Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE RHEUMATISMO. 363

tumno. Lacessunt autem imprimis aetate atque robore vigentes, feminasque saepius quam viros, si nimirum vehemente exercitatione aut alio modo ςale factum corpus, vel exposuerunt vento frigido, vel in aquam ' subito demerserint, vel utcunque etiam frigus tum admiserint: Proniores tamen adhuc in hunc morbum sunt, quibus praeterea humorum aderit plenitudo, sive ex victu lautiore, sive solitis laboribus et exercitiis intermissis, sive neglecta consueta sanguinis missione, sive haemorrhoidum denique et in feminis fluxus menstrui suppressione: Quin etiam multi sunt, ait Hostin annus t , qui post: largiorem sanguinis per venam sectam missionem, dejectiones alvi nimias ab

acrioribus purgantibus vel sponte inductas a natura, copiosiorem menstruorum muliebrium effusionem, atque ex abortu factam haemorthagiam, sese diutius cieri frigido aut humido committentes, in violentas inciderunt rheumaticas affectiones. Causae jam memoratae, sub quibus et προηγουμεναι vulgo dictae, et 'ροκαταρκτικαι Continentur, si graves sint, acutum generant rheumatismum, cum alterum ejus genus vel ex iisdem levioribus ortum ducit, vel prioris male curati reliquiae est. Rhemnati us acutus, seu qui cum febre invadit, atque rheumatismus κατ' εξοχην saepe dicitur, sequenti. bus plerumque stipatur sinptomatis. Sentitur primo lassitudo ac gravitas artuum, cum horrore atque Extremarum partium frigore : Subsequitur internus, praesertim

t L. a. c. 8. S rv.

382쪽

364 DE RHEUMATISMO .

sertim circa praecordia, aestus cum anxietate, pulsus plenior et concitatior, cibi fastidium, nausea quandoque ac vomitus, inquietudo, sitis, atque spirandi nonnunquam dissicultas. Die uno aut altero plus minus interjecto, dolor acer, praegressum torporem excipiens, nunc hunc, nunc illum artum excrutiat, qui noctu ingravescit, atque juncturis praecipue, et humeris, carpis, ac gentibus prae caeteris infestus est; saepe tamen nullam fere intactam relinquens, totum penitus corpus immobile reddit. Hoste dolores, quamcunque partem occupent, tumor, ac plerumque rubor, qui etiam illis alio migrantibus residui sunt, comitantur. Aliquando paulatim discedit febris, remanente dolore,

at quandoque huic depulso superest, cum pulsu debili

ac depresso ; vix unquam autem intra hebdomadas duas evanescit, in totas sex etiam saepe perdurans. Usitatus est huic affectui sudor parcus, glutinosuS, Pa rum levans ; qui vero ubi sponte largus effluxerit, solvisse morbum observatur ': Notabile quoque, quod vel in sudatione per artem excitata sicci maneant articuli dolentes, Deque prius sudare incipiant, quam ab eunte dolore liberi prorsus evadant. Urina plerumque est quantitate modica, rubro colore, albidumque demittens sedimentum ; et quanquam ex tali nihil aliquando desidit, haud diu tamen ita permanet, brevique iterum redditur cum subsit dentia ; tempore autem

pleni sudoris, copiosior aliquantum, dilutior, et instar seri lactis quodammodo, ferri solet ' : Memoratuque valde

inorum s

383쪽

DE RHEUMATISMO. 36s

valde dignum videtur Baynardi experimentum , qui decumbente robusto homine ex rheumatismo, urinae ejus, in summo febris incremento redditae, sesqui con-gium chemice dedit examinandum, et observavit in ea non supra tricesimam partem salium repertam suisse,

qui ex eadem quantitate sanorum urinae consuerunt

caetrahi. Urget quoque alvi utplurimum suppressio, interdum profusio : Haec autem, ubi accedit, semper fere surptoma morbi est, ac non nisi rarissime ' hunc tollit. Evenit vero aliquando, ut aliqua parte spon te facto sanguinis profluvio t, vel etiam oborto salivae suxu li, ex toto finiatur morbus. Nec sine

magno sunt aegris levamine, quae in cute fiunt variae eruptiones η, et quae praedictum sputum nonnunquam comitantur. Sanguis denique ex vena missus

in hoc affectu, perinde ac in pleuriti de caeterisque inflammationi conjunctis, ubi conquieverit aliquamdiu, crusta albida, firma, atque tenaci plerumque obducitur,

