Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 13a

nunc emetico, feliciter auserenda ; ne forsan, laeuae per morbos pos judicationem intus relinquuntur, mor- borum reversiones faciant Atque suadet ea propter

Celsus omittim post febrem eliciendum esse

34. His numerosum morborum agmen licet adjicere, qui bona et eximia multa ab hoc subsidio mutuantur. Pauci enim ex chronicis existunt, qui emeticorum ope non indigeant; sed eorum recensio particularis ultra metas protraheret orationem. Morbi enim plerique, puerilis aetatis assectae, diathesiis rachitica, strumosa, saburra vermium fomeS nidusque, Victus errores, at

que similia, saepe emeticis feliciter emendantur. Arthritis, hydrops, scorbuti stadium clementius, adultis infesta, quandoque lenimen ab evacuatione per superiora facta sentiunt; chlorosis et quor albus molliori sexu eadem saepe poscunt auxilia. Catarrhus, diar- rhoea, dysenteria, coeliaca affectio, morbusque omnis

a serosa colluvie natus, vomitorii commodum agnoscunt. Vix opus est memorare, quantum ad grandaevos annOS comparandos conducant, idoneis intervallis

exhibita. Hodie non desunt homines, qui veterum conssilii memores, licet gulae placendae parum dediti, nec scopis indigentes ad reliquias crapularum auferendas, tanti aestimant Vomitionem, ut bis terve per mensem contractas in stomacho sordes per superiora propellant. Illi, qui accuratam maxime vivendi normam servare studet, saepius in potu victuque errare necesse est. Hinc serius ociusve culpa ingruit ven-

l . triculo,

Aphor. Hippoc. 5 a. apli. Q.: Celsi medicina, lib. 3. cap. 7.

202쪽

18 DE EMETICORUM USU

triculo, ibique formatur primo morbi suturi stamen rH gritudo sive nausea molesta interdum sentitur, minui tur cibandi desiderium, aliaque imminent symptomata, Varia pro genio causae vitiique diverso. Plerique statim ad tincturas celebres plantis amaris aromaticis, spiritus ardentis ope elicitas, confugiunt, illis confidunt, indulgent; donec horum sub jugum missi torrefactis et effoetis visceribus moriantur. Nullum qui dem remedium novimus, quod tot tantaque eis polliceri videtur, qui ad cruditates generandas a vitae genere sedentario proclives sunt; natum enim morbum aufert, causam proximam delet, eradicat, acorem eiu endo quae hanc plerumque constituit. Iis itaque, qui vitam studiosam degunt, vel quorum corporis affectus exercitationes motusque prohibent, qui denique artibus utuntur sellulariis, vel qui ob aliam quamcunque causam eisdem malis obnoxii vivunt, iis, inquam, cie, brum emeticorum usum commendarem.

De Emeticorum Usu, a mOcblica fua virtute petendo. 35. Tertium adhuc superest quaesitum enodandum, quid, st. emetica prosint, quatenus vim exercent me. chanicam, et virtute mochlica expugnant morbos 'Quae itaque partes assiciuntur, quid patiuntur, quae in reliquis exinde mutationes producuntur, et in toto corpore contingunt, proxime strutandum.

203쪽

1N VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 18s

36. Contractis itaque f* i. J musculis abdomi natibus et rigefactis, fere instar columnae istius os eae, quae posteriora tuetur, vi hujusmodi nulla movendae; compulso simul valide diaphragmate, cui inferius ossa pelvim constituentia immobilia opponuntur; omnimodo ventris infimi capacitas angustatur, dum hinc atque hinc, super subterque, contenta ejus arctissime constringuntur ; nec punctum fere in tota regione abdominali ingentis pressurae expers reperitur ; cujus Vim

admodum insignem esse testatur vehementia, qua sursum exploduntur ventris contenta : Certa enim suadent experimenta, nullam inesse ventriculo potentiam contractilem, quae ista possunt exhaurire, donec conspirans simul partium modo memoratarum compressio fortis evacuationem integram absolvat. Tantae ergo

violentiae viscera subjecta mollia participes fiunt, unde insignes utilesque est estus exspectandi. 37. Antequam vero harum disquisitio instituatur, incolarum abdominalium actiones, methodo sequenti, generatim disponere haud alienum est; ut, perspectis

horum muneribus, iacilius cernantur mutationes morbosae, clariusque patescat quot quibusque modis in

subsidium venire possit compressio vehemens, mechanica, alterna, in haec viscera. 38. Horum munera praecipua sunt, Imo, Ingestorum praeparatio, ut naturae egestatibus succurrendis nata sit materies. 2do, Hujus separatio, ut quae refectioni apta sit ab ineptis amoveatur. 3tio, Ejusdem in sanguinem, per instrumenta extra abdomen posita jam conVersae, ulterior elaboratio. qto, Secretio li- A a quorum

