Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

desectu, vasorumve exinanitorum collapsu ; seu denique ex cordis viribus deficientibus, facile deducun

tur.

Ex morbo praegre , symptomatumque mox recen si torum praesentia, morbus praesens fatis in aperto est. Ex continuo dicendis, hujus jam cogniti eventus utcunque praevidetur. I. Omnis phthisis ex abscessit, vel ulcere interno, curatu dissicilis est.2. Quo partem ad vitam sanitatemve magis necessa riam occupant haec, et quo majora aut frequentiora sunt, eo, caeteris paribus, morbus atrocior atque minus expugnabilis; et contra. 3. Quo vehementior febris, eo morbus magis incurabilis, citiusque lethalis ; et vice versa. q. Phthisis in corpore juvenili, temperie calida, magis ut plurimum acuta est ; et contra. s. Autumno tabidi maxime periclitantur. 6. Si phthisicus cibum acriter appetat, et nihil inde roboris accipiat, desperatus est. Tumor pedum oede malosus morbo labefactatis, alvi fluor saniosus, pluraque inter novissima symptomata memorata, exitium praemonstrant. Quamprimum ulcus aridum fit, scire licet fatum

imminere.

Ut curatio rite administretur, oportet, i. Pus jam factum evacuare. 2. Ulteriorem ejus confectionem impedire. 3. Partibus quas pus trafislatum

92쪽

q. Sanguinem, ex somite purulento putridum et alcalicum sadsum, condire, lenire, corrigere. s. Corpus exhaustum, debile, reficere, roborare. 6. Symplomata mitigare. Ad primam indicationem quod attinet: Vidimus jam quas strages pus, humoribus circulantibus admisium, in oeconomia animali edat; ideoque in primis omni molimine tentanda est hostis hujus intestini expulsio. Sive in abscessus specu lateat, sue, hoc sponte rupto, in cavum aliquod corporis effundatur, ubicunque demum colligitur, illico, si manui accesius pateat, punctura facta, vel caustico applicato, lente et pervices exhauriendum : Quippe in empyemate, V. gr. quoties apertione instituta totum puS uno impetu effluit, corruit homo ' ; praesertim si pus copiosum sit, et vires aegri debiles. Verum haud temere ullo pacto instituenda seret haec operatio; quippe, si Zegroti vires multum a morbo labefactatae fuere, vel si suprema jam illuceandsymptomata, apertio celebrata mortem ante diem arcesseret.

Si abseessus haereat in loco interno extra chirurgiae limites posito, si simul neque ejus magnitudo nota, neque aegri debilitas, aliave hujusmodi dehortentur ruptio tentanda est exercitiis corporis, cum generalioribus, quibus totum simul corpus agitatur, quo amiabulatio, equitatio, jactatio in rheda aut navi, spectant tum quibus pars singularis abscessu occupata potissi-

93쪽

DE TABE PURULENTA I

ymum concutitur, quale est tussis aut vomitus in abscessu

Aceldit tamen nonnunquam ut supra innuebam)quod dum ars nihil ad puris evacuationem facit, natura sponte hoc opus aggreditur, et per organa corporiSexcretoria sordidum virus foras pellit. Si itaque in tali casu pus impetum faciat in intestina, caute promovenda est diar rhoea, medicamentis laxantibus blandis, aperientibus, lubricantibus, clysmatis aut potus forma ingestis; ut serum lactis, vel simplex, vel aperientibus medicatum, cassia fistula, manna, tamar in di, syrupus cichorei, rosarum pallidarum, violarum,Sc. Si versus renes ruat pus, vasa renalia laxare, et medicamenta, quae simul pus detergunt, atque urinam blande cient, adhibere oportet; scilicet serum lactis, lac ebutyratum, praeparata ex vegetabilibus aptis, qualia sunt endi via, cichoreum, dens leonis, acetosa, hedera terrestris, virga aurea ; terebinthina nativa ; sal nitrum, polychrestus, et plura similia. Verbo dicam, quodcunque corporis emunctorium ad pus eliminandum assectat natura, eo versus leniter solichandum est, medicamentis et regimine quae huic vel illi excretioni favent; semper a stimulantibus inflammantibu S caVendo, et cum medicamentis evacuantibus pus leniter abstergentia miscendo. Ρure sic evacuato, magnopere nitendum ut Calamitatum male ferax scaturigo prorsus exsiccetur. Pergendum itaque in modo dictis expellentibus. Abstergentia idonea antiphlogistica sta pones, scilicet, ex oleo

et sale acido nativo plantarum, simul ope naturae intime commistis, conssati ; quales sunt mel, saccharum; immi aromatica non nimis stimulantia, quae pilularum