quae

morum, cum urina rubra, lateritium deponente sedimentum : Hoc vero in hisce potuit accidere aegrotis, ex febribus intermittentibus, quas antea forsitan habuissent; quum talis urina ex quacunque se bre laborantibus usitata sit, si aegri cum intermittentibus unquam ante fuerint consistati. Hippocrat. lib. a. praedict. prope friem : Quibus circa articulos dolores fiunt, ac tumores, desinuntque non podagrico modo, in his magna comperies viscera, ct in urina sub- sidentiam albam. ' Philos. Trans. abridg. by Lo th. Vol. 3. P: 26s.s Hujus exemplum occurrit in Med. Siles. satyr. spect. q. Obs. 3.t Vid. Hosta ann. l. ult. c. ac. Ballon. de rheumatism. in OPusc.

Duo talia observata legere licet apud Aled. Si l. sat. O. T. Obs. 9. Hot ann. l. ult. c. ac. Morton. Oper. med. tona. a. exercit, η. cap. 9. hist. 13.

384쪽

366 DE RHEUMATISMO.

quae ' crassior quidem quam in iis morbis, sed mi

nus dura esse consucvit.

Hujus acuti rheumatismi interdum, etsi rarius, est 1pecies lumbago rheumatica ; in qua dolor infestat vehemens ad lumbos, cum febre assidua. Auctor librorum de morbis ', ac Ballonius 4 , qui soli sunt quos hunc astectum novi descripsisse, accedere dicunt tussim, lassitudinem, atque spirandi dissicultatem ; dolo. res porro ad inguina descendere, ac vel sputum vel urinam edi subcruentam. Si vero moriendum sit, id quinto potissimum vel septimo die evenire; quem si effugerit aeger, malum postea lene evadere, atque minus mortiferum.

At longi generis huius morbi plures sunt species. Vel enim acuti rheumatismi reliquiae esse potest, ut supra positum est, ubi, febre sive minori cum successu

sive imperitius curata, continuati dolores per menses atque etiam annos aegrotum vexent. Quamvis in

hoc casu,' inquit Sydentiam ἔ, non eodem semper vigore, sed paroxysmis quibusdam periodice repetitis, ad initar arthritidis, subinde lacessit : Imo vero po-ε test fieri, ut ubi diu multumque vexaverint dicti do. lores, tandem sponte desistant; atque interim aeger omni membrorum motu ad mortem usque privetur, ε digitorum articulis quasi inversis, et protuberantiis, ut in arthritide, nodosis in interna magis quam eX- terna digitorum parte se prodentibus : Stomacho ni-ς hilominus

' Dissertat. inaugurat. de inflammationis theoria, per Paran-Dumousin, I 743,.Π- 34.1 Ad loci cit. p. 3. 4 De pleuriti de dorsali in lib. cit. ζ Oper. cap. de Rheumatismo.

385쪽

DE RHEUMATISMO. 367

hilominus valeat, et caetera sanus vitam toleret. Vel dolor est in uno pluribusve locis corporis, saepius ad articulos quam musculorum media, conjundii interdum cum tumore tantummodo partis, quandoque rubore etiam, alias vero sine utroque, et qui easdem cum febre rheumatica habent causas, sed minore tantum gradu. Hujusmodi est plerumque lumbago : nimirum ingens dolor ad os sacrum vel lumbos hominem excrucians, infixus aliquando circa renes, atque periplos ureteres ad vesicam usque descendens. Hujusmodi quoque uti lurirnum est ischia dicus dolor, qui ad os coccygis atque sacrum, vel ad femur ipsumque CruS nonnunquam porrigitur; rarissime vero febricula, caeterisque acuti rheumati mi θη tomatis, et his levioribus tantum, comitatur : Quandoque tamen suppuratur ' locus dolens, quod in mali hujus nulla : alia fere specie contingit. Neque alio referendi sunt aurium ac dentium dolores, quoties simili accedunt ratione, vel ex dolorum rheumaticorum aliis inhaereta. tium partibus in hasce transitu fiunt, cum quibus tumor capitis, praesertim ejus lateris, simul plerumque adest, atque in odontalia salivae fluxus copiosus, in utrisque autem pulsus celeritas comitesque ejus interdum observantur. Notandum est vero, . quod quibus hoc

occurrit apud Hossim ann. l. c. cas. 3.s Hippocr epidem. lib. S. f. 3. ac Valles. Comm. in eund. loc. Paul. AEginet. lib. 3. cap. 77. River obstru s3. cent. a. AC. praκ. med. lib. i 6. cap. a. ad sinem. Hildan. observ. 7 i. cent I. si modo haec omnia ad Rheumaticam pertinent ischiadem.: Carolus Piso de diluvie serosa, siet. s. cap. I. Obs 132. et Cain 2. paulo ante obs I 33. ct si valde raro accidere fatetur, semel ant his tamen in acuto Rheumatismo se vidisse assirmat, in hominibus IletB ricis admodum et crapulae ac Ῥino deditis.

