장음표시 사용
191쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 1 a
tepefacta copiose ingesta, id sorte suppeditat. In delectu tamen horum prudentia opus est; expulsio quandoque haud implet vota, quin tenerae partes quibus applicantur, ab istorum injuriis tuendae, mitigandi
dolores, et veneni saevities compescenda, etiam dum citam molimur ejectionem. Hic iterum assumpti naritura cognita medenti auxilia indigitat, ad infelicis aegri levamen tempestivum procurandum. Sic salia al- calica diluta toxicis opponuntur acidis; saponacea misturam conciliant oleo sis ; aquosa sales quoscunque dividunt, sternuntque vires ; acria retundunt ea quae oleo vel glutine viscoso gaudent; et sic de caeteris existimandum. Contulat lector quae de hac re egregie scripsit ' Boerha avius in capitulo do antidotia.
27. Neque tantum per emetica fit ingestorum evacuatio, sed et humorum omnium qui in ventriculum deferuntur. Proveniunt illi, vel a vasis ipsius ventriculi, vel vicinorum : Atque equidem nulli bi clarius conspiciendus pungentium effectus, , a I. expositus, quam in hoc viscere. Id patebit, si attendamus ad nervorum per tunicas ampli ventriculi dispersorum frequentiam, ad glandularum numerum, earumque munus, ad capacitatem denique Vasorum quibus hoc viscus instruitur, molis respectu. Mollities tunicarum facilem dat nervulis introitum, cavitas spatiosa latam exhibet superficiem. Hinc nascitur insignior actio, sive gastrici liquoris uberior secretio ; quae, quum semiper larga sit, si augeatur, necessario totum corpus quodammodo mutat, humores serosos dispellendo, exsiccandor
' Distitutiones medicae, S IIIo,
192쪽
cando : Et hinc alii emeticorum erictus pulchri, in
morbis a serosa vapidaque colluvie natis , ut in catarrho, leucophlegmatia, diabete, et laedo isto morbo
virginibus exlecrato, qui ab excretorum colore pallente nomen accipit; aliisque hujusmodi, de quibus in sequentibus fusius dicendum.
et 8. Finitima ventriculo sunt hepar atque pancreas. Utraque sua secreta fluida in ejus cavum quandoque immittunt ; quae Vel copia, Vel acrimonia, vel utraque chylopolesin temerare possunt: Bilis saepius, rarius succus pancreaticus, morbos excitandi reus incusatur. Bilem culpabant veteres, ac si morborum saevissimorum parens esset: Hanc sententiam multi inter hodiernos improbant, neque bilem esse malorum causam adeo frequentem contendunt. Si vero probe patui siet
his quid per bilem antiqui voluerint, saltem ex iis sa gaciores, haud temere abjicienda fuisse eorum dogmata sorsan judicassent. Non enim selus ille liquor ab hepate ejusque vesica suppeditatus, Bilis titulo insigni tus fuit, sed totius sanguinis molis, pars haud aspei nabilis, et ipsissima illa quae recentiores oleum vulgo appellant; quod, ut ex chemia discimus, aeque fertilis morborum stirps hodie existit, ac fuit olim sub nomine celebri bilis flaυae. Verum hic agitur de bile vesicularia et hepatica, in Ventriculum sursum propulsa, vel de liquore alio quovis, ibi advena, qui similia parit incommoda ac ipsa bilis ; et talis est humor oleosus, interdum vomitu rejectus, flavescens, horrenda dotatus amaritie, nec unquam pene obliviscendo sapore, bilem
fere referens, si solum excipias quod bilis in igne ardeat nunquam, hic autem instar olei sinceri fiammam concipiat,
193쪽
iu VARIIS MORBIS TRACTANDIS. 1 s
eoncipiat, si in ignitos carbones evomatur. Nascitur ab oleo sis ingestis, loci calore mutatis in illuviem hanc ingratissimam, accedente gula nimis insatiabili, ut monet Horatius,
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae ;Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Et vera bilis, atque flavescens illuvies ejus aemula, similiter hac dote gaudent, quod sc. stagnatio, in loco calido, acriores et magis horrendas utrasque facit: Eadem pene ratione ac oleum quodcunque tepore leniet diuturno latum, a sapore blandissimo, odore non insigni, colore subnavescente, transit per diversos corruptelae gradus ad summum usque putredinis fastigium, tandemque maximam gustui ac redinem induit, exhalat mephitim olutissimam, et nigredine deformiferit oculos. Similia plane patitur utraque mox supra
