장음표시 사용
41쪽
36 DE SENECTUTE.lem suam imbecilliorem factam , quam adolescentia fuisset. Ego L.
quadriennio post alterum consuIa- tum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit ) ita bonis esse Viribus extremo tempore aetatis , ut adoles centiam non requireret. Νihil necesse est mihi de me ipso dicere ;quamquam est id quidem senile, aetatique nostrae conCeditur. X. Videtisne, ut apud Homerum saepissime Νestor de virtutibus suis praedicet 3 tertiam enim jam aetatem hominum vivebat; nec erat ei Ve- Tendum , ne Vera de se praedicans , nimis videretur aut insolens, aut loquax : etenim , ut ait Homerus,
ex ejus lingua melle dulcior fluebat
42쪽
DE SENECTU TR. Oratio ; quam ad suavitatem nullis egebat corporis Viribus : et tamen dux ille Graeciae nusquam Optat, ut Ajacis similes habeat decem , at ut Nestoris; quod si acciderit, non dubiatat , quin brevi Troja sit peritura.
Sed redeo ad me. Quartum annum ago et Octogesimum: equidem posse
vellem idem Horiari , quod Cyrus ;sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis esse viribus, quibus aut miles bello punico, aut quaeStΟT eodem helio , aut consul in Hispa-' nia fuerim , aut quadriennio post , cum tribunus militaria depugnavi apud Thermopylas, M'. Acilio Glabrione consule : sed tumen , ut Vos videtis, non plane me onerVaVit, nec affixit senectus : non Curia Vixes meas desiderat, non rostra, non
43쪽
38 DE SENECTUΤF. amici, non clientes , non hospites et
teri illi Iaudatoque proverbio, quoamonet, mature fieri senem , si dia
Velis esse seneX. Ego vero me minus diu senem esse mallem, quam eSSO Senem ante , quam essem. ItaqΠe nemo adhuC COMenire me voluit , cui fuerim occupatus.
At minus habeo Virium , quam Vestrum utervis. Nec Vos quidem Titi Ρonlii centurionis vires habetis : num idcirco est ille praestantior P moderatio modo virium adsit, citantum, quantum potest quisque , nitatur : nae ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum humeris sustineret bovem Vivum. Utrum igitur has corporis, an
44쪽
DE SENECTUTE. 39 Pythagoras tibi malis vires ingenii dari 3 Denique isto bono utare, dum
adsit ; cum absit, ne requiras : nisi forte adolescentes pueritiam, Pau- Ium aetate progressi adolescentiam
debeant requirere. CurSus est Ceseius aetatis , et una Via naturae , eR-que Simplex; suaque cuique Parti aetatis tempestivitas est data; ut et infirmitas puerorum , et serocitas juVenum , et gravitas jam Constantis aetatis , et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Arbitror te audire , Scipio, hos-Pes tuus initus Masinissa quae faciat hodie , nonaginta annos natus: Cum ingressus iter pedibus sit , in equum
omnino non ascendere ; cum equo, ex equo non descendere : nullo im-
45쪽
4O DE SENECTU ΤΕ .hre, nullo frigore adduci, ut capit
operto sit: summam in eo esse COT-poris siccitatem ; itaque eXsequi
omnia regis Ossicia et munera. Potest igitur exercitatio et tempera tia etiam senectuti conservare ali
XI. Νon sunt in senectute vires ne postulantur quidem Vires a senectute. Ergo et legibus et institutis Vacat aetas nostra muneribus iis, quae non possunt sine viribus sustineri : itaque non modo , quod non Possumus, sed ne quantum POSS mus quidem, CogimuT. At ita multi sunt imbecilli senes, ut nullum ossicii, aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium Aenectutis est Vitium, sed commune Valetudinis.
46쪽
DE SENECTUTE. 4 Quam suit imbecillus Ρublii Asria cani filius is, qui te adoptavit
quam tenui, aut nulla potius Valetudine Z quod ni ita fuisset, alterum ille exstitisset lumen civitatis : ad Paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid
mirum igitur in senibus , si infirmi Sunt aliquando , cum ne id quidem adolescentes effugere possint 2 Resistendum , Laeli et Scipio , senectuti est , ejusque vitia diligentia
Compensanda Sunt. Pugnaridum , tamquam Contra morbum, sic contra senectutem.
Habenda ratio valetudinis: utendum exercitationibus modicis: tantum cibi et potionis adhibendum , ut reficiantur Vires, non opprimantur. Nec Vero corpori soli subve-
47쪽
4I DE SENECTUTE.niendum est, sed menti atque animo multo magis: nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles , exstinguuntur senectute. Et corpo ra quidem defatigatione et exerCitatione ingravescunt; animi autem exercitando levantur. Nam quos ait Caecilius, re Comicos stultos Senes ta , hos significat credulos , obliViosos , dissolutos: quae vitia sunt non Senectutis, sed inertis, ignaVae, Somniculosae senectutis : ut petulantia, ut libido, magis est adolescentium,
adolescentium, sed non proborum; sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium
Quatuor robustos filios , quinque filias, tautam domum, tantas clien-
48쪽
DE SENECTUTE. 45 telas Appius regebat et senex et
Caecus : intentum enim animum , tamquam arcum, habebat, nec IangueSCens Succumbebat senectuti :tenebat non modo auctoritatem , scd etiam imperium in Suos e metuebant servi, Verebantur liberi, Carum omnes habebant: vigebat in illa domo patrius mos et disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad extremum spiritum vindicet jus suum : ut enim adolescentem, in quo seniIe aliquid ; sic senem , in quo est adolescentis aliquid, probo: quod qui sequitur , Corpore Senex esse poterit , animo numquam erit. Soptimus mihi originum liber est in manibus: omnia antiquitatis mO-
49쪽
44 DE SENECTUTE. numenta colligo : causarum illos trium , quascumque defendi , nuno Cum maxime conficio orationes: jus augurum, pontificum, civile tractor multum etiam graecis litteris utor et Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia , quid quoque die dixerim , audierim , egerim ,
citationes ingenii , haec curricula mentis: in his desudans atque ela-
horaris , Corporis Vires non magno pere desidero: adsum amicis: Venio in senatum frequens, ultroque us ro res multum et diu cogitatas; easque tueor animi, non Corporis viri bus : quae si eXSequi nequirem , tamen me lectulus obleCtaret meus ,
ea ipsa cogitantem, quae jam agere non possem; sed ut possim , facit
50쪽
DE SENECTUTE. 45 acta Vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intentigitur, quando obrepat AeneCtus. Ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur. XII. Sequitur tertia vituperatio Senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. o Praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert nobis , quod est in adolescentia vitiosissimum i Accipite enim , optimi adolescentes , Veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri ; quae mihi tradita
ESt, cum essem adolescens Tarenticum Quinto Maximo. Nullam Capitaliorem pestem , quam CorPOTis Voluptatem , hominibus dicebat a natura datam; cujus Voluptatis avi
