장음표시 사용
81쪽
Equiti Baronetto, ob vitae integritatem, morumque Comitatem, omnibus probato; Cujus improbus labor, Et impensae magnificae, abdita naturae reserarunt, Medicinam auctiorem politioremque exhibuerunt ;Digno proinde
Qui Regiae Societati Londini, Per orbem inclytae, praeesset; Quique in Collegio Medicorum ibidem,
Merito per Britanniam celebri, Primos honores teneret; Hanc qualemcunque dissertationem
83쪽
PSA vita, ipse sanguinis circuitus, haud sine marichinae humanae dispendio exercetur. Omni nimirum cordis ictu, innumera fragmenta a vasorum flexilium parietibus excussa foveas relinquunt quae, nisi materie deperditae simili, idonea vi applicata, reficiantur, continuo emarcescit homo. Quatenus au tem nutritio in vasis omnium minimis peragitur, ideoque subtilissimas, blandissimas, et utcunque viscos aB simul, particulas exigit, nil mirum si saepius turbetur: Et saepissime quidem turbatur. Quod, si tota sanguinis copia acrimonia atque tenuitate peccet, sique simul vis cordis deterens expellensque satis valida sit, fierialiter nequit, quin omnino fere, cum quoad solida, tum quoad fluida, evanidum corpus in auras dissipetur. Et sic quidem se res habet in tabe a fomite purulento. Qui morbus, acutis topicis saepe succedens,
84쪽
chronicorum frequentiorum facile pessimus est, ermaxime exitialis. Hujus modo historiam atque curationem, summi praesertim Batavi auctoritate innixus,.nggredior. Quoniam autem res ita postulare videtur, pauca prius de puris ortu atquc ingenio praemittam, quam ad ipsus morbi ex eo fonte oriundi tractationem accedam, ab inflammatione exordium sumendo. Quoties igitur, ex causa quacunque, plurimi arteriarum ramuli sibi invicem vicini adeo obturantur, Ut liquidis irruentibus transitus per horum angustias negetur, corpore interim quod ad caetera attinet sano, et praesertim vegeto ; tunc, nisii cito resolvatur moleSobstruens, haec fiunt: Nempe, redit ad cor sanguis venosus a finibus arteriarum obstructarum, et dum eadem ac antea sanguinis copia per vasa pauciora circum gyrat, nascitur in vasis liberis plet hora ; humo . rum idcirco velocitas augetur ; magna in vas S oppilatis colligitur sanguinis vis, impedimenta superare nor I valens; cor summo cum impetu in haec impedimenta arietat; sit major eo loci attritus inter humores com
pactos et vasa tensa ; vasa obstructa distensilia dilatantur, distrahuntur; globuli rubri in oscula vasorum seri ferorum dilatata impelluntur: Hinc febris accenditur ; attollitur tumor durus pulsans; calet, dolet, rubedine splendet: Quae symptomata inflammationis
utcunque ideam absolvunt.bi obstructio magna, neque tempestive resoluta,
vasa occupat non nimium a corde remota, neque rigida nimis; si humores simul bllandi, vis vitae satis valida non tamen validissima, ut in gangraenam potius abeat) inflammationis symptomata in dies exacerbantur, vasa impervia magis magisque labefactantula
85쪽
etur, donec tandem vi cordis atterente in sui dum resolvuntur, et, una cum materia obstruente eadem Visubacta, pus constituunt. Et quam primum omnia vasa Prius obstructa solvuntur, inflammationis symptomata quiescunt, aut saltem plurimum mitigantur ; pro dolore gravitas locum occupat, tumor albescit, fit mollis, suctuat: Jamque abscessus aut vomicae nomine insignitur; quo sponte rupto, sive arte aperto, esiluit PUS, sit ulcus, quod, pro vario situ atque sigura, bubo, sinus, sistula, aliudve quid, nuncupatur Verum alienum a proposito es Set, ulcerum disserenetias hic loci sigillatim tractare; quin imo, quantum ad hanc dissertationem spectat, quaecunque fere de ulcere dixero, eadem de abscessu intelligenda velim, et Vice Versa ; pus enim utrique commune eit: Caeterum doctrina in qua occupatus sum, a puris indole, mutationibus, et estectibus, ex toto pendet. Pus itaque recens et laudabile, esst liquor albus, pinguis, saporis subsuavescentis, odoris fere expers :Quando primum conficitur, tenue est, et lympham quodammodo refert ; verum posteaquam in abscessus aut ulceris cavo aliquamdiu stagnaverit, ex resorptis aut disi latis partibus ejus tenuioribus, crasium evadit et spisium, non tamen ita tenax ut in filamenta deduci possit: Fit ex tenuioribus humoribus et chylo recenti simul in ulceris cavum advectis: Pus denique recens bonumque esto balsamum blandissimum, et vasa rupta benignisiim e fovet; verum, diutina quiete in loco calido, longe diversas dotes acquirit. Patet ex chemicis, sanguinem rubrum saluberrimum omnium quotquot sunt in corpore nostro humorum