descripta bilis, iisdem subjecta legibus, ubicunque in
corpore congesta, donec suam promovet expulsionem irrequietus hospes. Aliter enim diris et acerbis doloribus, torminibus, nauseis atque Vomitibus, poenam non finientibus, sed ad mortem usque vexantibus, excruciatur miserandus aeger ; praesertim si temperies hominis calidior, solis ardor, victus denique rancescens, aut fermentescens, pabulum flammamque praebuerint. En cholera i morborum teterrimus: Febris accenditur, inflammantur viscera, laboribus succum iabunt prostratae vires, et nisi assideat lecto byden hamus alter, obrepens in viscera gangraena duros cum vita terminat labores. Intra confinia, quae emetici vim sustinent,
194쪽
fustinent, materies sedem habet, quae causa morbi est. Indicatur ablatio causae ; cur non emeticis, aut deorsum purgantibus, vel utrisque tentatur egestio, cum in primis viis adhuc ita buletur λ Haud sine immerito, in tanta morbi feritate, horum usum repudiant medici prudentes :Nam utcunque fructus perplurimum in aliis, vel in inseriore ejusdem morbi gradu, praestat hoc vel istud medi. Camen ; in violenta tamen cholera, loris quam stimulis magis utendum est, ut facile attendenti patebit. Acerenim et inflammans iste liquor, abraso prius omni mucogastrico, et, quousque pertigerat, intestinati, nudis applicatur nervis, saevos excitat dolores, spasmos fortes, pertinaces, febresque adurentes incendit ; vomitu perpetuo evocatur mucus superstes, causa provehitur, et continuato emetici impetu, reduplicantur effectus horrendi. Licet etenim minimo polleat aculeo, hic tamen, qualis qualis est, hosti indigenae addit vires,
stimulus stimulo committitur, et horum sociato nixu perit aeger. Si ad hoc stadium morbus non attigerit, neque spem occidunt mali Ominis symptomata, ut curationem vomitoriis tentemus jubent omnia. Rei cardo
est delectus medicamenti peritus. Nec bilis, nec oleo amateries, sive bilis altera, omni fluido promiscue unitur; hoc respuit, illud vero sequitur petitque. Quod itaque ad
misturam parandam maxime idoneum est, istud usurpandum indolis morbi cognitae habita interim ratione, cui semper opponi debet auxilium. Hinc saccharata, mellita, saponacea acescentibus permista, ea omnia quoque , 7. n. Ι- recensita, quae mole sua plusquam erethismate quovis agunt, prae caeteris conferre viden
195쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 1
Quandocunque bilis vacuanda est,' inquit ' Forestus, post juscula multa, vel poli potationem libe-
ratem, provocandus est vomitus; nam bilis ut ole- um his supernatat, et ob id facilius evacuatur. Adde quod acrimonia ejus temperetur mixtione harum M potionum .' Norma certe in vomitionibus biliosis sanandis nunquam non observanda; neglecta quippe pessima quandoque profert incommoda. Catharticum temere ingestum corruptae materiae partem abripit ad
inseriora, forte et in sanguinem defert: Hinc iterum
29. Tanta liquoris pancreatici diluvies occurrit raro, quae solitaria morborum causa queat haberi, natos ta .men augere potest : Quum enim in sanitate larga adeo sit ejus secretio, ut Brunneri experimenta docent, in morbis ex lympha redundante ortis, deveniet adhuc copiosior, hujusque per emeticum evacuatio serosam colluviem imminuet. go. Febrium accessiones nausea et vomitu plerumque stipantur, aliisque symptomatibus, quae Ventriculum male assici significant. Caute tamen erit distinguendum, an ab ipso viscere, an ab ejus contentis, oriatur aegritudo: Alia enim curatio ventriculo, cuius membranae vexantur inflammatione, alia corruptis sordibus gravato, inflammatione libero, subministranda. Antiquioribus haud adeo perspectum fuisse videtur, hoc viscus morbis istiusmodi aeque esse obnoxium, ac
196쪽
