Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE CALORE. r i a

spatiis coelestibus magnorum istorum corporum planetarum et cometarum motibus ullo modo obsiste A

Medii hujusmodi resistentiam intra corporum poroa

latentis nullam revera sensibilem esse per,experimenta comperit magnus Newtonus, in scholio Prop. 3 i lib. 2 Princip. atque ex theoria resistentiarum si iidorum patet, ab eorum raritate hanc in immensum minui Posse, quatenus, sciet. ex inertia materiae pendet; unde Per multa pericula in corporibus facta, aeque ac ratiocinia, demonstravit summus ille vir longe maxima ex parte in omnibus sere nitidis eam oriri debere. A- deo ut si p0natur hunc aetherem sita liceat' appella- re, quamvis ejus naturam non satis perspectam ha- beamus) ese 7ocooo partibus magis elasticum aere fi nostro, atque etiam amplius 7O OOOo partibus rario- rem, jam ejus resistentia amplius 6OO OCO OOO par- tibus minor foret, quam aquae : Tam exigua autenm resistentia per decem millia annorum vix planetaria πιε motibus variationem ullam induceret quae sensu per,

cipi posset. Si quaeratur, qui fieri possit ut medium aliquod tantsit valde rarum t admiratio tolli potest ex eo, quod

Aer ipse in atmosphaera superiori rarior esse queat quam aurum amplius centies millies millenis parti- bus.' Etiam ex phaenomenis electricitatis ; nam ex novis quibusdam experimentis e siluvia haec deprehenduntur ad perquam insignem ab ipso corpo e electrico distantiam propagari. bimilium rerum etiam e Sem pia habemus in e siluviis magneticis, et spiritu illo rec rore in chemicis; quod subtilissimum corpus nult

pite seorsim deprehendi pol est, et sino ullo ponderu

l' iensibili

132쪽

D E CALOR Z.

sensibili principium est maxime essicax in omnibus

plantis, tam salutaribus quam Venenatis. Hunc autem spiritum, sive medium, corpora omnia vel crassis sima pervadere, atque in iis lem latere, posuit Newtonus in Princip Phil x pag. vlt. atque in ultima editione optices, hujus medii vibrationibus in corporibus calidis fieri existimat, ut eorum calor intentior sit' et durabilior Itaque omnia corpora quodammodo hujus medii ope perpetuo moveri atque agitari videntur. Gravissima etiam argumenta pro talis medii existentia duci posse videntur ex Cl Bo rhaavit chemia, neque aliud opus est intelligere, nili medium hujusmodi, ubicunque magnus hic vir loqu tur de igne ut elemento. V. g Quis mortalium assignet ultimum

punctum frigoris absoluti, id est, forte quis assistia et M perfectam ignis quietem y atque minimum ignis aut

η caloris vel virtutis rarefacientis principium, statim incipit expandere omnia omnino corpora. Qua- re probabile sane habetur, ignem hunc in vacuo, et in meatibus intra solidissimas massas vacuas relic-

tis, ut in vasis quibusdam contineri, moveri, agere semper. Unde ergo semper sor et actio et reactio, inter ignem in poris nitentem expandere elementa, et inter naturalem corporum nixum, in adunationem

v arctam suorum principiorum.' Videatur Cl. Boer-haavii Chemia, p. I9o. et multis aliis locis. Tota porro doctrina caloris orti ex attritu, miscelis salium cum liquoribus, putrefactione, fermentatione, vel effervescentiis, quae hic ob angustos hujusmodidissertationibus praescriptos limites omittere cogimur, uti etiam a Cl. Boerhaavio su se explicantur, nil aliud sere ostendere videntur. Obiter vero hic notare liceat,

133쪽

II satiritu triplicem actionem hujus medii avi md ter.

tendam esse, viz. primum ex attrita motum aliquem in medio exeitari lebete, tunc medium mobilissimum in hunc motum suscitatam agere in Cospora; ta adcin Corpora Pe agere oportere tu medium ad motum hunc in eo meritandum, qui prima in ab attrita exortus

