장음표시 사용
211쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 1 3
adhibita rei cuicunque cura nascatur; si gravedo distentione dolens, nec copiosa materies, atque temperi Ssυφορος quoad caetera, compressio mochlica cum si ustupotest adhiberi. Si vero durities schirrum indicet tactu, aut si praegressa febris inflammatum lienem in puris sacculum converterit, ad alia fugiendum remedia, ne schirrus irritatus in cancrum abeat ; vel perruptis claustris, quibus pus coercetur, purulento diluvio submergatur abdomen, aut sordida tabe obruatur he-
46. Inter morbos, qui jecori insensi sunt, foeda ista, et luteo colore cutim inficiens aurigo, saepissime sensibus se prodit. Causas hujus mali proximas in scriptis
medicis plurimas invenimus; singulas autern enarrandi vel discutiendi laborem mihi minuit elegantis illius exercitationis auctor, qui de ictero tractatulum Tentaminum meae DoL Imo inseruit. Caeterum, cum e gregio viro, qui nomen suum latere voluit, censere licet, longe frequentissimas isteri causas calculos esse, in vesica fellea satos, per meatum tortilem ex ea derivatos, et limine nimis angusto haerentes. Nam praeoter historias, quas ipse auctor adducit, ratiocinia ejus plurimum stabilire videtur alia, ' quae volumine sequente traditur. Si itaque haec sit vera rerum facies, ut maxime vero simile videtur) caeteris remediis mechanica sunt anteferenda : Ambulatio, equitatio, alii. que motus quibus fortiter jactatur corpus, in hunc censum Vocantur, ut eorum Ope lapillus ab angustiis extrudatur, et bilis repressa effundatur. Descentum
212쪽
sane egregie promovent auxilia receusta; sed desidiunt nonnunquam, et duriori cuneo morbus indiget. Si unquam prosit emeticum virtute quavis mechanica, unquamve sperandi effectus hujus salubres, et morbi sedes, et causae genius, hic mentem fructus spe lactant, nec saepe inani. Hausto enim copiose liquore, turgidulus latu tepefacto saccus, ipsi sere ductui constricto apponitur, eumque laxat ; dum urget a tergo bilis, ingenti contractione f* 36. J protrusa Aut si causas alibi ponamus, V. g. in porro biliario, in primo
ejus exortu a portarum CXtremis, aut ubi Vis praeterea, casque materiem crasiam, purulentam, vel haerentes
lapillulos agnoscimus ; haud minimae eis caciae erit emeticum, si artis alumento malum debellari possit.
O . Per sympathiam, ob commune nervorum conia sortium inter ventriculum atque renes, perque motus
turbasque in illo concitatos, quotiescunque hi doloretisse iuntur, viam in digitasse videtur dux natura, qua sedibus excutiatur quicquid inimicum foret renibus diuturniore mora. lnro, Gypsea, mu sa, purulenta materies hic nata, vel per metastasia aliunde huc provecta, crassior quam quae per exiles canalium fines exire possit, vel egressa diutius quam fas est in sinurenali stabulans, augmentum quotidie capit, mole crescit, vicina premit, vel atterit, et cruciatu S atrocissimi existit auctor. Saepe formatus jam calculus casu in ureterem, hospiti tanto recipiendo nimis angustum, protruditur ; cujus tunicae musculosae, sensiles, scabia lapilli superficie rasae, arctius hunc complectuntur, et
ulteriori progressui sortius obstant, saevientibus interim doloribus
213쪽
IN VARIIS MORBIS TRACTANDIS . t s
doloribus omnem fere tolerantiam superantibus. V. S. imprimi h celebrata, universalibus et topicis strictura tollenda est ; deinde vis mochlica praestat quod arte praestandum. Nec unica haec est vomitorii virtus in hoc morbo, sed fomenti vicem gerit epotus liquor, qui cum injecto clysmate balneum internum faciunt, quod
aquoso suo halitu relaxat contracturas, et, ventris infimi contenta adaugendo, in renes aut ureteres vim magis intendit. 2 Δ, M orbosa renum sacciditas, infracto vasorum robore, tale nonnunquam emitti patitur aquosi laticis profluvium, ut speciem illius morbi simulet, qui Διαδε ι Graecis appellatur. Exit crebro urinae aquosae, tenuis, decoloratae, odoris saporisque pene expertis,
copia spectabilis ; sitis adest molesta, virium prostratio, fluidorum ingens dispendium, et solidorum detritio. Prior morbi species ea est, in qua sit emuxus liquoris albicantis, ct iosi, subdulcis, reliquisque stipa ta signis, quae propria huic morbo dedit praxis ve-
initior, et co myrobat hodierna. Licet enim morbus rarissimu , cernitur tamqn aliquando. Sive jam natus sit a relaxatis reuum vasis, sive a fluidorum dissoluta crasi, sive eX alia quacunque M, uti loquituri Syden hamus, Curativae indicationeS, ad sanguinem fi corroborandum, Uavigorandum, ac pariter ad fluxum s urinae praeterna turalem restringendum, omnino diris gendae sunt cui addere licet, ad morbosam renum
Quae de virtute emetici exsiccante supra * 42. Jdicta sunt satis evincunt, quantam prioribus indicationibus haec respondeant. Renum situs, ossibusque duris vicinitas, quid mochlice ii patiantur ostendunt, et quam
214쪽
quam sortiter impetus humidum redundans ex ipsa
renum substantia emungat. Sane excutit quodammodo macerantem lympham, et amisium tonum fibris e.