aliud quodcunque; donec Fredericus Hosi ama us friin suis exercitationibus, hoc malum saepius obvenirrdocuit, quam vulgo creditur. Signa posuit diagnostica, quibus scopulos latentes vitarct medicus, in quos facillime alioquin impingeret incautus. Haec omnia pro suo more, cum largo sine nore in libello des cognos.cendis est curandis morbis e posuit Boerhaavius, nitidamque medendi methodum illi attexuit. Ab istarum commotionum, quae in se bris initio toties ventriculo superveniunt, veri fontis inscitia, lites istae sollicitae inter practicos agitatae, de emeticorum frumi in hisce
tractandis enato, prosluxerunt. Adversus horum utilitatem hi strenue arguunt, effectuum exitialium aditu cunt testes, et fronte torvo Vituperant usus. Alii suc cessus salutares ad sidera tollunt, nec minus indubita. tam historiarum fidem appellant, ad suas partes firmandas. Et quidem facile liquet neutros a veritate penitus aberasse. Quantos etenim cruciatus induceret vomitorium Ventriculo, cujus Vasae sanguine crasso turgent, et in fartiuntur; cujus distracti nervi, levissimo contra ingesta collisu, atroces Patiuntur dolores; cujus denique tunicae distensae tumore, duritie, atque dolore, phlegmonem Verum in corporis exteriori natum omnino reserunt 8 Quantas itaque clades in hoc rerum situ editura est operatio cum tanta violentia conjuncta i Saepius autem vitia, ab inclusis contentisque producta, molestia ruin autores
existunt: Tunc sane laude dignos praestat est ectus, et Hippocratem, byden hamum, et clarisii mos quosque in
arte viros, usum eorum sancientes habemus ; nec non et
l F. Homan. Dissertationum Decad. 1.
197쪽
iu VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 179
et ratio sussulta praxi idem effatur. Si vomitus ζ ait Sydenhainus, vel inanis aliqua vomendi propensio,
' interturbaverit aegrum, medicamentum emeticum' omnino praesoribendum erit Namque, ut testa-
tur ' Hippocrates, si quis homini vomenti aquam
multam bibendam dare velit, α ερο ει
Nec solum hoc commodum foeneratur, quinetiam et medico et aegrotanti per totum morbi decursum quae stui ingenti erit, uti ex Syden hamo discimus. bas ne vomitorium propinare, ubi istiusmolli praegress s est vomendi prodii vitas, adeo est necessarium, ut nisi hQmor ille expellatur, in seminam complurium ma- lotumidissicilium sit abitoras, quae crucem figents medico toto durante medicationis tempore, aegrum que in haud leve periculum conjicient. Ex horum praecipuis et maxime solitis est diarrhoea, quae ut ψ plurimum in deses vescentra scbriS Consequitur, quo- tiescunque emctica, quando ea suadebat indicatio, ε omissa suere. Porro etiam compertum habebis, e - tiamsi proclivitas illa ad vomendum jam pridems p taeterierit, diari boeam tamen, quam primum vomi- torium exhibueris, plerumque cessaturam, dummodo cmetico serendo pares fuerint aegri vires.' Nec fine teterrimum rerum conspectum vir egregius delinea vit: namque putrida haec materies in Ventriculo itagia an domagis putrida evadit, perque bibula Vasorum oriscia, τ acua iam per calorem et liquidi j a Sturam redditae, in languiuem
Syclealiam. de morbi, acutis, S r. ea P. 4. ' Hippocrates de locis in homine, clas. a. p. Iε. edit Mer.
198쪽
sanguinem ducitur, sordibus malignis cruorem polluit ;et febrem omni numero saeviorem reddit; quae cuncta feliciter anticipata suissent, si vomitorium, quamprimum se patefecit haecce propensio, suisset exhibitum. De emeticorum delectu monitum hic quoque repetendum erit, scit . quod ea elegamus, quae sordibus abluendis aptissima, quae harum indoli adversentur, eamque mutent Vel corrigant 3 quae denique diluenti vicem gerant, si sorte squod pote est) portio aliqua in sanguinem hauriatur. His intentionibus arrident classe Ima, * 7. memorata, cum nonnullis ex f 8. decerptis essicaciora reddita ; oxymel scilliticum, v. g. cum radice i pecacuantia; hausto dein larga manu oxymeis lite simplice, aliove liquore tenui, prout res nata
31. Dum de sebribus agitur, cautelam fas est inmemoriam revocare, quae apud practicos plerosque prostat, nec praetiriri debet; scit. quod in omnibus morbis, ubi plethoram ades e, vel ad eam ese vergentem habitum, sua signa demonstrant, et simul aegri conditio vomitorium postulaverit, sanguinis missio, semper praemittenda est ; ne fortasse illud ingens co .