ruquilinorum, sani sint an morbosi, thesaurum) si
86쪽
phialae altae commisiis balnei arenae calore lenissimo, hominis sani calorem non superante, digeratur, haud longo temporis intervallo putrescere. Imprimis scilicet ex tepore et quiete solutus crasin rarescit; sales nativi, neutri, blandi, semivolatiles, ex oleorum amplexibus sese subripiunt, exacuuntur, attenuantur, eae neutris at calici, ex semifixis volatiles deveniunt; olea ipsa blandissima, humoribus lenitatem, solidis sexilitatem lubricitatemque conciliantia, pristinae indolis oblita, acria, putrida, volatilia, evadunt. Eundem omnino procesium patitur pus in cavo aliquo corporis diutius solum; eademque ratione blanditia sua spolia tum, per omnes putredinis gradus ad summum usque virulentiae procedit; licet quidem in abscessus specu,
aut ulceris, Cui aer eaeternus accedere nequit, tardius progrediatur haec mutatio. Pus jam acre, tenue, atque putridum, sactum, Osculis venarum sanguiferarum aut lymphaticarum erosis vel ruptis se in ianuans, ad cor defertur ; et quandoque per corporis emunctoria absque ulteriore noxa expellitur. Sic aliquando, per vasa pulmonum bronchialia cxitum sibi comparans, sputi forma rejicitur : Nonnunquam etiam huic patet egressus per vasa intestinalia aut renalia ' : Neque desunt exempla talis cris eos per vomitum sectae Verum, quod dolendum est, optabilis haec puris expulsio per organa corporis excretoria haud adeo frequenter accidit. Saepius sane per corpus circumactum pus, modo satis insigni copia totum animale systema
Hippoc. aphor. Is . 6 s. Lommii. observ. medicin. lib. a.
87쪽
stema turbat, symptomataque producit, eo caeteris paribus saeviora, quo copiosius est et acrius : Quorum communiora et praecipua haec sunt: Horrores scilicet vagi huc illuc per membra serpunt, saepiusque de die recurrunt; lenta febre carpitur aeger, cum pulsu exili, frequenti, debili ; calor interdiu
tenuis, et parum molestus, nisi ad volas manuum et plantas pedum digitorumque extrema ; noctu tamen vehementior; potum assidue essi agitat; cibos quoscunque ut plurimum respuit, quibus assumptis corpus
gravius sentitur ; horaque una aut altera post pastum clapsa quo tempore chylus crudus nimia copia sanguini commiscetur) febricula hectica atque calor invalescit; et, paroxΤsmo jam ad ac men suam prope
rante, omnia haec symptomata circa vesperam exacer
Tempore autem matutino profusi sudores erumpere solent; symptomata memorata levantur, aeger tranquille quandoque dormit, vires utcunque refectas senistit, et sanitatem sibi falso pollicetur, donec novus iterum impetus spem inepte arreptam profligat. Interim aegri robur in dies per repetitos paroxysmos deteritur ; obstructiones, inflammationes, abscessus, ulcera, gangraenae, scirrhi, saepe per viscera, glandulas, aliasque partes, propagantur, praesertim per pulmones, qui semper fere citius seriusve in hoc morbo plectuntur : Pustulae aquosae prurientes, vel scabies sicca faciem et totam cutem, deturpant; flavedo pellucet; di arrhoea colli quativa urget; quae quandoquCin dysenteriam cruentam, quandoque in lienteriam, degenerat: Nunc genae rutilae splendent, nunc squa lidae pallent; marcidum cpput continua atrophia ab
88쪽
sumit; omnes sunctiones languent; adest summa debilitas, in animi deliquium nonnunquam resolvens ;corpus aridum contractumque fit ; oculi subsidunt, et quasi intra cava sua sele recondunt; tum reliqua faciei Hippocraticae insignia moesta squalent; capilli decidunt; ungues recurvantur, et evanidi fiunt coloris, in quibusdam livescunt; tandem attollitur hydrops, manu S nempe pedesque inflantur ; de lutitio saepe, in mortis vicinio, ex muci defectu, laeditur: Et hoc modo omnia in dies in pejus ruunt, donec tandem ulce
