Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PASSIONIBUS ORIENTIBUS. Ma

Ponamus quaevis corpora, quotidie uno eodemque tenore sensus assicere : Sine ullo horrore mentisve perturbatione ea aspicere possumus. Quod si ulla indultast superficiei diversitas, corpusve membris privetur, Vel partium numerus augeatur ; haec objecta, quae cum in naturali fuere statu attentionem nequaquam attrahebant, nunc adstantes insueta sensatione assiciunt, i. e. pathemata producunt; et haec magis intensa, vel

mitia sunt, prout objecta insolita magis apparebant. Ab omnibus prius dictis fas est concludere, quod nullum exoriatur animi pathema, antequam organa externa assiciantur.

Haud quidem negandum est, homines indomitas in corde gerere passiones ubi nulla conspiciuntur objecta,

ex. gr. etiam in atra caligine. Sed eodem res redit, sive sensus externi immediate objectis assiciantur, sive animus id earum seriem mente sepositam saepius revolvendo, aut ideas fictilias seu advenas superaddendo, majori vi ea repraetentet; in ambabus hypothesibus

mens eadem concutitur sensatione.

Ex principiis mechanicis, quibus modis corporamenti mutationem inducant, dicere conatus fui ; evidenter autem ex prius dictis patet, object externa passionibus originem dare : Restat nunc leges demonstrare, juxta quas mens jactata corporis oeconomiam mutat, ut morbos inducant; et considerando, quaenam hinc oriatur animi dispositio concludere possumus :Et quidem hic labor, hoc opus est determinare. Ne autem nimis praecipites in hac re procedamus praemittenda sunt sequentia axiomata. -

152쪽

DE MORBIS EX ANIMI

Ax. Imrim, Corporum per aliquod medium latorum celeritates in ratione composita virium motricum, resistentiarumque superandarum fiunt. . adum, Vis impellens in ratione reciproca mi nititur distantiarum a motus centro. Ax. 3tium, Si liquor ex heterogeneis particulis compositus per canalem moveatur, quamquam Vi S motrixaequalis sit, attamen particulae inaequalem patiuntur resistentiam : Quae enim specifice graviores sunt, vasis latera punctis paucioribus attingunt, vel celeriore pede trajiciunt, quam leviores ejus portiunculae. Ax. qtum, Fluidum ponamus prius in aliquo canalimoVere, ex arteria deinde rardos ad quemlibet angulum produci ; elementa quae maximam materiae quantitatem minima superficiei contentam habent, directione lateribus parallela, vel a bati usque ad apicem movebuntur ; dum aliae diversi ordinis secundum quadratum sinuum angulorum Vertuntur.

Ax. Stum, Cuncta corpora secundum particularum configurationem, quae superficiem externam componit, hos illosue radios lucis reflectunt, et vario colore adstantes assiciunt. . situm, Si vis motrix augeatur, momentum liquidi inclusi etiam augetur; vel si sui di quantitas sit aucta, idem sequitur essectus: Ergo momentum ab uno alterove producitur, aliquando ab ambobus simul agentibu S. Omnibus notum est, dum nostra corpora legibus circulationis gubernantur, tamdiu nos functiones proprias excolere posse, omnibus morbis immunes esse, mentemque passionibus liberam fieri: Interim concedere cogimur, aliquos facillime effraenis mentis ac

tionibus

153쪽

ΡASSIONIBUS ORIENTIBUS. 13s

tionibus jactari, dum alii passiones revolvunt pectore incolumi. Hoc fuisse primordium credo omnium scriptorum veterum, de temperamentis sic dictis, vel idiosyncrasiis, i. e. sanguineis, attrabitariis, &c. de quarum doctrina non est quod pluribus agamus, cum ea ad tertium praecedens axioma generatim reduci possit. Ponamus hominem saeva ira candescere, adstantes quantum ab illo mutatum cognoscunt 8 1. Vultum truculentum induit. a. Oculi protuberantes furore scintillant. 3. Glandulae magno rivo liquores expuunt, invito musculi convelluntur, verbo dicam, insano furore corripitur animus :Hinc canit poeta , Ira furor breυis est. Unde deveniunt haec phaenomenat Hoc fonte nimirum, mota liquidorum projectili subverso. Evidenter ex primo phaenomen O apparet, circuitum esse auctum, vimque fluidorum moventium solidorum resistentiis superiorem esse : Adeo insignibus praeditus est hic circuitus viribus, ut contra propriam gravitatem liquida ascendere cogantur: Sed experientia particulas rubraS totius liquidi densissimas ' este docet. Ex Ax. q. ergo demonstratum est, cur rubedine tingatur vultus, dum caetera membra nativum servant colorem, et hujus motus causa ex AX. 6. patet. Quo majori circulatio rapitur vi, eo major liquidi quantitas dato temporis spatio secernitur: Hinc sit quod ira percitus saliva spumescente madidum habeat os . Spirituum animalium sanguinisque influxus musculorum actionem facit: Alterius vel utriusque celeritas a ucta

