apparet inter calorem et lumen haec interesse, quod appulsus lucis sit actio transiens, non permanens : Mora nimirum corporis calidi auget calo- rem, at hoc non facit lumen ; etenim lampas aut candela in aliquo loco posita, non magis illuminat per moram diuturnam, quam statim ab initio Q Vibrantes enim illi motus partium, qui calorem semper comitantur, sunt naturae permanentis et durabilis ; at lux uno quasi brevissimo momento propagatur ad locum. Praeterea, aqua fervens, metalla, et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, nullam lucem emittunt, cum calorem satis validum acceperint. Flamma spiritus vini aut ignis fatui longe ferro calido, et non penitus ignito, calore lenior est, verum lumine fortior. Cicendulae, rores, aquae salsae, pisces, lignum putridum, et multa alia, propria aliqua luce micant, calida ad tactum non sunt.

Radii

113쪽

Radii luminis videntur Cl. Newtono esse particulae, sive corpuscula exigua, e corporibus lucentibus per vibrantem partium ipsorum motum excussa, et e sphaera attractionis suorum corporum ingenti admodum velocitate propulsa. Istiusmodi enim corpuscula per media uniformia transmitti debebunt in lineis rectis, nec inflecti in umbram, quo utique modo transmittuntur radii luminis : Poterunt quoque diversas habere proprietates, istasque proprietates inter transeundum per diversa media immutabiles conservare, qua Cest altera proprietas radiorum lucis. Solem autem et stellas fixas, ingentes terrarum globos vehementer

calidos esse censuit summus hic philosophus, in spatiis nimirum omnium rarissimis locatos, atque figurae caloris tenacissimae), quorum etiam calor conservatur corporum ipsorum magnitudine, et mutua actione et reactione, quae est inter ipsa et lumen quod emittunt, et quorum partes ne in fumos abeant, facit non modo sua ipsorum fixa admodum natura, verum etiam ingens pondus, densitasque atmosphaerarum sibi circumcirca incumbentium, et vaporeS atque exhalationes, quas uspiam emiserint, condensantium, atque ita prohibentium ne calorem cito amittant, vel ingentes illi

globi imminuantur, nisi forte luminis emissione. Ingeniosus quidem Renatus Cartesus solem et stellas fixas potius flammae comparavit, singulaque haec

corpora rotundum quendam acervum esse materiae

primi sui elementi posuit, centrum proprii vorticis occupantem ; et cum nulla admisisset spatia vacua, motusque omnium corporum naturales in gyratione quadam circulari fieri assirmasset, atque ita coelestia corpora fluidi cujusdam cui innatant turbine circumferri,

quem

114쪽

quemadmodum plurimi etiam ex antiquis philosophis

credidere, lucem voluit consistere in conatu isto admotum, quo corpora Omnia quae in gyrum aguntur a centris sui motus recedere conantur. Hinc docuit, vim

Iucis non in aliqua motus duratione constitui, sed tantum in pressione aliqua, sive prima praeparatione ad motum particularum sphaericarum secundi' sui elementi. Non dissimilem aliquam doctrinam pressionis per medium fluidum propagatae tradidit D. Mal branche : Talis etiam sententia Cel. Hombergio, et quibusdam aliis, non di licuisse videtur. Verum, si lumen in ita pressione sine motu actuali

propagata consisteret, tum Omnia intervalla attingeret eodem punis o temporis : Lumen autem non uno tem

poris puncto, sed quasi intra septem minuta a sole ad

terram, quod est intervallum supra So,oOo,Coo millium passuum, transire, ex phaenomenis satellitum Jovis astronomi dudum collegerunt. Istorum enim planetarum circa Jovis corpus assidue volventium ecclipses creberrimae, quae ex ingressu ipsorum in Jovis umbram eveniunt, tempuS ratione centri systematis ex computo in tabulis definitum paululum antevertere observantur, quando sunt in terrae et Jovis conjunctionibus respectu solis ; contra, in eorundem oppositione, tardius accidere, constanti quadam aequatione sive

errore, propterea quod lumen in posteriori casu per longius spatium quam in priori, differentia aequali duplo distantiae solis a terra, trajiciatur. Hoc quidem argumentum quodammodo labefactare conati sunt quidam astronomi Parisini, studio ut videtur Cartesianarum partium abrepti: Quanquam enim dubitationes uuasdam et scrupul Ob injicere nitantur, propter

115쪽

DE CALORE,

inaequalitates quorundam satellitum, atque orbium planitarum excentricitates ; tamen experimentum ipsum fatentur e se verissimum, adeoque argumentum

inde sumptum penitus tollere non possunt. Hoc autem Cl. Roumeri subtilissimum inventum nuperrime plurimum confirmavit Cl. D. Bradley, a-itio nomiae professi, r Savilianus : Ex hac enim causa, atque telluris simul annuo circuitu, motus quosdam inaequales stellarum fixarum a polo ecclipticae haud longe disitarum feliciter admodum explicavit. Ipsa Vero phaenomen a prius D. Molyneux, nulla omnino hypothesi vel theoria praeoccupato, insperato prorsus eventu sese exhibuere, in experimentis accuratissimis

de parallaxi orbis magni inititutis. Phil. N. No.