ris saut fonticuli, si quis adsit) exsiccatio, sudor frigidus guttatim caput et collum irrorans, et totius dein corporis frigus, cordis vires deficere, et mortem in limine adesse, proclamant. Praeter haec modo recensita symptomata, innumera alia passim occurrunt, quae ex parte singulari quam occupat abscessus ulcusve ortum suum ducunt. . Si Csuppuratio pulmonum quae phthisium et frequentissima est et pessima causa) tussi, dyspnoea, anxietatibus, aliisque symptomatis stipatur, quae tabem ex purulentis, v. c. renibus minime comitaritur, donec prius in veram phthisin pulmonalem degeneraverit Symp- tomatum autem huic aut illi phthis eos speciei peculiarium enumeratio huc minime pertinet ; imo vero
opus fere in sinitum esset dictis complecti quot modis tabidi poenas luant. Si qua igitur generalioribus satis utcunque sit factum tymptomatibus, caetera reticebo. Pauca duntaxat circa rationem phaenomenon, inter hactenus memorata magis notabilium, Propo
Quales mutationes pus in abscessus claustro subeat, supra utcunque expositum suit. Vidimus nempe, quod
89쪽
quod prius blandum erat atque balsamicum, acre, putridum, et alcalicum factum : Hisce itaque proprietatibus indutum, circuloque commisium, crassioribus suis partibus vasa minora Obstipat, acribus pungit, stimulat. Ex hac origine febriles hi insultus nascuntur. Fome&interriri hic ce putridus sanguinem summopere solvit, fundet, putrefacit; novimus enim quod nihil sanguinis in pelvim excepti coagulationem acque impediat ac salis cujuscunque aleatini permittio. banguis vero solutus
semper acer est, et utcunque putridus, vel saltem in putredinem pronus. Ipsa febricula attenuatur plus, solvitur, et in acrimoniam evehitur sanguis. Pus tandem per diei decursum resorptum, aliosque humores
a purulento semite et febricula attenuatos, atque Corpori noxios factos, natura, felicissimam nacta occasionem, postquam scilicet aegri corpus in lecto calido aliquamdiu compositum fuerit, et quasi in balneo vaporis solum, per sudores profusissimos coiti quati vos, febre instante, expellit ; des oecatur sanguis, et aege Tmelius sese habet, donec ex novo pure res OrPto, admisto, febriles paroxysmi recurrunt. Neque longa requie truitur aegrotus ; humores enim in abscessus cavum, propter minimam ibi resistentiam, ex arteriarum hiantium osculis jugiter ilillant; corporis autem vatis ex humorum per sudores, &c. jactura depletis, vena stabsorbentes: admodum esuriunt, atque pus Putridum acriter exhauriunt: dum intcrim ex te bre hectica augetur humorum prava diathesis, pus majori copia conscitur, citiusque putrescit, plus movetur, et Promptius resorbetur : Adeo ut febriles hi constidius, ex maxima Puris ubertate, saevissimos quandoque febri tertianae intermittentis paroxysmos aemulentus, et quando
90쪽
que saepius de die impetus suo rei terent, immanibus cum sudoribus deseruendo : Ut plurimum saltem nulla dies a paroxysmo immunis labitur, quamvis quide a1ebris haec nonnunquam, raro tamen, tertianae intermittentis typum induat . Morbo jam provectiore, humores colli quati haud raro per intestina stratam sibi viam inveniunt, praesertim si sudores aliquo modo sistantur ' : Hinc estrae nata fere di arrhoea, ex muco oblinente deterso, sanguine fuso, intestinisque summopere debilitatis, in dysenteriam aut lienter iam saepe degenerans. Humores tandem, diuturni morbi injuriis, in aquosum laticem prorsus soluti, vasa majora deserunt, et in minoribus accumulantur : Hinc, praesertim si sudores simul atque di arrhoea inhibeantur, circa parte S extremas tumores leucophlegmatici nascuntur, et quando que ipsum abdomen ascitide attollitur.
Humoribus sic quotidie fusis, acribus lactis, expulsis, et febricula in dies ferocius urgente, nil mirum sit
nutritio atque omnes functioneS langueant, si mara Draus superveniat, si demum corpus exsuccum, aridum, extenuatum fiat.
Et sic paulatim proserpit morbus usque dum suprema dies aegrum vita solvit. At reliqua symptomata sigillatim tractare vetant angusti hujusmodi disiertationis limites, neque opus est ut in hisce diutius morer : Omnia namque, aut ex pure in hoc vel illud viscus translato; aut ex febre hectica eliquante, deterente, dissiparite ; aut ex sanguinis tenuitate, ejusdem Ve acrimonia ; sive ex humorum
