장음표시 사용
181쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 163
thodico praescribuntur : Licet inter hanc et praegressam classem, exquisitas metas apponere, dissicile quidem sit. Plurima hujusmodi suppeditat vegetabile
regnum : Eminent imprimis purgantia, quorum amplificata dosis, praesertim si ex resinosis desumatur, crudeles vomitus frequenter excitat. Rcsinosa etenim humoribus nostris parum miscibilia sunt, indissoluta Cavo ventriculi accrescunt, summos concitant dolores, spasmos, et immanes per superiora depletiones : Evin Cunt hoc cruciatus isti, qui aegrotis superveniunt post ingestam j a lapi resinam, aut ejus in odi quodpiam, non rite per attritum solutum, vel miscibile alia quavis ratione factum dum forte nativo suo sapone fraudantur humores inquilini, et aquosa pituita plena sunt omnia. His annumerari possunt, helleborus albus, tithymali species nonnullae, ni cottana, et plantae aliae permultae deleteriae dictae : Classem augent, stibiata acriora, et illa quoque emetica quae dat mercurius, una cum plerisque metallicis venenatis.
ro. Ex tradita hactenus descriptione liquet, Imo, Vomitum excitari non posse, sine quodam aculeo sintelligi velim omne id, quod liquidi vitalis fluxum sive nervorum actionem mutare queat) systematis nervos, regioni cuidam applicato. Iri, Quod ex illius in nervos, horumque in musculos, i 1. actione, necessario fit contentorum gastricorum evacuatio. Denique. 3tio, Quod haec neutiquam evenire possint, sine partium quarundam compressione forti, aliarum ingenti concussione, et insigni corporis universi motu. Lenisesimae etiam vomitioni haec semper adsunt: Crescunt
182쪽
ut extenditur emetici potentia, et ad aucto stimulo, usque in fabricae ruinam evehi possunt. I . Quum itaque praefatae conditiones nunquam non 'Eμεσις conjunguntur, quum ab hisce omnino pendeant pleraeque ex iis mutationibus quae ab emeticis sperantur, producuntur ; essectus horum ex triplici illa Causa nascentes, quinam sint, rimaturus, his quaesitis responsa expediam ; scit. Quid valeat emeticum, qua tenus est stimulus 8 Quatenus evacuet 8 Quatenus denique vi sua mechanica totum corpus assicere queat t
De smeticorum Ussu, a Stimulo suo derivato. 12. Nulla adhuc instrumenta in corpore animali invenit anato me, quae stimulorum objecta propriae existimati possunt, praeter ipsos nervos ; qui essectus horum, quales quales sint, primario Patiuntur, aliasque ad partes propagant, uti multiplicibus constat experimentis : Haec enim docent, quod non modo in ipso puncto cui irritans applicatur, mutatio accidit ; quinet ad nerVi intem, terminum, ramorum pullulantium sines derivatur Cinctus, nec non ad surculos, Oppositam corporis plagam lustrantes, a causa licet di