204쪽

18 6

DE EMETICORUM USU

quorum vitae usibus egregie famulantium. ID, De nique partium solidarum et sui darum residui, esi etinunc facti, a nutrititiis separatio et ejectio. imo, OLscinam praeparantem ventriculus et intestina tenuia praebent. 2iri, Fluidiora a crassis segregant vasa lac-- ea et absorbentia. 3tio, Sanguis ad arterias amplas me sera icas, caeterasque per ventrem dispersas, perpetuam patitur concussionem, compressionem recipro- cara, propulsionem ; quae omnia, in splene praesertim, conspicua. qto, Cruor ita subactus, per appropriatas portas, V. g. pes hepar, pancreas, totamque glandula rem caterVam, ubique per infimum ventrem dispositam, perpetim emanat, indole et forma mutatis, juxta determinatas organi cujusque naturae leges. Ito, Ramenta crassiora, corrupta, et per tubum protruse, tem pestive excernuntur : Sanguinis pars tenuis et aquosa, detritis onusta salibus, oleisque nutritioni ineptis, per renes abit, constituitque urinam. Cuncta haec ossicia, tempore eodem et eodem auxilio promoventur; alternata, scit . et constanti agitatione; quae respirationis est comes assidua et necessaria. Patet enim, quod, si sisteretur motus abdominis, et lenis ista succusso cessaret, nulla vis adesset, quae per tot tamque angustos tortuososque canales, ingenti interdum oneri subjectos sut ii sunt, qui per inseriora repunt) contenta in eis suida propellere valeret: Impetus quo vibrat cor, labori esset impar ; et insignis illa potestas, absorptio dicta, qua suida ex cavis intra venas hauriuntur, licet tanta ut nullis praescriptis sinibus coercenda sit, cito deficeret. Nam sponte nata Visciditas, cessante motu externo, canales paulatim obturaret, atque in exilibus tubulis tot impedimenta deponeret, ut sensim in omnibus progressu S

205쪽

1M UARIIS MORBIS TRACTANDIS . 18

sus brevi tolleretur, in quibusdam visceribus, vel in omnibus, prout malum proseipsisset latius, aut arctiora castra metasset. Et quidem morborum aetiologia de . monstrat, plurimos ex eis, qui ab domine infensi sunt, ex hac vel ista, vel utriusque simul causis nasti. Re

medium igitur attenuans, motumque Properans, praecaeteris indicatur.39. Nisu itaque vomitus, viscerum superficies contra se mutuo valide comprimuntur, eorum moles immi. nuitur, compinguntur tranantia fluida, atteruntur, propelluntur ; adversus canalium latera Urgentur, et qua datur exitus confestim exprimuntur. Hinc secretio fit

expeditior, celerior expulsio; crassi resolutio, ejusque subactio et ejectio; denique actionum omnium C* 37 Jmaturatio, organis ipsis vigor, et, omnibus superati obstaculis, agendi facilitas ; ex quibus primario pendent et quantitas et qualitas istarum secretionum, quae sanitatis praesidia haberi possunt. 4o. Interior ventriculi cavus conserto glandularum agmine vasisque exhalantibus obsidetur, ex quarum osculis, villosis, flexilibus, assiduo fiuit humor, quo lubricus madidusque servatur ipse, defenduntur ab a Dsumptorum injuriis nervi, promovetur chylopole sis. Humorum vero crassities, sive indoles mucosa, qui haec loca salutant, accedente motu languidiore sprioris plerumque comite) necessario secretionem minuit tardatque; glandulas in sarcit viscidis, sensimque munus earum evertit. Hinc gastrici fluoris penuria, cruditas inde et indigestio, appetitus deletus, aut nimius, stomachi ardor, aliquando nausea sitisque. Eadem