' Lee enhockius sparsim in suis opusculis.

154쪽

r.36 DE MORBIS EX ANIMI

aucta eundem producit effectum, ac si quantitas suisset aucta ; sanguis musculorum villos 1patio temporis

proportionato tendit, tunc musculi contrahuntur An absurdum fuerit e contrario ratiocinari, quod mentis quodvis pathema corporis aequabilem Ceronomiam destruat, et an quaevis mutatio sui dis impressa mentis passionem producat. Ab exemplis autem sequentibus veritas plane apparebit, si motus quantitatem districte accommodemus obtinenti gradui dum suribundae fuere pastiones. Hominem ponamus spumantia pocula evacuare, donec sensorium commune vino impressum sit, et inde circulationis leges pessundari; in unam alteramve passionum praeceps fertur : Prompti iunt aliqui dentibus propter iracundiam frendere, alii levibus amoris famiam is uruntur : Sat erit exemplum secundum ad hujus doctrinae veritatem demonstrandam. Si amatores roseis labellis oscula carpunt, in mutuos amplexus

proni ruunt, gaudio membra palpant. Motus solidis communicatus causa hujus phaenomini est: Nec mirum, cum nervi labiis distributi communicant intimeque confunduntur illis, qui corporis partibus maxime vitalibus conjuncti sunt, nempe praecordiis, &c. Titillans hic invenitur sensatio, oculi gaudium projiciunt, pulmonesque a magnis ramis iis distributis, nolentes volentes, se contrahere coguntur; hinc solito major liquidi portio extremitatibus supernis accumulatur, pulsus celer debilisque invenitur: Haec utraque amuris ese effectus videmus. In immensum cresceret hic tractatus, si omnium pathematum exempla asserrem ; instituto meo suffecerit unum aut alterum delibare. Si partes nervosae

sensationibus

155쪽

PASSIONIBUS ORIENTIBUS. i 37

sensationibus prius allatis contrariis assiciuntur, diverissas producunt passiones. Hominem aliquando apprehendisse ponamus aliquibus sensationis organis tale objectam, quale mechanicum lolidis motum in lucebat, talemve nervorum compressionem, quae dolori ficam ideam excitabit, perinde est quaenam fuerit corporis pars ; et cum reactio aequalis et actioni contraria est, idem sequitur effectus, ac si impressio in ipsum cerebrum facta esset ; si denuo tale objectum senius assicit, vel reflectendo mente volvitur, necessario odium

oritur.

GAUDIUM.

Def. Dum regnat gaudium, pectora dulci motu exultant, tristetque secluduntur Curae. Secundum nostram theoriam millena invenimus corpora, quae primo intuitu laetitiam menti adferunt: Quaedam est in corporibus proportio, i eu symmetria, quae gaudium voluptatemve spectantium animis pariunt, qua subversa, vel prorsus deperdita, contraria sensatione mentes assiciuntur. Hoc nullo pacto ex ipsorum voluntate pendet, sed ex naturali lege oriri vid tur Qua r. tione qui modi corpora organa assiciant explicare possumus; at cur non Omnia voluptatem, aut omnia dolorem, aut aliam similem sensationem menti adserunt, non mihi magis in promptu est, quam Domino Ilaaco Newtonol fuit gravitationis alteriusve cujusquam legis naturalis, causam assignare. Annon hujus voluptatis vel doloris, quatenus de mechanicis rerum viribus nunc agitur, aeque ratio peti

