장음표시 사용
161쪽
tus, hypochondriorum tensione3, aeris generatio, hor-boryginique producentur '. Alimenti autem in liquorem nutritioni aptum conversio, actio princeps est ; at digestionem perditam esse demonstravimus : Hinc horrenda incipit tragoedia, liquida resolvuntur, leu proprietates a cohaesione particularum pendentes diruuntur, circuitus lento trajicit pede, nutritio, humorum velocitate diminuta, particuliique subtilissimis dissipatis, laeditur ; vitae atque sanitati adeo necessaria solidorum tensio discing tur, verbo dicam, primaeva illa
lex attractionis labefactatur. Non igitur mirandum 'est, si amoris vinculis diu constricti corpus athleticum marcescat, antiquus vigor pereat, et juxta axioma s.cujus ora antea 1 ustui a rudore radiabant, nunc solidorum inertia huiciorumque solutione corpus inducto pallore iugiat tanguis, ioliditque relaxatio membra imbecillitate frangantur. Per Ax. 2. Omnium corporum momentum immirinuitur, ut spatium a motus centro cumulatur : Hinc
quo propinquior cordi, eo fortior est vis projectili S. Omnium liquorum motus ab uno in alium minoria diametri canalem moventium accelerabitur, dummodo
liquiua inclusa solidorum reactionem haud superant. Solida a prius dictis debilitantur. bi in toto corpore punctulum monstrare possimus, ubi vis cohaesionis maxime imbecillis est, et tamen siuidorum momentum vividius, cohaesio solvetur. Si calculum inire velimus, pulmones eam partem esse depreheddemus: Hinc enim non solum eorum vires infirmae admodum sunt;
i Baslivi Praxeos medicae, lib. I. caP. 24. P. I47.
162쪽
sed ii presi uram collumnae perpendicularis, cujus alti
ludo atmosphaera est, basisque lectio vesicularum composita, sustinent. Hinc phaenomenon primum est sanguinis sputatio, phthisis dirus mortalibus morbus subsequitur. Hunc esse e Maenis amoris effectum experientia ' testatur. Si aeger e faucibus mortis eripiatur, alio ingruetite distorquetur morbo; postqui in portiunculae subtilissimae avolavere, spissiores legibus circulationis subeundis relinquuntur Ubi canalis diameter particulis moventibus superior est, vascula nulla injuria corripiuntur : At ubi motus ientescit, particu larumque diameter aequalis tribus canalis semidiametris invenitur, obstructio oritur, particulisque redeundi nulla patet via. Nam obliqua pressura canalis laterum, sui dumque subsequens vim habent retrogrado materiae obstructae motui superiorem.
Sive timor in imaginatione fundamentum habet, sive externi assiciuntur lenius a corpore verum horrorem incutiente, iidem evenient effectus. Sequentia phaenomena loco axiomatum ponamus: i. Pallor sit universalis. 2. Pavida formidine trepidat pectus. 3. Membra concutiuntur. q. Largo corpus sudore proluitur. s. Demum sequitur syncope. Inter philosophos pallor, seu pellucidub color, pro nullo habetur, sed omnium colorum combinatio. In sequente autem
particularum configuratione eum consistere existimo, nimirum
' Tulpii Observat. lib. a. cap. a P.
163쪽
,iimirum in toto fluido cohaesonis vis eandem pro . portionem adipiscitur; ergo non solum anguli incidentiae angulis reflectionis aequales, sed anguli resectionis inter se aequales sunt. Dum humani coris poris vasa liquidis ingurgitantur, color qui ruber dici.