Utcunque autem se haec res habeat, multis rationibus evicit Cl. Newtonus, lumen in presiu quovis vel motu per medium sui dum propagato non posse con-s stere : Nam in omnibus talibus hypothesibus phae - nomena luminis ita explicarunt philosophi, ut ea ex novis quibusdam radiorum modificationibus oriri po- suerint ' Quam sententiam multis pulcherrimis experimentis refutavit. Praeterea, si lumen consisteret in pressu tantum, sine motu actuali, non facile intelligimus quo pacto agitare et calefacere corpora posiet, quae id refringunt vel reflectunt. Si lumen consiste- ret vel in pressu, vel in motu propagato per medium fluidum, sive in momento id fieret, si ve in spatios temporis ; utique futurum esset, ut id in umbram

' Newtonus in opticis.

116쪽

' tra quodvis obstaculum, quod partem aliquam motus' impediverit, propagari non potest in lineis rectis, sed omnino sese inflectet et diffundet quaquaversus' in medium quiescens quod ultra id obstaculum ja- ceat: ' Ut satis constat ex pro l. si a. 43 lib. 2. Prin. Ne toni. hic undae in superficie aquae, dum' oras lati cujusvis obstaculi praeterlabuntur, in- fcctunt sese et dilatant, diffunduntque gradatim in aquam ultra id obstaculum quiescentem. Undae,' pullus seu vibration 's aeris, in quibus soni consi- stunt, similiter insectunt sese At lumen nunquam curvas vias ingredi, nec sese in umbram insectere,

PC p tua experientia comprobatum est.

Haec omnia argumenta vim suam obtinent absque consideratione hujus quaestionis, vi Z. num omnia spatia sint plena, an potius sit vacuum interspersum i Priorem Opinionem copiose evertit Cl. Newtonus : Si autem spatia coelestia materia aliqua resistente absolute vacua ponamus, cum magno hoc auctore, nam

omnia hic pro dignitate expendere non licet), hinc aliis rationibus sirmissimis livpothesis Cartesiana convel

leretur.

Fortassis vix operae pretium fuisset in doctrinis hi vire fellendis versari, nisi magno ac praeclaro philosopho, aeque ac medico, illustrissimo Boerhaavio, visum fui se set simile at quod dogma amplecti, de solis ac luminis natura in nobilissimo suo nuper edito chemiae tractatu, cui plurima in hacce dissertatiuncula debentur. Vir clarissimus dicit, Solem nullam emittere ma-

ε teria in igneam, Verum esse causam, quae quoties a-

gere valet sine in Iedimento alio in materiem lucisi hospitantis in hoc nostro aere, eam uno momento cogat

117쪽

DE CALORE. 99

η cogat in radios parallelos. Di rectorem itaque ignisue solem habendum, velocitatem porro in imaginabile nas e se eam, qua philosophi aiunt solem emittere ignem illum qui calorem facit ; sibi autem videri, hanc so. g lem tantum potentiam h ibere, ut praeexistente in ins aliquo loco ignem non auctum dirigat in lineas pa.

Nihil spero, vel praeter tyronis verecundiam, Vel summam eam, quae tanto tamque stupendi ingenii viro debetur, venerationem fecisse exi stimabimur i. si ab illo in hac doctrina ea qua decet modestia dissentiamus, atque incomparabilis Newtoni argumenta supra allata pro merito vindicimus. Et primum quidem, si ve haec illustiis Boerhaavit opinio eadem sit cum sententiarum aliquibus supra memoratis, sive aliam ali ' quam supponat astrorum naturam, non enim quid sentiat de solis ipsius natura aperte significasse videtur vir eruditissimus, neque constat num forte intelligat simile quid opinionibus quae Philolao et Empidocli ' a quibusdam auctoribus tribuuntur : Qualiscunque tamentia ec ejus sententia sit, iisdem semper quas diximus dissicultatibus videtur urgeri; pressione enim aliqua vel saltem motu per medium fluidum rem peragi astu

init.

Quam deinde, vel minimam quidem, habere queat hic radiorum parallelis mus vim vel ess caciam, neu se liquam possumus perspicere ; neque celeberrimo auctori, dum tanto molimine id probare adnititur, operas eliciter

' Hi philosophi dicuntur credidisse solem vitreae cujuslam Vel crystallinae esse naturae, qui ignis per omne spatium mundanum ae qualiter dii fusi. ad nos aliquo modo repercutiat splendorem I Plo de Pl. ph. l. a. cap. 22.

