Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

1M UARIIS MORBIS TRACTANDIS . et os

tiones, suspiria luctuosa, linguae nigredo, &c. quae

et ipsos excruciaram, et adstantes perter se iacerent, mitigari solent ac solvi, quodque morbi reliquum est ευθυμως tolerari. ' Quum Vero ex antea dictis pateat, sui da crassa solvi, canales obturatos reddi tranabiles, totum corpus aresactum litana echari, simulque nociva expelli, mirandum non est levamen tam subitum inde

evenirC.

sq. Beneficiis sic cursim enarratis, quae ab emeticis lucrantur morbi acutiores, via sternitur ad alios, in quibus occasio minus praeceps, nec adeo fallax experientia, licet judicium satis dissicile. Vomitoria certe isti morborum cohorti praecipue adversari videntur, qui vel in ipso ventriculo, vel in visceribus prope sitis, ortum sedemque obtinent, et hujusmodi omnes fere morbi chronici sunt. Vitia enim hinc nata longe lateque brevi dispertiuntur, iterumque effectus te me. ratae salutis ad haec loca revertuntur. Hoc nulli biclarius conspicitur, quam in Cis mos bis, qui cum mentis alienatione junguntur, quique a pravo victu, vel in

eo assumendo errore, Ut a causa proxima eveniunt.

Licet enim ab animi pathematibus, ab evacuationibus, aliisve causis remotioribus enascantur, victus tamen inepta ratio saepe constituit propiorem. Innumeri nervorum surculi ad ventriculum emissi, neque ad ipsus nutritionem, neque ad motum quemlibet provehendum tantummodo comparati sunt, sed potius ad chylificandi operam adjuvandam. Dispersis itaque nimia copia spiritibus, perditur ex causis sanitatis una ;assuetae, scit. ciborum mensurae, in nostri naturam mutandae, imparia deveniunt instrumenta: Assueta

tamen

222쪽

DE EMETICORUM USU

tamen mensura assumitur, et dum caetera aequalia non

sunt, nece sario enascitur indigestio, et inde alia mala. Haec origo saepissime est a flectionis hypochondriacae, et reliquorum quandoque graduum mentis laesae, a vacillatione levissima ad summam usque insaniam. Docent phaenomena hujus morbi in sui dis prae primis

haerere culpam, hancque esse nimiam crassitiem, sive partium mobilissimarum distationem : Hae sunt spirr-tus animaleg, halitus cruoris vaporosi, et aque a dein eju3 elementa, quorum minus majusve dispendium morbum efficit leniorem vel graviorem, dum sanguis per varios spissitudinis gradus transit, donec in veram bilem, a veteribus atram dictam, degeneret. Quodcunque de hujus morbi natura cognitum habemus, praeceptis chemicis ut plurimum acceptum referendum est, quorum ope hic, uti etiam in aliis bene multis, plurima phaenomena, alic quin abdita prorsus, de- teguntur. Ex chemica sanguinis analysii constat, difflatis aquosis, superesse salina, oleosa, terrestria, diversimode conjuncta, sanitatis muneribu S parum apta, utpote quae crassiora et leviora sanguine sano. Eadem etiam chemia si dis experimentis demonstrat, Oleum, salem, terramque unita, plus aeris in se continere, quam aquam reliquis conjunctam. Huius testis sit calculus humanus. Ergo solida praepollent si uidis, Ocyus haec circumaguntur, et augetur tenuioris disependium, dum crassescens residuum intimam cum diluentibus astinistionem respuit. In gesta haud satis subacta morbo addunt, Viscera molliora obstipant, actionem minuunt tolluntve : Hincque splenis, hepatis, hypochondriorum oppilationeS, tumores, dolores. Sanatio requirit viscido restitutionem suoris et miscibili

223쪽

1M VARIIS MORBIS TRACTANDIS . et os

tatis. Haec fiunt per diluentia, seponaceat et attritum. Diluentia sola parum valere ostendit exposita morbi natura : Sola seponacea, essicaciora licet, Taro lassiciunt; adjuvantibus vero attritu et calore, Omnem uam Posident vim exerunt, docente chemia. Denique attritus in hoc morbo raro per stimulantia vulgaria intenditur, quin haec saepe nociva comperta sint. Inde quidem augetur sanguinis celeritas, sed simul augetur ejusdem rare fallio. Compertum autem est, attritum esse in ratione celeritatis, soliditatis, et compressionis. Si itaque auctae rarefactionis ratio superet rationem auctae celeritatis, inde non modo non augebitur attritus, sed, e contrario, minuetur. Postulatur itaque remedium quod sanguinis celeritatem in istendat, rarescentiam cohibeat. Tale, in nisu vomitus, reperiri, facile ex praegrestis liquet. Hinc obiter patet utilitas submersionis in aqua frigida.