Nil denique est, quod hujus medii tum existentiam, tum actionem tam manifeste ostendat, quam communicatio caloris. Corpora enim calida calorem suum in trigida contigua transferre, vibrationibus hujus medii, e calidis in frigida communicatis, elegantissimo hocce experimento monstrat Cl. Newtonus. Si in duobus amplis altisque vitris cylindraceis inversis, duo parva thermo metra ita sint suspensa, ut vitrum non contingant; aerque ex horum vitrorum altero sit exhaustus ; vitraque, hoc modo comparata, e loco frigido in calidum deferantur; utique thermo metro- rum id, quod erat in vacuo incalescet nihilominus, ' neque sere tardius, quam id quod non sit in vacuo. Annon ergo Calor ille exterior trans vacuum defer tur vibrat: onibus medii cujusdam, longe quam est aer subtilioris, quod quidem medium exhausto aere tamen adhuc in vacuo supersiti mediumque hoc an non id ipsum est, quo lumen refringitur et reflec- titur, et cujus vibrationibus lumen calorem in cor- pora transfert, vicesque illas facilioris restexionis et facilioris transmissus acquirit, hujusque medii vibra- tiones, an non in corporibus calidis, ut eorum calor intentior sit et durabilior essiciunt i ' Calor ergo communicatur quaquaversum, sive in ambitum, corpori. bus contiguis frigidis, atque instar atmosphaerae alicu

134쪽

ius se vi sua extendit in orbem, uti omni experientia

constat.

Nonnulli calorem magis sursum quam deorsum serricredidere, his et similibus experimentis adducti; quia, nimirum, omnia fluida ita incalescunt ab igne, ut si fiat in vase aliquo prosundo contenta, calidiores partes juxta fundum vasis leviores factae sursum primo sexantur, partibus inferioribus relictis quasi frigidis .

Hoc fit in aere corporibus ignitis vel flamma calefacto, ut experimentis de industria institutis in aere et vacuo observaverunt academici Cimentini ; item in aqua alto vase contenta, exempli gratia, refrigeratorii a lembici facillime sentitur, manu in aquam immisi a. Ex occasione autem horum phaenomenorum sic intellecta, non inferre licet, calorem ex sua natura magi S unum quam alium petere locum, verum aequabiliter tanquam a centro quaquaversum sese diffundere. Jam locus esset dicendi de corporum majorum vel minorum, densiorum vel rariorum, calore et frigore, atque de variis naturae legibus in corporibus refrigerandis, quae omnia copiose persecutus eii Cl. Boerba avius 1, neque dissicile esset plurima ex his per medii hujus adtionem non valde dissimili modo explicare i Attamen latendum est, naturam ejuS et actionem esse adhuc satis obscuram, ut in his semper quid pro certo et explorato definire non liceat. Antequam vero haec prorsus missa faciamus, observandum esse arbitramur, huic medio in multis aliis arcanas Naturae OpCribu S primas forte deferendas. esse partes, ubi Vix quicquam vulgo de tali causa cogitamus.

Rusmodi porro de quo loquimur medium non penitus fugisse videtur nobilissimi Baconi, saepius supra laudati,

135쪽

laudati, ingenium penetrans et capax ; dicit enim, in Novo duo organo, calorem communicari a spiritu quodam, qui virtutem habet excitandi corpora ad motum illum qui est forma calidi. Antiqui autem philosophi, multum licet calori sive igni tribuant in sermarum eductione, eumque potissimum naturae artisque in struis mentum agnoscant, nil tamen nisi involutum et obscurum de illius natura et proprietatibus disseruere. Iuvat tamen notasse, Platoni, in ipso Physicae diluculo, quasdam veritatis scintillulas subluxisse: De elementis namque disputans, asserit ', Nihil igne va- cuum unquam videri pose ', ignemque in omnia maxime pervasisse. In Philebo i vero pro certo pronunciat, Ignem omnem, qui apud nos reperitur, ab ' igne universi derivari. Ex observationibus Falirent ei lii de calore vario suidorum ebullientium pro vario pondere atmosphaerae, colligit celeb. Boerha avius, hanc M tanto plus incales- cere a radiis solis, quo plus premitur, id eit, quo propior est superficiei telluris, eoque minuS, quo mi nor atmosphaerae pressio, id est, ad superiora Ideoque conj cturam hanc sequitur nobilissimus auctor, Ignem, viz. subterraneum, oriri posse ab aere ibi den- sato, quoniam in terrae prosundissimis infima ita pre-- muntur ab immani incumbentium pondere, ut attri- tus minimi faciant caloreS maximos. Item probabis te esse a centro telluris summum aestum sensim dein crescere, atque omnium minimum evadere, ubi ter- minus habetur medius inter duos planetas.