94쪽

6 DE TABE PURULENTA

larum aut elix iris forma exhiberi solent, ut pitulae pectorales, elixi r pectorale, ct c. succi lactescentes plantarum acescentium saponacearum, cichorei, dentis leonis, lactucae, &c. acetaria, decocta, ex talibus herbis ; emulsiones ex nucibus et seminibus oleosis, blandis, frigidis ; olera lenia, atque infinita alia) magna

copia intro sumenda sunt, et versus partem ulceratam derivanda atque si ulcus externe hiat detergentia apta topice applicanda) donec constat satis depuratum esse. Et tunc balsa inicis nativis, ut opobalsamum, balsamum Peruvianum, Tolutanum, copaiba, terebinthina, &c. gummi blandis mucilaginosis, herbis,

atque radicibus talibus consolidandum. Interim victus instituatur talis qui eundem scopum attingat, sitque ex his quae minus apta sunt ut in pus convertantur, aut saltem quae haud facile in ulcere

putrescant: IIuc reserenda sunt lac herbaceum, resens, ebutyratum, herbae acidae aut acescentes, fruc. tus hora ei maturi, olera blanda, &c. quorum omnium

clectio et praeparatio ad aegri gratiam innumeris modis variari possunt. . Verum tamen quicquid molitur, perraro sane ad primum medici conatum fugatur morbus, praesertim si ex ulceribus internis oriatur ; neque statim impediri potest, quo minus, ex pure quotidie confecto atque resorpto, viscera hu:noresque in perpetuo labis atque corruptelae discrimine versentur. Idcirco ut quam minime noceant pia S circulans nitendum ; huic scopo tertia a tuti e quarta indicationes collimantur. In primis itaque, si constat pus resorptum partem aliquam vitae aut sanitati nece sariam gravare, obstipare tum medicamentis opus est laxantibus, diluentibus, aperientibus,

95쪽

DE TABE PURULENTA.

entibus, detergentibus, et simul in staminationi atque putrefactioni adversis, quae calida affatim sumenda sunt, atque Versus partem violatam allicienda. Talia praecipue medicamenta sunt herbae emollientes cum salinis penetrantibus minime stimulantibus mistae, saponacea blanda ad secundam intentionem laudata, quae omnia in sorina liquida huic proposito maxime

arrident.

Si transmigret pus in partem aliquam eXternam, neque glandulis neque nervis insignibus praeditam, inflammatio sibi potius committenda, et in suppurationem maturanda videtur, nisi vetat aegri imbecilli.

Interea temporis sanguinem purulento mi asmate contaminatum, atque febricula hectica plus vitiatum, corrigere oportet. Et ad hanc indicationem per totum morbi decursum enixe attendendum est; sanguis enim solutus, acer, et putridus functionibus sanitatis ineptus est; ipsum etiam ulcus sanationem Omnino respuit, quamdiu humoribus acribus, putridis, quotidie irrigatur : Ideoque, dum in hujus curatione occupamur, Opexam ludemus, nisi simul omnes nervos ad humorum correctionem adhibeamus. Quantum itaque medicamenta aut . Vidius valent, nitendum est, ut putredo arceatur, utque sanguinis acrimonia in genere invespecie mitigetur.

Primae harum intentioni satisfaciunt medicamenta salina parum stimulantia, ut nitrum, sal prunellae, sal ammoniacus, horax ; balsama nativa; herbae ariti septicae, balsamicae, vulnerariae ; gummi aroma

Secundae

96쪽

:3 DE TABE PURULENTA.