ss. Huic morbo ex diametro opponi videtur hydrops, in quo lympha se rosa Viscera submergit, et pallescens sanguis corpuS deturpat ingrato colore, docetque aquam exciberare, et Vitio diverso, oleum, terram, salemque deficere. Dispositione pituitosa in fluidis suborta quae a mul. tiplici causa sit, quarum aliquas haud inconcinne memorat Poeta ',

Corrupti jecoris vitio vel splenis, acerbus Crescit hydrops : Aut cum siccatae febre medullati Atque avidae fauces gelidum traxere liquorem et Tum lympha intercus vitio gliscente tumescit, Secernens miseram proprio de viscere pellem,

. statim

Sammonicus,

224쪽

et o 6 DE EMETICORUM USU

statim ita debilitantur solida, ut torpidos liquores vix propellere pollint. Hinc stagnatio in lateralibus vasis, et functionum languor. Indies accumulatur serum, turget, propinqua laedit, et Perpetuo renovantur morbi causae. dii contingat haec in unico vase, hydatis formatur ; si φοβας, seu per tunicam cellularem per omne corpus disperiam, ut leucoptilegmatia ; si

Iuptum vas est undat contenta in cavum quodcunque,

localis hydrops luboritur : Si denique quod saepisti me

in caula eiu) actio venarum abi orbentium debilitetur, sive ab obstructione in eis nata, sive a mero languore et inertia solidorum ; dum suo munere funguntur arteriolae inhiantes, et i iii alientem laticem sine sine in Cavitatem eructant : Hic continuo accumulatus 1 pissescit, vasa omnigena brevi cstoeta reddit, et hydropem topicum producit. In hoc morbo curanda, primaria morbi causa minuenda vel adimendo eli; attenuantia, evacuantia, ex liccantia, roborantia uniuscujusque ordinis usurpanda ; ut tandem amoveatur Onus humidum, minuatur latex, et vasa Cousque viribus init aurentur,

ut ossicio debito fungantur, et invidorum nativa bonitas redintegretur. Hisce omnibus absolvendis, clicata plurima apud prachicos remedia invenimus. Nelcio quot specifica celebria ab iis recenseantur, quae uno fere ictu morbum profligent, si fides eorum promissis sit habenda. Displicet aliis haec curta supellex, et in vitium incidunt contrarium; pom potam memorant sarraginem, et remediorum cumulo Obruunt aegrum. Utraque praxis CVitanda, neque solis emeticis curatio committenda, nec sine his tentanda; cum longiores adimant labores, et compendio quasi rem gerant, qua Cpluribus adminiculis caeteroqui a indiget. Remedia anti hy-

225쪽

1M VARIIS MORBIS TRACTANDIS . et o

anti hydropica, pilus memorata, suum opus absolvere videntur, motum et attritum fluidorum ciendo, pellendo, di inando exuberantem lympham. His omnibus s mul concilicit ni ius emeticus fortis, saepius repetitus ;cras a quippe comminuit, obstructa reserat, propellit stagnantia, humida exsiccat, secretiones aquosa S auget, solutum sanguinem compingit, resolvit viscidum, celeriorem ad extrema facit appulsum, movetque sudores. Adde, quod ingentem in tumefactum abdomen vim exerit, et quum in hoc tantummodo sedem habet morbus, nec quc piam Viscere pessundato, nec in corpore valde senili, et recens sit, repetitis emeticis, bene, instituta diaeta, et exercitatione modica, res tuto e Xpeditur, nisi in iis sit, quibus inutilis libertas est,

nec tam facile coguntur ac ii, qui servitutis benefi- cio convalescunt.' In hydropis etiam provectiori gradu haud parum conferre visa est emesis. Idem comprobat historia apud Forrestum ' recitato de quodam hydropico, qui innatus ventre, manibus, pedibusque

et facie, a medicis destitutus, et tanquam desperatus, adiit littus marinum, et naviculam per aliquot mi-ε liaria ascendit in altum maris, et provocato Vomitu, post vomitum exercitio utens, sanitati restitutus est.'

Huc afferre licuerat byden hami suffragium, quod intractatu suo eleganti de hydrope crebro fert, et sententiam de horum commodo plurimis exemplis, iterata observatione ratis, suffulcit; at diserta ejus verba in arte leniores probe callent, ad ipsum libellum juniores

lubenter amandantur, cujus evolutio,

Celsi medicina, lib. a. cap. I.: Observ. lib. I9. Obs. 23.