latere suo privatis restituit. 8. Vix opus est monuisie quam immaniter uterum sarcina tumentum comprimant musculi 36.3 spasemo validisssimo contracti. Propius igitur instante partus exclusione, sedulo fugienda sunt quaecunque istis calcar addunt. Sed eandem ob causam videre est, quanta spes ab eodem sonte profluat, si parturienti
deficiant vires et repetito conamine eo usque robur
prosternatur, ut quamvis situ legitimo potiatur infans, nec justam molem multo exsuperet, nec adeo arctetur cxitus, quin par operi potentia partum produceret; emeticum, quod prompte, quod potenter agat, quod cito coercendum, fauile saepe rem peragit ; nec tumultus, calores, aut incendia febrilia parit, quae comites atque sequaces sibi adsciscunt aromata, et praesertim ardentes ipiritus istis acuminati, et ejusmodi plura, quae ab aniculis, suo more, in magnum plerumque aegrae incommodum astatim porriguntur.
Alii sunt uteri affectus, qui levamen ab eodem remedio capiunt: Quum vero, licet ultimas sedes in hoc viscere posuerint, vitia tamen per totum corpus disper gunt, hae tanquam e flectus generalis causae spectandae. Fomes itaque ita universo habitu delendus, priusquam utero redierit pristina salus. Quantum huic intentioni arrideat emeticum, postea dicendum. Perspectis hoc pacto singulatim praecipuorum vis, cerum culpis, saltem quae a remediis mochlicis com-mpila accipiunt, este tus qui totum corpus respiciunt
215쪽
IM VARIIS MORBIS TRACTANDIS. 19
perpendendi, et mutationes indagandae, operationis tantae progenieS.q9. Praeter insignes vasorum truncos, qui ventrem pervadunt, qui ad organa diversa sanguinem deportant, qui ab extremis reserunt, quique in unum collecti portarum stirpem constituunt ; milleni istorum surculiviscera perreptant, et variis ambagibus iter tentantes, plures formososque vasorum plexus constituunt; per quos assiduo propelluntur humores inquilini. Per vomitum Vasorum situs, magnitudo, et figura omni momento variantur, ita ut actio nata sit pulmonum actioni simillima. Si vero numerum vasorum abdominalium, et vim quae eis eorumque contentis nisu vomitorio applicatur, in censum revoces, pulmonum vireS, et actiones maxime potentes longe superari videas,
Adde quod, hoc ipso temporis puncto, strenuius multo ab iis res geratur quam solito more fit. Inferre itaque nil vetat uniuscujusque munus sanguificandi summopeia re exinde provehi ; id est, compathio, densatio, attritio,
solutio, miscet a cruori eximie conciliantur. His quoque famulatur aucta sanguinis velocitas ; comprimuntur enim arteriae, et quae per ventrem vadunt, quaeque etiam per artus dispertiuntur. Musculi enim plerique leviori tetano, dum nisus instat, horrescunt, ut cuivis patebit hominem evomentem spectanti. Musculi, qui pectus humerosque ambiunt, sustentant coiastas figuntque ; exporrecta brachia suffulciunt corpus, quibus opitulantur illi musculi qui dorsum vestiunt, antrorsum curvatam spinam in situ commodissimo detinendo ; crura rigescunt, et instar immobilis statuae
aeger ore hiante vomitus insultum exspectat. Vasa, itaque
216쪽
itaque sanguifera musculorum comites, aeque ac abdominalia, presturae subjiciuntur, et eadem pati debent: Minuuntur arteriarum diamctri ; ruit ergo compres lumfluidum quo patet exitus; recellum prohibet urgens ejusdem a tergo columna progredi necesse est, Ocyus
itaque venas appetit: Harum tuni. ae minus rigidae facilius vi cedunt externae , idem itaque his accidit, comprimitur nempe pelliturque sanguis ; valvulae frequentes pedem revocare Velant, pergit ergo celerius et
pleniori fluvio d cor accedit; inde crebro repetitis ictibus perculsus, propere cursus iterat eosdem. Praedicta docent, nec obscure ; lmo, Haematopo iesin emendari. 2do, Secretiones augeri. Vio, bolida novis viribus instaurari. qto, Denique sanguinis momentum intendi, et sepositis impedimentis circulo liberiori frui. Atque ex hisce principiis facile patebit,
quinam fui morbi της lio tui, et quare tot tantaque, tum in fluida, tum in solida, essiciat vomitorium: In paucis tamen ejusmodi morbis horum usus Perstringere naud a propolito alienum erit.
