장음표시 사용
391쪽
saepeque repetitae introduxit usum, quum antea raro vel parce suisse videtur adhibita. Clysteres commendat frequenter infundendas: Catharticis autem ore sumendis, nisi cassa ac lenientibus, quae Omnino non improbat, interdicit. Remediis paregoricis usus est;
ab his vero, quae vocantur, praesertim Valentioribus, abstinuit. Cornicula, ait, frequentia, et hirudines copiosae, habitui corporis applicitae, con ferunt: Sed, qui thermis ac decocto ligni, in dies uti voluerint, id nullo fecisse profectu. 'Talis medendi ratio in Gallia, et ubique fere, po stea invaluit, et hujusmodi fuit qua usus est celebris Sydentiamus '. Hic enim quater vel saepius, si opus fuerit, mitti sanguinem, binis diebus aut ternis interpositis, praecepit. Julapium refrigerans et incra Fans
ad libitum bibendum praebuit, aut emulsionem quatuor seminum jrigidorum majorum I atque parti dolenti cataplasma, ex albissimo pane ac lacte croco tinflat, apoplicuit. Diebus a phlebotomia liberis, clysmum laxa tiυum, veluti lac saccharatum, curavit injiciendum. Si vero aegri imbecillitas Uenaeses Itonem toties repetitam ferre non potuerit, tum, post secundam vel tertiam, lenia cathartica dedit diebus alternis sumenda, iisdem noctibus paregorica ex frupo de meconio,
donec convaluerit. A medicamentis autem anodynis pronunciaVit omnino temperandum esse, modo consi
lium fuerit in curatione sanguinis missionem solum
adhibere, quum et confirmarent morbum, ut phlebotomia
' Oper. edit. 3. cap. de Rheumatism. p. a 38, 239, 24o. Epist. 1. responsor. prope finem, P. 232, 283, et ara. atque Processsi integ, cap.
392쪽
tomia saepius opus sit quam alias, et in statu morbi
vix adserant levamentum. Sin his remediis non celserit morbus, et aeger nullo modo exinaniri ob infirmitatem tolerare quiverit, medicamenta anti corbutica, qualia conferet a cochleariae hortensis, ac D tulae, exhibuit. Postea autem, magnis observatis incommo dis, quae detractionem sanguinis tam frequentem subsequebantur plerumque, aliique remedio intentus eX- cogitando, sequentem reperit curandi viam, quae in juvenibus, atque iis qui temperantius vixerunt, vino non praeter modum dediti, rheumatismum acutum aeque feliciter, ait, ac altera illa operosior ratio, depellit. Aegrotum solo lactis sero per dies ouatuor nutrivit ;postea, praeter serum, semel in die prandii loco simi lagineum dedit panem, donec penitus convaluerit; nisi quod postremis diebus iterum panem sivit in coenam comedere. Symplomatis non amplius urgentibus, pullorum elixorum carnes, caeteraque leviora,
concel Iit; tertio autem quoque die, solum lactis serum, donec firmissima fuerit valetudo. Et mullerus ' in initio atque incremento morbi commendat phlebotomiam, non Vero saepe repetitam ; ait. qne, ejus vice cucurbitulas cum scarificatione ' optime succedere In principio quoque vomitum t multum prodesse asseverat. Lumbricos terrestres, variis modis et extrinsecus et intrinsecus adhibitos, veluti sum natum laudat' Oper. tona. a. P. SIO. et 5r I. colleg. pract. cap. de scorbuto. Rheumatismum autem vocat Arthritis vaga Scorbutica. Holi mannus ait. quod cucurbitulae cum scarificatione locis dolentibus admotae, profundioribus etiam faciis incisionibus, multo pau
ciorem solito sangui ncm eliciunt. Cap. supra cit. 9 1 r. curationis. Φ Idem admodum laudat Musgrave.
393쪽
laudat remedium ; dieitque, vivum lumbricum loco dolenti impositum, citissime cum doloris levamine extingui, atque alios novos semper applicandos esse, donec non amplius, aut saltem non tam cito, moriantur .