Secundae respondent, acrimoniam obtundendo atque sanguinem leviter incrassando, herbae et radices emollientes, mucilaginosa blanda ex vegetabilibus parata, quae Oleosis praestare videntur, quippe quod promptius in sanguinem rapiuntur, neque rancesceret nut vasa obstruere apta sunt; farinacea non nimis spissa, olera, emulsiones ex nucibus et seminibus blandis, laC. Tertiae arrident acida vegetabilia ; neque sorte ab te esset et ex focilibus destillata adhibere, quae omnium maxime alcatinae indoli atque putredini resistunt, refrigerantque. Haec aliaque hujusmodi magna copia, quoad ulcus patet, ingerenda.

Jamque corporis exhausti refectio atque corroboratio expendendae veniunt; neque haec levis cura.

Cibi itaque analeptici, eupepti, blandi, acescentes, aut grate acidi, saepe exhibendi, ut humorum per sudores,

diarrhoeas, &c. amissorum damnum resarciatur, utque

chylo blando demulceatur sanguis superstes. Eupepti sint, id est, qui magno viscerum molimine haud egeant ut in bonum sanguinem subigantur; corpore enim per sudores, dic. exhausto, languent admodum tum viscera chylopoetica, tum haematopoetica, neque humores inquilini spauci nimirum atque es eti) sussiciunt ad alimenti crudioris assimilationem ; chylus autem crudus ut reliqua ejus incommoda omittam) aptissimu g est qui vasa, prae inanitione contracta, et tantum non collapsa, obstruat ; unde febriculae post pastum exacerbatio, cui quantum fieri potest occurrendum. Cibi autem vel facillimi digestu, ob easdem causas, Parva tantum copia simul dandi. Tales

97쪽

DE TABE PURULENTA. 79,

Tales cibi sunt panis sermentatus, biseoctus, praeparata ex pane, hordeum, oryza, olera blanda, emul- sones, lac. Jura carnium parce administrare tutius videtur; si vero horum usus varietatis ergo concedatur, praeparentur exanimalibus junioribus, sanis, teneris herbis aut seminibus vescentibus, neque sint nimis meraca; praeterea cum herbis Vulnerariis, detergentibus, &c. ad medici scopum coquantur, et acidis denuo gratis impraegnentur. Pro potu interim ordinario astimat, decocta herbarum acidularum, emulsiones tenuiores ex seminibus frigidis, lac cum aquae fontanae triplo aut quadruplo mistum, serum lactis, lac defloratum, ebutyratum, et similia. Quicquid sere medicina interna valet ad tabem exulceribus curandam, sola forte lactea diaeta assequitur . Si enim lactis originem atque naturam rite perpendamus, et simul morbi id eam recognoscamus, patebit lac animalis sani, vegetabilibus acescentibus pasti, omne fere punctum attingere. Lac enim recens ingesta redolet, chylum refert, et revera nil aliud est nisi chylus in primis ossicinis subactus, attenuatus, delaecatus, unica saltem transmissione per pulmones plus elaboratus, haud tamen diutina circulatione eo usque evectus, ut indolem a sumptorum plane deponat,) iterumque a sanguine per glandulas mammarum secretus,

Hinc lac facillime in bonum sanguinem subigitur, a deo ut qui lacte vescitur per vicarium quasi alimenta

sua concoquat. Ideoque lac optime corpus marasmo exhaustum replet, languidum reficit, emaciatum nu trit. Porro, ex hujus praeparatione et analysi sponta

nea, liquido constat, in lacte recenti herbaceo, Oleum blandum

98쪽

8o DE TABE PURULENTA.

blandum et sal acidum vegetabile simul utcunquem ista saponem constituere: Hinc quatenus sapon accum est detergit; quatenus acescit restigerat, sitim sedat, nauseam compescit, putredinem arcit, neque aptum est quod puri materiem subministret ; oleo suo molli benignoque acria alca lina involvit, obtundit, et humores mitigat; sal demum hujus acidus eandem acrimoniam in sanguine corrigit. Ex praefatis liquet, animalis ipsius lactantis diaetam haud persunctorie tractandam sore : Qualia eniim sunt alimenta assumpta, talis erit chylus ; et qualis chylus, tale lac. Sic si mulier v. gr. lactans, vegetabilibus blandis, detergentibus, balsamicis, vescatur, hujus laciisdem proprietatibus imbutum resurget, et erit quasi

lac medicatum, natura pharmacopoeia Vicem gerente.