So. Haeterita jam hyeme, klida, acri gelu prius
rigescentia, laxantur iterum, atque s. ida, ab enervatis vasis minore impetu propulsa, veruo tepore spinescunt, et levi de causa in extremis vastulis sistuntur, deficiente quoqae consueto solidorum robore ; aeris humiditas serdcs accumulat, et corpus debile, Decibus gravatuini, multis malis Opportunum reddit. Inducit sortasse Waluxa seb: e m. benignam intermittentem, quaς ruolestum QRus brevi excuteret, sanum vegetumque
corpus daret, si sibi commissa ab opere non deturbaretur. Urget tamen quaerψlus aeger, dictis amaris medicum
217쪽
1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 19
ilicum lacessit, et spreto consito, sorte ab aniculis intempestivum morbi levamen, millenis saepius malis stipatum, sibi coni parat. Emeticum sed undat natu haea usus; et, si radicitus haud extirpet, tutam tamen expedit in sanitatem viam Os 32. , etiam saepius repetitum prodest. Febris intermittens autum ualis emetici subsidium haud minus est agitare videtur, tum ad amurcas ex primis viis exhauriendas, tum ad vitia, quorum radices altiuS haerent, corrigenda.
si. Febris lenta, continua, morbo priori amnis, gradu major, ab eisdem sorte causis, idem circa tempus, quandoque grassatur; immobilior videtur materies, quaeque diuturno naturae labore nullo modo subigi vel expelli possit: Hinc nulla remissio ; parum tamen mordax est, ergo haud impetu magno exardet. V. S. cum sanguine emittit Vires, quae in hac febris specie fatiscunt nimis; alvi subductio, si lenis, parum confert, si sortius res agatur, debilitat. Naturae inceptis favere medici est; febri ergo flammae subjiciendae, ut irritos conatus absolvat, crassa subigat, et expellat subacta quo nocitura non sunt. At si frigus est et tor- por,' inquit Celsus et jactatio corporis ; non alie- num est, in ipsa febre, dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Inten- ditur enim saepe ex eo febris, et major oi tus calors simul et priora mala tollit, et spem remissionis, inque ea curationis, ostendit.' Nec quidem minora ab e- meticis essiciuntur. Adest nempe vis insignis spirituum motum accelerans L, I 8. I9.J, evacuantur sordes
celsi medicina, lib. 3. cλP. s.