Multum utitur, quod et facit Hos annus ', lenioribus diaphoreticis ut medicamentis testaceis, alcatinis is, oculis cancrorum, antimonio diaphoretico, &c. ac postea etiam volatilibus. Richardus Morton aliam prorsus usurpavit rationem hunc affectum curandi. Misso semel vel bis sanguine, atque stomacho per Vomitum, nonnunquam etiam alvo per clysmum, purgato, quam primum remissionem nactus sit febris, corticis Perti Diani cum optatis frequentes dolas aegro praebuit de Vorandas Praeterea li decocta et ecligmata pectoralia lubricantia, et incrassantia, liberaliter praescripsit, et sit nulla urgens tu Dsis adfuerit, aut dyspnoea. Quin et alia adhuc nova via nuper tantata est, idque non sit ne prospero admodum successu. Primo detracto satis liberaliter sanguine, alvus lotione ducitur, si fuerit suppressa, et interdum, pro aegroti statu, VO-mitus elicitur. Dein sudor per medicamenta evocatur, quae eum minimo movent cum calore, qualis est
spiritus Mindereri in pharmacopoeia Edinburgensi, ut alia sudor ca aceto temperata, simulque aegrum multa veste operiendo, atque potus calidi, veluti seri lactis
i Oper. med. to m. I. lib. 3. cap. o. his . I, et 3. ac tom. 2.exerc. I cap. 9. his L I 2 et 22. et exerc. a. cap. 9. hist. Io, D, I a. 13, et I q.
o Tom. i. lib. a. cap. II. prope finem.
394쪽
vinolenti vel acetos, copiam praebendo. IIaec sudatio tamdiu assidue, vel saltem cum intermissionibus quam brevissimis, donec dolores desinant, continuatur: Hoc autem citius sit, quam per sanguinis missiones, neque adeo hominem infirmat; quum post sanguino. Ientam illam curationem, qui liberati sunt rheumat - .nro, aliquando in tabem ' incidant, aut nervorum imbecillitatem, saepeque diu postea se moribundos esse
Si rheumatismo huic male medeatur, vel per purgationes alvi ineptas, vel usum imprudentem medica. mentorum reprimentium, sicuti spiritus Dini camphο- rati, vel aliter exasperetur morbus, observatum est ', quod hemiplegia, apoplexia, phrenitis, per neumonia, asthma, colica, nephritis, aut hydrcpS, nonnunquam superveniunt, aegrumque ut plurimum e medio tol
Rheumatismi acuti generalis curatione consecta atque absoluta, quum et hunc praecipue tractare insti. tutum erat, et ultra hujus generis opusculi fines duceret, si de morbi ejus omni specie plene atque cumulate dicerem, pauca generaliter duntaxat de cura rheu
malimi longi, sive qui sine febre est, proponam. Ubi igitur uni loco inhaerescit dolor, facta phlebotomia, inungere convenit balsamis ario Inis, aut vescatorium emplastrum parti superinjicere. Eidem quoque utilissime admoventur hirudines, vel cucurbitulae t cum ferro. Si autem dolori nulla certa sedes sit, sed huc illuc
Morto n. Oper. cap. ultimo cit.
-l- Alex. Pastoli de homine, &c. lib. 3. S 3. cap. s. IIas commeudat. Celsus, lib. q. cap. 23.
395쪽
illuc vagetur, sudorem movere expedit medicamentis, sicuti gummi gufaci cum sale cornu cervi. Commodissimum etiam est urinam citare ; quod, alvo prius Purgato aliquoties per lene catharticum, fieri licet, bis die cochleare devorando seminis sinapi integri, decoctumque radicis bardanae liberaliter bibendo. Esn-Cax remedium est, saponis optimi unciam quotidie sumere. Nec non herbae anti corbuticae auxilio sunt. Quibusdam vomere prodest ex turpetho minerali: Aliis fontium medicatorum sulphureorum potatio, ii seque lavari salutare est. Neque in aqua communi tepida desidere est alienum. Si vero morbus vetustus factus est, aliisque resistit remediis, mercurius moderate exhibitus, ut levis excitetur saliυatio, optime
Jamque ea exsecutus, quae dicere habui de hujus morbi historia, si ve quae de ejus causis remotis, sus-tomatis, ditanos, prognosi, atque cura, fuerunt adhuc observata, de proximis causis, seu theoria, tradam quaedam, quae in hunc locum distuli, ut certiora minus certis, his scilicet per illa inveniendis, praecede rent. Neque haec Omnino praetermittenda esse duxi; propterea quod tam fuse particulatimque exponi nequeunt praecepta atque observationes, quin saepissime occurrent casus, qui non comprehenduntur illis; ideoque aliud quid requirunt medentem dirigere, et quia hae conjecturae a theoria suppeditatae, postea confirmatae ab eXperientia, certis observationibus subjungi queunt. Itaque haec quae sequuntur pro conjecturalibus tantum haberi velim, ex quibus tamen proprio
usui applicatis, boni forte nonnihil acquiri pose. Eae tempestatibus igitur, quibus plerumque in se stat B b b rheuma
396쪽
rheumatismus, caeterisque ejus causis, praecipue deberi videtur suppressae perspirationi culaneae, humidorum copiam, antea etiam magnam , ad augenti, ac simplici frigoris effectui, quo, Nasiis externis constrictis, interiores rami ex iisdem ac illi truncis derivati, plus recipere coguntur.
