Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1M VARIIS MORBIS TRACTANDIS. etia

tiosior. Nam fatiscunt imprimis instrumenta ipsa,

quorum Ope caetera reparari debuerant, et morbi sedes

in viscere ponitur, cui omnium dissicillime sit medici na. Id quidem haud cito labefactatur, sed si semel infectum fuerit, vitium diu servat ; Quia pars est,' inquit Forestus - , quae prompte recipit aliarum par-

tium excrementa, tum ob situm inferiorem, tum ob multitudinem venarum eo pertingentium, tum etiam' propter consuetam illam naturalem purgationem. His adde compagem solidam et vasculosam, remediis, quorum vires longo circuitu decoquuntur, antequam huc deferantur, haud facile cedentem. Et iam post emendatam cruoris indolem, laxa glandularum fabrica pertinaciter obstat medelae, atque ea medicamina, quae harum mollitiei adversantur, constringunt quoque arteriolarum orificia, et molestiorem reddunt menstruationem. Laxitas nativa, Victus prava ratio, vita deses et luxuriosa hunc morbum plerumque inducunt.

Rarius enim, ut ab eodem Fore ito observatum, id pati Disae sunt agrestes mulieres Eadem quoque ' fluxum

uterinum suppressum saepe praecedunt. Remedia ergo hi lce morbis adhibenda sunt, quae noxis, ex istiusmodi causis subortis, obviam eant ; neque vomitoria repetita omittenda sunt : Praeter enim effectus, qui hactenus indicantur, stomachum expurgandi, solida stimulandi, et sanguinem mire atterendi, hunc tanto impetu versus uterum propellunt, ut exempla prostent et in quibus sola vis ejusmodi mechanica tardatum fluxum

Foresti observ. lib. 28. Obs. a I. f Opera Doctoris Frienti, P. 67. 8O.l Plateri obf. med. p. as1. Hildan. Obs cent. 3. Oh s. I 3.

232쪽

ciuxum repente profuderit. Atque, a fisi si aegra, vel incommode serat emetici altronem, haud mi-γiora in suore albo quam in plerisque chronicis exspectanda sutit. Saepius autem in hoc morbo motu levissimo fatiscunt vires, unde incoirennc di plus quam fructus accipiunt. Hoc ergo in primis indagandum, priusquam porrigam tur emetica aegris hujusmodi. I9. Nihil etenim ex omni parte persectum atque

beatum: Sua secum trahunt commoda, et etiam incommoda, Vomitoria ς nec minus verenda haec, quam

appetenda ista, si sorte infelici auspice porrigantur. Infausti autem eventus remedii utilitatem haud minus praedicant quam est eius optabiliores ; insitam ejus vim demonstrant, efficaciam probant, dum porrigentis imperitiam vel temeritatem redarguunt, nec hominis excidii reum habendum est medicamen, sed manus quae inepte vel intempestive missi strant. Quamvis autem, ex tradita de emeticis domina, facile perito patere possit, in quibus casibus utilia, in quibus noci Vassint; haud tamen alienum est, ut brevi horum morbo rum enarratione claudatur dissertatio, in quibus vomi tus imprimis vitandus. Uno, Nativa corporis structura apud nonnullos scriptores causa Castat, quo minus quibusdam propinentur emetica ; quibus habi rus macer et gracilis, collum extensius, pectus angustum, atque ad vomendum

dissicultas; quibus denique sanguinis sputum, animi deliquium, tussis molesta, familiaria suere, ab emeticis liberati sunt: Qui vero contraria temperie praeditis inta

Vide Fallopium ite purgant. P. SI.

233쪽

1M VARIIS MORBIS TRACTANDIS . et

sunt, horum usum salutarem ex consulto medicorum saepe sunt experti In vehementiorum usu haec sane perpendenda sunt, ne forsan temeritatis vel incuriae pol naS luamus; nec in leniori vomitu praecipiendo penitus omittenda. Idio syncrasia quaedam, eXperientia aegroto cognita, at a medico, nisi ab ipsa didicerit, nunquam detegenda, hujus vel illius medicaminis usum etaret, quod aliter ab ignaro porrectum multa mala est pariturum.

Ido, In morbis instammatoriis, ubi sanguis adusto leuiore inquinatur, immeabilis in arteriarum finibus si titur, neque vi propellendus ; ut in febribus acutis, inflammationibus topicis, pleuritide, frenitide hepat itide,

alitique ejus nodi; vires vitae minuendae potius quam provehendae': Ergo, peracta accessione, urgente saevis.

simo dolore, tutum non erit emeticum.