S potest

156쪽

138 DE MORBIS EX ANIMI

potes ab externa corporum configuratione λ Ita, V. g. supponamus sonum harmonice absque quorundam corporum interventu propagari, is multo minore voluptate nos assiceret, quam cum ejusmodi interveniunt corpora, quae sonum et augeant et suaviorCm reddant. bi corpus, v. g. angulis vel poris abundet, tum radii sonori absorbebuntur; si elasticum sit, vibrantes conquassationes ab instrumento sonoro accepta S augebit, parique proportione auditus organum validiore vel debiliore impulsu seriet, h. e. ut mechanice loquamur, Voluptatem vel dolorem pariet. Neque aures solum blanda dulcedine mentem imbuunt, sed omnes alii sensus externi laetitiam animo adferre possunt, V. g. si excelsa domus summo artificio extructa sit, ubi arbores ramos omnis generis fructibus gravatos emittunt, variique flores fragrantes undique odores spargentes, nares oculosque assiciunt ; gaudio exultat, et extra se quasi rapitur adspiciens.

TRISTITIA.

Def. Cum moeror miserum excruciat pectus, etsi fortuna sereno ridet vultu, omnesque voluptates ei obrepunt, nullam tamen felicitatem veram homo possidet; cum objecta, quae olim gaudium menti adferebant, minuuntur, Vel delentur, tristitiae quantitas erit in proportione ad momentum gaudii antea potiti. Hujus causa videtur motus irregularis sensorio impertitus;

tantis enim viribus praedita est haec passio, ut nisi ra

157쪽

PAS 5 IONIBUS ORIENTIBUS ia

tiocinatione ei obviam ire conemur, tota mentis dispo. sitio brevi labe iactetur. H cec fortassi, phnosopli indiratio quibuidam nimis praecaria videbitur Ego contra nihil a me hic propolitum, nisi quod in ipsa reium natura fundatum sit, assirino. Nullum pathema existere, nisi sensus externi prius assiciantur supra demorali ravimus, et quamque passionem oeconomiam animalem turbare : Proinde, si liquidorum motum, ad eum quem habebant, dum suribundae erant passiones, gradum exegerimus, conclusio sua sponte sequetur.

E. D.

Demonstratum hactenus credo, quaenam mutatio in corpore humano ad passiones ciendas requiratur, nunc conii derandi sunt effectus, vel quibus modis morbos inducant: Quod quidem nobis praecipue propositum fuit. Atque ut ab iracundia exordium sumamus, cum primum indomitus hic affectus aliquem invadit, protinus homo furore abreptus non diutius ullos legitimos animi actus exercere capax est ; sanguis effraeni impetu per varios canales propellitur: Proinde juxta Ax. q.

certus particularum numeru8 per axim movebitur, i. e. motus projectilis a centro motus ad extremitates rectissima directione seretur. Cum autem arteriae ad caput emisiae via omnium rectissima tendunt, maxima

fluidorum quantitas illic, caeteris paribus, locum obtinebit, dum interim rami collaterales particulis secundi ordinis distendentur. Celeritate sanguinis sic aucta, spirituum animalium celeritas pari proportione auge bitur. Hinc cordis contractio acceleratur, et qu. n diu ea durat, quaeque liquidorum vis divellen S can, dea destruere

158쪽

rqo DE MORBIS EX ANIMI

des iere nititur; et quam primum momentum cohaesione partium componentium vel minimum superius evadit, horum canalium ruinam brevi consequi necesse est. Per Ax. autem a. qua parte corporis id eventurum sit, statuere licet Extra vasatione hinc succedente, cavitas praeternaturalis formabitur; atque adeo, juxta hydraulicorum leges, liquores in ea contenti im pressionem perpendiculari ipsorum columnae et basi proportionalem essicient. Cum autem canales flexiles sunt, haec impressio in vicinos canales vim suum CXeret, et in eorum lateribus resistentiam inclusis liquoribus superiorem, i e. obstructionem inducet: Hinc quo major quantitas, eo minor invenietur resistentia; minima autem ubi canales disrumpuntur resistentia est. Hoc rerum statu aeger sensu privabitur, ac demum apoplexi a morietur. Hic tamen effectus non repente contingit, sed paulatim progreditur: Prius enim unaquaeque canalis distentio, naturali ejus cavitate superior, partium tunicis injuriam adfert, quaeVis nervo sarum fibrillarum pressura dolorem excitat, et cum nervi alii cum aliis intime communicent, ex motuS