Per humorum enim multitudinem et Ua maxime
distenduntur, et imprimis quae pertinent ad musculos, partim ob propinquitatem iis quae obstruuntur aut archantur in cute, partimque sorte propter vasorum illorum in quibusdam hominibus naturalem, reliquo rum ratione, debilitatem. Ex vasorum nimia distentione, dissicilius propellentur humores, pronique ad stagnandum lentescent, ac febris, a prioribus orta obstructionibus, ope hujus lentitiae, augebit eas, et in propagando ad proximos munculos juvabit. Quum tendines et aponsuroses acutissime sensiles
sunt, eorum canalium distentus magnum excitabit dolorem, praesertim si humores acres sint, ut Baynardi experimentum supra memoratum videretur indicare '
Hic acer tendinum et iaponeurosum sensus causa potest esse dolorum subitae ex alio in alium locum mi grationis, propter Vasa sua adeo facile irritabilia, ut in
contractionem excitentur tam sortem, quae vim ea obstru-
Uhi praegressa exinanitio praedisponens causa est, per effec- cum suum minuendae perspirationis videtur agere..t, Mus rave ait, serum sanguinis rheumatismo laborantium, syru-po violarum admixtum, 'virescere, et cum Mercurio sublimato corros-vo albissimum deponere concretum ; et haec quidem ita fieri expertus sum ; sed eadem Prorsus accidubant, ubi serum sani sanguinis adhibebatur.
397쪽
obstruentem vel dilatantem superet. At materia ista repulsa in magna vasa, satisque spatii non ibi inveniente, haec ab illa expedire sese, alioque mittere nitentur ; quumque canales, e quibus modo egressa est, manebunt probabiliter aliquamdiu contracti, eos haud Valebit iterum intrare, sed vel ipsa, vel humorum it milis portio, in quodcunque membrum tunc reciperCaptissimum est immittetur. Hoc evenit esse alius locit udo, aut apo reurosis, ex magnitudine, ut veris malle est, Uasorum suorum, redundantis ferinae materiae
Particulis convenientissima. Sed si medicamenta reprimentia, ante factam exinanitionem, admoveantur, ita ut dolor ex alio expellatur in alium articulum irritando et confirmando eos, non mirum videtur, quod appellitur nonnunquam materia ad partes interiores,
ut juveni cuidam novi accidisse, qui spiritum Dini camphoratum applicando semper quocunque accessit dolor, hemiplegiam sibi mortiferam induxit.
Propter multitudinem humidorum, vasorumque distentionem, quaedam horum in membranam cellulinam suos humores emittent ', ibique essicient tumorem, qui, si ulli ex suis canalibus rubro sanguine, per com pressionem aut aliter, obturentur, erit ruber. At siquidem haec vasa minus sensilia et contra lilia sunt quam illa, dissicilius suo onere liberabuntur, ac, post quam illa expediverunt sese, obstructa manebunt. Causa vero quare in hoc morbo rarissime suppurent tumores, haec esse videtur ; quod suppuratio et cellulosae membranae Nola per sanguinis rubras praecipue particulas obstructis oritur, quum in rheumatismo, ea,
- Vid. Sinison. Dissertation. 3. S 36.
398쪽
quae ad tendines et apo reurofes pertinent, assiciuntur praesertim, atque infunditur ferosa duntaxat materia in membranam cellulosam, sique ulla ex hujus υ eulis rubro sanguine obturentur, apparent adeo pauca esse, ut raro excitent suppurationem, etsi id aliquando in hominibus admodum plethoricis essiciant. Quod pellicula super sanguinem rheumaticum crassior sit, sed mollior, quam in quibusdam aliis morbis in flammatoriis, magis generali inflammationi, febrique interim rerni Tori, videtur deberi. Cur autem denique febris ac dolores noctu ut plurimum intenduntur, causae est, ut verisimile videtur,
noctis, supra quam quae diei est, frigiditas, per ira
ridinem imminuens. Ex iis quae dista sunt appareret, materia nulla spe cisiica, maligna, absorpta per foramina cutis, pro eo quod facit morbum, ponere opUS esse. Neque ullo modo probabilem esiit sententiam Clop toni Havers, de acida caeterisque acrimoniis, quas in rheumatismo opinatur nasci, et quibus diversas curationes pro humorum disterentia praescribit. Nec muca-ginyae illae glandulae, in quibus statuit sedem morbi,
Siquidem musculi ducendo spiritui destinati, saepe in hoc a Tectu assiguntur, atque ita spirandi accedit dissicultas, nonne apparet ineptum esse plerumque, peritoralia lubricantia et incrasantia exhibere t
399쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
AC AD E MI E ED IN BURGENIE Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE deereto,
