Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE CALORE. 123

modus medicamentis omnibus perficitur, quae vaso rum vim elasticam erigunt, eaque roborant; quo censa veniunt aer gravis et elasticus, frigus, et aqua frigida, quorum omnium virtute assurgit solidorum in fluida reactio, sanguinis densationem efficiens, majoremquc proinde attritum. Huc spectat illud Hippocratis tritum, ventres sive cavitates hyeme et vere calidiores esse quam aestate. Item illud ', ubi in tetano frigidae affusione calorem restitui ait, morbumque sanari. Praeterea interne vasa stimulantia motus vasorum oscillatorios proritant, ac sanguinis progressum accelerant ; talia sunt spiritibus foeta, acria volatilia, caustica, et vulnerantia quaecunque. Hisce omnibus accedunt, externe vasa comprimentia et Coarctantia, ut vestes, ac stragula densiora, astringentia et emplastica, quae porro meatus obstipant; quorum singulorum contemplatio ampliorum tractationem deposceret. Illud solum obiter notabimus, caloris gignendi rationes hasce omnes justo longius progressas eadem fere mala essiacere, solaque applicatione diversa differre. Nimius namque calor, intra sive extra adhibitus, solida ex fccat, fluida deniat, visceribus inflammationem et op pilationes multifarias inducit: Quod unico cursorum exemplo illustrare visum est. Hos enim plerosque artuum rigiditate vexari comperimus, pleuritidi, perip neumoniae, sanguinis sputo obnoxios, ac tandem lienosos fieri et sanguinem meiere ; quae mala ipsi siti aridi vinorum ardentium ingestione adaugent. Sic olim

Aph. S. i. Is . lib. S. P. IIIJ.l Aph. S. v. tr. Vid. etiam Epidem.

142쪽

t et q

olim cum hero apud Plautum conqueritur Acanthi. servus ':

- Genua hunc eurserem deserunt. Periit seditionem facit lien, occupat praecordia. Periit animam nequeo vertere : Nimis nihili tibicen siem.

Et paulo infra ait idem :

Τua causa rupi ramices, iamdudum sputo sanguinem.

Cui Charinus herus et

Resinam ex melle Agyptiam vorato, salvum feceris.

Ex hisce omnibus satis superque liquet, quam absurda moliantur ii, qui corpore intensiore calore ten talo, volatilibus, aromaticis, et stimulantibus sanguini fervorem addunt, quem diluentibus et lenientibus compescere aequum est : Haec namque sola subtile humidum deperditum reficere queunt. Sed, ut finem tandem disserendi faciamus, paucis perstringere lubet, quae calorem .sebrilem corpori inferunt; eaque jam dictis cotisona esse palam siet, si febri conjuncta attentius lustremus phaenomena. Primo vero dolor ille dorsi et lumborum, rigor et frigus extremorum, tremor in imis manibus et pedibus, vasa saccida et contracta, unguium livor, cutis extima pallida, arida, sicca, stimulum solidis impreia sum declarant, indeque spasmum in vasis minimis per superficiem sparsis. Hinc fluida in arteriolis minimis obici

143쪽

DE CALORE.

Iaghbici quasi impingunt, et per vasa continua, introrsus, corum progressus tardatur ; dum interim in lymphaticis et venulis liquida ad cor reserentibus urgentur, quo cumulate ruunt. Inde rursus tremens et palpitans cordis motus, praecordiorum anxietas, spiritus densus

et dissicilis, jactatio, sensus flammulae aut ebullientis

circa praecordia sanguinis, pulsus contractus, parvus, et debilis, nausea et vomendi conatus ; donec, ex parte superatis repagulis, tenuatus sanguis in corporis superficiem provehatur, et per loca libera diffundatur calor, pulsusque sortius et plenius micet. Quorum necessarius in tali statu nexus clare perspicitur, et facilis eorum reddi posset ratio, nisi instituta brevitas a diverticulo retraheret. Jam in tali fluidorum et solidorum lucta, quis non summum cernit attritum, calorisque expeditionem vehementis, donec tandem, subacta materia resistente et vasorum spasmo, solutoque lentore, ac fugato stimulo, inutilis humoris nitus ad secretoria deflectat, et per excretionem, seu sensilem sive insensilem, e corpore propellatur Z Si quis uero de talis stimuli existentia dubitandi ansam arripiat, aut qua Via, quOVe tramite ad dorsum et lumbos, exindeque per corporis exteriora deseratur ; in promptu est, talia infinita propemodum dari, quae apud omisnes iacile agnoicuntur : Qualia sunt ; externa, vulnerantia et pungentia quaevis, acria et corrotiva, quin et astringentia validiora ; interna, primo vehementes animi affectus, terror imprimis et ira, qui sine materia, ab inexplicabili mentis et corporis nexu pendentes, NerVOS exagitant, nervosisque fila mentis spasmos indu eunt Intus etiam sanguinem ipsum assiciunt, materia venenata, subtilis, caustica, alimenta paulo acriora, corrupti

144쪽

DE CALORE.

corrupti et biliosi in primis viis humores, perspirabile

interclus uni, sudores critici exii, b ti, i xanthemata re intro puissa, ni Zteria purulenta, Sc quae omnia lege circuli sanquini, in arterias vestebrarum translata, in spinalem medullam ejusque membranas deferuntur : Hinc xi stimuli excuti unius ti Civi, quorum motu S incompositus in totum systema Oo nexum individuum propagatur. His accedunt partium tentio in tumoribus et in-sammationibus, quae membranarum et nervorum diis vulsione eosdem concitant motus.