3lio, Neque, si multum laedatur visceris, sive partis alicujus actio, quae tonica dicitur, sive aequilibrata potentia, qua solida fluidis reniti deberet, minuatur,

emetici fortioris vim mochlicam experiri licet, antequam ratio partis habita sit, an tantae vehementiae impetum commode ferat, vel incommodi majoris stat particeps. Sic , V. g. in hydrope abdominali exsiccate meticum, sed tumorem pro aliquo saltem tempore

extendit.

to, In pulmones emeticorum vis sane ingens est, quia nisu vomitorio tam subito per eos dimittitur sanguinis in assueta moles, qua distenduntur vasa, comprimuntur vesiculae, quibus solliter re agens intra detentus aer, pre iuram validam longe validiorem reddit; et, si dehiscentia prius vasa sanguinem effuderint, vulnuscula certo certius ampliata haemoptuen augebunt. Quin

234쪽

α16 DE EMETICORUM USU

et in incipiente haemo ploe, ab externa causa producta, dum sanguis adhuc blandus, nec sordida tabe contaminatus, vix fere ad emeticum licet confugere, quo evesiculis pulmonicis excutiatur latens cruor, qui, stagnantio corruptus, morbum, alioqui haud periculosissimum, intenderet. Pulmonicis igitur vix porrigenda sunt, nisi puris inundatio pulmones obruat, et lethum a suffocante materia, alias inevitabile, adfuturum sit. sto, Denique, cavendum est ab horum usu in eis morbis, qui ' pro causis agnoscunt sanguinem multum crassum, pituitam valde tenacem, copiosam, pene immobilem, aliamve quamcunque hujusmodi materiem,

cerebrum et nervorum sontem gravantem, ut gravi Orapoplexiae, para plegiae, hemiplegiae species, veternus, carus, et ejusmodi. Altius enim morbum plerumque figunt, vel in ipsa sorte operatione hominem interimunt. Vix ab eorum usu dehortatione opus est, licet aliqua symptomata ea necessaria esse alioquin innuerent, quando imminet adhuc haemorrhagiae metus, post vulnerata aut detruncata membra ; vel denique quando per ampliores abscessus, aut aliud quodcunque ostium, apertus paratur exitus, per quem facto ingenti

impetu emanet cum Vita cruor.

235쪽

SPECIMEN MEDICUM

INAUGURALE,

A C E T O.

PRAESIDE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

UNIVERSITATIS EDlNBURGENAE Praesecti;

NEC NON

Amplissimi SENATUS ACADEMICI, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,

Pllo GRADU DOCTORATUS,

Eruditorum examini subjicit

ANGLo-BR IT ANNUS. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.

237쪽

Illustrissimo et potentissimo Domino,

Viro vere nobili, Nec magis ob antiquissimum generis splendorem, Q uim ob eximias animi dotes, Propriasque ac sibi ingenitas virtutes conspicuo Hai studiorum suorum primitias,

Qualecunque cultus sui Ac perennis observantiae monumentum, Sacras esse voluit

239쪽

SPECIMEN MEDICUM

INAUGURALE,

CETUM est remedium, quod apud veteres mag ni aestimatum fuisse videtur, tanquam in ple risque compositionibus princeps, si non unicum medicamentum pro morborum plurium curatione, in quo totam spem posuerunt. Undenam evenerit, quod jamdiu tantilli pretii haberetur, haud nunc mihi operae pretium est inquirere ; sed quum observaverim in exigua illa praxi medica, quae hactenus mihi occurrerit, hoc medicamen, plurimis medicinam facientibus, eventu felici, variis casibus morborum, tam internorum quam eSternorum, fuisse praescriptum, statim proposui, naturam ejus, proprietates, atque effectus, paulo accuratius

240쪽

DE ACETO.

ratius investigare Quod ut in ordinem redigerem, haud incongruum mihi hoc tempore visum est argumentum; quum tale publicum scientiae meae in medicina specimen pro more exhibendum haberem, quale, secundum leges academiae hujus celeberrimae, obstricti sunt omnes medici titulum ambientes praebere. I. Acetum ita dictum Latinis a gustu acido, quia acidum insigne, aliis magis vulgare aut efficax ; ob quam etiam rationem Graecis nomine appellari

videtur.

II. Aceti generatio ex magna sit vegetabilium immutatione, insigni operatione chemica peracta. Ex fermentatione enim oritur, ad certum gradum aucta, ultra eum quo ipsorum olea attenuantur, adeo ut volatilia reddantur, atque leni calore a principiis reliquis eleventur, quo in statu spiritus ardentes appellari Q. lent. Et infra illum motus intestini gradum squem fermentationem nonnulli, alii melius putrefactionem, vocant,) quo olea ista rancida fiunt, sales etiam in naturam volatilem alcatinam vel alcalescentem mutantur, hoc est, vegetabilia in animalem naturam fere convertuntur. Species fermentationis intra has binas, sales hosce atque olea volatilia figit, ac in massam homo. geneam redigit, adeo ut cum aqua intime misceri, atque prorsus in illa solvi positiat. Talis est hicce liquorde quo nunc agimus.

III. Modus has varias fermentationis classes rite instituendi, effectus etiam quos in vegetabilia sensim producunt, a Cl. Boeshaλ'io cujus memoria est sum

SEARCH

MENU NAVIGATION