Et hoc modo cujuscunque animalis ad hoc negotium adhibiti lac, ad medici arbitrium varie impraegnari possit, prout haec vel illa indicatio emagitat. In genere autem lac, quo tenui S est, eo Cael. Par. tabidis magis arridet; cum quod magis meabile est, tum quod promptius in salubrem sanguinem assimilatur. Lac ideo muliebre prae reliquis apud scriptores laudatur; lac asininum secundam sibi palmam vendicat; haec equinum, caprini serum, bovinum, Ovillum, in ordine sequuntur. Ex quocunque autem animali recens emulsum sumatur: Tum quia partes subtiliores, maxime scilicet reficiente8, et nutrientes, nondum exhalaverint ; tum quia hac ratione, prius forte venas lacteas ingredi potest quam in spontaneam indolem abeat: Verum, ut ut

hoc sit, satius videtur semper pauxillum sacchari, mel tisa

99쪽

DE TABE PURULENTA. gi

lis, aut saponis Veneti, si nihil repugnet, adjicere; vel, si acidum ventriculum lacessit, absorbentia terrestria, testacea, una admiscere, ut forte hoc modo impediatur, quo minus, ex diutina in ventriculo debilire mora, vel ex cibi proxime assumpti reliquiis acidis,

coaguletur.

Interim, dum in diaeta rite administranda satagimus, corporis exercitia minime spernenda sunt: His enim, pro ratione virium aegroti, institutis, excitatur appetitus, concoctio atque assimilatio alimentorum summo pere juvantur, densatur sanguis tenuis, et corpus si accidum. roboratur. Equitationem praesertim summis laudibus ' Syden hamus prosequitur ; qui, postquam insignis hujus vires in assectione hysta rica et hypochondriaca curanda praedicaverat, hoc remedium saepe obtinuisse perhibet, in tabidis phthisicisque tantum non deploratis, quibus scilicet nocturnis sudoribus diutius maceratis, et macie prope confectis, ipsa jam etiarim di arrhoea colli quativa supervenerat. Symplomata denique molestiora, quae mitigationem morbo primario vigente admittunt, palliare interest. Nausea igitur atque sitis, haec molesta, illa cum molestia admodum noxia), quatenuS ex calore hestico dissi ante, atque colluvie putrida Ventriculum osque internum irritante, proficiscuntur, solis refrigerantibus et acidis gratis auscultant. Ad nauseam praeterea praecavendam tollendam ve, multum juvat cibos parca manu simul administrare. Pessime autem aegrum macerare solent sudores colli quati vi atque di arrhoea; verum hae evacuationes haud temere sistendae sunt ;L tutiusque

Epist. de affcctione hysterica, Ac.

100쪽

32 DE TABE PURULENTA

tutiusque videtur haec symptomata apud se invicem

coir mutare, sit forte aliquid solaminis ex malorum alternatione sentiatur, quam utrumque omnino tollere. Nic, si di arrhoea diutius aegrum exercuerit, adeo ut jam immineat dysenteria cruenta, commode sisti potest derivando ad cutim ; cui intentioni maxime arrident optata, tum intestinorum tormina atque irritationem sopiendo, tum diaphoresin augendo. bin contra desudoris colli quativi taedio conqueratur aegrotus, hu jus impetum medicamentis stypticis, temperantibus, refrigerantibus internis externisque, restae nare licet. Sed intestina simul laxanda sunt. Per haec enim emunctoria paroxysmi hectici crisis absol, itur, expelluntur humores inutiles atque noxii , qui, si intra cor-PuS Coerceantur, diras turbas movebunt, labem per viscera nobilia adhuc sorte sana propagabunt, aut in cavum aliquod corporis effusi, hydropibus incurabilibus sontem atque incrementum suppeditabunt '.' Morton phthisiol.

SEARCH

MENU NAVIGATION