226쪽

eo 3 DE EMETICORUM USU

si propius stes

Te capiet magis ; et decies repetita placebit.

Hoc tamen in morbo haud mochlicis pugna committenda est, nisi viscera aliaque ita se habeant, ut antea , η .d observatum. 56. Ex enarratis hactenus liquido patebit, in morbis plerisque a colluvie serosa natis, quaenam ab emeticis exspectanda sint. Patebit quoque horum usus in morbo qui puerulis utriusque sexus insensus, gravis nec infrequens, rachitide scilicet, qui a vitiis in abdomine natis, ad medullam usque dispersis saepius productus, ipsa corporis fulcimenta pedetentim suffodit, et durissima ossa, in sexibilia fere, nimis facile flectenda reddit. Mali ortus et progressus, curatoria indicata, nec non ratio, qua huic morbo vomitoriis iteratis occurri possit, ex sequentibus clarius cernuntur . I mo, Offa, quae in toto corpore jam solidissima sunt, olim gelatinae suxiles, membranae, cartilagines suere, quae paulatim durescentes, per diversos soliditatis gradus, ossa tandem fiunt rigida. ado, Hujus indurationis causa duplex existit, materiae, scit. ossificae a sanguine secretio, et secretae appositio firma, sive compresio particularum ad se invicem fortis. Haec essecta sunt virium vitae integra

rum, et musculorum Vicinorum incumbentium. Ideo que,

alio, Si sanguis particulis ossium structurae idoneis minus dives sit, secretio minor erit, et muneri suo

227쪽

IN VARIIS MORBIS TRACTANDIS . et op

ineptior. Porro, si absit actio musculosa, et vires langueant, altera causa ossificationis abest. Hinc itaque, qto, Liquet istas conditiones, quae rachitidem parere possint, omnes ejusmodi esse quae chylopolesin et haematopo iesin depravare solent. His ergo imprimiserit prospiciendum, et medicina id genus eligenda, quae et vitium in ipsis ossicinis diversimode corrigat J I 8 27. 39. J, auferat, nocivos ejus effectus, in aliis locis pullulantes, emendet, atque impetus motusque sormantis defectui optime subvenire possit 49 d. Viscerum quidem saburram feliciter educunt purgantia : Sed si fortiora fuerint, aut nimis saepe repetita, vires prosternunt admodum, crassiora relinquunt, sed vapida, et obstructionibus creandis magis opportuna ;et debilia jam facta solida adhuc debilitant. Emetica valide expurgant viscera, nec vitae viribus adeo funesta, solida corroborant ; imprimis si victus accuratus instituatur, si corpus in frigidam saepe immergatur, si denique specificis leniantur subinde nata symptomata. ue . An in arthritidis insultibus utilis sit vomitus necne, quibus, quando, et quoties exhibendus, definire haudi leve est. Illi, quorum auctoritas mecum prae plurium valet, in paroxy mis omnino ejus usum deo

hortantur, nasi urgeant nausea, vomitus, aliaque ventriculi sorde scatentis signa ; et tunc lenia tantummodo admittunt. Alii ' vero haud in simi subsellii me diei stant contra; urgetque unus ', se observasse insultus D d M arthriticos

228쪽

arthriticos consuetos, perpetuo sere mitis res, quando ilatim inter initia leni emetico, vel solo, vel cum laxante mixto, prima regio a sordibus evacuata fue-

rit.' Qui valet, has lites dirimat: Ego, iis millis

DCti,, emeticorum usum in alio ejusdem morbi stadio dei Pontis. re paucis conabor ; id est, inter parox7smos, ad suturos averti rulos Acris illa materios, in angustiis haerens, et dolores cruciantes excitans, post cxacerbation in podagricum si rectu res geratur, nec inteni pesti o medicaminum externe vel interne applicatorum ulti susto cen tui incepta naturaee) expellitur, sudor lenis locum asstidium periundens, vel, si deterius adhuc malum Ct sedes habeat profundi Ores, erumpens tophus, insequens inde levamen, symptomatum omnium remissio, hanc cvacuationem criticam suisse designant; ita eoque morbi similis in sanguinem, partesque nobilioribus vitae functionibus dicatas, nequaquam metuenaus erit regrestus, sed quod morbi jam saperest instar alius cujusque chronici laevioris abigendum. Fluida . si prava fuit, mendis purganda, infirma solida roboranda, Vires totius corpo iis instaurandae, stirps denique atrocis mali qua utum valet ars saccidenda. His plurimum coulast medicina gymnastica, quae praecaeteris aliis suppetiis infra ct membra nova virtute reficit. Lquitatio, Vectio in rheda, curru, Sc sunt optima subsidia, At quotie. haec prohibet parum amica tempestas anui t Hyeme aut vere saepissime contingit podagrae decessus, prius tamen adhuc si autum-tio intermittat. Aer enim humore gravis 1 .g utque soras egredi Omnino prohibet; atque intra porticus, vel domus penetralia, pedibus inlistere, aut motu quovis corpus torqueri, azgre admittunt artus distorti, et nuperis