tur excitatur : Fluidorum autem motus, ut aliqui somniavere, absorptione sola nequaquam conficitur; sed evidenter vis projectilis a primo mobili derivata ejus est causa : Si ex vasculis distentisicolor modo dictus oritur, sequitur colorem diversum, seu pellucidum, ex vis moventis inertia proficisci; h. e. cor eodum impetu sanguinem quo statu sano nequaquam urget ; si inaequalis devenit circulatio, major in uno quam alia parte accumulabitur quantitas, et per ax. q. partes sic distentas designare possumus 3, hinc musculorum actio ni requisitum aequilibrium disperditur, tremores leves que horripilationes sequuntur. In statu vegeto sudor, vel celeritate vel quantitate liquidorum aucta, aliquando momento diminuto excernitur: Si musculosi cutis
sphincteruli iis resistendis oppositi relaxantur, liquida
pleno prosiliunt rivo, seu largo sudore corpus lavatur. In anxietate, cruciante quidem sensatione, sed quam medici a dolore distinguunt, palpitatio ex resistentia cordi injecta nascitur, quae minima ratione aucta,
dum nictat oculus, si cordis actioni obstet, inde vellipothymia corripit, vel solidorum inertia in spissam vertuntur fluida materiem ; circuitu sic mpedito, metus est ne aeger ad superos migret. Ponamus omnium canalium aream compositam ad fluida certam habere
proportionem, e. g. 4 :: 3. Si ab aliqua causa vel moles aucta in toto corpore si, vel major quantitas dato Joco coacervata, canalis distenditur secvadum propor-T tionem
164쪽
tionem inductam, quisque nisus fibras componentes dilacerans inter elementa spatium auget, vel vim attractionis diruit; consequenter vim superandam habet cor solum, quam simul cum canalibus arteriosis superare consuevit; per ax Σ. pulmones maxime distenduntur; hinc vesicularum villi gravitati incumbentis at mosphaerae res stere coguntur, non datur contractioni spatium requisitum ; ergo in cordis dextro sinu, et in arteria pulmonali, sanguis accumulatur, sequitur perip-neumonia, seu respirationis dissicultas, i. e. vera agonia aeger corripitur. Unam alteram ve sententiam de Diagnesicis et Prognosicis adjiciam, brevitati studens.
Plane apparet cuique inspicienti.
Ex sequentibus Corrollariis morbi effectus intelligere
possum US. Coroll. Imum, In ratione composita celeritatis suid rum solidorumque cohaesionis effectus erit. Ponamus vasculoium cohaesionem, ubi maxima est pressura, esie 16, vim autem a sui dis communicatam Io; ergo ut 1 o :: 16, ita Vib attraCtionis est resistentiae: Hinc solida vi fluidorum pro ectili cohaesione aequali s renituntur neque totum hic effectus in proportione erit a motus quantitatem, sed in ratione composita ex motus
165쪽
motus quantitate et particularum soliditate : Nam ii. quores non solum undequaque premunt, vi ab aliis corporibus communicata, sed propria sua gravitate. Si sui di portiuncula, cujus gravitas specifica zo esse invenitur, vi Io projicitur ; corpus cujus resistentia est
3s percutit, prior exhauritur vis, incolumeque remanet corpus : Ponamus vim motricem eandem este, sola gravitas specifica mutatur, eX gr. 2O - - Io, nunc cor. pus prius intactum cohaesionem velocitate aequali samittet. Coroll. adum, Ut momentum duratioque pathema tum ratione superiorem potestatem acquirunt, ita sequuntur effectus. Tota haec mutatio in oeconomiam
inducta, ab animi pathematibus originem haurit. Hinc sequitur, quodcunque tollendi effectus habet vim, vel inania redditurum pathemata, Vel machinam pri stino statui restituturum. Ut medelam perfectam attingamus, frequenter mentis dispoisitionem inquisitam habere oportet: Medici quippe sapientis est, alta mente fontem hujus aliusve passionis indagare; sermones igitur cum aegroto conferendo, Vel causam maiali prorsus imaginariam esse suadebit, vel aliquos pravas animo ejus ideas suggerendo, et rem in priore statu esse quam revera est, repraesentando, ipsi imposuisse. Si adeo furore praecipitatus est, ut nullis argumentis aurem praebeat, methodus curati di proxima erit, passionem affectui prae dominanti contrariam ex citare. Hominem affore jactatum ponamus, si odium ejus pectore inserere possis, finem optatum attingeS.
ed aegri conditioni, medicique prudentiae, hoc letinuequimus,
166쪽
Ad eam medendi partem pervenimus, in qua hamana tantum machina respicitur. Cum autem iidem
sint effectus, qui in aliis morbis, si ope medicinae leges motus in sui dis corrigere possimus, et exitiosis passionis essectibus obviam ire, vere dici potest, nos essectibus ejus praeveniendis passionem ipsam amo visse.