206쪽

188 DE EMETICORUM USU

quandoque occurrunt mala, ab arefacta sordium crusta cavitati ventris obducta ; sicuti post febrem acutam diuturnam, ubi vulgus adstans, aut medicus sorte crudelior, injuste naturae poscenti ipsam lympham dene gabant. Diluentia in hisce casibus haud sussiciunt ;haec enim ulterius laxant vasa ; hinc tardius propulsa fluida cunctando brevi crassescunt, haud parvo labore iterum solvenda. His in sortuniis istud remedium haud infimi usus est, quod praestat est dius supra enarratos j et p. J Instar enim pulmonis alterius totum abdomen censendum est. Munera quidem sibi propria singula

viscera nanciscuntur, sed motus supervenit aliunde, quo perpetua fluidorum in unoquoque mutatio inducitur, provehitur ; perinde ac in pectore res agitur, mistio, scit . compressio, attritio, solutio, atque similia . E-jusdem causae essectus idem, licet organis diversis ab - 1 olvatur. Vomitu itaque cito perficitur, quod lentis vicibus consequi nitebatur, sed incassum, natura. 4 i. Alvus constrdia, segnis et solitariae vitae astu ta comes, haud nascitur saepius quam a deficiente muco intestinati. et liquoris gastrici, glandularum et vasorum L, clo. J sobolis absentia. Hic enim molles sui dasque foeces reddere debet; ille vero lapsum facilem iis conciliare. Causa defectus eadem, ac supra i 4o.J memorata, et levamen eadem medela, adscito motus et exercitationis auxilio, tentandum. Ab hoc solo sonte semper enasci malum non asseritur; at vero, si ab alio quocunque semel fuerit inceptum, augmentum exinde capit, et alvus segnis tandem astricta devenit Foeces quidem educunt κατω purgantia blanda, praesens auferunt incommodum, molestias istiusmodi status

207쪽

IN VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 18'

tus plerumque consortes leniunt. Si vero remediis, quae tam pulchra prae se serunt, nimis indulgeat aeger, quoties alvus obstipata reducit aerumnas, secutura nocumenta vix evitabit. Talia sunt, alvus adhuc astrictior, humiditate omni cum so ecibus educta, et Viscerum oppilationes, in farctiones a crasio relicto. Duplici itaque de causa f 34. 4o. J sese commendat e mess, hominibus illis, qui vita fruuntur inerti ; quatenus scilicet et expellit cruda, et viscidos attenuat liquores, accelerando motum, et proinde humectantis optimi vice fungendo. 42. Ventriculum et intestina gravat nonnunquam vitium priori oppositum ; scilicet aquosi laticis diluvium, quo submersa ilia fatiscunt, calorem amittunt, et instrumenta muneri vitali dicata huic obeundo imparia fiunt. Gravitas et languor circa praecordia ; sputatio frequens ; edendi cupido perexigua ; aquosae colluviei ejectio ter os, mane praesertim infesta ; nausea gravis brevi desinens ; sedes liquidae, crebrae, doloris eXperteS, Una Cum corporis universi debilitate, inertia, atque pallore hanc indicant illuviem, simulque serosam solutamque sanguinis indolem. Memorat symptomata correctionem haud obscure innuunt Expressio liquidi redundantis, et robur additum canaliculis primo necessaria sunt, tum secutura inde compacta sanguinis cratis, et mutata diathesis pituitosa : His imprimis conferunt emetica. Hinc itaque patet cur ventrem solutum vomitus comprimat, compressum solvat,

juxta Hippocratis placitum ', Celso repetitum, ratum

que .

208쪽

3. Pancreatis structura et munus, salivalium glandularum aemula, illud objiciunt similibus malis, secretioni nempe impeditae, vel nimiae. Utrique prodest emeticum ; obstructionem quippe, si non nimia

pertinax sit, reserat, exuberantem laticem potenter

emungendo exsiccat.

44. Inferius paulo, ab osculis lacteorum exiguntur liquefacta ingesta, quae statim ad glandulas meserat casseruntur. Tardus istorum motus, et vascula tam exilia et tortuosa tenuiorum a crassis separationem promovent, dum dissicile reddunt chyli ad sanguinem iter ; illis praecipue qui debili stamine potiuntur, pravisque simu livescuntur escis; vel quibus harum partium structura mala contingit. Imprudens aetas, temperies sequas, et victus crudioris malesuada fames, pueritiam, prae aliis vitae stadiis, morbis ex infarciis et tumefactis glandulis me raicis opportunam reddunt. Causae similes in adultis similes edunt morbos, sed rariores ; nam re ipsa constat puerulis hujusmodi in farctiones, glandulas abdominales occupantes, frequentiores devenire. Istis enim annis vix nobis occurrunt epulae gratiores, quam frudias crudi, immaturi, legumina et farinacea viscida, et, si magis indissolubiles pariat natura cibos, istis utimur imprimis, eos importune petimus, eventus luxuriosae gulae nulla facta ratione. Inde massa tenax in alvo formantur, quae in fluorem viscidum, vix nisi forma mutatum,