229쪽

is VARIIs MO BIR TRACTANDIS . et ii

peris cruciatibus claudicantes. Frictio sane leviter tantummodo mundat exteriora, neque evacuate visceribus pituitam, quae ob omissum tamdiu motum ea necto sayio gravare incipit Praeterea raro desunt aegro gra tulabundi sodales, qui pignfis amicitiae charius daten eiciunt, quam propriam salut poculis evertere, hominisque ex morbo recreati exitium moliri, dum sani talem pristinam verbis exoptant, revera autem insidias sanitati struunt. Ex his atque similibus causis, emeticum saepe saepius perquam necessarium est convalescentibus, neque ex praedi s colligere arduum erit qua ratione eXercitationis etiam fortioris vice fungatur. Patet etiam quibus modis actionibus animalibus opitulentur vomitoria, crassa quomodo tu bigant, denique

plus minusve singulis indicatis respondeant: Neque verentur ex praeticis sagaces, bis in mense, saepius quandoque, istiusmodi hominibus vomitum praecipere. Perspectis itaque horum commodis in Chronicis plerisque, eos morbos le Vi pede percurrere animus est, qui sexui sequiori tantummodo infesti sunt. 58. Non modo vitae ratio, sed ipsum sere vitale stamen, foeminis molliorem ac laxiorem temperiem dedi sie videtur, nili sors durior alienam imperiit a sit, atque mens sana, in corpore sano labortibus improbis indurato, eis firmitudinem dona erit masculae vi omnino aemulam. Est tamen vitae stadium, quo etiam haec mulierum conditio ex errore leu. pessimis obnoxia malis evadit; eo, scilicet, quo sexus discrimina jam

adsutura sint, id est, ad vel circiter annum a Ctati S Ic :

Huc usque enim, sensu medico, genus unum idemque est. In quibus autem discrepant, quare, quae cauiae

phylicae

230쪽

etiet DE EMETICORUM USU

physicae discriminis, reserre non opus est ; susius ea

ab aliis tractantur. Sed brevis morborum recitatio, quum lucidiori argumentorum explicationi inservire possit, proposito haud incongruum videtur. imo, Adveniente molis augmenti termino, eadem organa, quae corpori Virgineo pabulum ministrarunt et incrementum, plus pergunt conficere quam sola corporis nutritio jam exigit; quod superest sanguinis per vasa uterina jam periodice emittitur. Si diutius retineatur, ob delicientes vasorum vires, vel impeditum exitum, plet hora plethorae superadditur, et morbi virginei indicia cito 1 esse produnt. et do, Si vero aquosus, solutus, vel acris sanguis uterum pervadat, et momentum absit quo dilatentur vasorum oscula, eo usque ut rubrum sanguinem deponant; is lateralia permeat, in glandulas, quae cavum uteri

ubique obsident, infunditur, cras escit ; exit tandem liquor viscosus, colore diversus, nunc albus a quo Or tilbus appellatur) vel albicans, vix lintea tingens,

flavescens, Viri descens, nigricans, et omnibus assectus coloribus qui inter hos existunt ; nunc sine foetore transit, nunc gr-Veolet; nunc mitis, ut in initio plerumque, et diutius Vigente morbo acrior, coloratior, stetidior evadit. Patentes glandulae tenuiores quosncunque separant humores, et eliminant ; inter quos

nutriti vos, qui solidis vigorem, momentum sui dis suppeditasse debebant. Hinc in dies a viribus aliquid subtrahitur, perit membrorum virtus, labitur digestio, vitio magis indelebili fluida corrumpuntur, et per totam corporis oeconomiam serpit labes, qua nulla sex pertos asserentes audivi) ex toto chronicorum agmine, sexui crudelior, curatu difficilior, aut effectibus exitiosior.

SEARCH

MENU NAVIGATION