Dum ira surit homo, phaenomena eadem esse, quae in momento sanguinis aucto aspicimus : Quodcunque ergo sanguinis quantitatem minuit, aut vim expansilem moderari valet, celeritatem retardabit. Interdum quidem quantitatem minuendo, celeritatem augebis,
dum, sci g. liquidi quantitas solidorum vi aequilibratur. Nostra autem hypothesi, tali suppositioni ne vel minisma ansa relinquitur. Hinc venae sectione fluidorum momentum diminuitur, hacque operatione non solum celeritas minor fit, sed etiam particularum soliditas imbecillis redditur. Omnium corporum cohaesio in ratione composita nisus particularum in contactum, pressuraeque corporum ambientium sit; haec locum habent, sive elementa 'solida, sive fluida sint; et cum reactio aequalis et actioni contraria est, quantitate motus diminuta, solida tonum seu elasticitatem repente amittunt. Hinc paucis punctulis parvisque superficiebus elementa se ipsa tangunt, id est, 1 cohaesio seu vis attractionis decrescit: Variantibus autem indicationibus hanc repetere oportet.
Quo majorem caloris gradum quodvis corpus complectitur, eo majus occupabit spatium, i. e. caetera
corpora magis premet: Si ulla inveniri potest metho. diis calorem extinguendi, pro frigoris inducti proportione pressurae momentum diminuetur. Ars medicatalia
167쪽
talia suppeditabit; aliquibus enim praeparationibus frigus gignitur, quovis frigore naturali multis gradibus
intensius, ut ex observationibus thermo metricis constat. In hunc effectum, perscrutanda est tota attenuantium, resolventium, refrigerantiumque classis ; idemque regimen praescribere, quod in morbis inflammatoriis, debemus. In caeteris passionibus, quae evidenter celeritatem liquidorum minuunt, methodum medendi diversis morbi gradibus accommodare oportet; si nullum viscus particulari dolore cruciatur, sed dirus languor, mollis inertia, horrendaque macies pallentes occupat artus, et aegerrime functiones Vitales excercentur; tunc indicationes curativae, ut variat diathesis, sunt omnia aromatica adstringentia, exhilarantia, medicamentaque cardiaca dicta, e Variis naturae classibus, a.
nimalium, vegetabilium, fossiliumve excerpta ; quodcunque denique solidorum elasticitatem, fluidorumque celeritatem lente auget. Postquam aeger per debitum tempus hanc partem curationis subierit, sequitur motus progressivus praescribendus. Hujus diversa genera ab antiquis tradita sunt. Nam motus quicunque vigorem seu vim musculorum auget, particulas solidas componentes ad se inVicem premendo, seu in minorem molem redigendo ; utque diametri minuuntur, cohaesionis punctula augentur, ac propterea movendo musculi fortiores redduntur. Si languor supra dictus
in ullum morbum particularem transfertur, eX. gr. vel
in phthisin pulmonalem, aut maniam; ut alios illos
- Vide Μercuriat. de arte gymnastica, Dissertationemqης nuptae tam a D. Carol. Artou Dougias.
168쪽
morbos praeteream, haec maniae species nullo omnino pacto curanda est ut inania vulgaris, nimirum magnis iteratisque evacuationibus ; sed danda sunt omnia medicamenta, quae solida laxata sortiora reddunt, celeritatemque fluidorum mox augent: Talia repetitis ictibus materiam obstruinam solvent, hac methodo removentur morbi, aegerque sanitate vitaque beata
Timoris effectus unico verbo comprehendere posumus: Nimirum circulatio liquidorum retrograda devenit, id est, humores a circumferentia usque ad centrum moventur. Omne itaque medicamentum, quod
solida stimulat, ut propellantur liquida stagnantia,
solidorumve resistentiam minuit, aegrum curabit. Ad primum obtinendum, omnes acutae subtilesque plantarum exhalationes, spiritus salesque volatiles, verbo dicam, quodcunque nervos inertes suscitat, requiruntur. Secundae intentioni respondetur, revulsiones faciendo, seu resistentiam quae fluidis circulantibus sit minuendo : Ubi enim minima datur resistentia, ibi maxima liquidi quantitas accumulabitur. In hunc si nem pertundantur Venae, epispastica pediluviaque applicentur. Ut hisce tandem studiorum meorum primitiis finem imponam, id unum superest, ut a lectoribus veniam obsecrem, quod ipsorum oculos animosque nugis mei6, rudi Minerva prolatis, ingeniique tenuitatem prodentibus, tamdiu detinuerim. Solus veritati S amor, communisque utilitatis studium ad hanc provinciam, a veteribus pene neglectam, a recentioribus leviter tentatam, obeundam me impulerunt. In re cuidem
169쪽
tam ardua me ubique rectam viam tenuisse sponctere non ausim ; sed neque in omnibus ea exci di ne me sperem: Ut hoc saltem poetae lectorem meum dimittere liceat ;
Qui legis ista, tuam reprehendo, si mea laudes Crania, nolitiam a si nihil, invidianti
