장음표시 사용
431쪽
UM nihil in rerum natura magis nobis ubique clarum sit et obvium, nihil tamen fortasse minus notum est et intellectum, quam Lux : Quae, licet alia pene omnia visibilia reddat, et tanquam praesentia oculis sistat; ipsa tamen adeo est tenuis ac fugax, ut per se comprehendi nequeat, sed solis effectibus et operationibus se prodat. Operae ergo pretium duxi, pauca de ejus natura, origine, propagatione, et effectis proponere, potius quam illustrare. Advertendum interim est, hujus dissertationis argumentum non esse lumen stricte dictum, quo alia compora visibilia redduntur ; sed subtile illud et aethereum sui dum, quod non solum lumini, sed et igni atque aeri originem praebet, quodque tantum non omnium D E
432쪽
essectuum rerum physicarum praecipua causa existit. Hoc ergo fluidum, brevitatis causa, Lucem hic appellabo, quae quatuor imprimis proprietatibus gaude hevidetur, sciet. summa suiditate, subtilitate, densitate, et agilitate. Lucis fiuiditas luculenter se prodit, quum in alia
eorpora impingens, atque inde statim repercussa, momento temporis ea ipsa omnesque eorum conditiones oculo manifestet: Quin etiam curia corporibub omnibus in eo moventibus sine ullo renixu cedat, multa partium cohaesio ei competere potest Et licet ea videatur specie linearum vel radiorum divergentium a Centro lucido propagari, considerandum est, quod nihil in filamenta extendi potest, cujus particulae non cum se invicem complicantur, aut gradu quodam cohaesonis tenentur, quae res Lucis fluiditati minime respondet. Niram Lucis Dbtilitatem, seu, quod eodem redit, partium tenuitatem et minutiam, arguit ineluctabilis ejus per omnia corpora terrestria tran- . situs Corpora pellucida, quorum etiam pori sunt arctissimi, id satis monstrant. Auri metallorum so
lidissimi liques actio in igne idem probat: Si enim
Lucis, aut, quod idem est, ignis atomi in metalli intima non penetrarent, earum vis, per ignis actionem aucta, tantum abesset ab auro fundendo, ut superficiem magis comprimens ac cola densans compagem metat Ii firmaret. Et quidem ni penetrans haec Lucis indoles pigro aere plerumque temperata esset, corporum omnium, quae assidue pervadit, partes dissiparet, omnemque cohaesionem solveret. Sed crassior aer admistus, nimiam lucis actionem coercet et temperat, adeo
433쪽
adeo ut, licet corporum compagem non solvat, horum tamen interstitia pererret, partes mobiliores agitet, iterumque elabens, corporis sic perscrutati figuram, colorem, aliasque qualitates, oculis aliisque sensibus exhibeat. Corporum densitas pendet a subtilitate atomorum ex quibus conflantur. quae facit ut arctius coire possint, et interstitia minima faciant. Lux, quum ex minimis atomis constet, densissima esse debet; quo majores e nim atomi, eo maiora interstitia, et contra. Hinc alia corpora, ex majoribus atomi S conflata, majora etiam habent interstitia et poros, quos subtiliores Lucis particulae penetrant. Neque tamen Lux densior est, aut hujus atomi sibi mutuo propiores, primum e sole tan
quam e centro emergentes, quam in ultimis suis trac talibus. Lucis agilitatem satis demonstrant experimenta electrica recentiora ; eandemque confirmant corpora elastica, quae subito ictu percusia in arctius rediguntur, sed agilis Lux sic expulsa pari propemodum impetu in
interstitia ruit, locumque extemplo recuperan S, mutata corpora in pristinum statum restituit. Non vero tam aestimanda est Lucis agilitas, ex incredibili singularum atomorum Velocitate, quam ex instantaneo harum motu per continuam seriem propagato; globulorum ad instar se mutuo contingentium, quorum si ultimus propellitur, anteriore S Omnes moventur. Licet tantis proprietatibus gaudeat Lux, non tamen ex ejus essentia sequitur, ut sponte caleat, aut in ignem accendatur, nisi rapido et fervido motu intestino agitentur ejus partes minimae, quo huc illuc incerta directione, occursu, et collisu rapiuntur Omnes, donec tandem
434쪽
tandem e luctamine hoc mutuo et tumultuario evadentes, extrorsum fugiant et dissipentur. Quum autem atomorum sic eluctantium motus sensim languebcat pro ratione distantiae a centro ignito, pari etiam lege decrescit calor.