Nullam

136쪽

D8 DE CALORE.

Nullam autem satis firmam causam videmia . cui tanta auctoritate vcl in hac re penitus perstringamur ιPrimum, quod non satis appareat, unde hi attritus ori ri possint ; certe non a compressione partium sola id sit , nunquam enim ostendi potest, ex sola compressione sine motu aliquo particularum ipsarum intestino vel acquiuio, Calorem etiatum fuisse. Neque gigni potest

hic calor a motu telluris diurno supra suum axem, quoniam rotatio aliqua, vel relativus totius corporis motus, calor cm excitare non valet; sed solus motus inter se ipsarum partium corpus constituentium.

Praeterea, non intelligimus quomodo haec magna compressio oriatur in centro telluris, vel quo pacto in haec.re vitari possit opinio nimis absurda, atque a vera physice lunam opere aliena, viz. quod sit gravitatio corpor uiri ad centrum telluris tanquam puta fium aliquod consideratum, quod, ut ait Celeb. Baconus, CL iet profecto virtuosum genus nihil, quod tanta ad se raperet; etenim corpus non nisi a corpore patitur Quam vi, enim Vis gravitatis a Coelis ulque ad superficie in terrae crescat in duplicata ratione vicinitatis corporum ad litam superficiem, tamen, ex iisdem causis, ostendit Cl. Ne intonus, in Prop. 36. lib I. Princip. valde probabile esse, vim centripetam, progrediendo a superficie telluris versus ejus centrum, diminui ili simis plici et directa ratione, cum appropinquamus ad istud

centrum ἱ ita ut m centro ipso nulla sit omnino coris porum gravitas. Ncque adhuc latis constare videtur,

calorem illum in fodinis pi Olcitidio bus ex metallicis quibusdam vel mineralibus effervescentiis non potius ortum ducere. Narrat enim Nob. BOyleus, quod exploratorea inveniant haec loca non modo ex calore esse molesta,

137쪽

DE CALORE.

IIImolesta, sed itidem sumis calidis, acribus mineralibus, valde noxiis semper scatere. Postremo, multa essent dicenda de corporum prae aliis inflammabilitate, de vi aeris in flammam, de occulta etiam quadam proprietate aeris pulmonibus semel hausti, quo deinceps ineptus evadit flammae a. lendae, de qua re inter alios experimenta quaedam

initituit D. Ni euentyt; denique, de pabulo ignis, quod

multis argumentis ostendisse videtur Celeb. Hombergius nil aliud esse praeter veras luminis particulas in oleo vel l ulpi iure latentes : Atque hoc omnino conve-ἡit cum Cl. Newtoni sententia de ignis vulgaris et fiammae natura : Dicit enim hic, ignem videri e

corpus eo que calefactum, ut lumen copiose emit tat, flammam Vero e sie tantum fumum sive vapo. rem candentem. Valde etiam . haec: confirmantur e

actione mutua in te olea, sive sulphura, et lumen, at que ex eo, quod, uti multis exemplis ostendit Cl Newtonus, corpora omnia, quae abundant partibus ter restribus et sulphurosis, lumen emittant, quotiescun- que partes illae sint satis agitatae ; sive id fiat calore, sive attritu, sive percussione, sive putrescendo, sive motu aliquo vitali, sive alia quavis de causa. In super, quod lux si statur et sustocetur in corporibus, quoties in eorum partes radii impingunt, et quod corpora omnia fixa, quum sint ultra certum gradum calefacta, emittant lumen et splendeant, eaque lumi- nis emissio sui supra memoratum) per motus Vibran tes partium suarum efficiatur

138쪽

DE CALORE. COROLLARIA PHYSICA.

I. Sol particulas lucis e suo corpore ingenti velocitate ad nos transmittit in lineis rectis. II. Parallelismus radiorum lucis nil facit ad calorem gignendum, neque omnino directio, sed densitas, cae teris paribuS. III. Calor omnis non oritur, neque communicatur, a particulis lucis. IV. Nullus ignis subterraneus oritur vel a sola densitate et pondere incumbentium, vel a motu telluris diurno circa suum axem.