13. Effectus imprimis sunt, energiae vitalis ad partem ita affectam accessio major, in aliis ejusdem dimi.
183쪽
IM VARIIS MORBIS TRACTANDI S. 16ue
nutio ; et perdita demum aequabilis lenisque ejus divisio, cursu magis accelerato, turbatoque simul. Haec Vero omnia, gradus rei pectu, diversa futura sunt, et pluS minusve conspicua, prout causae lacessentis vehementia et copia, nervorum indoles, numeruS, atque
moles, tegminis denique quo involuti sunt crassities, est diversa. Iq. Causam hanc, sive energiam, J I3. esse liquidum subtilissimum, mobilissimum, omnibusque sui di dotibus communibus praeditum, e cerebro, jugi, leni, pacato motu derivatum in singulas corporis partes, agnoscunt plerique doctores. Nec inficias ibit, qui attente perlegerit quae de hac re scripsit ' Boerha avius ;vel qui ordine adhuc lucidiore exposuit inclytus nosteranatomiae ' professor, perpenderit. Is . Neque admodum vero simile videtur, estraeno vel praecipiti quovis impetu spiritus animales unquam
ita rapi, ut enormium tot effectuum causa sint, vel tot morborum essentiam constituant; hanc ve in motum proclivitatem ab ingenti quadam et praeternaturali
mobilitate oriri posse : Quippe quod spirituum impetus
a fortibus vitae viribus solummodo pendeat; cum tamen in nullis frequentius occurrant morbi a systematener voso male astecto nati, quam in eis qui opposita potiuntur indole, laxis, scit. debilibus, et quibus vitae vires parum firmae sunt. Legibus certe oeconomiae perquam videtur consentiens, liquidum hoc, nunc Paulo
184쪽
paulo celerius, nunc 'lentius moveri: Sed tantum in teresse discrimen inter summam velocitatem, pigritiamque summam, ut sola sit haec morborum origo, haud facile conceditur. Spirituum inaequalis distributio tumultuum plurimorum, qui nervis vitio dantur, Parens esse potest, omniaque ista phaenomena, quae morbos, nervosos dictos, comitari sole ut, longe facilius hoc filo duce panduntur ; nec alia suadet musculorum actio. I 6. Pungens quodcunque satis acre, nervo, ejusve
propagini appostum, inaequabilem hanc dispersionemessicit, ut spasmi et convulsiones ad necem usque saevientes ostendunt. Peragit idem quoque compressio, in nervi cujuscunque insignioris ortum facta ; aut obstructus, alia quavis de causa, spirituum per suos canales egressus, unde propinqui pleniori horum rivo lustrari debent. Hanc augent diathesin, vel minuunt summopere diversa fluidorum et solidorum ratio, quae
unicuique aetati convenit; tum et propria cuique temperies : Quo etenim tenerior aetas, quo mollior habitus, eo, caeteris paribus, promptius irritantur nervi, vel comprimuntur. Sententiam confirmat e Xperientia. Raro enim opipare pascentes pueros, quorum sanguis
spiritibus dives, et insigni praedita mollitie cutis, inquinat contagium variolosum, si modo venenum haud fuerit mitissimum, quin excitantur contractioneS horis
rendae : Neque raro superveniunt insultus, epilepsiae verae prorsus aemuli. Nec semper, ob egestatem liquidi vitalis, invadunt insultus hysterici, cum otiosas, et luxu solutas foeminas adoriantur magis quam quibus sors angustior obvenit. 17
185쪽
1N vARIIS MORBIS TRACTANDIS . 16
17. His idcirco ita positis, generalem hanc regulam licet statuere ; nempe, si morbus a stimulo particulari
cuivis parti applicato nascatur, huic succurrendum est, vel destructione causae stimulantis, vel alterius applicatione parti adversae ; sic etenim restituto aequilibrio, solvitur morbus spasmodicus.18. Effectus memorati s I 3. nervis praecipue et musculis contingunt. Alii tamen et diversi vicinas saepe partes corripiunt, uti dolor, cutis rubedo, calor ;humorum afluxus, tumor; Vas sum compressio, obstructio ; horumque destructioi suppuratio, gangraena. Haec internis juxta et externis corporis partibus eveniunt. I9. Generales aculeorum Virtutes hactenus enarra
ias possidet remedium de quo nunc agitur. Hoc tamen sibi fere proprium obtinet, quod emeticorum actioni certiores plerumque limites praescribere liceat, quam interno cuivis stimulanti remedio. Haec enim quandoque frangunt repagula, saeviuntque ferociusquam expedit, vel segnius agunt; dum emetici vis ad votum fere evehi vel reprimi potest, si atrocissima tan .
tum modo excipias Venena.dio. Ex dictis j I 3. ad 2 o. J patet quid valeat emeticum quatenus est stimulus. Insignes equidem praestat effectus, e quibus eminent sequentes. Leniora poplexiae species, quae ab inerti frigidaque pituita
nascitur, si modo a causa recente, nec corpore valde senili accidat, emetico prudenter exhibito saepe solvitur: Inde si quidem crassa subiguntur, excutiuntur; aperiuntur
186쪽
aperiuntur nervorum oscula, horum tramites expedi untur, incitato simul torpescentis sanguinis motu . Si.