legibus tota machina ejus mali particeps fit. Hinc lacultates pessundabuntur ' , varii nimirum nervi, qui

cum sua origine communicantes animalibus facultatibus inserviunt, magnam compressionem sustinebunt;

et quo fortior debiliorve erit haec compressio, diversa orietur objediorum repraesentatio : Ea enim aliquando caligine tecta, aliquando inversa, aliquando in gyrum acta apparebunt; donec tandem in morbos comatosos, qui vitae finem imponunt, aeger incidat. Coroll.

1 Bellin, de morbis capitis, p. Sog. Observat. Tui p. lib. 2. cap. ao.

159쪽

ΡAssIONIBUS ORIENTIBUS. 141

Coroll. An ex nostra theoria guttae serenae, sine aliqua caula apparente productae, ratio reddi potest Θ Ex iis quae memoravimus indiciis suidorum celeritatem auctam invenimus, eodemque res redit, sive liquidorum moles augeatur, an solito major ejus quantitas alicui parti dimittatur. Notitia humanae structurae docet nervum cardia cum arteriae carotidis superficiem percurrere; si hujus arteriae sectio circularis, e . g distenditur, quo ma jor haec distentio, eo magis nervus ille comprimitur, vel ejus capacitas imminuitur : Ergo cor principio mo tus actionisque fraudatur, paralyticum redditur, h. e. maxime acceleratur ejus vibratio, sed debilitatur vis

impellens : Liquidis hoc pacto sua resistentia projectili

cordis vi superioribus evadentibus, ejus motus cessabit, donec tandem spiritibus destitutum morti succumbat

Coroll. An non ex hac doctrina, ratio erui potest,

cur plurimi morte repentina extinguantur, quam Vis eorum corpora accurate disiecta et perlustrata nullum indicium praebuerunt, vel oeconomiae animalis violatae, vel polypi, vel cerebri compressionis ; quae multis pro refugio sunt tHoc fonte plurimi alii oriuntur morbi, quos prolixe

tractare egregius esset otii ab ulus. Dum furor saevit, febre ardente homines jactantur; carpo tractato, symptomatum eritis judices ; pulsus celeri magnoque ictu digitum ferit ; tota ardente calore torret compages, dolore cruciatur caput, delirium accedit, &c. Haec mala seu morbi humanum genus exagitant: Sed magnum datur discrimen inter fabricam Organo

tum quae sexus distinguunt; quorum adeo pro dispari

ratione

160쪽

r ME MORBIS EX ANIMI

ratione morbi discrepabunt. Ponamus, v. g. mulierem, gravidum uterum gestantem, dum placenta ad uteri superficiem perexiguam habet proportionem, subita correptam ira ; cruor tumultuario rivo in vasis uterinis acceleratur, nimia distentione ne quidem una guttula foetus nutritur, vascula ad summum usque impleta rumpuntur, liquida prosiliunt, placentae nexus solvitur, et expellitur intempestivus foetus.

Ab hoc quem modo consideravimus effectu plane diversus est amor, periculosus quidem quoad effectu , sive ejus in corpus simul et animum, sive in corpus solum de quo nunc agitur in vim spectemus. Quamprimum objectum hanc passionem excitans se offert, antiamus assiduo dilirio correptus ad hoc unum contem

plandum se convertit ; fulque intensio in proportione erit ad quantitatem felicitatis ex objecti stultione speratae: Quovis mentis actu spirituum dispendium fit, proinde cogitatio perpetua perpetuum dispendium creabit; et pro ratione assiduitatis et intensionis hujus actus, ita major minorve jactura spirituum erit. Cum autem spiritus animales totius massae fluidorum longe subtilissimi sint, residuum densius reddetur; et quo major quantitas vitalibus actionibus consumitur, naturales animalesque debiliores fient. Ut hi effectus clariores reddantur, a chylopoleticis visceribus incipiam. Actio ventriculi, ii non prorsus

evertetur, certe Plurimum enervabitur. cruditas, prostratus appetitus, oris amarities, acidi nidorosique fia-

tuss

SEARCH

MENU NAVIGATION