Lux, in medio solis ardore, vegetior quidem magisque agilis, non tamen densior esse potest quam in ultimis ab eo distantiis : Namque atomi etiam hic se invicem contingunt, neque in ipso sole propius accedere magisve compiligi queunt. Sol quidem consideratur
tanquam Lucis centrum ; non tamen inde propagatur Lux specie radiorum sensim magis magisque divergentium, sicut incautis apparet, sed undatim quaqua- versum inde effunditur, instar aquae e fonte manan. tis, cujus atomi non per lineas rectas aguntur, ita ut quisque acceptam conservet directionem, Verum, catervatim et sine certa lege eundi progrediuntur. Simili ratione, perpetuus Lucis rivus e sole quaquaversum di manat, et immensum mundi systematis spatium aequabiliter adimplet, ut aliam omnem materiem sua natura pigram, inertem, et PassiVam in motum et actionem excitet.
Quum autem experientia constet, quod ignis ter. restris, aut focus quilibet arte extructus, sensim lana gueat, tandemque consumptuS, Pereat, nisi novo adjecto fomite et nutrimento sustineatur ; quaeri potest, Quomodo sol tam immanem lucis copiam assiduo emittat, neque tamen vel moles ejus minui, vel virtus languere videatur Τ Pabulum quoddam et materiem, qua tanta partium jactura reparari possit, ei subministrari oportet; ne sensim consumptus, tandem deficiat. Ipsius solis moles, ut ut ingens aestimetur, tanto iam. que
435쪽
que diuturno dispendio nequicquam sufficeret, non si tota in fluidam lucem deliquesceret. Neque ipsa
lux, quamdiu propriam conservat larmam, in fontem suum reverti potest, atque inde iterum per repetitos circuitus nobis redire. Lucis enim motus ab igne solari extrorsum tendit, neque ei remeandi potestas con
Quo itaque hujus problematis solutionem invenia in
mas, expedit aeri S naturam vel generationem explo rare; tantus enim amor et amicitia mutua inter ignem et aerem obtinere Observatur, ut facile credamus, hos duos genere et ortu esse cognatos, alterumque esse
alterius progeniem. Norunt omnes, quod ignis sine libero commercio cum aere, subsistere aut sustineri nequeat. Si parcior aeris accessus, languet; si omnino prohibitus et exclusus, statim extinguitur ignis. Contra, quo majori copia et impetu aer accedit, eo vehementius ignis ardet. Id satis docet follium usus, et ignis incrementum ab aere, alia qualibet ratione valide amato. Immo experimentum nuper excogitatum
demonstrat, quod ignis vis eousque intendi pollit, solo aeris frigidi assiatu forti et continuo, ut globus ferri prius ignitus, et huic expositius, sine foco aut fomite quolibet alio, sensim sensimque ulterius incandescens, tandem sundatur, et in guttulas deliquescat. Quum itaque tantum valeat solus aer ad ignis augmentum et vigorem, iuspicari licet, quod fomites, quos igni aliacimus, socos quidem nostros sustineant atque alant, haud tamen ignis vim intendant, nisi per consequentiam, quatenus molem et superficiem foci idonea materia augendo, majorem aeris copiam attrahant et alii e tanta
436쪽
Aer itaque videtur proprium esse ignis pabulum,
quum tam avide ab eo rapiatus ; tanto interim acriori fervore Lux ex igne erumpit, quanto rapaciore amplexu ignis aera corripit. Illic autem absumptus a perit, vel saltem propria sua natura et indole spoliatur. Frustra quaeritur in foco : Nullus ibi aer, nullus expellitur, licet multus assi uxerit, sicuti nos docuit Cl. Hookii experimentum. An an nihil atur ξ Minime.