miles in simili paralysi praestat essectus. Pueris frequens est morbus epilepsia, ab acri quovis
rodente nervos, eosque vellicante. Adultis saepe contingit ab eadem causa, tum et assectionibus animi gravioribus, a dolore saevo membra cruciante, a turbato spirituum fluxu, qualis hypochondriacis et hystericis familiaris est. In his casibus, si mobilis sit mali fomes, iterato vomitorio excutitur. Membrana ista musculosa, quae tracheae segmenta cartilaginea sibi invicem adnectit, ex fibris conflatur musculosis contrastilibus spasmo obnoxiis, in his praecipue quibus genus nerveum est mobile nimis. Nictu oculi saepe constringuntur fibrae, adducuntur sibi mutuo cartilagines, pertinaciter elongationi solitae repugnant, crebros trahit spiritus aeger, avide captat auras, profunde gemit, tandem labore fatigatus, et mox angori succubiturus, prae defectu spirituum solutum sentit spasmum, explicatur pectus, et Vivere de novo miser exorditur. Quod prohibet quin subito propinata dosis salis vitrioli, cupri, hujusve tincturae, quae irritando ventriculum, ciendo vomitum, spirituum iter tramitemque mutando, tumultus hosce sedet ρ omni certe vacat periculo.
Ubi sanguis eam nancisci indolem incipit, quae apud veteres atra bilis dicta est, ubi functiones natura Ies labascunt propter spirituum absentiam ; quando
quosdam tantummodo nervos inique petunt, hi certos duntaxat mentis corporisve actiones exercent; vix praestantius exhibetur remedium, quam emeticum certis
187쪽
iu VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 169
iis cautelis moderatum, ut postea dicendi erit occasO In morbis spasmodicis, aliisque plurimis nervosi ordinis, qui proventum ab inertia et languore chylopole-eticon ducere videntur, plurimum prodesse visa sunt emetica. Chorea Viti, malum certe paucis hujusmodi pertinacia secundum, vires tamen hujus remedii quandoque fatetur. Atque, licet sbia vi stimulante in his morbis non juvent, ea tamen plurimum prosunt, spirituum auctiorem fluxum versus organa sollicitando,
quae Penui iam Patiuntur, quaeque exinde deveniunt morbis oppoItuna.
in malis denique plerisque chronicis, quum pituita crassa decesque habitum obtundit, ignavius hac obsita vibrant solida, fui da jam viscida dissicilius propelluntur, perditae vel depravatae facultates universae liquidi vitalis inopiam segnitiemue demonstrant, uti in glutine vel acore spontaneo ; emetica, licet curationem haud absolvant qua stimuli, aliis tamen remediis palmam praeripiunt; praesertim si ad reliquos vomitorii e Tectus respiciamus. 21. Actionis istius 9 38. alter essectus est, sui do. rum tenuiorum festinata secretio ; quae duplici ratione Comparat μα ; primo, motum sangustiis intendit in vasis majoribus, horum crebriorem et fortiorem inguida reactionem excitando, attenuationem conciliando, et hinc secesiui aptitudinem ; dein ipsis secretiori is organi S praeparationem expedit, et transitum humorum accelerat. Hinc ab eodem stimulo diversae augentur Y secretiones,
188쪽
secretiones, prout diversimode in hoc vel illud organum secretorium determinatur.