Frigoris tandem senium ab imminuto aut impedito sanguinis progressa in partibus spasmo corrugatis pro venire, indicio lunt color lividus et pallor, vasorum subsidentia, cutis ariditas et siccitas ob liquidi vitalis defectum ; unde frigus sanguinis in progrestu residis signum est certissimum, prout calor ejusdem ad partes allapsum plane denunciat. Ex hac caloris in febribus idea patet, quaecunque

vasa laxant, stimulum tollunt, acre involvunt et demulcent, lentum et Viscidum solvunt, vasa nimis in- farcta modice deplent, Vitae VireS moderantur et cor. pori emissaria aperiunt, eadem et febris esse optima remedia.

145쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

Morbis ex Animi Passionibus orientibus.

ANNUENTE SUMΜO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

UNIUERSITATIS PRAEFECTI;

NEC NON

Amplissimi SENATUS ACADEMICI, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto,

Pllo GRADU DOCT ORATUS,

Eruditorum examini subjicit

GULI ELMUS SCHA W,

Ad diem a6. Junii, in Bibliotheca Academiae Edin- burgensis, Hora II. ante Meriae.

147쪽

illustrissimo, potentissimo, ac nobilissimo Principi,

Duci, Marchioni, et Comiti ATHOLIAE, Marchioni ac Comiti de I ULLI BARDIN, Vicecomiti de GLEN-ALMOND, Domino MU RRA Y, &c.

Comitatus Permensis praefecto juridico hereditario, Palatii Regii Falcolandiae Custodi itidem hereditario, Hereditario etiam Fine Senescallo, Sigilli privati apud Scotos Custodi, Regi a sanctioribus consiliis, Et antiquissimi et nobilissimi ordinia D. Andreae Equiti

Nec non

Amplissimo et nobilissimo Viro,

Uicecomiti de S ΥoRMONT, Domino BALVA IR D, COCKPOoL, et I OCHMΛBEN, &c. Patronis suis maximopere colendis: Dissertationem hanc Medicam, Qualecunque observantiae suae Gratique animi monumentum, D. D. C. q.

149쪽

INAUGURALIS,

Morbis ex Animi Passionibus orientibus.

II, TIHIL prius aut antiquius scientiam aliquam aggressuro esse debet, quam ut ejus primam O'riginem variosque progressus pro virili cognitos habeat. Sequentium enim aetatum est priorum non modo vestigia consectari, sed etiam summa ope et industria niti, ut jactis ab illis fundamentis aliquid de suo novi ad scientiam ulterius promovendam perficiendamque indies adjiciant. Qui, hac cura abjecta, ignaviae so cordiaeque se tradunt, vel rebus inutilibus tempus disperdunt, non solum omnis eruditionis hostes, sed generis sui opprobria censendi sunt. In tota medicinae arte nihil invenimus, quod magis memoria excidit, et re vera tamen nihil magis altis li-mym mentis meditationem requirit, quam quo. Pro

150쪽

i3a DE MORBIS EX ANIMI

tempore morbos patheticos, sive morbos mentis in corpus inductos, nominari peto.

PROBLEMA.

Quaer. In corpore humano, quaenam sit mutatio mechanice inducta, quae mentis contemplationes uniformes destruit, functionesque per Dertit, ut animi pathe nrata inducat PSi a compluribus observationibus, certisque severissime inductis experimentis, phaenomena a passionibus inducta maxime esse analoga illis originem ducentibus a quadam corporis variatione dum mens pace fruitur invenimus ; non dubitem concludere causam ess cientem, minime quidem primariam, eandem esse Antequam nostra mente aliquod objectum apprehendimus, organa sensationis externa assiciuntur i, haecque sensorio communi ideas communicant. Non meum est in hujus doctrinae explicatione litigare. Vide de hac re Γοerhaaυ. Insitution. p. at 9. usque ad 266.

Bellin. p. 49. Millis de Cerebro, passim.

Secundum corporum figuram externam sensu interno afficimur. Absurdum fortassis apparet, primo in. tuitu, passionum exordium ab externis corporibus derivare ; sed, ni animus fallitur, assertionis veritas paululum reputando elucescet. Ponamus

SEARCH

MENU NAVIGATION