218쪽
in ventre latentes * 3o. J, viscida subiguntur, si quae abdominis incolas obsideant θ 39 3, denique sanguinis intenditur cursus, et augentur secretiones L* 49. n. a. 3. 4. J tenues, per exteriora praesertim Neque ulla fortasse est methodus essicacior vel utilior, qua sudor elici potest, quam post exhibitum vomitorium ; non modo enim in ipsa operatione copiosus plerumque exprimitur, sed exteriora versus tam
valide truduntur liquida attenuata * 49. 3 ut, dimotis
obstaculis, quae orificia culanea claudunt, essiuant pleno rivo humores istuc determinati. Atque huc egregie confert optatum, quod post emeticum dari optimo consilio suadent practici. Vomitorium praeterea eVO-cat squaliorem primas vias foedantem, et praecavet ne exhibito hydrotico, eoque disperio per corpus fomite, manus hostiles in viscera convertant Ur.ue a. Eadem doctrina innuit quanti sit usus emeticum in tenui acrique catarrho, in asthmate humorali, alii Dque ejusmodi morbis a frigore correpto natis ; quum,sci g. retenta materies perspiranda, Vasa eo usque inerti fluido replet, ut functiones omnes poenas luant; quum gravitate pigra sensus hebescant, et ad stateram fere corporis pondus austum esse diceres ; distensa denique vasa doleant, partesque sensiles aegre lacesiantur. Cum haec et alia ejusmodi symptomata se produnt, remedium exhibendum est, quod portas reserare, liquores superfluos expellere, atque solitam agendi facilitatem corpori restituere possit. Haud parum his confert e. me sis ; et quacunque corporis parte aegritudo suas s des posuerit his causis orta, multum valere possit. Ponamus glandulas, caeteraque vasa circa fauces et collum
219쪽
IM VARIIS MORBIS TRACTANDIS . et 21
Ium, tanta scatere aquarum copia, ut defluxionem brevi adsore indicent signa, vis inochlica saepe salutatis est. Rubens etenim tumensque facies, oculi scintillantes lachrymis suffusi, liquore suo madet acti nares, et salivae mucique rivulum fundentes oris fauciumque lacunae glandulosae, conatus emetici nunquam non comites, liquido demonstrant quanta cum vi appetat has oras sanguis, et quantus in vascula obstipata impetus sit : Dum canales osset cedere nescii, et insignes
vertebralium et carotidum internarum arcus et ascensus obliquitas cruoris ad cerebri appullum valde retundunt: Fluxilis ergo hujus compages minus pericli latur, impetu ut plurimum extrorsum determinato ;Parum tamen introrsum vis aucta devenit. Et partim forte hinc, partim a virtute stimulante et evacuante, ratio patebit cur in vertigine, hemicrania, alitique similibus, vomitus tanti sit usus ; cur in epilepsia quandoque in senibus adeo profuerit, ut fatentur observatorum scripta : Inveteratam epilepsiam, quae etiam per xx annos aegrum traxit, curatam novi, inquit Host mannus ', ab emeticorum usa et specificis anti epi-
lepticis ex animali regno petitis.' Nec mihi desunt historiae similes ; at referre prohibent limites praescripti.
53. Impedit eadem ratio, quo minus horum usus in variolis distincte enarretur ; non modo quatenuS CVa cuant, et avertunt alioqui futura mala f so. J, sed ob alios etiam quibus potiuntur effectus j 4 9. J, et eximias inde manantes mutationes. Pustulis refertam
220쪽
esse cutim ponamus, vascula perspiratoria ita compressisa ut coactam materiem Vis solita nequeat protrudere: Hoc in casu contentorum mole S augetur ; calor febrilis ita ad interiora exaestuat, ut organa intus exhalantia adeo arefacta, vel alioquin obstipata evadant, ut suum munus exs qui non possint. Ex utraque parte
cohibetur idcirco fluidum, quod diuturnum nimis circuitum jam patitur, quodque longiore mora pessima mala pariturum est Calor enim nimius acrimoniam gignit, unde stimulus partibus ne votis: Hinc iterum febrilis aestus sitisque, fortasse delirium, huic supervenit; ab aucta sui dorum mole anxietas praeco resia in 'festat: Quum interim calore crassiora deveniunt sui da, coagulantur, et inepta magis redduntur ad exitum sibi apperiendum per ca loca quae saepe in digitat natura,sci Z. per fauces vel intestina Exigunt haec mala coagulati in vasis exhalantibus utriusque loci resolutionem, evacuationem, reliquisque conciliatam fluiditatem, nec aucta interim febre plusquam per lene optatum tuto coercere queat. Qui praedicta * s3, 18. 39. 0.3de emeticorum e flectibus, tum in sui da, tum in solida, in mentem revocaverit, haec non inepta esse auxilia, imo aptissima forsan praedicabit. De febribus acutis agens Syden hamus haec profert : Saepe mi- ratus sum,' inquit, dum sorte materiem vomitu rejectam aliquando curiose contemplabar, Camque neque mole valde spectabilem, nec pravis qualitati- bus insignem, qui factum fuerit, ut aegri tantum levaminis exinde senserint; nempe Vomitu peractos saeva illa syn plomata nausea, v. g. anxietas, jacta