namen, et tetanus momentaneus, vasa distensa rumpat;
vel major saltem quam par est sanguinis impetus ad ea loca feratur, in quibus resistentia minus firma vi cedat illatae ; disrupta vasa sua liquida fundant, et immediate pereat aegrotus per a poplexiam, vel haemoploe, vel insanabili inde phthisi, pulmone labefactato, tandem trucidetur; aliisve visceribus pariter infractis e medio tollatur. Illa vomitio videtur optima quae brevi post
199쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS. 181
sectam venam cietur; certius enim incommoda evi tantur a plenitudine caeterum oritura; certius simul
insequuntur emetici estectus salubres, praesertim si ex febrium genere sit morbus, qui utrumque expetit auxilium. Depleta si quidem per v. s. vasa, cito quandoque de novo turgent ; vel ob sanguinis rarefactionem, vel eius auctam molem per largos potus, in quos ardor et sitis aegrum impellunt, eadem nascuntur ac prius incommoda: Nec ante repetitam, v. s. exhibere licet emeticum, quod paucis post primam evacuationem horis tuto fuisset propinatum. 32. In febribus intermittentibus mirum quid exsequi videtur Παῖ Gς VMτη, quae effectus quandoque exhibet aeque dissiciles explicatu, ac fere ipsius morbi natura. Licet enim illius sedes praecipua sit in extremis vasis sanguiferis, aut aliquando forte in nervis . humorum tamen evacuatio, qui in alvo colliguntur, haud minimi est momenti. Prostant siquidem exempla hominum, qui vomitu solo curati fuere ; hocque vel spontaneo, a benignis naturae auspiciis excitato, vel arte famulante inducto : Dum interim sanguinis evacuatio, nisi in plethoricis, plerumque obsit, et gravi medenti taedium pariat. At repetita prudenter emetica, corruptum in primis viis morbi semitem sensim consumunt, subigunt, sanguinis suxum accelerant ;morbum denique vel tollunt, vel tutam expediunt febrisugo viam, quod caeteroquin vel morbi fomitem figeret magis, vel evacuatione, sursum aut deorsum excitata, proprias suas perderet vire3. 33ν
200쪽
33. Multiplices assectat natura vias, per quas domitam febrium materiem, aptatamque ut per portas arte casuve recludendas eliminet, iterumque sanum corpus reddat. Nunc per emunctoria certis excretionibus assueta, per salivam, vomitum, secessum, sudores aut urinas eam ejicit : Nunc autem ad alia minus idonea loca despumationes emittit. Tumores ad exteriora
nati, aliaque similia hujusmodi sunt. Qtιae educe-
re oportet, quo maxime Ucrgunt, eo ducito per loca con-
η υenientiar omnibus est regula bene nota. Si per salivam febrem judicatam fore constet, manus auxiliatrices eo sunt movendae. In vomitu idem erit praestandum, si criticum eum esse novimus, vel a materia excitatum naturae inimica ; sedandum vero, si a ventriculo inflammato, et vomitus vomitu demulceri nequit. Eadem res est, si per alia quaevis excretoria egredi tentet. Quo diutius enim in corpore sistitur cocta suensque sanies, eo pejora creat incommoda. Triste, sed verum hujus rei praebet exemplum febris
purulenta, quae a res Orpto tabo variolis saepius supervenit, secundaria plerisque nuncupata. Nec maligna minus est alius cujuscunque febris acutae materies critica putrescens, quae instantem exigit evacuationem. Praesto adsunt remedia, singulis evacuationibus promovendis destinata : Haec usurpanda prout Viam monstraverit natura. Advertendum tantum est, quod uti materies morbi cocta per cutis spiracula dissiatur, corrupta labe usque adeo inquinata ut sanos saepe polluat ; similis tamen ad interiora ventriculi et intestini, per horum exhalantia vasa deponitur, cathartico nunc,