Mutatur tamen : Sc. aeris corpuscula in partes sust sconstituentes, nempe in Lucis atomos, vi ignis resolvuntur. Hinc ille lucis torrens, pro ratione admissi aeris, vehemens, ex igne assiduo erumpit, cui nihil materiem, Unde nascatur, suppeditare potest, si aerem
excipias ; aliorum quippe fomitum, sive vegetabilium, sive fossilium, textura et compages in igne tantum solvitur ; at dissipata materies arte chemica, sub aliis formis, Q. aquae, salis, olei, et terrae, recuperari potest.
Angusti huius dissertatiunculae limites haud sussiciunt generationi vel indoli aeris explicandae. Omnestamen agnoscunt, quod hujus corpuscula multo crassiora esse debeant, quam sunt atomi Lucis. Hae enim, pro sua subtilitate, omnia pervadunt corpora subis lunaria ; illa autem interstitia plurimorum corporum penetrare nequeunt. Ergo atomi lucis simplices, aeris vero corpuscula ex aliis minoribus composita esse videntur; et quidem haec ex illis conflari persuasum habemus. Nam, praeter motum primarium et progressivum, quo omnes Lucis atomi, a sole depulsae, extrorsum feruntur in omnem nostri systematis ambitum, unaquaeque etiam atomus vim quandam ei illatam a vicinis atomis, in eam recumbentibus, sustinere deber, qua
437쪽
vi et pressione mutua, particulae a dest ex ionibus anfractuosis cohibentur, et semet invicem in progressa suo retardant et impediunt. Vis quidem haec minima est prope solem, ob maximam fluidi velocitatem ;sed quo longius atomi a sole recedunt, eo magis motus progressivus, quem ab ea receperunt, languescit, ct pari ratione crescit pressio lateralis. Idem quoque in aliis fiuidis contingit, quorum pressio perpendicularis minima est, quando maxima Velocitate moventur. Sic, valido spirante vento, descendit in baro metris argentum vivum. In magnis itaque a sole distantiis, multae atomi, dum, torpente motu, sortius in vicinas nituntur, cum his tandem coire et conglomerari incipiunt in massulas majores, quae aeris corpuscula constituunt; omnis enim atomorum cohaesio externa pressione conciliatur. Non ergo materie, sed tantum plurium elementorum cohaesione aer a Luce differt.
Simili ratione sanguinis globi, majores, et rubri, ex pluribus particulis serosis minoribus in mastulas istas
concrescentibus nascuntur, et quidem praecipue in venis, quoniam hic languet magis fluidi motus. Sic itaque in remotis a sole distantiis, aeris corpuscula, e Luce genita, et ei innatantia, disperguntur assidue pariter per totam Lucis molem, ut in fluidissolventibus, mensruis dictis, observatur ; quod solvendi corporis partes, non huic aut illi portioni, sed toti liquoris massae, se immisceant, ut hunc aequabiliter
saturent: Sic cohaerentia aeris corpuscula, per puriorem Lucem disseminata, in purissimum hujus sontem tandem rapiuntur ; cujus vi in principia sua, i. e. in Lucem, denuo resoluta et fusa, iterum expelluntur, atque Lucis rivum perpetuant. Dum
438쪽
Dum itaque sol tantum aeris affluxum recipit, quantum Lucis eiu uxum emittit, idem perstat, senectutit, languoris, et interitus nescius ; quum solidus ejus orbis e materia quadam adamantina, ignis viribus non mutabili, a sapientissimo Conditore constitua,
Neque modo lux aeris generationi atque destructioni, aliisque omnibus nostrae atmosphaerae mutationibus producendis inservit; verum et vel per se, vel Conjunctis cum aere viribus, primaria causa est omnium phaenomenon, quae aliis corporibus contingere observamus. Licet lagacissimus Artifex infinita rerum varietate hanc nostram tellurem ditaverit, haec tamen
spectabilis varietas, quae adeo nostram admirationem trahit, non tam ex diversitate materiae, quamvis atOmi sine dubio a se invicem mole et forma disierant , quam quidem ex diversa ejusdem structura, compage, et conformatione, pendet. Rerum enim omnium primordia, seu semina prima, sunt, uti concipimus, corpuscula minima, perfecte solida, non mutabilia, neque in minores partes divisibilia, adeoque Atomi me, rito dicenda. Hae autem menti S, non Oculi, acie spectandae, sua simplicitate, exilitate, et soliditate gaudentes, quum ab ipsa Luce penetrari nequeant, stabiles manent, neque ulterius compingi neque rare fieri possunt.