386쪽

368 DE RHEUMATISMO .

hoc genus morbi inveteravit, ubi descenderit argentum vivum in Torri celliano tubulo, ad aeris nempe ex graviore in leviorem mutationem, incrementum sentiunt dolorum ; vel, si his tunc vacarint, saltem molestia quadam iis locis assiciuntur, quibus antea inesse so . liti fuerant ; quae tamen, eodem statu aeris per dies

aliquot continuato, evanescunt, vel quales fuerint dolores aliis tempestatibus evadunt. Rheumaticorum autem corporum disiectiones, quae paucae quidem ab auctoribus, eaeque parum etiam accuratae plerumque traduntur, nihilominus non videntur omittendae. Clopton I avers ' occurrisse sibi narrat, in Urelin curtii scriptis quibusdam praelectionibus, historiam rheumatici cadaveris ab ipso incisi et examinati, in quo materiam invenerat, gelatinae instar

concretam, et crassitudinis duorum aut trium nummorum ducatorum, musculis superjacentem. Multi auctores in corporibus affictis antea, tum ad coxam tum alia ioca, doloribus qui videntur rheumatici fuisse, post mortem humores ferofos circa musculos eorum vique tendines observarunt collectos. Quidam it denique scripserunt, se in cadaveribus ischia dicorum coxendicum reperisse suppurationes, easque non puris

Ballon. de Arthrit. in opusc. med. P. IS.; ' Osteolog. nov. cap. de Rheumatismo. in Ballon. ephemerid. et epidem. lib. I. p. 46. ct cons. I 4. lib. I. apud Bonet. sepulchr. anatona. Coiter. observat. anatom. apud eun d.

auctorem ; ac Schneider. lib. de catarrhis special. p. 9o8. ab eodem quoque laudatus. Hildaia. observat. 7 i. cerat. r. et conser caetera loca adlata in

387쪽

DE RHEUMATISMO. 3 Sy

tantummodo inter musculos collectiones, sed Riverius' casum etiam adfert, in quo, coxa usque ad Os re- secta, parvae quaedam inventae sunt glandulae sup -

puratae, quae pus concretum, ita ut est uere non po- tuerit, continebant.' An vero omnes hi casus ad

Theumatismum referri debent, quum dissicillimum sit, Partim ob narrationum desectus, nolo definire.

Sed etsi morbus, de quo agimus, supradictis insigniatur notis, tamen ex his quum plures sint non perpetuae, atque exteriorum corporis dolores, quod praecipuum quidem eit signum, in multis aliis etiam adsint affectibus, exortum est ut, medicis praesertim minus peritis, cum his confundantur nonnunquam, Cterrores exinde in medendo haud leves insequantur. In scorbato enim, arthritido, ac De Uenerea, asiligunt

ejusmodi dolores, et qui noctu quoque, ut in rheuma timo, intenduntur; nihilo secius autem, si ad causas attendatur, satis facile dignoscuntur. Praeterea usitatus ille in furbuto pulsus parvus, inaequalis, et urina varia cum livore quodam, majoribusque notis putrefactionis quam quae calori respondent, potusque desiderio, praeter alia signa parum constantia, hunc morbum luculenter distinguunt l. Ita et in lue Venerea multa sunt bene cognita, quorum semper nonnulla cum hisce doloribus una se offerunt, ex quibus satis certo potest

dijudicari. Haud inficior equidem, arthritidis esse speciem quandam, dictam vagam, cujus a rheumati mosimili diagnosica non adeo liquido, quam quod optandum esset, constant; nihilominus tamen parvi interest, A a a quum

Observat. 33. Cent. I.

l Vide Eugalenum de scorbulo, ad capita 2, I 4, 15, et 28.

388쪽

; o DE RHEUMATISMO .

quum eadem utrumque ratione sanari possunt. Denique, de lumbagine memorandum est, quod ea saepius simili rima apparet impetui nephritidis, sub eaque specie promptissime medicos decipit incautos : Si vero an nausea vomitusve adsint necne advertatur, quae nephritidi non lumbagini solent accedere, bonum habetur indicium quo discernantur . Si rheumatismo tempestive occuratur, nullum ejus genus, ne vel acutum, unquam fere mortiferum est, etiamsi summam semper molestiam, cruciatusque saepe diuturnos, aegroto creet. Eorum quaedam faciliora sunt sanatu, alia dissiciliora ; pertinacissimum vero omnium saepe est ischias, ex qua qui diu laborarunt, iis nonnunquam semur luxatur ', et quae consequentia sunt, membri ejus macie atque claudicatione infestantur.