Doctrinam caloris rite perspectam rei medicae aeque ac physicae perutilem esse, ultra fatebitur qui, ob incompellas illius proprietates, animadverterit vetustos etiam medicinae antistites, de ortu et genera tione corporis humani, ejusque facultatibus, incondita plurima et parum sibi constantia protulisse; quae opinionum prodigia a Galeni seculo fere ad nostra usque tempora invaluere. Quum enim in vegetantium omnium procreatione nil ad foecunditatem absque eo provehi vidissent, ipsiusque operam in animalis cujus que generatione non solum egregiam, sed plane necessariam ; singula Vero, dum in Vivis numerantur, calore perfundi cernerent, morte Vero consumpta, hoc prorsus extincto, refrigerari. Ad phaenomena haec quoquo

modo solvenda principium quoddam commenti sunt

calidi

139쪽

DE CALORE.

Iaifalidi innati titulo, qui vitae et sanitatis rector, geneis rationis, nutritionis, somni et vigiliae moderator existeret, operationum denique animalium quarumvis munia obiret. De cujus natura et origine Galenum ejusque sequaces ridicule adeo disceptasse ut ut doleat,

gratulari tamen libet Fernelio, disciplinae Hippocratici apud Gallos instauratori disertissimo, quod idem

censuerit a sole quodammodo, tanquam a vero ipsus fonte, posse derivari, et quempiam asseruerit calorem in iis haec opera exsequi, eumque solis calori con- cordem esse et consentaneum '.' Experientia enim constat, hirundines et Alpinos mures et , multa denique insecta, frigore intenso ac tempore brumae, motu ac sensu fere privata jacere, quae solis accessu ac vere novo ad vitam redeunt. Historiarum fide accepimus, AEgyptios surni calore temperato pullos gallinaceos excludere solere ; nec quenquam latet semen animalium, quae metus vivos edunt, materno calore blando in utero latum foecundari, et mo

ius principium, saltem sensibus obvii, adipisci. Quid, quaeso, ex omibus hisce elici poterit, nisi caloris benigno influxu motum et vim elasticam vel os cillantem in animalis cujusque perfecti partibus, tam nitidis quam firmis, ali et foveri; in embryonibus vero

aut seminis animalculis excitari et expandi. His consenum est illud Hippocratis, Dua ad animantia om- nia et hominem ipsum constituendum concurrere, facultate dissidentia quidem, usu vero commoda,

Φ Gessieri hist animalium.

140쪽

ignem et aquam, quorum ille Omnia provere, haec M omnia nutrire potis est Sed ut i pomentum doctrinae hujus uberius in ote Dcat, dispiciendum est, quomodo, i ' statu natur λli, corpori calor accedat : Hoc autem duplici modo fit, latet. vel extrinsecus admoto corpore calido, aut frictione adhibita; vel in; erne, solidorum et fluidorum attrita

ad se mutuo.

Calor extrinsecus accedens, non solum se corpori insinuat, ac calorem internum sui incremento ad'uget, at etiam vibrationibus suis validioribus fibras ner-veas exagitando vi stimuli suscitat, ac motum sanguinis projestilem intendit. Hic, . diutius agente CZ usae terna, motum morbosum arcessiere potest, attς' ante omnium experientia qui in regionibus calidis, fervidi solis radiis se paulo I grdius subtraxerunt; nec ii, qui

frictioni validiori ultra modum indulserunt, mitiorem sortem e perti sunt. Attritus autem ille solidorum et sui dorum inter se mutuo fit, vel motu musculprum laborioso, vel medicamenti stipis l0 Prior ille modus calorem exςitandi conceptui osseri tritus totidem instrumentλ, quot si, brillaru pa myriades compJ Juntur univQU i corporis musculi, eorum insuper compressionem et vir in Om. nia vascula fibrillarum i terstitia perreptanti' Mirum. ne igitur cuiqugna videbitur, quant e e y l teOrporis exercitium ad sanguinςrn t attenVA; Rria, ex ad

calorem suscitandum, quantu Raque ultra , mod um ς Currens morborum seminio conserat Z Posterior ille modus

' Hippocrat. Foesi, de victus ratione; lib. r. p 34 L Tt Hippocrat. de victus ratione, Eb, 3. p. 367. et Paulo insta, ubi exuperantiam vitandam monet.

SEARCH

MENU NAVIGATION