Ex hisce adeo simplicibus elementis, mirabilis illa,
quam Cernimus, comparatur rerum varietas. Namque atomi hae primo agglomerari videntur in masiu-las majores, quas particulas primi ordinis, appellare licebit, et quae, cum multiformes este possint, et diversa ratione ac numero conflatae, magnam in corpori
439쪽
42Ibus componendis pariunt diversitatem et dissimilitudinem : Omnia enim corpora, saltem magis homogenea, V. g. aqua, terra, Oleum, et sal, ex particulis sui
generis constare videntur. Atque cum nulla alia rerum primordia agnoscamus, praeter primarias has cohaesiones ex atomis consatas, profusa illa in regno fossili, vegetabili, et animali, corporum diversitas, ex diversis particularum constructionibus enasci debet. Verum nullius hujusmodi corporis compages tam firma et densa est, ut lucem excludat; quin imo haec omnium penetralia subit et pererrat: Neque atomi solidae sic in elementa primi generis coire queunt,
quin subtilis lux polos et interstitia penetret ; quia
hujus atomi adhuc minores sunt, quam illae mox memoratae, ex quibus alia corpora conflantur: Pro di 'versa igitur ratione, qua Lux recipitur, colligitur, permeat, aut expellitur, singulares corporum proprietates praecipue oriuntur. Quum porro experientia compertum sit, quod plurima corpora partibuS constent, quae facile igni cedunt, et ab eo dissipantur, hae particulae, Dolatiles dictae, videntur esse bullulae, aut vesiculae minimae, intus caVae, quae majore Lucis copia inflatae turgent, et sic specifice leviores factae, in vaporem aufugiunt; verum imminuta Luce contrahuntur et coeunt, hac vero magnopere subducta, in glaciem consolidescunt. Aliae etiam particulae, licet non sic excavatae, uberiore tamen Luce perfusae, poterunt rare fieri, dum, subtili hoc fluido irruente, distenduntur omnia interstitia, recedunt paululum atomi solidae, et aucta mole, turget tota particula. Corpora autem quae, a dicuntur, quia ignis violentiam immutata sustinent, suas partes ita conforma
440쪽
tas habere videntur, ut subeuntem Lucem facile et sine renixu transmittant; Vel, quod verisimillimum est, quaedam constant ex solliculorum disruptorum fragmentis, aut aliarum particularum ruinis. Nam, licet atomi istae solidae, e quibus corporum omnium elementa conflantur, prorsus sint immutabiles, particulae tamen cohaerentes non tam stabiles sunt, quin saepe numero distiliant et frangantur, atque novas deinceps induant formas ; uti chemicorum experimenta, et Omnium fere corporum mutabilitas, satis demonstrant. Denique, quum Lux omnia corpora pervadat et permeet, adeo ut nullum spatium vacuum aut inane relinquat, ab hujus actione, influxu, motu, copia, mora,eTuxu, et expulsione varia, soliditatis, fluiditatis, elasticitatis, gravitationis, attractionis dictae, et repul-
sonis, nec non omnium in rerum natura phaenomenon causae, apte satis explicari possint, quas alii omni aevo, ex aliis, suctuantis, heu i et mobilis nimium philosophiae principiis indagare satagerunt. Sed nostrum jam est de oeconomia animali agere. LUCIS actio maxime luculenter se prodit in animantium fabrica, in qua exstruenda, natura summam suam posuit solertia, et in qua tuenda, ars medica praecipue versatur.
Haec interim observanda sunt: Quod, cum animalis vita a motu partium pendeat, hic motus a perpetuo Lucis nisu oriatur. Quod per corporis calonem, nihil aliud intelligam praeter vividiorem Lucis motum. Quod diversa corporis organa omnino necessaria sint huic actioni moderandae, ut mutanda materies varias induat formas. Quod denique humores constare debeant
