Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE MORBIS UENERE IS LOCALIBUS. 4os

ubi exterius in inguine aliisque partibus ulcera manent, virulentia etiam sublata. Et heic medendi ratio pro statu et ulcerum indole est varianda, quae rursus e profluxus indole judicanda. Itaque, si simplex sit erosio, omissis omnibus balsamicis calidis et stimulantibus, emollientia, agglutinantia, et refrigerantia, acrimoniam sanguinis et humorum demulcentia, adhibenda sunt: Ut, decoctum origae in quo gummi Arabi- cum distatuitur, spernia ceti cum balsamo Lucatelli,

aquae minerales acidulae, lac, &c. Si vero ex pro- suxus indole, saniosi interdum et foetidi, &c. ulcera sordida et profunda esse videntur, tum ad detergentia confugiendum, ut rite prius detersa, proba carnu postea repleantur, et ad cicatricem perducantur. Horum autem mitissima sunt, balsamum Copaiv. mel, serum lactis medicatum, rha barbarum, &c.; efiicacissima vero ejus generis ad ulcera contumaciora et admodum sordida, est timstura cantharidum rite et caute adhibita, et haec non diutius continuanda, quam ut bene detergeatur ulcus ; curatio postea agglutinantibus et cicatri tantibus perficienda est. Secunda species stillicidii, ulcerationibus omnibus perfecte sanatis, provenit e sola partium laxitate, vel ato uia sive sphinc terum sive fibrarum muscularium, quibus in statu naturali occluduntur emissaria glandularum ; atque hoc post plerasque gon Orrho eas. accidit, et plerumque elatere restituto sponte cenat profluxus; si vero non, amovendus est corroborantibus et astringentibus medicamentis, exhibendo, scit . bis vel ter de die, guttas aliquot EL vitrioli vel tinct. antiphth. &c. Si contu-

.max sit profluxus. cori. Peruv. aq. minerat, acidulae,

praecipue Spadensis, cum immersione in aqua frigida,

422쪽

ήo DE MORBIS VENERE IS LOCALIBUS.

non um i ilius partis, sed totius etiam corporis, si-bratu. o tonum restituent ; et simul assectiones hypochondriacas, deiectiones animi, et inanem metum recidivi morbi, quae hic fere semper accidunt, medico et aegro aeque permolesta, removent. Tertia et ultima species stillicidii, sive ichoris, est ubi post diuturna S admodum et virulentas gonorrhoeas, saepe male tractatus, glandulae schirrhone evadunt , vel cum callis, cicatricibus, aut hyper sarco si obductae sunt; vel etiam ubi glandularum emissaria, ea rurn ve substantia, Verum ontanum, &c vit, ulceribus profundioribus exesa fuerunt: Quibus in casibus morbus in curabilis plerumque fit, stillicidio hocce per totam vitam perdu

rante.

CANCRORUM, &c. CURATIO.

In primariorum, post coitum impurum, in genetalibus morborum divissione, secunda erat, ubi topicae a Dfectiones venereae in variis partibus exterius sitae sunt; quod cum, vel sine gonor rhoea accidere potest,)eandemque fere tractationem et curationem postulat, quae in priore proposita sunt, parva admodum cum variatione. Principio, sciz. minuenda est quamprimum inflammatio, et ne latius serpat praecavendum ; et ulcera eadem, qua Urethrae ulcuscula, regula et cura tractanda ; partes saepius fovendae, molles, perspirabiles, et laxae servandae, emolliente discutiente et anodyno cataplasmate semper obvolutae. Eorum ope virus foras educetur et attrahetur, inflammatio tolletur a et ulcerum profluxus et digestio promovebitur efficacius, quam plerisque digestivis applicationi-

423쪽

DE MORBIS VENEREIS LOCALIBUS. 4oue

bus, ob id laudatis. Ubi cancri sunt, applicationes

omnes escharoticae, graves Ob rationes, sunt vitandae:

Et, quamvis mercurius inunctus, qui statim per vasa absorbentia in sanguinem transit, ad partem affectam tuto adhiberi possit; immatura tamen ejus applicatio Pulveribus, emplastris, aut unguentis diutius insidentibus, et validius quam mercurius in sanguine topice operantibus, nonnunquam periculosa est. Fotus et cataplasmatis usu, cancri plerumque molles et faciles fervantur, superficiarie serpent, et liberiorem quam ulla alia ratione digestionem habebunt. Gravis est morbus et infectio periculosa, ubi parvi, sicci, et callosi cancri, Verrucae, &c. ut sola infectionis symptomata, apparent, nec ad suppurationem aut digestionem perduci possunt: Hoc in casu in inguine bubo exortus, fausta et salutaris morbi crisis evadit, modo ad promptam suppurationem perducatur, et, ubi aperitur, aliquamdiu in digestionis statu servetur. Quo in casu

observandum est, cancros maxime inveteratos sponte sua saepe sanari et evanescere, veneno per vasa lymphatica ad inguen traducto, ibique a corpore pulso.