118쪽

seliciter cessisse videtur: Ex ipsitus enim ratiocinio nulla idonea consecutione colligi potest eandem radiorum divergentium vel convergentium quantitatem non posse eundem, et aeque validum, ac si paralleli essent, effectum obtinere. Perpetua vero monstrat CXperientia eadem copia radios in minori spatio comprehensos majorem edere calorem, atque ex densitate radiorum, non ipsorum directioni, calorem pendere. In vicinia corporis luminosi calor est maximus, quia ibidem radii plures eodem spatio continentur; pro eo autem ac illi Tariores deveniunt sive disti pantur, calor minuitur: Avitris insuper comburentibus in spatium valde angustum radii contrahuntur, atque juxta focum, ubi minimum Occupant spatium, sit calor summus : Si

ab eodem recedamus pauciores aderunt radii in eodem spatio, eademque ratione calor minuetur : Tandem, caeteris paribus, calor semper augeri deprehenditur in ratione densitatis. Omnino autem non a Te qui

licet sensum nobilissimi hujus scriptoris, ubi de candelae luce agens, ejus vicinitatem asserit parallelisiarinum creare. Certissimum quippe est, radios magis a se invicem divergere, atque longius a parallelismo abesse, quo propius accedimus ad candelam ; atque ubi radii sunt frequentes et stipati, ibi semper maximum adesse calorem. Lineae quidem parallelae a physicis aestimantur quae ad puncturn valde distans tendunt, atque ea ratione aliquando supputant socos radiorum a sole vel puncto aliquo longinquo in specula vel vitra

pellucida incidentium ; non tamen inde argumentari licet, eos unquat in vere supponere hunc parallelismum: Immo, e contrario, ex divergentia radiorum solis supputantur ejus vires in singulos planetas, qui a magno

119쪽

Newtono inveniuntur calore solis maiore vel minore frui, pro diverso gradu densitatis. Ex hoc parallelismo denique sequi videtur, corpora coelestia non magis incalescere debere, cum corpori solis appropinquant, quam ubi ab eodem longissime

recedunt: Quamvis autem in coelos adscendere non possumus, et sensibus talia experiri ; attamen minime haec convenire posse videntur doctrinae illi modo memoratae densitatis variae in planetis, vel observationibus astronomicis ; v. g. de caudis cometarum, quae semper majores et splendidiores emittuntur postquam perihelium praeterierint cometae, adeoque a sole pro-' piore vehementer fuerint calefacti: Has enim caudas nil aliud esse comperit admirandus Newtonus, quam tenuissimum vaporem, ex atmosphaera quadam nuclei sive capitis cometae in perihelio Versantis exhalatum, eodem modo quo fumus in camino adscendit.

Radios lucis refringi, non incidendo in ipsas corporum superficies, sed vi quadam per totam corporis superficiem diffusa, et perpendiculariter agente, qua hi in transitu per sphaeram sive spatium attractionis

attrahuntur vel impelluntur versus corpus pellucidum, antequam id corpus contingant, qua eadem nimirum

vi in aliis circumstantiis reflectitur radius, quaque eadem e corpore ipso lucente initio emittitur, copiose satis demonstravit Cl. Newtonus: Sed per prop. 95. lib. i. Princip hujus summi austoris, velocitas lucis ante incidentiam est ad ejus velocitatem post emergentiam, ut sinus emergentiae ad sinum incidentiae: Ex quo conficitur, posito angulo incidentiae communi, radiolum aliquem lucis vi refractionis semper majori velocitate moveri per medium refringens, quam prius in

120쪽

in vacuo, in ratione statium qui corporum refractiones inermiatur Corporum ergo illorum partes veloci hoc motu vicissi in agitantur, quoniam adboni aequalis est react o : Quin etiam reciprocam hanc Vim, quae se exemt p r intcrvabum aliquod intei jectum, cum majorum corporum attraditone, sive mutua gr vitate, Comparavit magnu S Newtotius. Si autem actione aliqua via vi corporis petulcidi acceleretur motus radiorum, Oportet motum hunc in Indi Olo iucis productum re agere in illud corpus, partium illa uS motum ciere,

atque.repetitis quasi celerrimis ictibus, uti in corporibus ex perculsione fieri supra monuimus, vibrationes in his corporibus excitare ad ea calefacienda. Haec autem puncto temporis fient minori quam concipi potest: Si enim lumen a sole ad nos perveniat spatio septem minutorum, partem temporis quam exiguam elabi cogitandum est, dum id sphaeram attractionis trajicit alicujus corporis pellucidi, motu etiam adhuc concitatiore, Hujusmodi autem partium corporis minimarum celeres vibrationes cum calore semper conjungi, probabile admodum esse supra ostensum ; ergo ita omnia corpora a luce calefieri posse videntur, cum Omnium corporum naturalium partes minimae sint aliquo modo pellucidae, et opacitas istorum duntaxat oriatur ex refractionum et reflexionum multitudine, quae in interioribus ipsorum partibus fiunt. Quo validior ergo sit haec actio, eo magis corpora calefaciet; adeoque, cum verissimile sit radios lucis ex particulis compositos esse inter se dissimilibus, quarum aliae sunt majoreS, aliae minores ; maximae quae creduntur lucis particulae, sive colores fulgentissimi, aptiores erunt, caeteris paribus, ut corpora ex his calefianta

SEARCH

MENU NAVIGATION