Do Emeticorum UD, eυacuando producto. 22. Emeti effectus, quatenus evacuat, in duplicem ordinem partiri absonum haud videtur, I mus est, De pletio ventriculi, contentis sursum reiectis. Idus, Aliarum partium excretio aucta per conatus vomendi. Qu iam vero haec pro causa proxima haud agnoscat vomitorium, inter effectius quos mechanice praestate me sis commode magis recitari potest, atque evacuatio universalis appellari meretur: Altera particularis, sive eorum expulsio, quae jam in ventre stabulantur, vel eo usque per aculei vim pelliciuntur; vel denique pera viciniis in eum advehuntur; de qua proxime sermonem instituere jubet bona methodus. 23. Nocentia per os ingesta, aut in ventriculum ali. inde delata, promptam emetici medelam exigunt, neque ullum novit medicina potentius adjumentum, ad prolem horum morbosam radicitus exstirpandam, vel ad symptomata quaedam atrocia, sata hinc, lenienda.
et . Ex priorum numero, O 23. ex ingestis scilicet,
cibi potusque in censum merito Vocantur. Sors enim vitae ineluctabilis, quamdiu Vitales auras carpimus, hos
189쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 1 i
lios effecit necessarios, rationes supprimo. Et materiei diversissima indoles, ex qua comparantur alimenta, et a nostra saepissime aliena, quorundam incuria, improba aliorum ventris ingluvies, denique vetiti aut no- civi appetitus, error in escarum potuumque dele cu et mensurae justo moderamine, vitia induXerunt x en triculo multiplicia. Hinc ferax malorum progenies, stomacho ipsi crudeles minitans dolores, ultimiique Vasorum anfractibus nocitura. Quae sane singulatim
explicare jubet inceptum, denegant autem temporis angusti limites. Et quidem eis excutiendis operam frustra navarem ; quum pensum istud omni numero
absolutum, vestris sub auspiciis, non ita pridem, in lucem prodiit, in dissertatione ' eleganti, de noxis ex cibi potusque usu et abutri oriundis. I; . Copia ingestorum major justo mala parit ibi descripta ; his levamen afferre solet depletio ; quae, si
aeger sit vomitoriis facienda ; hac enim ratione citissime aufertur materies Ventriculum gravans, et praecavetur ne incocti alimenti reliquiarum pars quaevis in corporis interiora ducatur. Vitiata qualitas idem petit auxilium, dum adhuc in cavo ventriculi remanet materia nociva, aut non longe ab eo propagatur. Sic, quae nativa gaudent tenacitate, majore quam quae domabilis sit per corporis vires, suum secuta genium corrumpuntur, abeuntque in ductile phlegma, Eadem res est, si expultrix ventriculi facultas praepedita iit, ut in debilibus saepe sileri testatitur practici: Tunc enim, licet nec copia nec qualit tal Aviore Henrico Tons.
190쪽
litate insigniter vitiabili gaudeant, sponte tamen labem contrahunt ingesta, natam ab ipsa mora auctamque-Hinc prodeunt acrimoniae diversae species ; hinc muci et pituitae tenacis scaturigo: Quae, prout singulatim dominantur, vel conjunctim permiscentur, adju vante hominis temperie huic illive proclivi, producunt diversa et nonnunquam plane attrocia'symptomata. Sic multiplices appetitus depravationes, deletio integra, imminutio vel excesius ingens ; sic vitiata, imminuta, vel sublata coctio vel incocti corruptio, haec saepe pro suis causis proximis agnoscunt. Ex aegroto ipso sacile discendum erit quid praegressum fuerit praedis ponens; atque hinc patet indoles materiae, et quibus utendum remediis. Vomitoria fomitem exhauriunt, causam proximam funditus eradicant: Hisce tamen solis non fidendum, sed exhibitis roborantibus sinter haec repetito, post debita intervalista, vomitu in ima de stirpe tandem morbus reciditur. 26. Substantiae quaecunque acres, casu vel industrialia ventrem acceptae, Vel medicamenti vel veneni titulo, si molestia de nunci et fabricae noxam insidiari, citissime sunt expellendae, et per ea loca praecipue, quae portam dant maxime periculis immunem, quae migret hostis, intacta aliarum partium salute. Si nulla aut parva copia tubum intestinatem ingressae
sunt, emeticum caeteris remediis longe praestantius, ct curationem saepe absolvit; neque erit omittendum, etiamsi portiuncula tantummodo haereat adhuc in ventriculo. Classis prima , 7. amplam praebet pharmaciam, qua plurimae venenorum species debellantur et expelluntur; atque si antidoton universale sit, aqua