Quod ad curationem vero attinet, primo rheumati fmi acuti generiviis, uti antiquos leviter tantum perstrinxi se astedium hunc supra demonstravimus, ita nihil fere certi occurrit apud eos de medendi ratione. Audior quidem libri de asseditionibus, inter Hippocraticos numerati, ad capitis septimi partem de arthritide antea prolatam, sic praecipit. Huic confert, qua parte dolor adest, refrigerantia admovere, et quae in - alvo sunt per clysteres aut balanum subducere ; ac sorbendum bibendumque exhibere quicquid tibi vi- sum fuerit profuturum. Quum vero dolor remiserit l,

Φ In omnibus fere exemplaribus legitur quod alii interpretan

389쪽

DE RHEUMATISMO. 371

x medicamentum catharticum bibendum dato, ac de- inde serum coctum, aut lac a siti inum.' Celsus nihil de hac re memoriae prodidit; neque multum apud caeteros reperitur Latinos, nisi quod cum cura arthri fidis videtur confundi. Galenus vero, ad Jqcum, ex libro de curandi υia per sanguinis missionem, supra quoque memoratum, haecce scribit Merito igitur ho- rum ρευματι Lais δὶαθεσε od curatio non exinanitionem habet pro proposito, sed totius corporis confirmatio. nem. Initium tamen ipsos curandi sit a sanguinis detractione. Si vero vitiosa fuerint excrementa qua- litate, purgationem etiam adhibemus : In quibus maxime corporibus, neutrius plenitudinis expectare oportet proprium smptoma, graVitatem nempe, ejus quae ut ad vires est, tentionem Vero, ejus quae ut ad id quod infunditur.' Ex quo apparet, Galenum mit tendo sanguinem inchoasse curam, et aliquando alvum etiam purgando ; haec autem non pro ipso remedio, sed ut praeparationem tantum habuisse, atque propositum ejus fuisse totum corpus confirmare : Qua ratione vero id faciendum sit, neque hic, neque alibi, quod sciam, exposuit. Apud Aretaeum ac reliquos Graecos ferme nihil invenitur, praeterquam quae tradidit Paulus AEgineta , haecque eadem propemodum cum iis quae prodidit Galenus. Ex eo autem aliisque veteribus, applicasse eos apparet locis dolentibus cataplassiuatum varia genera, secundum diversos humo res, quos morbum fingebant eXcitare. Neque scriptores tur intus fuerit, alii adfueris I ανη vero, remiserit, quod in F eurei ha

betur codice, videturque multo aptius et verb0rum sensui et sanae medicinae congruere, reponi mallem. Lib. 3. cap. 78.

390쪽

res Arabes, atque e Olum sectatores, quicquam seret novi addiderunt. Ex his tamen, Janus Damasce nus , auctor seculi undecimi, vomitum quandoque initio molitum fuisse videtur. Franciscus Pede montanus, qui seculo quarto decimo supplementum scripsit operibus Me sues, capite secundo de aegritudinibus juncturarum, rheumatismi r acutum, ut verisimile est, tractans, post factam phlebotomiam ex parte opposita, admovere se ait nonnunquam sanguisugas juncturae dolenti, si sanguinea fuerit materia, et ex toto cessa Ue rit a suxu. Sed morbus hic cum arthritide semper erat consulas ; tandemque cum catarrho etiam, quod praecipue sorte Fernelii debebatur auctoritati, asseveranti S arthritidem originem suam solum ducere ex humore ab exterioribus capitis partibus in articulos delapso, atque ideo, in assectus ejus diversis generibus, ex quibus unum fuisse videtur rhetimatismus, medicamenta extrinsecus capiti applicantis; donec Ballonius, qui Fernelio sese in multis opposuit, sub exitu seculi sexti- decimi, ut supra posuimus, ad morbum hunc explicandum incumbens, eum ab affectibus distinxit jam memorati S, nomenque rheumatismi indidit. Nihilominus tamen, de specie ejus acuta generali duntaxat loquitur, caeteras, ut videtur, ad arthritidem referans, praeter lambaginem acutam, quam morbum vult sui

generis esse, atque pleuritidem dorsalem ex Hippocrate nominat. In illius curatione ' phlebotomiae largae

SEARCH

MENU NAVIGATION