Hoc autem si non accidit, tantum mercurii in sangui nem transmittendum est, aut Ore, aut unctione, aut

quod plerumque efficacissimum est in utroque modo, quantum ad virulentiam penitus tollendam et subigendam lassiciat: Tum ulcera topica sananda sunt applicatione unguenti, plumaceolis illiti, cum majore

vel minore quantitate mercurii, prout ulcerum contumacia postulaverit. Saepe calo mel. aspersio ad sa nandos cancros valet, ubi unguentum mercuriale nil proficit. Si autem maxime permaneant contumaces,

callos, langos, cum prominentibus labris, turpet hummineratq

424쪽

466 DE MORBIS VENEREIS LOCALIBUS.

minerale leve cathaereticum invenietur, et si vigintiquatuor horarum spatio ulceii insideat, callum leves escharae serma amovebit cum minimo dolore: Si verrucae, excrescentiae, &c. Virulentia sublata, maneant, aut scalpello aut forfice residendae sunt, earumque radices caustico lunari postea delendae.

BUBONUM CURATIO.

In tertia morborum topicorum classe sunt bubones ;aut symptomatici, ubi ex cancro molesto, aut ulcere in alia quavis parte oriuntur: Aut id iopathetici, ubi virus hisce glandulis admissum eos assicit ; et post coitum impurum, vel seorsim, vel aliis symptomatibus comitantibus, se produnt. Duplex eos tractandi ratio proponitur, resolvendo, sci Z. et suppurando ; neutrum autem semper essicere possumus, quum nunc quidem catharticis fortioribus administratis, atque etiam in media salivatione, nonnunquam ad maturitatem per-Veniunt ; nunc autem, omni opera, cataplasmatibus,sciz. suppurativis, gummosis emplastris, et cucurbitis siccis, frustra adhibita, ad maturitatem perduci nequeunt: Saepius etiam, post blandam benignae suppurationis spem, languescunt, et prorsus tandem evane D

Ubi seorsim apparent, ut unicum infectionis symp- toma, suppuratio omnino est promovenda, indicio, ut plerumque fit, ab ipsis dato. Ubi maturuerunt, inciso semper facienda, non ut vulgo, primo scalpello, dein sorfice dilatando ; sed potius, et cum multo aegri compendio, tum doloris praesentis, tum in posterum molestiae, amplo vulnere ulcus circumcidendo patefa

ceres

425쪽

DE MORBIS VENEREIS LOCALIBUS. ηo

cere, exempta parte circumcisa. Atque haec ratio plerumque isti anteponenda, qua caustico ulcus aperitur ; nisi tumoris suppuratio fuerit imperfecta, et puris inopia, atque ubi glandulae callosae, fungosae, nec suppuratae, subesse putantur. Tum enim causticum est adhibendum, et quotidie repetendum, donec calli, durioresque partes glandularum totae absumptae fuerint, et ulcus ad mundum et probum digestionis statum perductum ; in quo statu, sub eadem cura et regimine, quo in aliis partibus ulcera venerea, aliquandiu servandum est ; et post virulentiam penitus subactam et profligatam, therapeia hactenus tradita, ad cicatricem perducendum.

FINIS

427쪽

DISQUISITIO PHYSICO- MEDICA INAUGURALIS,

LUCE.

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

ACADEMIAE EDlNSURGEN E Praefecti;

NEC NON

Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,

Eruditorum examini subjicit

Ad diem 29. Junii, hora locoque solitis.

Neque istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quas pabulum, consideratio, contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, cogitantes supera atque coelestia. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurret, quod verisimile videatur, humanissima completur animis voluptate. CIcERO in Lucullo.

M , DCC, XLIX.

429쪽

Comiti de MARCII MONT,

Baroni de PoLwART, RED BRAEs, et GREENLAW, Amplissimae curiae ad politicam Apud Scotos administrationem dirigendam conititutae, Praesidi dignissimo, Viro primario, Libertatis vindici, Virtutis amico ;Ob eloquentiam

Caeterasque quae oratorem Ornant Facultates conspicuo :

Qui maximam patriae spem, Ab adolescentia de se conceptam, Quocunque in dignitatis gradu enitescere licebat, Superavit: Patrono suo perpetim colendo. , Nec non

D. JOANNI RUTHERFOORD,

In Academia Edinburgen a Medicinae Theor. et fracti Pro: emori Celeberrimo :Non magis ob egregiam in sua arte peritiam, Quam ob ingenii et morum facilitatem Humanitatemque insigni : De se praecipue, Ob animum quasi paternum, Optime merito: Hanc dissertationem, Studiorum suorum primitias, Sacram vult

SEARCH

MENU NAVIGATION