tandem resolvitur, dilabitur e stomacho, occurrit bili inerti, ea diluitur, vix tamen sol Vitur : Tenuior pars abit in lactea, brevi prae tenacitate haesura ; quotidie renovatur causa, crescit augeturque obstructio, durior evadit,

209쪽

1M VARIIS MORBIS TRACTANDIS . 1 r

evadit tumor, vicina comprimit, aditum in venas claudit, atrophia nascitur, et homunculus in dies marcesicit. Vel, si ad tantam saevitiem morbus non attigerit, nec penitus obturentur glandulae, imperfectus chylus sanguini affunditur, eumque labe contaminat; secreta, cruoris proles, vitiantur, affectis ubique fere glandulis; eisque praecipue tumefactis, quae collum faciemque oblident: Unde vultus sit praetumidus, torvus, et veram strumam, aut diathesin eo vergentem, adesse designat. Tetrica certe rerum facies haec, et medenti nodus intortus ; suum enim robur perdidere

solida, justo viscidius fluida coguntur: Hinc depravantur, et quae assumptorum mutationem in corporis

naturam ut plurimum debebant perficere, eam imperfectam relinquunt. Praeterea, glandulis obturatis, praecluditur ipse meatus, per quem novas vires ad sanguinem mitti oportebat. Huc adde, quod semel oppilatae glandularum cryptae dissicilius purgentur, et muneri suo minus aptae reddantur : Unde facile constat, ad morbum adeo pervicacem debellendum omni subsidii genere utendum esse. Tu morum rein solutio imprimis tentanda, ut vitae pabulum depravatis medela, robur debilibus, quantum victu et re

mediis fieri post, subministrentur. Deinde partium,

in quibus mali sedes, ita firmanda crasis, ut gravantia liquida subigant, expellant; curata interim vivendi norma. Qui situm me senterii callet, intelligit facile, quanta cum violentia, nisu vomitus, illud undequaque prematur ; et quinam inde futuri sint effectus in glandulas recens in farctas: In vicina foeda spurcitie cumulata f 39. J in pancreas eadem scatens s 43.J

in ventriculum denique, sursum evocando liquores

acres

210쪽

i9a DE EMETICORUM USU

acres 9 34.J. hunc infestantes, et novas subinde vires morbo suppeditantes. Sedulo autem perquirendum erit, si integra sint viscera, si nullo ulcere corrupta, si a labe putrescente penitus immunia ; sin minus imprudens emesis hominem laedet. Idem quoque verum est, si ex sola laxitate continui solutio metuatur: Tunc enim virtus mechanica parcius adhibenda est. Nil fere aliud prohibet, nec magni fructus spes erit inanis, dummodo mobilis sit obstipans materies, et repetita

vomitoria commode ferant aegri vires. 4s. Inter caetera abdominalia splen viscus est tenerrima compage donatum, cujus columnae carneae, musculosae, ad fluxilem firmandam fabricam, plus quam ad insignem cruoris quam accipit copiam propellendam, aptatae videntur; nec labori par est arteriae robur, aut cordis impetus, per vasorum numerum, et anfractus tortuosos, retusus. His vero succurrit

assidua et lenis agitatio, quam connectio splenis cum diaphragmate, musculorum abdominalium propinquitas, positio pendula, isti conciliant. Atque per has causas praecipue sanguinis progressum ver vasa liena Ita conservari censendum est. Ideoque, si motus asiue tus sistatur, vel diu minuatur, sui in eis sit, qui vita utuntur deside, et domi peracita) cunctatur in cellulis cryptisque sanguis, evadit crassior, et maximo cum Obstructionis periculo res agitur; quum debita mobilitas, et impetus assuetus, facilis liberique trans fluxus autores, cessant. Diversa morbi aetas, causa diversa varium postulant lenimen ; nec una medendi ratio lieno sis omnibus convenit. Si recens in farctio, nec ingens durities; si ab exercitationibus omissis, et ex acriore

adhibita

SEARCH

MENU NAVIGATION